CIRCA APPENDICEM SUPERIORIS TRACTATIONIS. Pro mysterio Incarnationis.

§. I.

§. I.

Circa assumptionem unius creatæ naturæ à tribus divinis Personis.
818
*ESse id possibile probatum Problem. 3.
quod & tenet P. Bonæ-Spei Disp. 6. Dub. 4. ubi nonnulla habet, circa quæ consideratio brevis adhibenda. Miratur n. 40. P. Theophylum Raynaudum Lib. 2. de Christo nu. 132. circa D. Anselmi auctoritatem sic scripsisse: Ceterùm, ut ingenuè dicam, præstat modestè Anselmum deserere, quàm frivola interpretatione eludere. Sic ille: qui dum interpretationem frivo
P. Raynaudus ut respondeat.
lam explodendam judicat, eam notat, quam Auctor exhibet primo loco: sic enim interponit post verbum Interpretatione cum parenthesi (putà statim illata) Ait ergo subaudiendum, In unitatem personæ hoc sensu: Impoßibile est Deo
secundùm unam quamlibet personam incarnato, illum secundùm aliam quoque personam incarnari in unitatem ejusdem personæ. Sed quidem P. Raynaudus meritò potuit hujusmodi interpretationem frivolam reputare. Nam hæreticus, contra quem D. Anselmus agebat, omnes divinas personas incarnatas fuisse contendebat, & nullo modo unam personam secundùm aliam in unitatem ejusdem personæ, quod & philosophiæ adversatur, & minimè ejus erat conveniens instituto. Meritò ergo potuit P. Raynaudus eo, quo est locutus, profari modo, si revera interpretatio illa in ejus venit mentem, quod secus accidit. Subdit expositionem aliam, & sibi quidem verosimiliorem; ex hypothesi inquam unius dumtaxat unionis hypostaticæ ad aliquam tantùm Dei personalitatem in particulari terminatam impossibilem esse unionem aliarum: nam hæreticus contra quem agit in eo non errabat, quod vellet plures Personas posse eamdem assumere humanitatem, sed quod vellet eam assumpsisse, eo quòd una, cui essentia divina identificarentur, eam assumpsisset, unde multoties dicit, Vna persona incarnata, id est, tantùm posita unione cum illa, impossibile est alias incarnari. Sic ille respondet, & stare quidem posset ipsius responsio, si revera ita esset ut stante unius Personæ incarnatione, alia non posset eamdem assumere: atqui oppositum ipse tenet, ut videri potest n. 44. & seqq. Ergo non est impossibile. Stet ergo P. Raynaudum non incongruè quod vidimus protulisse. Neque Nos multùm ab | ejus sensu abfuimus, licet responsionem non penitus inverosimilem conati simus adhibere.
819
*Difficilius aliquid habet nu. 48. dum
Difficilis doctrina ejusdem.
ita scribit; Vnde etiam consequenter dic ex duabus personis in esse personæ completis posse fieri unum per se in persona, si ita spectentur. Primò ut mutuæ personalitates sibi invicem non adveniant, sed naturis, in quibus sunt, secundùm se. Secundò ut cum illis naturis tantùm componant, & non personalitates cum seipsis unum in persona. Idem est de duabus naturis in esse naturæ completis: ex illis enim fieri potest unum per se in natura, si ita spectentur, ut mutuæ formæ sibi invicem non adveniant, sed mutuis materijs, in quibus sunt, secundùm se, & cum ista tantùm componant, & non formæ cum seipsis unum in natura. Neque hic quidquam cum Nestorio dicimus, quia volebat duas personalitates in Christo fuisse, & non tantùm nobiscum, eas absolutè in Christo esse potuisse. Neque etiam quidquam cum Eutyche, quia volebat, ut quidam asserunt, ex duabus naturis, ut in esse naturæ completis fieri unum
Efficaciter convulsa.
per se in natura, quod hîc negamus. Difficilius inquam illud: nam quomodocumque explicatur modus ille adveniendi, non videtur quomodo stare possit unitas illa in persona & in natura, quòd scilicet unum in persona & unum in natura sint, etiamsi persona non adveniat personępersonæ, neq;neque forma formæ, cum mutua illo inexplicato respectu. Personalitatem non posse advenire personalitati, neque formam formæ, ut unum per se componant, explorata est philosophia, si quidquam est in illa firmum & incōcussuminconcussum; unde quod circa hoc dicitur, nihil novitatis habet, aut quod instituto possit specialiter deservire. Ex quo fit id quod additur ex ea parte non conferre, ut stare possit unitas in persona, sed potiùs ut oppositum: stante enim personali diversitate, etiamsi tantùm naturis dicantur advenire, minimè stare unum in persona potest, & idem est de unitate naturæ. Neque in eo sensu locutus est Eutyches, quando unam in Christo naturam esse contendit, quandoquidem secundùm datam explicationem manebant quidem naturæ, sed quodammodo una erat natura, id quod ex formali ejus errore in Concilijs condemnato, & SS. Patrum exacta declaratione compertum habetur.
820
*Pro quo ita præ alijs Sanctissimus
Leo citato Tractatu contra ipsum nu. 801. ubi ita scribit: Anathemathizetur ergo Nestorius, qui Beatam Virginem hominis tantùm modo credidit genitricem, ut aliam personam carnis, aliam face
D. Leo Magnus.
ret Deitatis. Percellatur quoque Eutyches eodem anathemate, qui negata humanæ carnis atque animæ veritate, totum Dominum nostrum IESVM Christum unius asseruit esse naturæ, tamquàm Deitas ipsa se in carnem animamque converterit. Sic Doctor sanctus omnium in hac caussa testis maximus. Non ergo est ad rem effatum illud, neque attendendum quidquid velint innominati illi somni potiùs, quàm gesti verosimilis assertores.
