CIRCA REGIVM Indiarum Consilium.

Section
DE illo est Titulus 2. de quo & in Tomo 2 Auctarij, unde hîc non multa pro ipso, in quo cùm primaria sapientiæ præsint lumina, magisterij potiùs quàm disciplinędisciplinæ oportet eminentiam agnoscamus. Sit tamen pro illo
§. I.

§. I.

Circa Decimalium caussarum cognitionem.
927
*DE illa Cap. 6. ubi scio aliquem ex
ex doctis Senatoribus offensionis lapidem invenisse, eo quod cognitionem hujusmodi ad Regium non spectare Consilium conatus fuero demonstrare. Sed quidem non debuit ex eo occasio offensionis assumi. Cùm enim litigiosa agitetur caussa, licet profectò parti, pro jure, quod sibi arbitratur competere, efficaciter declamare. Decimalium autem caussarum cognitionem ad Consilium non spectare erant quæ probarent multa, & Religionibus nimis quantùm intererat sic evincere, de Pontificia enim sententia non poterant dubitare; jam enim circa hoc indictum fuisse silentium pridem me audivisse recordor, ex quo & pro favore Religionum, etiamsi caussa in Consilio ageretur, non leve argumentum suppetebat. Sed Religiones suo sunt eo in articulo defraudatæ conatu, & Consilium cognitionem hujusmodi ad se spectare ineluctabili sententia pronuntiavit. In quo cùm docti, probi, & verè Christiani judices intervenerint, est quod debeamus meritò revereri. Sed decretum hujusmodi ut Consilij quidem, non ut Concilij œcumenici, infallibile prorsus amplectit. Unde & impugnationi locus relinquitur, cùm in opinalibus simus, & qui non posse aliquid fieri gravi ductus ratione contendit, si fiat, contendere dicto & scripto potest minimè fieri potuisse, salva judicum reverentia, & sententiam velit nolit amplexus. Id quod in caussis spiritualibus præcipuè locum habet, in quibus ut à Tribunalibus laicis assumantur, urgentissimæ & clarissimæ debent intercedere rationes. Unde vidi viros doctos & in jurium tractatione versatos, atque ad hujusmodi tribunalia promotos, circa hæc magno cum timore procedere, & quantùm in ipsis erat eorum judicium declinasse. Nihil ergo à Nobis in discursu præfato alienum à ratione, aut debita Regio Indiarum Consilio reverentia perpetratum, dum de sola actum defensione, idq́ue non levibus, ut luculenter constat, fundamentis.
928
*Sed jam nobis pacis amatoribus, & cum
Ecclesijs obsequiosa habere officia cupientibus, ab altercationibus præfatis felix terminus supervenit, compositione peracta: ut scilicet sic res ista in hac Metropolitana Ecclesia procedat, sicut in Hispania, in qua non decima, sed vicena solvitur, aut vigesima, quod nomen erat antiqui vectigalis: ita cum proportione, juxta receptam in hoc consuetudinem, medietas sola solvatur. Quam quidem compositionem Excellentissimus Prorex Regio Fiscali audito, utpote Patroni vices gerens probavit, supremo Indiarum Consilio prærogativa postremi judicij reservata, aut ijs, quibus Rex caussam detulerit terminandam. Circa quod nihil occurrit, in quo possit Patronus hærere, cùm sit res juxta Juris dispositionem legitima partium con|ventione transacta. Siquidem juxta illud compositio licet, ut constat ex Cap. Ex multiplici,
de Decimis, ibi: Mandamus, quatenus Abbatem & Monachos, ut eamdem conventionem (non obstante dicto privilegio, nisi de ipsa contineatur in eo) inviolabiliter teneant, & observent, vel exinde secum pacificè conveniant, appellatione post posita compellatis. Et Cap. Dilecti, eod. Tit. ibi: Man
Cap. Dilecti.
damus, quatenus de prædijs, quæ conduxistis in Parochijs suis, de quibus consueverunt decimas percipere plenariè solvatis eisdem, vel cum ipsis amicabiliter componatis. Ex Cap. Suggestum. ibidem: Discretioni vestræ mandamus, quatenus cum præ
Cap. Suggestum.
dicto Abbate, & Fratribus supra ipsis decimis componatis &c. Quod quidem & à Pontificibus, ita dispositum, ut videri præsertim potest in Bulla Innocentij X. pro Ecclesijs Poloniæ litem intendentibus Societati.
929
*Neque opponi potest ad compositio
nem prædictam opus fuisse Regio consensu, eo quòd ratione duorum Novenorum, in eo de commodo, aut interesse, quod dicitur, agatur: Nam quod ad illos spectat sine dependentia ulla ab Ecclesijs Indiarum peragitur, dum locantur decimæ, & Patroni loco Regij Senatores assistunt, & ita illi quasi secundarium quid veniunt principali annexum, ex urbana Ecclesiarum recognitione, per quam jus in ipsos acquisitum. Neque Ecclesiæ aliam subiere obligationem recognitione prædicta, quàm solvendi illos juxta eam quantitatem, quæ ex administratione ab eisdem peracta resultaret, opponi etiam nequit Reginam Gubernatricem à Religionibus pro compositione supplicatione
Alia ex Reginæ responsione.
interposita requisitam, etiam non expectato pro eo Ecclesiarum mandato suis Procuratoribus transmisso, cum respectu omnium, præ illarum distantia difficile esset ipsum obtineri; & decimarum dominium, (sic fateri coëgit necessitas) apud suam Majestatem extaret. Ad quod quidem, sententia Consilij audita, respondit id salva fieri non posse justitia. In quo videtur Consilium veritati conformiùs censuisse. Non inquam opponi potest, quia ex eo potiùs videtur, quod est ab Ecclesia Limana factum comprobari. Regina namque compositionem desiderat, & in eo Religionibus gratificari: ex defectu autem consensus mandato expressi eam non posse fieri declaravit. Illam enim Ecclesiæ & Religiones per se ipsas facere recusabant. Posito ergo ex parte illarum consensu, non est jam Reginæ, quod desideretur officium, aut etiam Regis jam regimine potientis. Non enim quod ipsis inerat ex Pontificijs decretis jus, poterat salva auferri justitia: cùm tamen Regina in hoc negotio minimè à se violandam protestetur.
