§. XXIV.

§. XXIV.

Circa electionem præcisam à medijs.
687
*PRoblemate 1. & 4. diximus & proba
vimus secundùm præsentem providentiam repugnare, quia sic stare non posset ut homines gloriam possent amittere, & absolutè damnari, quandoquidem divinum decretum frustrari omnino impossibile est; cùm tamen damnari absolutè posse homines etiam prædestinatos omnino fatendum sit, ut ibidem ostensum. Sed insurgit P. Izquierdus Disputat. 41. Quæst. 1. Proposit. 4. ubi multis probare intendit, non obstante decreto posse prædicta stare, eo quòd decretum intentivum ratione executivi fieri potest, ut non fuerit, eò quòd adhibere potest omnino liberum, ad quod tantùm tenetur ratione prioris; eo autem ipso quòd liberum sit satisfacit efficaciæ decreti intentivi, ex quo habetur, ut & liber maneat ad conferendam gloriam, etiam suppositis meritis. Ad decretũdecretum ergo executivum spectat conferre auxilium, quod Deus prævidet futurũfuturum efficax, & se liberè collaturum ei gloriam in recompensationem meritorum. Quo casu collatio gloriæ à libertate hominis dependebit, atque etiam à libertate immediata Dei, quæ tantùm erit principium remotum, tum gloriæ, tum decreti executivi ejus, ob idq́ue nihil derogans libertati decreti ejusdem, & collationis gloriæ. Itaque cùm homini ratione decreti executivi tale conferatur auxilium, ut eo stante possit non operari, fit ex eo ut omissione sua possit decreti tam intentivi, quàm executivi efficientiam impedire, & sic gloriam amittere. Pro quo plura ingeniosus Scriptor accumulat, circa quæ nescio an dici possit quod aliàs Tullius saniori applicatione, esse scilicet aliqua, quæ pręstatpræstat ignorare, quàm scire. Quando & modus pariter ostenditur, juxta quem possit Deus non adimplere promissionem modo decernendi accommodatam. Id autem quod de gloria dicitur, in prædefinitione actus quoad substantiam latè prosecutus Auctor fuerat Disput. 29. Quæst. 2.
688
*Sed quis non videat pro statuenda
Efficaciter impugnatur.
nova hac philosophandi ratione inutiliter ingenium fatigatum, & viam aperiri, ut possit circa stabilitatem divinorum decretorum, & promissionum firmitatem multorum credulitas vacillare. Ubi dici nequit pro Dei libertate defensionem assumi, quando Deus illam sibi ex suppositione decreti pro contrario ipsi superesse non vult, quia verò decernit ut non sit, quod esse possit, inde in eo est exercitium libertatis. Prætereà etsi Deus adhibeat medium liberum, non cessat necessitas absoluti decreti, quia non cessat illius existentia, in qua fundatur necessitas. Id patet, quia eo posito non potest non esse, ex communi & certa persuasione quod res quando est, necesse est esse. Item ex æternitate, qua necessariò durent, de qua Auctor Disput. 31. ubi eam rationem ceteris probabiliorem reddit n. 369. quia non obstante contingentia actus divinæ voluntatis, eo ipso quod est Deo intrinsecus, & cum ipso identificatus, omnes perfectiones divinas transcendentes debet participare, & ita æternitatem. Ergo & hoc debet decreto intentivo proculdubio concedi. Tunc ultra. Decretum tale non utcumque est in Deo, sed secundùm specialem conditionem suam, juxta quam est necessariò inducens decretum executivum cum nullo habens necessariam connexionem. Ex quo habetur, quod quodcumque illud sit, in ipsum quodammodo influit, à quo in essendo & permanendo dependet, unde ut superius vidimus, juxta Auctorem ab ipso tamquàm à principio remoto est gloria & decretum executivum: id quod clarissimè evincitur ex dictis de æternitate, quia sicut decretum intentivum æternum est, ita & influxus, vel quasi influxus in executivum. Unde falsum est quod dicitur omissione operationis meritoriæ impeditam utriusque decreti vim; nam eo ipso quod omittatur operatio meritoria, tenetur Deus per alia media suam exequi voluntatem: hoc enim manifestè evolvit ratio vagæ volitionis, vel potius præcisivè per modum intentionis. Et ita præscribitur modus defensionis doctrinæ Societatis circa conciliationem gratiæ efficacis cum libertate, de quo Sect. 7. Problemate 4. nu. 787.