821
*Sed pergit ille & nu. 49. ita sibi
objicit: aut objectionem præoccupat: Nec dicas ex hac opinione nostra vim discursus Conciliorum, & SS. Patrum enervari: V.Verbi g.gratia, Humanitas Christi fuit unita Verbo: Ergo non habuit propriam subsistentiam. Quibus ita respondet nu. 50. Respondeo in nostra etiam sententia bonam esse sequelam, quia sequela ista non est ita præcisè & simpliciter facienda, sed juxta Patrum mentem, hoc modo: Ergo non habet propriam subsistentiam, quæ Christum faciat hominem, non Deum, sive hominem Deum: quod est argumentum valde efficax, quia impossibile est Christi humanitatem Verbo uniri, & Christum non esse Deum; matremq́ue Christi non esse Dei matrem, quod negabat Nestorius: possibile autem est humanitatem Verbo uniri, & ita ejus personalitatem propriam remanere, ut non impediat quo minus Christus sit homo & Deus: quod quia non faciebat ad intentum Patres examinare noluerunt. Sic ille. Ex quo manifestè sequitur eum, qui propriam in humanitate personalitatem asseruit, nullo modo contra SS. Patrum doctrinam asserturum. Quod ergo illa negetur, Theologorum erit tantùm inventum, nec magno quidem fundamento inductum, cùm neque ex doctrina Patrum, & consequenter neque Conciliorum, neque ex principijs philosophicis possit irrefragabili discursu stabiliri.
822
*Quod quidem quàm sit absurdum,
est quàm quod maximè manifestum. Et Divum quidem Leonem jam audivimus nu. 801. Cùm inseparabiliter manente unitate Personæ &c. Et in ejus ore fidei regula, sicut in Anathematismo Nestorij, de quo nu. præced. Sed quid per alia non penitus prementia vagamur, cùm in Christo unam tantùm esse personam Concilia clament, Ephesinum ad hoc specialiter contra Nestorium congregatũcongregatum, Chalcedonense, Quinta Synodus, & alia adducta à P. Suario Tomo 1. in 3. p. Disputat. 7. Sect. 3. ex quibus convincitur veritatem esse de fide. Et consequenter personalitatem creatam in Christi humanitate non fuisse, sic enim duæ essent personæ, ut constat. Ex quo penitus eliditur intricata illa responsio, quæ & manifestè etiam convellitur; ait enim veram non esse illam consequentiam: Ergo non habet propriam subsistentiam, quæ Christum faciat hominem non Deum, sive hominem Deum. Atqui vera esset, si propria humanitatis subsistentia extaret; nam ratione illius non fieret homo Deus. Unde falsò dicitur Patres, quod ad hoc spectat examinare noluisse. Cùm enim unam tantùm personam statuerint, personalitatem assumptæ naturæ removerunt: quod quidem non sine magno fundamento stare potuit. Neque aliud opportunius excogitari potest, quàm incompossibilitas utriusque subsistentiæ, quidquid cum novioribus quibusdam velit citatus Scriptor. Ubi quidem est dubio procul laudabilius cum antiquioribus & sentire, & loqui, quando ex novitate nihil, quod ad gloriam Christi conducat, adducitur, & incarnationis mysterium obscuratur potiùs, quàm illustratur.
823
*P. Philippus à SS. Trinit. Tomo 4.
Disput. 4. de Incarnat. Dubio 6. nostram senten|tiam amplectitur, & probat. Primò auctoritate Conciliorum & SS. Patrum, qui communiter contra Nestorium probant humanitatem Christi non habuisse proprium suppositum, ac proinde propriam subsistentiam constitutivam suppositi, quia fuit unio substantialis: si autem esset completa propria subsistentia, esset unio omnino accidentalis: nam quidquid advenit enti perfectè completo, qualis esset natura suppositata, advenit per accidens, & totum inde resultans, non est unum per se, sed unum per accidens. Sic ille arguit; ubi quod ad auctoritatem spectat est quidem meritò adductum, sed infirmatur sanè per id, quod additur, & est instantia in casu § præcedentis ab Auctore admissi in responsione ad Primum: Nam creata natura ab una Persona assumpta est completa per unionem substantialem, & perfectiori modo, quàm per propriam subsistentiam, & tamen assumi ab alijs divinis Personis potest: non ergo completio obstat unioni substantiali, quando negotium supernaturale agitur. Unde est illatio illa in SS. Patrum auctoritate fundata, quæ quidem auctoritas aliter applicanda.
824
*Secundò arguit: Quia natura creata
Secundum item.