930
*Potest insuper apparentiùs objici com
positionem factam Sede vacante, cùm tamen Jus clamet Sede vacante nihil innovandum. Tit. 9. Lib. 3. Sed quidem neque ex hoc capite compositio facta potest infirmari, quia nihil per ipsam factum est, quo jus fuerit Episcopi aliquatenus læsum, aut emolumenta Episcopalia tantisper imminuta, immò ejus caussa utiliter gesta, ut reipsa habeat, quod dubia sub spe, clausa in arca inutiliter dormiebat. Et quidem quòd Sede vacante nihil innovetur ideò sanctissimè constitutum, quod non sit, qui, Episcopale jus tueatur, quæ sunt verba Innocentij
Tertij Cap. 1. suprà. Atqui in casu nostro fuerunt qui jus Episcopale tuerentur, quod erat cum Capituli jure connexum, & ad quod pariter utilitas pertinebat. PręterquamPræterquam quòd res agebatur ad Patronum spectans, & cùm sic accidit, ad Capitulum dispositio spectat in eo quod est maximè proprium Episcopo, quia momenti maximi, collatio scilicet Beneficiorum, de quo Tit. 19. n. 31. & 32. Ex eo autem ad illud, quod est minus, posse argumentum fieri ibidem dictum in fine n. 32. Pro quo & faciunt, quæ diximus Tit. 18. n. 13. Capitulum scilicet posse disponere circa bona mensæ in ijs, in quibus nihil constituunt contra Episcopi jurisdictionem, aut contra jus commune, de quo & Tit. 19. n. 1. Quod quidem in casu nostro verum habet, si & addamus administrationem decimarum etiam Sede plena ad Capitulum pertinere, & Episcopum circa illam tamquàm unum tantummodo de Capitulo suffragari. Quæ omnia ostendunt ritè & rectè compositionem fuisse dispositam. Et quidem cùm de illa agi cœptum, Sedes erat plena, & Dominus Archiepiscopus præ reliquis in favorem Societatis propendebat, unde quod est factum proculdubiò comprobasset, ut habere pro certo possimus, successoribus placiturum: quòd si non placeat patienter laturus, quia Capitulum jure est usum suo, utpotè quod in plenitudine potestatis succedit, nonnullis exceptis, de quibus Jus ipsum, in quibus id, quod versamus, minimè continetur, juxta receptissimam doctrinam Scriptorum, de qua plurimis adductis Dom. Barbosa de potestate Episcopi Allegat. 36. nu. 9. Videantur etiam dicta nu 88. citati Tituli 19. ubi de unione Beneficiorum.
§. II.

§. II.

Circa Registrum pro Religiosa gubernatione.
931
*DIctum de illo magis in speciali in
Additionibus ad Tomum 1. pro Cap. 7. præsentis Tituli, & 8. Tituli 4. Circa quod quia dum hæc scribo gravis concertatio extat, & Partium studium sibi undique præsidium conatur adsciscere, ea, quæ à me dicta aliquale putantur habere momentum, unde & hinc & inde uti faventia utrisque proferuntur. Materiam concertationi præstitit Reverendissimi P. Generalis Augustiniensis familiæ rescriptum, in quo pro assumendo convenientiori modo circa Provincialis Capituli præambula, ne ad breve unius diei spatium redacta, ea orirentur incommoda, quæ diuturna experientia comprobarat, peculiarem, consultatione PP. Magistrorum præhabita, concedebat facultatem. Quod quidem non fuit Consilij registro subjectum: atque ea de caussa à multis minimè esse admittendum conclamatum suit, quia in eo Alternativæ jus, juxta temporis circumstantias videbatur infirmari, aut alia erga plures | gravamina resultare. Unde ad Regiam Audientiam recursus habitus, vox data Fiscali, qui pro registri defectu plura sua in responsione congessit, & res adhuc sub judice est; sed me non tali, unde hoc loco conabor tantùm quod in præfato dixi, luculentiùs explicare, ne aliqua in eo compugnantia esse videatur.
932
*Rescriptum, de quo agitur, registro
non egere, ex eo probari potest, quod dictum nu. 55. & 56. in priori enim generalis illa habetur conclusio: O cosas, que innovaren en las Religiones, y no fueren en el gobierno ordinario de ellas. Quod quidem de innovatione notabili videtur accipiendum: nam ut nu. seq. dicitur gubernatio ordinaria multas novitates admittit; sunt enim illæ pro varietate temporum necessariæ: & ita in Capitulis Generalibus & Provincialibus passim disponuntur. Sunt enim illæ ad bonum Religionum regimen, & observantiæ redintegrationem aut conservationem necessariæ, & ita obstare nequeunt conversioni Indorum, aut tranquillo regionum Indicarum statui, unde ad ordinariam gubernationem spectare dicendæ sunt. Quod ut roboretur, supponamus id quod pro Peruviana Provincia concessum est, pro universa Religione dispositum. Tunc equidem registro non esset opus, quia ratione novæ illius dispositionis nihil esset, quod Indicum Provinciæ statum ita immutaret, ut inconvenientibus esset obnoxium, & jam ad ordinariam gubernationem pertineret. Cùm ergo etiamsi generaliter non sit dispositum, eodem modo res se habeat, dicendum pariter, non esse pro registro obligationem. An autem Reverendissimus Generalis potuerit dictam concedere facultatem, alia quæstio est, quæ ad Tribunalia laica non spectat, cùm sit de jure, & non de facto, & pro potestate præsumendum sit, ac legitima Instituti proprij intelligentia in eo, qui supremam obtinet dignitatem, & Assistentes ac consiliarios apud se habet non contemnendæ peritiæ, vt hic etiam locum habeat Cæsarei Juris effatum, sacrilegium esse de potestate Principis dubitare.