689
*Ubi illud post alia: Quòd supposita
scientia conditionalium ex efficaci Dei proposito atque intentione efficiendi certißimè in nobis boni, de industria ipse ea media seligit, atque eo modo & tempore confert, quo videt effectum infallibiliter habitura: alijs usurus, si hæc inefficacia prævidisset. Sic ibi. Ut in nostro casu idem asserere omnino debeamus, ut si auxilia ad decretum executivum spectantia effectum non haberent, alijs necessariò sit Deus usurus, quæcumque illa sint, hoc enim vis illa decreti intentivi, non utcumque, sed essentialiter postulat. Quemadmodum absolutè debitor, si libranciam tribuat ut à quopiam aliquo pecunia ipsi debita exigatur; ea non stante certa, alium debet modum solvendi ex justitia conquirere, id quod passim videmus accidere.
690
*Sed ait n. 49. id posse peculiari alio
modo convenienter explicari, si dicamus Deum cum præfato decreto aliud habere executivum conditionatum, quo efficaciter nolit ut conferatur homini gloria, si careat meritis. Ubi quidem aut conditionatum decretum est posterius, ut videtur, cùm dicatur executivum; & hoc est priori contrarium, ut constat, quia Deus etiam carentiam meritorum suo intentivo decreto comprehendit, juxta nuper dicta, quod per subsequens nequit limitari. Quod si simultanea dicantur, etiam convincuntur sibi invicem adversari, estq́ue in Deo modus indignissimus decernendi: Volo dare in omni eventu, sed nolo in aliquo, si fuerit.
691
*Modum alium possibilem proponit
Quid circa tertium.
n. 50. dicens esse magis certum ad intentum, si videlicet decreta Dei indifferentia concurrendi cum homine ad merita ipsiusque voluntatem proximam ad merendum constituentia sint indivisim nolitiones conditionatæ quibus | Deus efficaciter nolit, ut conferatur homini gloria, si caruerit meritis. In quo quidem casu sic formandum videtur decretum: Volo dare gloriam, si non caruerit meritis. Quæ quidem æquipollet huic: Volo dare gloriam ei, qui habuerit merita, quia nolle dare carenti, est velle dare habenti, decretum enim tunc meliùs suum sortitur effectum, cùm adsunt merita, circa quæ Deus specialiorem habet affectionem: Ita illud: Nolo dare carenti meritis, infert illud, Sed habenti. Tunc autem quid mirabile & peculiare habemus in hujusmodi assertione, cùm illum decernendi modum communiter Doctores admittant etiam circa reprobos, unde non videtur cur debeat hoc loco constitui, uti propriè ad prædestinationem spectans, cum præcisione illa à medijs, de quo est quæstio. Sint ergo discursus eruditi & ingeniosi Scriptoris utcumque & profundi & subtiles, nobis per planiora plus placet incedere, nec nodum in scirpo quærere: quod & de promissione dictum velim, cùm pariformiter procedat.
692
*Sed antequàm à concertatione hujus
modi recedamus subit animo scrupulus, an ex defectu legitimæ intelligentiæ impugnatio nostra quoad decreti intentivi permanentiam processerit, pro quo præstat Auctorem ita loquentem audiamus: Actus non potest non liber evadere, licet negatio actus essentialiter sit incompoßibilis cum ipso decreto; eo quòd in tali casu positio decreti non potest non esse dependens à nutu voluntatis creatæ, potentis media omißione actus facere, ut non extiterit decretum pro signo suo antecedente &c. Sed quia in tali casu positio talis decreti pendebit à nutu voluntatis prout exequentis gloriam medio alio actu libero executivo, quæ ut sic hoc ipso quòd habeat potentiam proximam ad impediendam executionem gloriæ, consequenter poterit facere, ut non præextiterit decretũdecretum gloriæ intentivũintentivum pro signo suo antecedente: Ex quibus videtur haberi, quod remanet superiùs impugnatum, scilicet decretum intentivum posse desinere ex omissionis actus meritorij positione. Sed potest illud aliter intelligi, ut scilicet expositione dicta omissionis fieri potuerit ut Deus non habuerit actum intentivum & consequenter executivum. Si enim Deus non prævidisset creatam voluntatem honestè & meritoriè operaturam, saltem sub conditione, decretum tale minime habuisset.
693
*Sed quidem neque hoc videtur quo
Instauratur impugnatio.
modo stare possit, sic enim habet Propositio dicta: Decretum prædefiniens substantiam collationis gloriæ secundùm se præcisè, atque adeò cum nulla scientia de meritis connexum essentialiter, ex nullo capite repugnat Deo &c. Iuxta hæc ergo nequit ad scientiæ medięmediæ antecessionem haberi recursus: ergo eo pacto non potuit existentia decreti impediri, quandoquidem cum illa nullam habet connexionem. Ex eo autem quod medium liberum adhibeatur neque id stare potest, quia omissione posita & sic frustrato, necessitas urget pro alio, juxta dicta, quæ quidem videntur manifesta, unde quod scripsi, scripsi.
Loading...