CIRCA PROREGES INDICOS. Ad Titulum 3.

Section
MUlta circa illos alibi occurrentia discussa, unde & circa illos hoc loco erimus breviores, pro quibus sit
§. I.

§. I.

An sit expediens Prælatos Ecclesiasticos esse Proreges.
949
*VIdetur equidem futurum illud ma
gno Indiarum commodo. Quod enim ad mores attinet, de quibus Cap,. 1. quis dubitet futuros in Prælatis præstantiores? Pro quo Divus Anterus Pontifex ita scribit Episcopis Hispaniæ: Absit ut quidquam sinistrum de
Cap. Absit 11. q. 3.
his arbitremur, qui Apostolico gradui succedentes, Christi Corpus sacro ore conficiunt, per quos etiam Christiani sumus: qui claves Regni cælorum habentes, ante judicij diem judicant. Sic habetur 11. q. 3. Cap. 14. Id quod in ijs specialiùs videre licebit, quos Regia Majestas elegerit, utrique non impares dignitati. Et honor regis judicium
Attentio regum in electione.
diligit. Sic Rex & Vates honoris æquissimus distributor Psal. 98. v. 4. Ubi licet honor regis idem sit ac regia dignitas & auctoritas, juxta
Psal. 98. v. 4.
doctos Interpretes, sensus etiam satis congruus etiam ille, juxta quem ad honoris impartitionem referendum, ut scilicet rex judicium diligat, quando est honores & dignitates largiturus. Diligat inquam attentionem, & discretionem, sic enim exponit Titelmanus, & est
Titelman.
pro eo illud Ierem. 4. v. 2. Et jurabis: Vivit Do
Ierem. 4. v. 2.
minus in veritate, & in judicio, & in justitia. Circa quod sic D. Thomas 2. 2. q. 89. arti. 3. in Corp. Ad bonum autem usum juramenti duo re
D. Thomas.
quiruntur. Primò quidem quòd aliquis non leviter, sed ex necessaria caussa & discretè juret: &
Iudicium pro juramento.
quantùm ad hoc requiritur judicium, scilicet discretionis ex parte jurantis &c. Licet de Deo sermo sit, dum sic loquitur Vates communi nomine, quid in Regibus exigat voluit manifestum. Quòd si in honore ac dignitate qualibet id est curandum, quid quando illæ & sublimiores sunt, & pariter geminantur?
950
*Pro eodem facit id, quod incommo
dissimum Indicæ nobilitati longa experientia demonstravit, non futuros scilicet apud Prælatos eam famulorũfamulorum ac familiarium turbam, qui advenientes Proreges comitantur, & ad officia honoratiora, & lucris opportuniora, alijs relictis & bene meritis, & indigentibus, eliguntur: Unde cōmuniscommunis & insanabilis dolor, atque tempestas querelarum. Quæ quidem quacumque regni in parte timendæ, sed in remotioribus præ alijs, ad quas, si ægrotare humorum perturbatione contingat, ægrè poterit remedium pervenire. Et utinam licet ægrè, perveniat, cùm soleant humores dicti plagas insanabiles parturire. Comederunt alieni robur ejus. Sic Osee 7. v. 9. Quod
Osee. 7. v. 9.
autem sit robur Ephraim, de quo ibi Dominus, P. Gaspar Sancius exposuit dicens: Totam regionem opibus & ornamentis exhauriunt. Sic ille. Sic ergo exhausto robore, quis non videat exhau
P. Sancius.
stas provincias infirmari? Et quæ tunc sanitatis spes, quandoquidem infirmitas recuperato est robore medicanda, & quæ exhauriuntur, numquàm sint ad corpus, ex quo sunt extracta, reditura?
951
*Ab uxoribus & filijs sua etiam quan
doq́ue calamitas, de quibus dictum Cap. 2. Uxores & filios scimus viris & parentibus ditiores in Hispaniam redijsse: quibus & fuere qui Salomonicum illud adaptaverint Proverb. 30. v. 15. Sanguisugæ duæ sunt filiæ dicentes:
Prov. 30. v. 15.