933
*Jam quòd præfatis non obstantibus,
registro opus sit, ex dictis n. eodem potest ostendi, siquidem ibi dicitur, quod licet Regiæ Schedulæ cùm de ordinaria gubernatione loquuntur, non debeant ita accipi, ut ordinarium prout est delegato oppositum, ulla ratione designent, sed prout extraordinario, quod adductis exemplis demonstratum: in eo non videri consequentiam dispositionis, & quodammodo sibi contrariari quòd inter extraordinaria, qualia sunt illa, de quibus ibi, & n. 55. 64. & seqq. numerentur Magisteria, & Declarationes Constitutionum, juxta dicta nu. 54. cùm tamen ad ordinariam gubernationem pertineant, quamvis secum afferant novitatem. Sicut & multa alia, quæ delegationem important, de quibus ibi. Cùm autem, quidquid de apparenti compugnantia sit, quam nolumus Regijs mandatis adscribi, constet registro subjicienda Magisteria & Declarationes Constitutionum aut Actorum Capitularium, ex eo videtur fieri etiam dispositionem illam, de qua est quæstio, registro exponi debuisse, non enim declaratio, sed plusquàm declaratio est, cùm manifestam circa Capitulorum formam inducat novitatem.
934
*Et hæc quidem juxta dicta citato in
loco. Cùm autem à me noviores citentur schedulæ desiderarunt aliqui eas à me in speciali proferri, quia præter citatas à Dom. Solorzano nullæ aliæ inveniuntur. Ad quod quidem ingenuè fateor eas me non vidisse, & fortasse illæ non extant, sed ad stylum esse Regij Consilij referendum, quod cùm de rescriptis Prælatorum majorum ageretur, & opponeretur ab aliquibus non fuisse registro subjectas, censuit illud obstare ipsis prædictum defectum. Quocumque autem modo id acciderit, parvum est in eo discrimen. Et ut cum sufficienti possem loqui fundamento, justam diligentiam adhibui; licet quidam affirment Magisteria apud ipsos sine registro transire. Quod quidem ex eo forsan evenit, quia pro eo stat qui se opponat nullus, juxta dicta nu. 48. Quod equidem & circa rescriptum, de quo est controversia, potuisset fieri, si contradictionis spiritus defuisset.
935
*Jam circa dicta, quibus utraque pars
Auctoris explorata mens.
se tueri conatur, si attentè legantur, comperietur duo tantùm me ostendere voluisse. Primum ordinariam gubernationem multas admittere novitates, unde difficile esse Regium decretum cum omnibus, quæ continet, ad cohærentiam verosimilem revocare. Secundum, id quod de ordinaria gubernatione dictũdictum non esse ita accipiendum ut omne delegatum ad registrum compellere videatur, quod est priori conforme, quia pro ordinaria gubernatione novitates aliquæ necessariæ sunt, in quibus locum habeat delegatio. Ex his autem est quod elici pro utrâque parte non inverosimiliter possit. Pro contendente non esse necessarium registrum, si probet, etiamsi novitatem afferat, ad ordinariam gubernationem pertinere. Pro quo si exempla suppetant, magnum indè pręsidiumpræsidium adsciscendum. Nescio autem an facile id futurum. Qui verò registrum necessarium conantur evincere, habent pro se PP. Minorum exemplar, de quo nu. 54. ubi licet scrupulosè in eo actum à Regio Consilio diximus, actum tamen; unde ab eo non videtur recedendum documento. Accedit extraordinariam valde dispositionem videri, cui nulla alia similis pro Religiosa illa familia, & ita turbationibus, & scandalis obnoxiam. Unde poterunt Regij Senatores ut benè illis visum fuerit, pro ipsorum eximia probitate & sapientia judicare.
936
*Sic cùm scripsissem, posteà comperi
facultatem Reverendis. Generalis non esse pro decidendis vocalium caussis, & jure suffragandi ante duos menses futuri Capituli: quod quidem postulatum, penitus tamen denegatum, sed universaliorem, ad interpretandas scilicet Constitutiones, cum Diffinitorij concursu, & certo numero Magistrorum. In quo quidem pro doctrina tradita nihil est momenti alicujus unde veniat alteranda. Licet non pauca scripta sint, ut ostendatur Reverendis. Gene|ralem non potuisse facultatem dictam delegare, quæ quidem non adeò videntur firma, ut quibusdam apparent, & arbitror posse illis non difficilè responderi. Et ut jam dixi, ad recollectionem Scripti, de qua agitur, minimè esse talis articuli disceptationem necessariam, quam neque laicum potest tribunal usurpare. Unde secluso respectu ad registrum, non possent Religiosi ad illud habere recursum, contra suum Generalem querelantes, eo quòd sui officij terminos transiliret. Ubi dicit forsan quispiam, ad expeditionem caussæ, de qua agitur, oportere dignosci an decretum præfatum ad ordinariam gubernationem spectet: pro quo supponendum est illud esse legitimum, si enim tale non sit, neque ad ordinariam, neque ad extraordinariam gubernationem potest pertinere, & ita transitus denegandus. Sed hoc non urget, quia Regium tribunal Generalium decreta debent legitima supponere, quia præsumptio stat pro ipsis, utpotè sui muneris plenam cognitionem habentibus, neque eos inauditos condemnare: esset enim absurdissimus alius agendi processus, & Religiosæ observantiæ certissima corruptela. Puncto ergo legitimitatis intacto, eo ipso quòd turbationum videatur occasio, quæ ex hujusmodi ad laica tribunalia recursibus potuit non ægrè deprehendi, potest illi registri defectus opponi, etiamsi aliquomodo videri possit spectare ad ordinariam gubernationem, quia sic vitari inconvenientia illa possunt, quæ legibus registri à Catholicis nostris Regibus intenduntur, juxta doctrinam Dom. Solorzani nu. 53. & 54. adductam.