& propria personalitas habent intimam & necessariam connexionem, in quantùm personalitas est primarius ejus actus dimanans per simplicem resultantiam: unde remanens cum ipsa non potest non assumi assumpta natura: sicut quia natura divina habet necessariam connexionem cum persona Verbi, ideò secundariò fuit unita cum humanitate Christi, cum qua primariô fuit unita persona Verbi. Sic Auctor, nonnulla addens, ut vim argumenti tueatur; quæ quidem est valde exigua, nisi quatenus concludit, quòd si personalitas creata posset esse in natura assumpta, Deus non privasset humanitatem Christi propria personalitate, cùm sit perfectio valde intima ipsius, & Deus assumpsit naturam humanam completam & perfectam quantùm possibile fuit: quod quidem est verissimum: primum autem illud facillimè diluitur simplici negatione, quidquid enim de personalitatis intima affectione & emanatione dicatur, illa quidem inassumptibilis est, quia est ultimus terminus constituens incommunicabilitatem, ut est communis Philosophorum ac Theologorum sensus. Non ergo insistendum argumentorum cumulo, sed illorum robur, etsi pauca illa sint, etsi unum tantummodò, conquirendum. Neque id, quod de Verbo dicebatur, alicujus momenti est, quia natura dum secundariò unitur nihil contra formalem ipsius rationem agitur, sicut fieret in personalitatis assumptione, ob rationem dictam. Est autem non parvi facienda tanti viri auctoritas circa præcipuum assertum, licet fortè non desit, qui secus sentiat ob affectatam rigidorum Thomistarum sequelam in eo convenientium, ut numerum quidem augeat, nihil tamen momenti considerabilis, nisi styli brevitas augeatur. Laudo tamen iterùm, via quidem trita, sed secura, dum alteri sit, ut par est, benignior, procedentem. Nec dimittendus ille, sed per faventia advocandus, dum quærit.
§. II.

§. II.

Circa specialem modum existendi SS. Trinitatis in Christi Humanitate.
825
*FIrmatus ille cum communi sententia
Problem. 6. obsistente Magistro Alvarez ex primarijs luminaribus Thomistarum, Patrum inquam Dominicanorum, qui eo se volunt titulo specialiter prædicari, cùm tamen ut aliàs dixi, suam etiam Thomisticam Scholam Societatis Jesu gymnasia numerosa constituant. Patre ergo Alvarez Illustrissimo pariter Archipræsule derelicto, P. Philippus à SS. Trinitate, & nonnullis alijs, Societatis est communem sententiam amplexus Disputat. 4. Dubio 3. quam & doctè probat, doctrina ad Eucharistiam extensa, sicut & à Nobis præstitum. Illud autem videtur difficile in probatione assumptum, quòd scilicet divinæ Personæ simul sint ratione mutuæ relationis: correlativa enim sunt simul, & unum oppositorum relativè est in altero secundùm intellectum. Quod quidem est verissimum, sed ad realem & physicam inexistentiam, de qua est sermo, derivatum, minimè deserviens intento, nisi addatur oppositionem quidem relationum divinarum propter excellentiam suam id habere, ut ipsa oppositio modum illum inexistentiæ exigat, ut hoc pacto unitati divinarum Personalitatum quantùm fieri possit, in ipso etiam oppositionis genere consulatur. Quod quidem dici convenienter potest, licet ad præfati theorematis probationem inconcussa sint principia conquirenda. Addit pręfatuspræfatus Scriptor rationem aliam ex origine desumptam, quia Verbum manet in dicente, sicut & amor in amante: ergo ubicumque est una divina Persona, ibi etiam sunt aliæ per concomitantiam. Sed verò ratio dicta non admodùm videtur caussam istam promovere; nam ratione præfata convincitur quidem Verbum esse in dicente, & amorem in amante: nihil autem circa specialem existentiam elicitur, cùm præfata ad circuminsessionem spectent, de quo à Nobis dictum Sect. 22. Problem. 7.
826
*Addit insuper quòd licet per impossi
bile divinæ Personæ non essent in omnibus rebus ratione immensitatis, adhuc essent in humanitate Christi, ubi est speciali modo ac titulo unionis hypostaticæ persona Filij. Quod est quidem verum; sed ex eo nullus alius existendi modus colligitur, quàm merè præsentialis, quem revera habent divinæ personæ, cum speciali unione Filij: illum enim omnes tenentur concedere. Si enim non esset aliàs præsens, id deficeret, quod habetur ratione immensitatis: ergo eo posito, id tantùm inest, quod ratione immensitatis haberetur respectu Patris & Spiritus sāctisancti: Filio enim ratione unionis modus alius specialiter conveniret. Oportet ergo id ampliùs explicare, quod à Nobis in Problemate præstitum, & ab Auctore deinceps ratione operationis etiam nervosè præstatur. Ubi speciale illud, quod secunda Persona est | duplici titulo speciali in humanitate: & ut terminans hypostaticè, quod est proprium ipsi, cùm in hoc nulla sit actio, & ut uniens seipsam, quæ actio unitiva est communis, sicut ea, quæ versatur circa justos, sed excellentior, cùm in illis speciali etiam modo Deus existat juxta dicta suprà §. 11. Licet in eo aliqua videatur esse diversitas, quòd ratione gratiæ sit quidem speciali modo Deus in justis, non tamen divinæ Personæ formaliter, quia ad illas specialis respectus non est, cùm non habeant aliundè peculiarem cum justo connexionem, qualis est in Christo ratione unitæ naturæ.