Affer, Affer. Unde & cuidam ex hujusmodi impositum nomen, Que me trae? quia in ejus ore dominæ id frequens, cùm de volentibus ipsam invisere certior reddebatur: Quid mihi affert? & ut sua plures laude non fraudemus & modestissimas, & hujusmodi in affectibus temperatas; cùm ad obtinendam virorum gratiam ea sit facilis & validior via ab ipso mundi exordio infeliciter comprobata, auro illa & argento complanatur: ut dici quàm verissimè possit, quod apud eumdem Cap. 31. v. 29. Mul
31. v. 29.
tæ filiæ congregaverunt divitias. Et de aliqua: Tu supergressa es universas. De qua in Hispaniam remittenda scio deliberasse virum Christianis dotibus ornatissimum: quod tamen executioni mandatum non est, Deo res aliter disponente.
952
*His addendum quòd in Prælatis radix
omnium malorum cupiditas. 1. Timoth. 6. v. 10. minùs timeri possit, unde & non erit locus venalitatibus officiorum frivolis aliàs titulis obvelatis, cùm sit tamen ratio agendi in illo status splendore perspicua. Neque artes aliæ pro cumulandis lucris suberunt utentibus indecoræ. Quid enim faciunt sordes animorum in splen
dore natalium? ut Theodoricus ore Cassiodori locutus post adductum D. Pauli locum, de quo nuper, & Theodadum regiæ stirpis magistratum ad restitutionem possessionis cujusdam compellentis, in cujus ablatione sordes deprehendit, quas malorum omnium radix avaritia congerit, etiamsi circa pretiosa versetur, quæ sunt in splendore natalium fædiores. Fiet & inde ut Rex non teneatur ingentia stipendia conferre, cùm Prælati satis superq́ue habeant, unde possint & sibi, & familiæ, ac pauperibus providere: quibus competenti aliquo adaucto subsidio, id quod splendoris additur, poterit rationabiliter sustineri.
953
*Pro eodem præclara exempla succur
Ab exemplis.
runt utroque in Orbe notissima, de quibus possunt Valentia, Neapolis, Panormum, Mexicum, & civitates aliæ contestari; sicut & Compostella, cujus Gubernator licet titulum Proregis non habeat, prærogativis tamen proregalibus decoratur. Ubi & ex praxi circa Præsides Regalium Audientiarum sumi etiam comprobatio potest; cùm videamus illis viros Ecclesiasticos adhiberi, ut ex minori ad majus non leve fieri possit argumentum, ubi de proportione agitur in dignitatum connexione servanda. Et speciale ut aliquid in hac generalitate dicamus, habet Novæ Hispaniæ Regnum, sorte quidem felicissima, Proregem Excellen
Singulare D. Payi de Ribera.
tissimum Dom. D. Payum de Ribera, Illustrissimum pariter Archiepiscopum Mexicanum, ea in utroque munere excellentia præfulgentem, ut desiderari nihil majus possit, quin etiam & æquale, si ex præteritis & præsentibus ad futura, prudens sit auguratio deducenda. Circa quæ libens excurrerem, nisi me hoc onere, levi licet, nuper levasset illustris Dominus Doctor P. Didacus Andreas Rocha,
Criminum Quæstor, & Iudex in Regia Cancellaria Limana, & post hæc scripta jam Senator, sua in Epistola gratificatoria præfato Præsuli & Proregi, in qua, quæ illius est & elegantia, atque eruditio, summa cum pietate & veritatis amore connexa, illius præmittit elogium; quod meo voluit subjectum esse judicio, & probavi, & laudavi, probaturus sæpiùs, & identidem laudaturus. Vivat utinam & Ecclesiæ, & Regno, & Regi, & orbi, quem non minùs egregijs lucubrationibus, quàm morum splendoribus pergit illustrare, ut Horatianum aliquid cum brevi legat auctario:
Et bonus, & sapiens, & nobilis, & generosus,
Vnus erit Prorex, Præsul & unus erit?
Vnus erit certè; non hæc ad munera plures,
Vnus erit PAYVS, non habet ille parem.