937
*Pro quo & vidi meam adductam ex
nu. 48. ubi licet dixerim Regias Cancellarias posse aliquando circa litteras Patentes sine registro acceptas dissimulare; duas tamen exceptiones adjeci, ut scilicet notitia extrajudicialis esset, & quod non essent turbamentis caussam allaturæ. Cùm tamen in casu nostro notitia judicialis, & turbationum appareat irrefragabilis certitudo. In quo quidem applicatio est genuina, sed supponendo scriptum, de quo agitur, ad ordinariam gubernationem non pertinere, de qua id, quod ibi est traditum procedebat; unde ulteriùs probandum restat illud tale esse, quod non est negotium valde difficilis probationis, cùm nihil tale in usu fuerit ab exordio Provinciæ, & tantopere ea de caussa, atque singulari decernendi forma in nulla alia pervisa Provincia, admirationem alumnorum, ac exterorum pariter concitarit, cujus oppositum si pars adversa probaverit, magnam equidem victoriam reportabit. Ubi forsitan id, quod est dictum nu. 57. à sapientibus judicibus observabitur, in favorem supremi Prælati sententiam moderatis, uti in re dubia. Sed quidem aliud est rem esse dubiam, & aliud probabilem, juxta communem Doctorum sensum, de quo Nos alibi non semel. Si autem in quocumque eventu scandala timeantur, & dubium cessat, & probabilitas, cùm pro certo haberi debeat opponi debere registri defectum. Potest autem aliquando ex oppositione hujusmodi suum etiam timeri periculum, unde & transitus opportunior judicari, & ita quasi pro regula habenda major Religionum pax, quam Reges nostri enixè desiderant, & Gubernatoribus commendant, estq́ue adeò Religiosis necessaria, ut sine illa eorum claustra, Acolita sint, dum ipsi intra claustra fremunt, & extra illa id quod apud vatem sequitur: & terras turbine perflant, Virgil. 1. Æneid. Sed meliora
Deus. Et meliora poterunt non immeritò judicari, quæ Regio Senatui sunt visa talia, dum in favorem transitus judicavit, licet non omnium fuerit ita judicio peractum. Cùm enim sex judices fuerint, discordia extitit, tribus hinc, inde tribus arbitratis. Vocati ergo ad depellendam illam quatuor Criminalium caussarum Senatores, ex quibus cùm tres pro transitu censuissent, à parte est adversa supplicatum, & in novo sine Criminalibus consessu, uno ex Auditoribus, qui contra transitum steterat, ob respectum nescio quem communiter illaudatum, mutante sententiam, caussa est ista acerrimo partium agitata conatu terminata: quod sperari potest non sine Religiosæ Provinciæ commodo processurum.
§. III.

§. III.

Circa cessantem rationem legis, ut illa non obliget, pro Pontificiarum Bullarum valore, sine Registro. Ad Cap. 8.
938
*DIctum ibi nu. 45. usum Bullarum
Pontificiarum in Indijs esse legitimum, & posse sine peccato stare, etiamsi registro subjectæ non fuerint. Ubi præter probationem aliam, juxta multorum sensum, propriam exhibuimus ex cessante ratione illius, ne scilicet pacificus Indiarum status in spiritualibus vel temporalibus per aliquam earum ex minori notitia profectam aliquomodo perturbetur. Quandoquidem in Indijs ipsis plena rerum habetur notitia, & ita penitus inconveniens abest, ratione cujus posset executio retardari. Quod quidem juxta quamplurium Scriptorum sententiam procedit, ex quibus dati aliqui, asserentium cessante ratione legis, ejus obligationem cessare, quando non in particulari aliquo, sed communiter cessatio contingit: (cùm tamen & sint, qui etiam in particulari cessatione obligationem cessare penitus arbitrentur.) Id quod præter citatos tuetur, & doctè ac efficaciter probat P. Herincx Tomo 2. Tract. 3. Disput. 3. Quæst. 16. §. 1. Diana Parte 1. Tract. 8. Resol. 75. P. Guiniperus Disput. 5. Quæst. 1. Sed magis ex professo P. Bonæ-Spei Tomo 4. Tract. 3. Disput. 8. ubi contra Dom. Caramuelem magis in speciali discurrit multa interserens, quæ non videntur penitus admittenda. Et pro non sufficientia cessationis in particulari adducit Auctores quamplures n. 35. sed quidem non omnes in eo sensu loquentes, quem intendit Resolut. 2. nu. 33. scilicet nullum esse casum in quo cesset finis legis, sive naturalis illa sit, sive humana, cùm tamen Dom. Caramuel in utraque illud admittat & probet in Theologia Fundamentali nu. 383. ex quo varias | indicat deduci posse conclusiones, pro quibus tamen in 2. editione id statuit, quod est juri, rationi, & receptissimo Doctorum sensui conforme, ut videri potest à n. 638.