827
*Itaque sunt quidem divinæ Personæ
speciali modo in justis, quia speciali modo est in illis Deus, unde & esse illæ dicuntur: sed modus ille etsi trahat secum divinas Personas, id quidem fit ratione naturæ, cujus gratia est participatio. Divinæ siquidem Personæ præsentes sunt secundùm realem præsentiam omnibus creaturis, & quod habetur per gratiam id præ se fert speciale, ut præsentia illa sublimior sit, sed sine intrinseca illarum ut talium affectione aliquid ad mysterium spectans continente. Ex quo apparet diversitas existentiæ in humanitate Christi. Unde in illarum missione nihil ex parte realis effectus habetur, quod omnibus physicè non respondeat, licet revera una mittatur Persona & non alia, sic enim immittuntur, ut & qui mittit, eam, quam mittit, comitetur. Unde & illud Christi: Qui me
Ioan. 8. v. 26.
misit, mecum est. Joan. 8. v. 26. Quod & dicere Spiritus sanctus potest. Potest autem id, quod est de præsentia in rebus ampliùs declarari ex eo quòd personalitates sunt relationes, & relationes non existunt per distinctam præsentiam, cùm sufficiat præsentia subjecti, secundùm communem sententiam, quod suo modo potest divinis applicari; si etiam dicamus idem haberi quatenus sunt actus notionales. Et hic videtur verosimilis explicandi modus, quamvis dici etiam possit ratione gratiæ sanctificantis & similium donorum haberi respectum ad Trinitatem, quia gratia est radix visionis beatificæ ad ipsam formaliter terminatæ, sicut & suo modo fides & spes. Unde sicut ratione unionis hypostaticæ deducitur specialis præsentia divinarum Personarum, ita & respectu gratiæ: quatenus importat unionem, licet accidentalem.
828
*Dictum à Nobis in Problemate, etiam
Circa Eucharistiam.
in Eucharistia peculiarem modum præsentiæ habere totam Trinitatem, id quod citatus Scriptor affirmat dicens id accidere per concomitantiam secundariam: & quod sic dicitur esse, non dicitur sacrificari & manducari, quia non pertinet ad corpus & sanguinem, quæ sacrificantur & manducantur, benè tamen dicuntur sacrificari, quæ sunt per primariam concomitantiam, quamvis mediatè: omnia enim quæ pertinent ad humanitatem Christi vel hypostaticam cum ea unionem, illāillam primariò comitantur, sive mediatè, ut Divinitas, sive immediatè ut persona Filij. Sic ille, ubi id speciale quod ad manducationem spectat; cùm tamen circa modum specialem ab eo distinctum, quem divinæ Personæ habent in humanitate Christi, nihil addatur, quod tamen à Nobis præstitum in Appendice Sect. 30. Problemate 4. ubi & circa manducationem cum Auctore sentimus, qui circa id non meminit esse aliquos oppositum arbitrantes, Patrem scilicet & Spiritum sanctũsanctum māducarimanducari. Et quod non dicendi sint sacrificari, ex eo constat, quia quod sacrificatur, aliquomodo esse desinit in Dei honorẽhonorem, quod Patri & Spiritui sancto nequit cōvenienterconvenienter aptari. Pro manducatione autem ratio est exacta reddita, quam non præ se fert concomitantia secundaria; hujus enim ratio reddenda est, cur scilicet ea, quæ ad concomitantiam secundariam pertinent, non dicantur manducari.
829
*Quod autem addit de mediata, licet
primaria, concomitantia, de Divinitate locutus, non est admittendum, juxta dicta §. 1. pro quo & videnda, quæ diximus nu. 1110. & in Amphitheatro n. 774. ubi aliqua ex D. Leone data, quæ & citato §. inserta, sed id non incommodat, cùm ex ijs sint, quæ non semel aut decies, sed millies repetita placebunt. Ubi & præstat D. Cyrillum Alexandrinum, primarium Ephesini Concilij lumen, loquentem audijsse in Libro ad Evoptium contra Theodoretum in Decla
D. Cyrillus Alexan.
ratione Anathematismi 2. ubi sic scribit: Igitur, cùm Nestorius ubique nativitatem Verbi Dei secundùm carnem constanter neget, & solarum nobis dignitatum subintroducat unitatem, hominemque Deo junctum filij appellatione cohonestatum asserat, necessariò nos cum illis dictis pugnantes unionem secundùm subsistentiam factam esse dicimus, nihil aliud dicendo, Secundùm subsistentiam, significare volentes quàm hoc solùm, quòd Verbi natura, hoc est subsistentia, quæ est ipsum Verbum, humanæ naturæ verè unitum sit. Sic ille, subsistentiæ nomine pro natura usus, ijs temporibus, in quibus ejus significatio non erat, ut est jam aliter usurpatum, unde hypostasi respondebat, ut ibidem habetur, sic enim illud, Secundùm subsistentiam, respondebat illi Καθ' ποςσσασιν. Est autem videre in præfatis verbis unionem in natura factam, & quia idem illa cum Verbo, & hoc & illam pariter unita. Iuxta quod & procedit Anathematismus tertius, de quo idem in alia declaratione, quam Concilium omnium eorum in eodem Concilio prolatorum, petierat latiorem, sic enim ille: Si quis
Idem.
in uno Christo subsistentias post factam illarum unionem dividit, conjunctione tantùm illas, quæ sit secundùm dignitatem, vel authoritatem, & non magis coitione secundùm naturam unionem connectans, anathema sit. Si hæc non perspicua, quænam possemus perspicua reputare? Eodem autem modo loquuntur & alia Concilia & Patres, de quo cit. nu. 1110.
§. III.

§. III.

Circa unam Personam plures naturas assumentem.