954
*Et hæc quidem pro Prælatis faciunt,
ut eis convenienter possit dignitas Proregis attribui; jam quid pro parte adversaria militet oportet videamus, & in primis illud Cassiodori verissimum Lib. 6. Form. 7. ubi ita scribit: Quando duarum dignitatum gloriosa quidem cura,
Cassiodorus.
sed & laboriosa custodia est &c. Id quod in dignitatibus, de quibus agimus, specialiùs apparet, cùm sint illæ præ alijs operosæ, & integrum hominem earum quælibet sibi debeat vendicare. Et quod ad Proregem Indicum spectat est sanè compertum; sunt enim plura quàm alijs ad eorum curam spectantia, ut ipsi solent ingenua cum querela testari. Quod & de Prælatis non aliter sentiendum; quorum diœceses amplæ, & pro diversis gentium statibus culpæ multiplices; cùm non deceat eos illis sepositis, genio turpiter indulgere. Forma facti gregis ex
1. Pet. 5. v. 3.
animo. Sic eorum primarius post Christum & magister & pastor, 1. Petri 5. v. 3. Forma inquam ex animo, id est, forma, quæ instar animæ sit: & ita operationibus vitæ semper incumbens, à quibus cessasse, mori est ejus spiramine destitutum.
955
*Deinde (quod & ad nuper dicta
Visitationis obligatio.
etiam spectat) inter præcipuas Prælatorum curas, quæ ad visitationem pertinet quantum urgeat, ipsis non potest non esse perspicuum, de qua Tomo 2. Tit. 13. n. 63. Circa quam Venerabilis Dom. Turibius Mogrobejo Archiepiscopus Limanus ita sedulò intendit, ut mira de ipso hac in parte referantur. Quod cùm ita fuerit, à Congregatione Sacrorum Rituum, apud quam de ipsius publico cultu agitur, jussum diligenter inquiri, sicut & circa Synodorum celebrationem: meritissimò arbitrante Sanctitatem Prælatorum sine illa, dum legitimè impediti non sunt, minimè posse constare. Ubi obvia est responsio de impedimento legitimo, tale siquidem æstimari debet, quod à Regia descendit voluntate. Atqui hoc caussæ præsenti non videtur suffragari. In primis enim modestæ possunt excusationes obtendi, quibus multoties Regia observantia consentit. Deinde ut demus legitimum esse impedimentum, disputatio ista ad Regem ipsum dirigitur, cùm quæratur an sit conveniens Prælatos fieri Proreges, & consequenter an expediat visitationem, tantoperè ipsorum conscientias urgentem impedire. Ad quod dici potest utilitatem hujusmodi regiminis præponderare posse visitationis utilitati, quia & in ea non solùm temporalis convenientia vertitur, sed etiam spiritualis, ad quas sine immunitatis violatione potest se Regia potestas extendere, & quæ ab ipso derivatur, & specialiter ob prærogativam Patronatus. Quod quidem ita reverà evenire potest: sed in casus contingentia id attentiùs perpendendum; quia difficile apparet ad eos urgentiæ terminos veniendum; ubi & Pontificia oportet conniventia suffragetur.
956
*Prætereà alienum sanè videtur à
PręlatorumPrælatorum statu civilibus caussis se penitus immiscere: penitus inquam, quia, ut dicebamus nuper, Proregale munus totius hominis adhæsionem exquirit, ut quodammodò Prælatum se oblivisci debeat, qui Prorex est non tantùm nomine, sed re, & veritate futurus. Pro quo celebris est D. Pauli sententia Timotheo scribentis & discipulo & Episcopo: Nemo militans
2. Tim. 2. v. 4.
Deo implicat se negotijs sæcularibus, ut ei placeat, cui se probavit. 2. Tim. 2. v. 4. Ubi Nicolaus Pontifex legit Implicet, & ita scribit: Cùm
militum Christi sit Christo servire: militum verò sæculi; sæculo, secundùm quòd Scriptum est; Nemo militans Deo implicet se negotijs sæcularibus. Quòd si sæculi milites sæculari militiæ student; quod ad Episcopos, milites Christi, nisi ut vacent orationibus? Sic ille, & habetur in Cap. 19. 23. q. 8. scribebatq́ue Ludovico & Carolo Galliæ regibus, sui eos officij admonens, ut non debeant Episcopos ab ijs, quæ ipsorũipsorum sunt muneris impedire. Et quidem inter sæcularia negotia illud ante alia Episcopos dedecere conspicuum est, quod ad armorum spectat tractationem, de quo ibidem Pontifex. Et D. Ambrosius. Arma Episcopi lachrymæ sint & Orationes ut Quæst.