939
*Et quidem hic Scriptor pro sententia,
quam P. Bonæ-Spei amplectitur de non sufficientia dicta agmen AuctorũAuctorum satis numerosum exhibet nu. 636. sicut & pro opposita, pro qua stat varijs distinctionibus subjunctis, neque ut dubium relinquit, quod P. Bonæ-Spei ita existimat, dum n. 17. & 18. ita proponit & impugnat. Cùm tamen in 2. editione dubium omne abroget, & ita decernat, sicut ipse Pater recognoscit n. 54. ipsius verbis adductis ex n. 644. licet aliunde quod impugnaret invenerit, pro quo n. 56. & 57. Sicut & n. 68. post quem & additæ breves impugnationes; circa quas non est operæ alicujus pretium immorari. Iuxta eum ergo nullus est casus, in quo cesset absolutè finis legis, qui semper est bonum publicum, & in singulis talis respectus invenitur, unde non videtur eos admittere casus de quibus Dom. Caramuel, quorum nullam intulit mentionem. Sunt autem illi n. 637. in lege prohibente tales cibos, quia nocivi: & similiter pernoctare in tali loco, aut in tali flumine voraginoso natare. Ubi si solùm ad hominum salutem attenditur; illi, quibus cibi minimè nocituri sunt, aut pernoctatio, aut strenui natatores, minimè legis vinculis arctabuntur. Idem in lege interdicente venditionem ciborum noxialium, si enim venditor eos sciat ita condire, ut nullum nocumentum inferātinferant, cessat obligatio. Hoc ergo totum negat P. Bonæ-Spei, & simi
lia, dum nihil excipit. Et revera in prædictis exemplis non deest rationabilis caussa cur lege comprehensi debeant judicari. Pro quo est doctrina ipsius Dom. Caramuelis citato n. Vers. Hic enim, ubi ita scribit: Leges publicæ non solùm damna, sed etiam pericula cavent. Vnde notare oportet hoc argumentum, quod videtur fortißimum, claudicare, videlicet: Mihi ægroto interdi
P. Caramuel.
cuntur à meo Prælato tales & tales cibi propter valetudinem conservandam. At, si esset certum, quòd illi mihi non nocerent, esset certum quod cessaret adæquatus legis (seu præcepti) finis, & possem illis uti. Ergo si est probabile quod mihi non nocebunt, erit probabile quòd cessabit finis, & quòd uti illis potero. Concessa enim utraque præmissa poterit consequentia negari, in eo videlicet casu, quo tanti meam valetudinem faciat superior, ut non solùm nolit me esse ægrotum, sed neque me esse in salutis amittendæ periculo. Et quia omnes Superiores sunt providi, & suos diligunt subditos, hæ lineæ maximè sunt considerandæ. Hæc ille. Iuxta quæ ad casus ab ipso propositos responderi potest, in illis non cessare legis finem, evitationem scilicet periculi, quod revera timeri potest; licet nocumento adhibitis præfatis modis posse videatur occurri, ut consideranti patebit. Etsi enim aliquoties contingat nocumentum evitari, non semper esse attentio potest, & quemadmodum in strenuis taurorum agitatoribus evenit, tandem aliquando sua strenuitate fraudantur, unde & proverbio locus, magis strenuum taurorum agitatorem in cornibus eorum mori: Ita etiam de strenuo natatore dicendum: quod & alijs adaptandum.
940
*Insurgit etiam idem P. Bonæ-Spei
Exempla adducta à P. Arriaga.
contra P. Arriagam, n. 32. quatenus Disput. 27. de legibus nu. 19. pro assertione de cessatione finis in particulari tria adducit exempla. Primum, si in Monasterio aliquo prohibeatur ne quis se exponat ad fenestras versus plateas propter ædificationem; vel ob vitandum periculum turpis aspectus, & quis in media hieme, in summis tenebris, sæviente pluvia & ventis, se exponat. Secundum, si ob negotium grave prohibeatur quis loqui, eo quod secretum oporteat observare, & quis in medio aperto campo de eo loquatur demissè, ubi vera quidem loquela est, & talis ut sufficere possit ad incurrendas pœnas in hæreticos impositas. Tertium, si gestare arma sit prohibitum, & quis ea gerat, quando scit se solùm esse in civitate. Sic ille, qui n. 9. exempla adduxerat infirmi, & eidem assistentis, qui ab auditione Sacri penitus excusantur, sicut & prior à lege jejunii.
Circa quæ, quòd ad priora attinet, respondet, malè citato n. 10. circa primum ob fines dictos futuram legem imprudentem, & sic non obligare. Si autem præscindendo à circumstantijs dictis, & solùm secundùm substantiam, obligationem extare. Videtur autem idem asserere de duobus alijs exemplis, licet obscurè loquatur, dum ait, & sic proportionaliter de alijs, cùm possit ad circumstantias referri, de quibus immediatè, licet prius verosimilius videatur. Quod quidem juxta modum loquendi ipsius
Efficaciter improbatus.
Patris Arriagæ meritò potest improbabile affirmari. Et quidem imprudens esset lex, ut dicitur, circa prædicta in circumstantijs dictis, & ita non obligaret. Tunc sic. Lex prohibens expositionem secundùm substantiam, nullo habito respectu ad fines prædictos, esset imprudens, quandoquidem & irrationabilis, ut est manifestum, cùm omnis lex finem aliquem honestum habere debeat, & ut ipse Auctor inculcat, ad bonum publicum ordinari. Ergo in lege tali fines prædicti attendendi sunt: & ita stante eorum defectu in particulari, ejus deficiet obligatio. Patet Consequentia, quia esset imprudens in particulari, sicut & talis in communi est; unde & idem de duobus alijs dicendum exemplis, licet quod ad secundum attinet pro secreto, clara videatur prohibentis intentio, ut scilicet nullus cum alio de negotio loquatur; & ita ad loquentem modo dicto minimè prohibitionem extendi videatur manifestum.