830
*SUpposito casu proculdubio possibili,
de quo Problem. 4. dictum ibidem unum tantùm dicendum hominem cum D. Thoma, (de quo & nu. 344. 502. & seqq.) & multis alijs, nonnullis refragantibus, quibus accedit ex parte P. Bonæ-Spei Disput. 6. Dub. 6. ubi ait: in casu dicto futuros duos homines, sicut è converso in assumptione unius naturæ à pluribus Personis, si id intelligatur de subsistentia divina: si verò de creata, in primo casu erunt duo homines & duæ personæ, in secundo verò unus homo & una persona. Probat, quia
Ejus fundamentum.
concreta multiplicantur per solam multiplicationem rectorum, quidquid de obliquis sit, quia propositiones verificantur ratione solius identitatis inter prædicati & subjecti recta: Atqui homo utpotè concretum expressum per nomen naturæ dicit in recto naturam, uti & creata persona: Persona verò divina subsistentiam: Ergo &c. Confirmatur, quia alioqui concreta multiplicarentur per multiplicationem obliqui, quo casu essent tres dij: quia nomen Deus dicit personalitatem in obliquo, quæ est trina. Item esset una Persona, quia nomen Personæ dicit naturam in obliquo: Ergo &c. Sic ille, occupatus non parùm circa Dom. Caramuelis responsiones. Pro discrimine autem illo in divinis, & in purè creatis agit initio Dubij, ubi ait in divinis suppositum dicere suppositalitatem in recto, naturam in obliquo, secus in creatis, quod manifestè constare affirmat in his propositionibus, homo discurrit, homo constat anima & corpore, quæ sunt veræ ratione identitatis in recto. Et idem esse ait in nomine Deus, ut constat in his propositionibus: Deus est unus in natura, & trinus in personis: Deus est communicabilis, quæ sunt veræ ratione identitatis, hoc sensu: Natura divina est una in natura, & trina in personis, quatenus tres personalitates illi conjunguntur. Natura divina est communicabilis.
831
*Sed hæc quidem non urgent; pro quo
Infirmum ostenditur.
statuendum quæstionem de assumptione in unitatem personæ respectu personæ creatæ in nullius venturam mentem, si mysterinmmysterium Trinitatis & Incarnationis divinitus non innotuissent. Illis autem notis inde circa ea, quæ cogitari verosimiliter possunt mysteria illa concernentia, modum esse loquendi regulandum, ne dum contrarius tenetur, ex eo veritas illorum aliquatenus infirmetur. Sunt autem quæstiones propositæ tantùm de modo loquendi. Cùm ergo tres Personæ ratione unius naturæ unus Deus sint; consequenter, si tres divinæ personæ unam naturam humanam assumant, unus erunt homo. Quia etiam in Christo, licet duæ naturæ sint, unus tamen & non duo dicitur, quia Persona una est: ita etiamsi una divina Persona duas humanitates assumat, unus erit homo; homo enim etiam personæ nomen esse potest, ut patet in his propositionibus, homo est persona, & Deus non assumpsit hominem, licet aliquando hæc apud Patres in sensu improprio inveniatur, aut synecdochicè, continens scilicet pro contento, ut minùs capacium sensui locutionem aptarent. Iam quod de nomine Dei dicitur, cùm ex parte prædicati non determinatur, verissimum est naturam in recto designare, quia est nomen absolutè subsistentis, unde propositiones dictæ sine anfractibus illis verificantur.
832
*Illud verò quod de necessaria identitate
inter recta subjecti & prædicati dicebatur, pro adstruenda hominis significatione, & similium concretorum, à Nobis est non levi excursione discussum in Problemate nu. 1093. & seqq. & quidem præfatus Scriptor non facit satis difficultati, quæ oritur ex his propositionibus, Deus est homo, & homo est Deus, si natura est tantùm, quæ prædicatur in recto, juxta ipsum, qui prioris sensum meliorem hunc ait, Natura humana subsistens in personalitate Verbi est homo: alterius autem, Natura divina subsistens in personalitate Verbi est Deus. Siquidem natura humana etiam subsistens in personalitate Verbi non est homo, cùm homo dicat concretum in recto ex natura & personalitate: unde, ut nuper dicebamus, nequit dici Deum assumpsisse hominem: quod tamen stare posset, si personalitas in obliquo tantùm significaretur, & solùm attenderetur naturæ rectum. Præterquam quòd juxta explicationem dictam, non explicat propositio exponens, quod exponibilis exprimit, Deum scilicet esse hominem, Deum enim non exprimit, neque audiens illam absolutè conceptum formabit verè respondentem illi. In altera verò nulla est hominis mentio; quomodo ergo exponit illam, Homo est Deus? Nisi fortè error typographicus est, & ubi Deus positus, Homo poni debuit. Sic autem etiam desideratur identitas pro illius veritate: nam divina natura etiam subsistens in personalitate Verbi non est homo, quia in obliquo sumitur personalitas, unde dici nequit Natura generat. Quod quidem nec stare potest juxta propositionem aliam, de qua nu. 63. scilicet, Natura divina est personalitas habens naturam: hoc enim ait dici non posse, quia illi ut sic non convenit generare, spirare &c. addit tamen convenire sub illo Quatenus, quod præmiserat in propositione illa: Natura divina est una in natura, & trina in personis, quatenus tres personalitates illi conjunguntur, quam asserit respondere isti, Deus est unus in natura, & trinus in personis. Natura ergo quatenus tres personalitates illi conjunguntur, potest generare & spirare. Quod quidem non est admittendum, quandoquidem personalitates in obliquo designantur: quemadmodum anima non est homo, licet materiam connotet, quia id non præstat totalitatem in recto, unde nec dici potest generare, stante tantummodò obliquitate compartis, corpus enim suum etiam pręstatpræstat concursum in generatione, cùm sit actio corporea.