D. Ambrosius.
eadem ante Can. 1. Cùm tamen necessarium sit Proregem ab hac se tractatione non penitus expedire.
957
*Est etiam consideratione dignissimum
debere Episcopum suis se ovibus amabilem exhibere, id quod titulus non vanus futurus Pastoris ostendit piam solicitudinem præse ferens, aut solicitam pietatem, cujus se Christus primarium producit exemplar. Pro quo D. Petrus Chrysologus Sermone 6. circa Psalmum 99. ita scribit, Sicut militem tuba terribilis producit
D. Petrus Chrysolog.
ad bellum, sic oves ad pascua dulcedo jubilationis invitat. Bellandi ergo fremitum pastorali lenitate mitigare convenit, ut gentes tam mitis gratia salvaret, quas diu peremerat feritas naturalis. Hinc est quòd oves suas Petro vice sua ut pasceret, ad
Ioan. 24. v. 15. & 16.
cælum remeaturus commendat. Petre, inquit, amas me? pasce oves meas: & ut tenuia redditus primordia non cogeret potestate, sed pietate portaret, repetit: Petre, amas me? Istis agnis collega pastoris Petri Paulus, piè pastu plena lactis ubra porrigebat, dicendo: Lac vobis potum dedi, non escam. Sensit hoc Rex beatus, & ideò pro balatu
1 iCor.Cor. 3 v. 2 Psal. 22. v. 1.
clamat: Dominus pascit me, & nihil mihi deerit &c. Quæ cùm ita sint, ex ijs habetur in Prælatis Proregibus non posse, ut opus est, pastoralem dulcedinem amoris in ovibus validissimum irritamentum inveniri. Prætorialis enim cohors pro foribus excubans difficilem tenuioribus reddit accessum, & pastoralem quodammodo absorbet aspectum laicalis ille & contrarius prorsus apparatus. Quibus accedit officiorum honorabilium, & pro lucris captandis exoptabilium distributio: pro quibus cùm concurrant plurimi, nec possit omnibus fieri satis, suo frustrati desiderio, & fervidiore conatu, Proregi redduntur infensi, ex ovibus redditi lupis ferociores, ponentes in cælum os suum, dum in Pastorem etiamsi moribus sit cælestibus non verentur blaterare.
958
*Et quid ad hæc? Aut quantum aut
Quid pro conclusione.
quale judicium meum, ut in re adeò & gravi & ambigua, debeat ab eis, quorum interest, suprema decisio, aliquantulum æstimari? Ne verò incassum laborasse videar, id quod pro parte est negante positum, arbitror ita urgere, ut nonnisi necessitate aliqua cōpellantecompellante ad extrahendas èex suis sedibus res, quas illis altissima providentia concessit, sit veniendum, ne improsperis successibus regnorum tranquillitas exponatur. Alia est ratio rerum sæcularium, alia
Divinarum, ut scribit Divus Leo Marciano Imperatori, & habetur in 3. parte Concilij Chalcedonensis. Ex quo fundamento statuit inter Laicalem & Ecclesiasticam potestatem removendam confusionem, ut unaquæque intra suos se contineat terminos divinitus præfinitos, sicut & in ipsis EcclesiarũEcclesiarum inter se terminis docet esse servandum, Anatolio Constantinopolitano Antistite eo in genere culpabili graviter reprehenso. Quod autem de necessitate dictum potest ex eo, quod in præfata Epistola Sanctissimus habet Pontifex, luculenter comprobari. Cùm enim ita sit firmum, quod ab ipso est dogma stabilitum, ut alia sit ratio rerum sæcularium, alia Divinarum: quo nomine Ecclesiasticas comprehendit, unde neque Imperatori licet earum tractatum usurpare. Quod quidem probè ipse Marcianus agnovit, unde à condendis legibus etiam in Ecclesiasticorum | utilitatem futuras religiosissimè temperavit, de quo in 1. part. citati Concilij Act. 6. Cùm ita inquam sensus utriusque consentiat, sic tamen in præfata Epistola illius Auctor Imperatorem allocutus: & ideò sciens gloriosam Clementiam
Idem ut necessitati cedat.