941
*Quod ad ægrotantem graviter, & illi
assistentem sic expedit n. 14. non benè citato P,. Arriaga n. 9. cùm sit 19. dicens legem audiendi Sacrum non obligare quidem prædictos, sicuti neque legem jejunij; sed hoc aliunde, quàm ex cessatione finis legis: nam licet finis jejunij præcisè esset imitatio & honoratio Christi, qui graviter infirmos obligare potest, & in graviter infirmis persistere, aut certè nullus, adhuc lex illa ipsos non obligaret, quia imprudens per se est, & irrationabilis, quod est contra essentiam legis. Sic philosophatus ille, & doctè quidem. Sed verò quod ad laborantes | attinet circa legem jejunij non est allatum à P. Arriaga, & prudenti quidem animadversione, nam circa illos expressa est legis prædictæ declaratio Pontificia auctoritate: quia verò apud citatum Patrem legitur Graviter laborantes, quod supra ægrotantes cadit, fuit qui ad præcisè laborantes censuerit, referendum. Quod parùm interest. Sed oportuit adnotasse ne quispiam exemplum illud alijs posse adnecti minùs prudenter arbitretur. Et quod attinet ad auditionem sacri in graviter ægrotantibus dici etiam posset superiori auctoritate constare, quatenus Parochis præcipitur ut ægrotantibus sacram in suis domibus Eucharistiam administrent, non solùm ut Viaticum, sed etiam pro implendo Ecclesiæ præcepto, ubi supponitur minimè esse ad audiendum sacrum obligatos. Pro quo etiam facit certissimum dogma de potestatis defectu in ordine ad impossibilia præcipienda, de quo Concilium Tridentinum Seßione 6. Cap. 11. quod neque in Deo ipso locum habere potest, Deus impoßibilia non jubet. Quæ sunt verba Concilij. Neque defectus in illo propriè dicendus est, cùm sit potiùs summa in eo perfectio rationabiliter operari; unde neque in Ecclesia, cui implicat talem potestatem convenire. Quod verò ad jejunium spectat similiter discurrendum: & etiam ex eo quòd circa laborantes dictum; cùm constet in ægrotantibus majorem esse rationem.
942
*Iuxta quæ quidem valde difficile ar
Quid pro extrema resolutione.
bitror futurum casum, in quo ob cessationem finis cesset obligatio legis in particulari, eo præcisè respectu servato. Cùm in multis, qui afferri possunt, aliæ subsint rationes. Unde quod ad mores attinet ex discrimine circa ista, non videntur conscientiæ gravamina vel minui, vel augeri. e., exempli g.gratia, In casibus nuper propositis de Sacro, & jejunio. Item in tribus illis alijs, in quibus esset impertinens velle Superiorem obligare, ex quo non aliud infertur, quàm quod ex finis cessatione. Appono alia. Præcipiat Superior subdito irrigationem horti certis diebus, quibus tamen copiosa pluvia descendat. Tunc enim minimè urgebit præceptum. Unde mirabile illud obedientięobedientiæ specimen, apud P. Nadasi in Anno dierum memorabilium S. I. die 28. Iulij, ubi de Joanne Ortunio Scholastico
P. Nadasi.
nostro: Iussus certæ hortuli parti tres situlas quotidie aspergere, id præstitit etiam ijs diebus, quibus
Mirum obedientiæ exemplum.
copiosus imber cadebat. Sic ille. Ubi obligationem non fuisse irrigationis manifestum est; ideò enim prædicta obedientia laudatur. Et erit qui dicat id proptereà fuisse, quia finis præcepti cessavit. Alius autem, quia præceptum pro eo casu esset imprudens. Et quid ex hoc discrimine ad morale negotium momenti alicujus? Deinde (ut alia omittam) sit exemplum, ex quo pro præsenti discussione, sumpsimus occasionem, Bullarum scilicet Pontificiarum, quarum usus licitus in Indijs, etiam sine registro, quod quidem ad cessationem finis referri potest, ut citato n. 45. Sed erit qui dicat id aliundè provenire: ex eo scilicet, quòd Pontificium præceptum urget, pro cujus executione nullum occurrit hic & nunc impedimentum. Et quomodocumque stet non urgere obligationem, quidquid aliàs dicatur, non est cur anxiè sit curandum. Cùm etiam sit observandum legem registri non imponi directè Ecclesiasticis, sed laicis magistratibus, ut scilicet non permittant Scripta, quæ ad Indias spectant, sine registro transire, aut executioni mandari, quæ compererint transijsse, de quo apud Dom. Solorzanum in Politica pag. 728. & Tomo 2. Lib. 3. Cap. 26. nu. 29.
§. IV.

§. IV.

Circa obligationem legum à Consilio conditarum. Ad Cap. 10.
943
*PRo legum talium obligatione dictum
nu. 105. colligendam illam ex condentium intentione, de qua si nihil speciale habeatur, ex legum ipsarum ut vulgò dicitur importantia; ex gravitate inquam materiæ, pro quasi obligatio sub mortali non imponatur, sint inutiles futuræ, de quo & Cap. 1. & 9. Circa quod P. Herincx Tomo 2. Tract. 3. Disput. 3. cùm nu. 163. affirmet à voluntate legislatoris pen
P. Herincx ut faveat.
dere obligationem legis, ut scilicet sub mortali, veniali, aut ad pœnam tantùm adstringat, quod benè probat contra P. Vasquez, num. tamen 169. statuit, quòd supposita aliundè sufficienti gravitate materiæ, per se loquendo ad gravitatem obligationis sufficit quòd Legislator simpliciter aliquid præcipiat vel prohibeat fieri, etsi enim in actu signato non dicat se velle obligare sub mortali, id tamen dicit in actu exercito, cùm vis præcepti exerat se in materiam juxta ejusdem & finis capacitatem, quando aliunde non restringitur. Verbum enim Præcipio, Impero, Iubeo, Mando, aut Verba inhibitoria, qualia sunt Prohibeo, Inhibeo, Veto, Interdico, eam vim habent, juxta Clement. Exivi; de Verbor. significat. ubi Communiter Doctores: quæ etsi in particulari agat de Regula S. Francisci, habet tamen hac in parte vim juris communis, cui est inserta. Quæ quidem doctrinæ à Nobis propositæ videntur conformia; licet quod de præfatis verbis addit, quantùm ad eorum vim non omnes admittant, de quo nu. 98. Qui tamen id admittunt, quando aliter non videretur communi bono provisum, ut ibidem dictum.