833
*Impugnat autem Dom. Caramuelem
asserentem hujus propositionis, Deus est homo, | sensum esse, Persona habens Deitatem est persona habens humanitatem, quem ait esse apertè falsum, quia apertè sequeretur hanc propositionem esse veram: Deus alium Deum generat, sicut verum est, Persona habens Deitatem generat aliam personam habentem Deitatem. Quod nullus CatholicorũCatholicorum admiserit. Sed quidem instantia levis momenti est, negatur enim illatio, quæ non probatur, neq;neque enim propositio altera vera prioris ostendit falsitatem, nec veritatem illationis, immò ostendit quis sit sensus legitimæ illationis futurus, qui non est alius, quàm illius: Cùm enim dicitur Deus generat, pro persona Patris supponitur, qui alius quidem est à genito, sed non alius Deus, ubi jam variatur suppositio, & ita tantùm inferendum est: Ergo generat Deum, similem suppositionem habente illatione, sic enim Filius dicitur Deus de Deo, unde & admittenda illatio hæc: Ergo generat alium, qui sit Deus. Est autem modus ille explicandi satis communis, licet Nobis non fuerit visus conveniens in Problemate n. 1096. propter rationem ibi propositam; qui tamen illam, quæ & gravium Scriptorum est, non convincere deprehenderit, utatur allata.
854
*Quæ ut stare possit, dicere poterit
Persona nomen dignitatis.
nomen Personæ esse nomen dignitatis, quod est in divinis certius, ut eleganter exponit D. Thomas 1. p. q. 29. arti. 3. ad 2. sic concludens: Sed dignitas divinæ naturæ excedit omnem digni
D. Thomas.
tatem, & secundùm hoc maximè competit Deo nomen Personæ. Sic Doctor sanctus. Iuxta quæ stare non incommodè potest ut divina Persona dicatur habens utramque naturam. Cùm aliàs sit, quæ humanam naturam assumpserit: ratione enim assumptionis dici potest convenienter haberi, cùm proptereà in ea subsistat, & ab ipsa sustentetur. Iuxta quæ stare etiam poterit in casu quæstionis, ut unus dici homo possit duabus naturis assumptis, utpotè uno & eodem assumente, & ita habente utramque naturam, ut unus est habens Christus divinam & humanam, unde, ut diximus, desumendum est fundamentum in casibus similibus similium etiam locutionum.
§. IV.

§. IV.

Circa sanctificationem Humanitatis ratione unionis Hypostaticæ.
835
*ILlam cum peculiari diversitate casuum
adstruximus Problem. 7. quibus P. Bonæ-Spei in omnibus illis, de quibus institui disputatio solet, consentit, in eo autem dissentit, quod est dictum de peculiari existentia sanctissimæ Trinitatis, pro quo n. 30. & seqq. quia præcisè Deitati convenit Christi humanitatem per se immediatè sanctificare, supposita unione personalitatis Verbi cum illa, quia est natura una ex duabus ejusdem suppositi, quarum una nata est aliam dignificare, sicut duæ partes compositi posita inter se unione se mutuò perficiunt: Pater autem & Spiritus sanctus non sunt natura ejusdem suppositi cum humanitate Christi, quia in recto non dicunt naturam, sed suāsuam personalitatem. Sed quidem prędictaprædicta ratio non videtur convincere; hoc enim est quod contendimus, etiamsi Pater & Spiritus sanctus non dicant in recto naturānaturam posse sanctificationis effectum impartiri, quod adductæ ostendunt efficaciter rationes: unde cùm arguimus posse illos sanctificare, & respondetur negando, quia non sunt natura ejusdem suppositi, vitium committitur petitionis principij, & alterum illud, cùm respondetur idem per idem.
836
*P. Esparza Tomo 2. Lib. 9. Quæst. 24.
tenens humanitatem sanctificari per sanctitatem increatam, ait tamen §. Ad 3. personalitatem prout distinctam virtualiter à Deitate sanctificare non sanctitate virtualiter distincta à Deitate, sed ipsa sanctitate Divinitatis: quia sanctitas Divinitatis communicatur per identitatem realem: hoc est, communicatur illi tantumdem atque sibi. Unde personalitas Verbi unita humanitati est ratio communicandi eidem sanctitatem Divinitatis propriam, non secus ac si eadem sanctitas esset virtualiter intrinsecè indistincta ab eadem personalitate. Quod confirmat ex doctrina expressa Conciliorum & Patrum, juxta quos humanitas deificatur: deificatio autem provenit similiter à Divinitate mediante persona Verbi, quæ unitur immediatè humanitati. Sed quidem aliter philosophandum, & sanctificatio Christi non solùm ratione identificatæ Divinitatis, sed ratione etiam personalitatis Verbi, juxta dicta in Problemate consequenter adstruenda. Nec videtur quid sibi velit modus ille loquendi, quòd sanctitas Divinitatis communicatur personalitati tantumdem atque sibi; siquidem sanctitas Divinitatis non communicatur sibi, si autem sola identitas asseritur, & ratione illius æqualis statuitur, præfatis verbis nihil dicitur ampliùs quàm quòd personalitas sanctificat, quia est idem realiter cum sanctitate: nec dici potest communicari tantumdem, quo aliqua designatur distinctio; cùm sit ipsa sanctitas formaliter sumpta. Quod autem de humanitatis deificatione dicitur, stat quidem ritè & rectè, juxta dicta de unione immediata divinæ naturæ, & etiam ratione personalitatis, quæ sicut divina est secundùm proprium conceptum, ita & deifica dici potest, per intrinsecum respectum ad Deitatem, vel quia sunt à se, in quo multi rationem constitutivam Deitatis sitam esse satis verosimiliter arbitrantur, de quo dictum suo loco, neque in præsenti opus pluribus, cum Auctore agentibus, qui paucis fuit in proposita quæstione contentus.