vestram Ecclesiasticæ studere concordiæ, & his, quæ pacificæ congruunt unitati, pijßimum præstare consensum, precor, & sedula suggestione vos obsecro, ut ausus improbos, unitati Christianæ præcipuè contrarios, ab omni pietatis vestræ abdicetis assensu, & fratris mei Anatolij nocituram ipsi (si perstiterit) cupiditatem salubriter comprimatis. Hæc ille, Imperatori circa Anatolij comprimendos audaces impetus plenam tribuens potestatem: quia scilicet ita illorum temporum necessitas exigebat; cùm & illa frequenter cogat brachij sæcularis auxilium implorare: quod è converso dici potest accidere in electione, de qua agimus, ubi quodammodo brachij Ecclesiastici auxilium imploratur. Nisi dicamus velle Reges nostros sic Ecclesiasticas honorare personas, quos Catholicæ pietatis respectus æquissimum est recognitione humillima prosequamur. Et sic cùm scripsissem, ecce inopinata catastrophe, Peruvianus emicuit Prorex Illustrissimus DD. Melchior de Liñan & Cisneros Archiepiscopus Limanus: à cujus cælesti indole amplissimum hoc regnum prospera omnia generali cum plausu pollicetur. O utinam nullus sit Satan, neque occursus malus, sed gloriosa auspicia felici exitu coronentur. Quod non ita accidisse Excellentissimo, & erga utramque Majestatem fidelissimo prædecessori, dolemus.
959
*Ubi & dubitatum ab aliquibus an in
Prælato Prorege, proregalis titulus debeat præcedere, & consequenter qui illi respondet Excellentiæ, ut dicendum sit quoties compellationis occurrit occasio, Excellentißimus & Illustrißimus, aut potiùs è converso. Et primum quidem Proregi placuit, fortè ut dignitatem suam tueretur, cui in publicis actibus & sedes, & priores obsequiorum observantiæ deferuntur. In mensa quidem si concurrant, ut aliquando vidi, dextrum latus Prorex, sinistrum Archiepiscopus occupabat. In Ecclesia Pacem Proregi Diaconus confert, Prælato Subdiaconus; & Concionator honorariam salutationem priùs ad illum dirigit, & deinde ad istum. In concursu ad Festa Prælatus ut inchoentur officia Proregem expectat; cùm tamen Prorex non ita cum Prælato se gerat, unde ob expectationem dictam, quam quidem est Prorex suspicatus, non inchoatis officijs, quod quidem alia ex caussa accidit, molestè tulit, & sine admonitione noluit defectum hujusmodi pertransire. Sic & alia; neque id mirum cùm ratione sublimis dignitatis Regiam repræsentet Majestatem, sitq́ue aliquo modo alter ipse, ut Jurisperiti loquuntur.
960
*Sed quidem quidquid aliàs sit, in pun
cto, de quo agitur, prior locus debet concedi Prælato, quod ex eo in primis ostenditur, quia ipsius titulus est dignitatis ordinariæ, & ut sic loquamur, per sestantis, cùm alia adventitia, accessoria, & quasi accidentoria sit respectu principalis: unde potest adesse & abesse sine illius, ut loquuntur Philosophi, corruptione. Inde est, ut & Reges ipsi Proreges suos priùs suis in rescriptis compellent titulis, Duque, Conde, Marques, Principe, mi Virrey, ut passim occurrit. Et idem observatur in superscriptionibus litterarum. Licet autem Cardinalatus adventitius esse soleat, primo tamen loco ea dignitas nominatur, quia Pontificiæ proxima, cui tamen honorifici aliundè tituli solent adnecti, ut apud nonnullos Scriptores occurrit. Eminentissimum & Reverendissimum vocat æterna dignissimum memoria Dom. Baltassarem de Sandoval y Moscoso Cardinalem & Archiepiscopum Toletanum P. Eusebius Nieremberg in Dedicatoria Tomi 4. Virorum illustrium S. I. Illius dignissimum Successorem Dom. Paschalem Aragonium, Excellentissimum ob Neapolitanam gubernationem P. Fr. Thomas de Riera Augustinianus in editione Summæ Mag. Ioannis Antonij Bacò ab ipso correcta & aucta. Titulus Clarissimi Principis à D. Quintanadueñas Cardinalitio præscriptus Tomo 2. Singularium, omitti potuit eo loco, unde & error typographicus irrepsit, ubi minimè illi futurus esse locus videbatur.