944
*Sed insurgit P. Bonæ-Spei Tomo 4.
P. BonæSpei ut adversetur.
Tract. 3. Disp. 5. Dub. 3. Resolut. 2. affirmans & probans, quòd si lex civilis non exprimat intentionem Legislatoris circa obligationem sub peccato & pœnam (etsi gravem, ut v.verbi g.gratia, capitis) pro transgressoribus taxet, sive materia sit gravis sive levis, ut rectrix politiæ civilis, ad solam pœnam obligat: ut interpretatrix verò, & determinatrix legum naturalium, obligat, prout hæ obligant. Distinctionem illam rectricis, & interpretatricis habet Dub. 1. nu. 4. ut prioris generis sint leges additæ naturalibus, & illis conformes, pro politico regimine: posterioris, quæ naturales interpretantur, declarant, aut determinant, ut cùm de restitutione agitur, aut adulterio vitando, & similibus. Id probat, quia cum judicis aut politiæ civilis | rectoris proprium non sit judicare de obligatione interiori sub peccato mortali, vel veniali, sed de externa dumtaxat sub pœna corporali vel pecuniaria, præsumi non debet sub peccato obligare, licet possit, quamdiu lex id non exprimit: nam odia sunt restringenda, favores autem ampliandi; quod maximè in casu, de quo agitur, locum habet: id quod confirmat ex Regulis PP. Dominicanorum, Minimorum, & Societatis Iesu. Addit nu. 45. quòd si lex nullam pœnam determinet, futura est arbitraria: ad quam semper lex obligat in conscientia. Doctores autem, qui communiter contra sentiunt, solùm volunt legem civilem ut interpretatricem &c. obligare sub peccato modo dicto. Neque omnis pœna, etiam capitis præsupponit culpam, Præcipere enim v.verbi g.gratia ne quis venetur in silva, aut monetam etiam veram cudat, sub pœna suspendij, non supponit culpam, & potiùs dicendum istam pœnam esse nimis gravem: maximè cùm lex civilis potiùs bonum corporeum, quàm animarum respiciat, & de obligatione in conscientia, parùm curet, in quo multùm distinguitur à lege Ecclesiastica. Ideoq́ue communiter Doctores ubi gravem pœnam imponit, ut v.verbi g.gratia Excommunicationis majoris, grave peccatum in transgressione supponit, Sic doctus Scriptor.
945
*Ubi quidem in primis minùs videtur
Efficaciter impugnatus.
consequenter locutus, dum Resolutionem suam probat ut vidimus, ex eo quòd politiæ civilis rectoris proprium non fit judicare de obligatione interiori sub peccato, sed de externa dumtaxat. Ergo judicare de illa interiori sub peccato, illi absolutè non competit. Patet consequentia, quia id competit, quod proprium illius est: Atqui judicare modo dicto proprium illius non est: ergo non competit. Deinde, ut ille ex Scriptura probat potestatem obligandi sub peccato n. 31. ex Scriptura, & quia obligatio in actu 2. est à Deo ut universali legislatore, qui utroque modo obligare potest. Lucæ 10. Qui vos audit, me audit. Rom. 13. Qui resi
Lucæ 10.
stit potestati, Dei ordinationi resistit, &, Qui au
Rom. 13. v. 5.
tem resistunt, ipsi sibi damnationem requirunt. Item, Nedum propter iram, sed propter conscientiāconscientiam, quod addit n. 41. Atqui modus præcipiendi communiter non est sub peccato, & vix tale aliquid in legibus civilibus invenietur, ergo ut sub illo obligent non est talis expressio necessaria. Ubi & adverte priorem locum non haberi Lucæ 10, v. 16. juxta accommodationem Auctoris; non enim Christus Apostolos civiles magistratus constituebat: cùm tamen Resolutio de istis procedat, & inter eos Auctor illud discrimen assignet, quod suis verbis expressum dedimus. Locus autem Apostoli Rom. 13. v. 5. sic habet: Ideò neceßitate subditi estote, non solùm propter iram, sed etiam propter conscientiam.
946
*Prætereà juxta ipsum omnes leges
Vrgetur impugnatio.
sunt pœnales, contra receptissimum Theologorum & Canonistarum sensum. Id quod & earum series comprobat. Et quidem leges Ecclesiasticæ complures non sunt pœnales: ergo & civiles tales esse possunt cum obligatione sub peccato. Patet consequentia, nam alioqui potestas pro eo esset frustranea. Iam quod de gravissima pœna asseritur, quæ non supponat culpam, aliorum quidem est: quod cùm P. Herincx censeat probabile generaliter loquendo nu. 171. tamen n. 167. sic loquitur: Pœna de
P. Herincx.
bet proportionari delicto: adeoque gravis pœna præsupponit gravem culpam: qualis sola est illa, quæ est peccatum mortale. Quod maximè dicendum est de pœna mortis aut mutilationis: cùm enim vita & membra non subsint potestati Reipublicæ, sed solus Deus sit illorum Dominus, nequit Respublica auferre illa, nisi per modum pœnæ ob culpam gravem. Eadem autem faciliate, qua non omnino improbabiliter à Nonnullis (inter quos Navarrus) asseritur sufficere ad hoc gravem culpam politicam, hoc ipsum à Nobis negatur: præsertim cùm sic tolli videatur fundamentum, ex quo adstruitur gravem culpam in conscientia necessariò prærequiri ad gravem pœnam spiritualem: ad quam alioquin sufficere similiter videretur per se loquendo gravis culpa politica. Hæc ille, & satis quidem doctè ac solidè: sed in eo quod ad probabilitatem attinet, diversimodè locutus, dum absolutam probabilitatem videtur denegare.