837
*Fusior ille Quæst. 25 in qua inquirit
an unio hypostatica secundùm se sumpta sit forma sanctificans, & præmissis argumentis pro parte affirmativa, nègativè resolvit, id probans ex genuino conceptu modi, est enim pura determinatio respectu subjecti aut termini. Unde illi minimè convenit effectus ipsius extremi, quod afficit, unde & actio, qua albedo producitur neque est alba, neque album formaliter constituit; cùm id soli conveniat albedini, & sic de alijs. Præterquàm quod | unio quatenus humanitatem spectat, respicit terminum, ratione cujus habere nequit propriam rationem sanctitatis, & ita neque vim sanctificandi, cùm potiùs ea de caussa sit sanctificabilis. Deinde respondet argumentis, ex quo & sua probatio resultat. Et quidem difficultas præsens ad materiam de Trinitate non spectat, nisi velimus omnes, quæ ad materiam de Incarnatione spectant, ad ipsam advocare, quatenus mysterium illud ad unam spectat personam SS. Trinitatis: unde in Appendice nihil circa illam. Et præfatus quidem Scriptor satis probabiliter locutus, licet argumenta, quæ contra se adducit, ostendant oppositum esse probabile, & ita non sine patrono, quando & quæ talia non sunt, illos nancisci sint solita, ubi præsertim pruritus adest alicujus plausibilis veritatis. Et revera habet sententia illa nec paucos, nec ignobiles, ut videri potest apud P. Aldrete Tomo 1. de Incarnatione Disputat. 35. Sect. 1. n. 2. & 3. qui eam præ alijs defendendam suscepit longa illa Disputatione, ubi & n. 4. contendit pro ea esse P. Suarium, sicut & P. Bonæ-Spei eamdem amplexus Disput. 9. n. 22. nec immeritò, & præter verba, quæ ex locis alijs adduci possunt, illa profectò videntur clarissima, quæ habentur Disput. 53. Sect. 3. col. 7. Versu, Rursus quod poßit, ubi de adoratione humanitatis agit secundùm se consideratæ, & sic ait post alia: Deinde est alia differentia, quòd
P. Suarez.
Divinitas ut summè excellens, potest non solùm abstrahi à relationibus, sed etiam ab ordine ad illas, & apprehendi ut natura per se subsistens, & per se summè sancta & excellens: at verò humanitas Christi, si concipiatur ut sanctificata per gratiam unionis, licet poßit in abstracto concipi ut præcisa à Verbo, non tamen potest abstrahi ab ordine seu habitudine ad Verbum, quia ipsa unio intrinsecè includit hanc habitudinem. Sic Doctor Eximius. Et quidem cùm ratione unionis censeat humanitatem posse peculiari ratione adorari, & supra communem Sanctis debitam: manifestum videtur in humanitate sic concepta absolutam, & supereminentem sanctitatem agnovisse.
838
*Et quæ P. Esparza adducit non tanti
momenti sunt, ut non facilè dilui possint. Et Cardinalis quidem Lugo Disputat. 16. de Incarnatione Sect. 2. ubi quæstionem agitans, negativam partem amplectitur, rationem illam de formali effectu non præstabili ab eo, quod est via seu causlalitascaussalitas respectu ejus, à quo est ille præstandus, infirmam reputat, quia licet unio non participet conceptum atomum formæ unitæ, participat autem aliquando conceptus genericos: nam unio formæ est forma, & unio formæ supernaturalis est forma supernaturalis: ergo licet unio sanctitatis increatæ non sit sanctitas increata, poterit tamen esse sanctitas creata, qui est alius conceptus diversus. Pro quo & consonat quod ait P. Suarez Disput. 18. Sect. 1. Vers. Dices, modus iste. ubi
P. Suarez ut faveat.
sic ille: Quocirca licet unio perfectius sanctificet, quia concurrit suo modo ad excellentiorem sanctificationem, & quia perfectius est inchoare (ut sic dicam) illam sanctificationem, quàm consummare inferiorem; tamen in modo non ita est forma sanctificans in suo ordine, sicut gratia in suo. Sic ibi, cum aperta prælatione gratiæ unionis comparatione gratiæ habitualis, quam negat P. Esparza. Sed concedit Cardinalis Lugo etiamsi sanctificare neget, ut non debeat proptereà inferioritas affirmari, ut est visum citato Scriptori, cujus rationi potest ex præmissis fieri satis: licet enim modus ex se tantùm dicatur in suo conceptu importare rationem determinationis respectu ejus, quod ex se indifferens est: illa tamen determinatio rationes potest includere speciales, propter quas valeat suos etiam effectus habere, qui ab eo differant, quam forma, aut quasi forma, ad quam terminantur, impertit. Et sunt quidem veri actus, & exercitium veræ potentiæ, unde motus definitur ab Aristotele actus entis in potentia, prout in potentia, qua ratione perficere possunt, & si in gradu sanctitatis sint, etiam sanctificare. Videtur autem P. Esparza nimis extenuare velle conditionem unionis, & fortè recentior ille est, quem P. Aldrete ex professo impugnat tota Disput. 34. probans singularem excellentiam unionis hypostaticæ, & meritò, ut ejus evincunt rationes. Iam illa, quæ adducitur ex eo quòd unio hypostatica ut se tenet ex parte humanitatis non possit sanctitatem habere, satis videtur debilis, siquidem ut veram rationem sanctitatis habeat sufficit illam habere ex intimo nexu cum fonte totius sanctitatis, unde in illa nihil relinquitur vacuum, quod repleri debeat accessione sanctitatis, quia ex ea parte nulla est specialis capacitas pro ulteriori perfectione in eo genere, cùm realiter habeat quidquid habere potest in genere unionis. Quamquàm & dici possit ex parte humanitatis etiam haberi aliquid sanctitatis, quatenus concurrit ut elevata à Deo, ut est auctor sanctitatis, ex quo respectus aliquis in eo genere in ipsa relucet. Prætereà unio ut respicit humanitatem ad ipsam tantùm uti ad subjectum terminatur, secundùm potentiam obedientialem passivam, eam respicientem & recipientem, ut venit illa à Deo sanctificatore supremo. Atqui respectus iste non obstat sanctitati: alioqui gratia habitualis non sanctificaret, quia eo modo etiam subjectum respicit, à quo in genere caussæ materialis dependet. Argui etiam potest ex Sacramentis, quæ sunt caussa physica gratiæ, ut tenet Auctor Lib. 10. Quæst. 24. arti. 7. licet peregrino modo id explicet. Et absolutè quidem ita tenent Auctores innumeri; ex ijs autem qui secus sentiunt, nulli in mentem venit ex eo capite gratiam non futuram formam sanctificantem, quòd aliquid respiciat, unde nequeat vim sanctificandi sibi vendicare. Ergo in ratione dicta nihil est, quod unionis hypostaticæ possit obsistere sanctitati.
839
*Quòd si rationes aliorum attendamus
nihil profectò amplius deprehendemus, & ratio quidem Cardinalis de Lugo id tantùm evincit, quod ex P. Suario vidimus, in modo scilicet sanctificandi, eo scilicet quòd modus, & non entitas sit, imperfectionem aliquam inveniri, propter quam à formis alijs sanctificantibus superetur, non obstante aliquali ea imperfectione excellentiæ absolutæ, sicut de gratia | habituali dictum à Nobis comparatione visionis beatificæ Tomo 1. nu. 532. & 533. Ubi & de unione hypostatica cum PP. Amico & Præposito. Rationem aliam P. Vasquij affert Cardinalis Lugo, cui minùs innititur, facili adhibita solutione: ex eo enim arguit quòd si unio esset forma sanctificans, non posset dari unio Verbi cum natura irrationali, quia est incapax sanctitatis, & ubi repugnat effectus formalis, repugnat etiam forma, cujus est proprius. Ubi ex ipso exemplo firmatur positio, contra quam militat argumentum: nam in casu unionis prędictæprædictæ, uniretur persona, & tamen non resultaret formalis effectus personalitatis ratione unionis. Et est etiam instantia in unione, quæ de facto extitit cum corpore Christi in Triduo, & cum unione sanguinis, juxta receptissimam sententiam negantem animari, cùm tamen assumptus à Verbo fuerit, ut est dogma in Theologia irrefragabile. Item anima rationalis unitur omnibus continuis partibus, nec tamen omnibus tribuit eumdem effectum formalem, sed juxta earum dispositionem, & gratia habitualis in Christo non constituit filium adoptivum. Divina etiam attributa humanitati unita non tribuunt peculiares suas intrinsecas denominationes, ita ut humanitas sit omnipotens, immensa &c. Et satis hæc pro alterius, ut dixi loci quæstione.
840
*Illud tantùm addendum, quod magis
ad eam spectat, unionem hypostaticam, quam citatus Auctor, eo quòd modus sit, adeò debilem & exilem reputabat, tantæ esse excellentiæ, ut Christus Dominus ex illius intuitiva cognitione per scientiam infusam SS. Trinitatem clarè cognoverit, ita ut necessariò ex illius comprehensione clara illius cognitio deducatur. Negat id P. Bonæ-Spei contra nonnullos Societatis Scriptores, scilicet P. Aldrete, Cardinalem Lugo, & P. Arrubal, Disput. 10. n. 54. & seqq. & ratio est, quia unio juxta proprium conceptum est nexus intimus Verbi & humanitatis: Ergo si videtur clarè & quidditativè, ut talis necessariò videtur, ergo & Verbum & humanitas, sine quibus nexus talis nequit intelligi. Nec satisfacit præfatus Auctor dicens sufficere ut omnia intrinseca absoluta cognoscantur, inter quæ unum est illam ab alijs specificè distinguens cognosci. Contra id enim apertè instatur: nam si absoluta tantùm clarè cognoscantur, non cognoscitur unio secundùm rationem specificam, quęquæ per absoluta non constituitur. Dicere autem cognosci quidem ut specificè distinctam, & non cognosci fundamentum distinctionis in cognitione quidditativa, compugnantiam involvit, quia talis cognoscendi modus confusus est, ut videtur compertum, exemplo sumpto à communi cognoscendi modo, juxta quem cognoscimus aliquem hominem in ea distantia, aut loci minùs opportuna disposita, ut hominem quidem esse dignoscamus, sed quisnam aut qualis nobis minimè innotescat: quæ cognitio confusa est. Sicut si ex solo Dei testimonio cognitio contingat, quam ad fidem multi spectare dicunt, neque est rei in se, & quidditativa, qualem supponit quæstio, & apertè profitetur. Neque est simile de cognitione quidditativa creaturæ, ex qua non sequitur cognitio Trinitatis, quia creatura non est aliquid Deo intrinsecum, neque ille ad ipsius creationem ut Trinus concurrit, juxta receptissimam sententiam Theologorum; & etiamsi dicatur procedere ut talis, id non relucet in effectu. Nec de hoc plura ut gradum faciamus ad ea quæ occurrunt.
Loading...