947
*Et quidem quod in cudenda moneta,
etiamsi vera, grave peccatum non sit, non videtur ullatenus admittendum, & ita pro eo dicendum est urgere graviter Principum voluntatem. Est enim manifestum nolle eos monetæ sic cussæ valorem conferre ut ad publicum usum deserviat; unde non solùm contra eorum voluntatem delinquitur, sed contra materiam ipsam, cujus valor falsò tribuitur, quem revera non habet, cùm hic à Principum etiam pendeat voluntate, sicut rerum pretia: licet aliàs probabilis sententia sit valorem monetæ non esse juxta libitum Principum constituendum, sed debere esse materiæ aliquatenus accommodatum. Cùm etiam stet posse illos sub peccato præcipere; nec sit dicendum potestatem istam, numquàm ad actum reduci: hic certè illud maximè asserendum, ubi adeò gravis est materia, ut quod circa alia vix eveniat, circa illam exerceatur, ignis inquam supplicium. Si enim interroget quis cur hujusmodi peccato adeò atrox inferatur supplicium, cùm tale alijs non sit legibus destinatum? Responderi quidem convenienter non potest, nisi majoris malitiæ reddita ratione. Unde assertionem prædictam non possum non periculosam pronuntiare: licet apparens aliquod fundamentum sit, ex eo quòd non videatur Reipublicæ nocumentum inferri, sed potius commodum, multiplicata pecunia, cujus inopia solet communiter deplorari. Sub illa enim apparenti convenientia latent gravissima incommoda, immò sunt illa comperta. Videatur miraculosa submersio duorum navigiorum orante Venerabili Virgine Marina, qui pleni moneta cuprea in Hispaniam veniebant Parte 2. Lib. 2. Cap. 12 col. 2. & 3. Ubi si dicatur pro moneta aurea & argentea aliam esse rationem. Non quidem sit satis: in illa enim timeri semper potest aliquid vitiosum. Qui enim aurum & argentum habet facilè potest legitimas pecunias comparare. Cùm ergo id refugiat, & de cudendis agat, plus vult aliquid, admixtione | vilium metallorum. Unde suppositum illud de veritate pecuniæ est quidem physicè possibile, sed quod moraliter negandum. Et ut verum aliquando esse posset, stat contra illud ratio adducta de repugnante legis voluntate, & manifesto illam vitiandi periculo, cùm nequeat peritia illa sine administris constare, unde &
ingens illum superveniet incommodum, quod ante annos aliquot totam pervasit Europam, & Indias infestavit.
948
*Non ergo circa præfata doctus licet
P. Herincx solidior doctrina.
Scriptor audiendus, bene tamen citatus alius n. 173. ubi ita scribit: Si lex pœnam moderatam apponens non utatur verbis præceptivis, aut æquipollentibus, sed indifferentibus, de quibus nu. 170. (scilicet volumus, decernimus, ordinamus, statuimus, sancimus) patet non adesse obligationem in conscientia. Similiter si lex tantùm sub conditione aut disjunctione comminetur aut inferat pœnam illis, qui hoc vel illud fecerint, aut omiserint, non obligat in conscientia: quia tunc præceptum non afficit, nisi ipsam pœnam. Cujusmodi sunt multæ leges civiles, quæ apponunt pœnam dupli, confiscationem rei, vel similem pecuniariam pœnam, aut corporalem non ita gravem: ut lex ne merces aut pecuniæ extra regnum efferantur, ne ligna in silva communi cædantur, ne ab alijs, quàm à certis mercatoribus merces comparentur aut vendantur: ne vinum in loco privilegiato ematur ab ijs, qui non habent privilegium: ne quis capiat pisces in flumine communi, aut venetur in certo loco, & similes, de quibus prudens judicabit. Hæc ille: qui dum pœ
nam corporalem non ita gravem ait, alludit ad suam illam doctrinam, de qua nu. 746. Ergo si pœna capitis aut mutilationis sit, sub reatu culpæ mortalis obligabit, etiamsi verbis dictis proponantur, de quibus idem, & ita regula illa non videtur generaliter admittenda, sed cum exceptione dicta, ut ejus possit stare doctrina. Et quod ad casum nostrũnostrum attinet, si quæ lex fertur, supra rem magni momenti cadat, & videatur futura inutilis, nisi sub gravi reatu culpæ feratur: existimandum est graviter obligare, quibuscumque illa verbis proponatur. Si autem pœnalis sit, & ratione pœnæ utilis videatur esse futura, quia erga eos versatur, qui plus pœnam quàm culpam formidabunt, quod est satis frequens, poterit multorum sententia sustineri. Circa quod ritè habet illud P. Herincx nuper adductum: De quibus prudens judicabit. Circa quod illud est profectò certissimum
neminem debere suo arbitratu obligationem legis depellere, sed magna id consideratione & consultatione faciendum. Quod & in viris doctis locũlocum etiam habet, nisi quæ ad hanc materiam spectant, habeant satis superque perspecta, & ex principijs apud Doctores fixis, & saltem probabilibus, valeant verosimiles elicere conclusiones. Pro Confessarijs autem id facit, neminem esse, qui de violata lege non se accuset. Et tunc rogandus quale putaverit esse peccatũpeccatum, & juxta conscientięconscientiæ qualitatem ferendum judicium, quæ erronea esse multoties solet. Et periculosum, si dicatur ipsi non esse lethalem transgressionem, sic enim in eam faciciliùs incurret, in quo suum est etiam non leve incommodum, cùm leges valde oporteat observari. Monendus ergo ille ut deinceps observet, dum circa obligationem non consulit. Cùm enim de violatione se accuset, & circa illam deinceps vitandam habeat non leve propositum, suæ est conscientiæ dictamini relinquendus: sic enim & cum mancipijs agimus de furtis se accusantibus, ne circa illa efficiantur Confessariorum indulgentia promptiores, & ad non licita avidiùs, & periculosiùs sibi & dominis prorumpant. Et isthæc satis circa Regium Indiarum Consilium.
Loading...