961
*Argui etiam pro Episcopali titulo
deinde potest ex eo quòd in Sacro Missæ Canone nomini Regio præponitur, sicut & Proregio in Collecta privilegiali, licet pro eo omittendo jam extet à Superiori potestate mandatum. Id autem proptereà sic statutum, quia Episcopalis dignitas sacrum quid est, sicut & nomen, unde & meretur pręlationemprælationem. Neque dici potest id ita dispositum pro sacris officijs. Id enim non satisfacit, nam ex ipsis officijs sacris arguimus: & cùm in illis ita accidat, ex eo ritè & rectè colligitur quomodo sit extra illa procedendum. Si dicas rationem istam nimiùm probare, cùm constet Proregem in multis præferri, juxta dicta n. 959. Contra est, nam quidquid aliàs sit ob Regiam repræsentationem, in eo, de quo agimus, non est cur sit admittenda prælatio, cùm nihil circa personam fiat, cujus in publico oportet auctoritatem accurari, ob respectum dictum. Ubi autem prælatio introducta non est, Ecclesiastica debet consuetudo servari. Et ita quidem factum ab Illustrissimo Acacio de Velasco nondum Episcopo erga Dom. Fr. Petrum de Urbina Archiepiscopum Valentinum aliquamdiu Proregem. licet cum eo loquens Excellentiæ tantùm titulo usus, quod, si meum quidquam valeret judicium, deberent hi Domini, præsertim Religiosi recusare. Video autem alios omnem Episcopalis tituli usum ablegasse: sic enim P. Antonius de Escobar & Mendoza in volumine 4. Problemat. disquisitionum. Et P. Andreas Mendo in Statera opinionum benignarum erga clarissimum Archipræsulem Compostellanum, Galleciani Regni Gubernatorem, Dom. Petrum Carrillum de Acuña, solius enim Excellentiæ titulo erga eum usi. Contra quos, & alios Curialium peritos urbanitatum; cùm negotium istud non admodùm ad conscientiam pertineat, non oportet diutiùs, & ferventiùs litigare. Unde ad alia.
§. II.

§. II.

Circa Commercia Proregum Indicorum. Ad Cap. 3.
962
*QUæ dicta ibi, si observentur, pote
runt equidem illi conscientias suas in tuto collocare. Sed ea quandoque videmus, ut humeros arctare cogant, & quomodo à Christianis & pijs fiant Principibus admirari. Et supervacaneum quidem reputo circa multa ex illis instituere quæstiones, cùm sit meridiana luce clarius ea non licere, sicut & septimum Decalogi præceptum obligare. Circa quæ & alibi dixi, essetq́ue maximus cordi meo dolor, si ijs accideret, quod de Herode Divi Marci habemus narratione compertum. Herodes enim me
Marci 6. v. 20.
tuebat Ioannem, sciens eum virum justum & Sanctum: & custodiebat eum, & audito eo multa faciebat, & libenter eum audiebat. Marci 6. v. 20. & quid audisse, & multa fecisse profuit, omisso eo, circa quod clamor ille cælestis tubæ tantoperè personabat: Non licet tibi habere eam. Foveantur pia, religiosa promoveantur, & sacramentorum frequentia conscientiæ ostendatur integritas, Christianisque exemplis ad imitationem populus provocetur. O quàm illa laudanda! Sed quàm dolendum, si hæc multa sint, non omnia, errante calculo circa justitiæ inviolabilem æquitatem? Si ab invitis extorquentur pecuniæ, reddendæ quidem cum præmio, invitis tamen, & eo in contractu lucraturis parùm, multùm perdituris? Si mercium quarumdam recollectio urgetur, ut lucretur unus, quod erant plurimi lucraturi? Si verò etiam inducantur illæ asportatæ aliundè, magno cum incommodo mercatorum? Sic clamat Joannes, si enim ille vox clamantis in de
Ioan. 1. v. 23.
serto. Joan. 1. v. 23. Id est clamans, ut habet Arabicus, & plures exponunt Interpretes. Et ubique est vox clamantis legis divinæ & humanæ: Non licet tibi habere eam, quam injustis
Leges ut clament.
modis aut exquiris pecuniam, aut retines. Et Joannes quidem interfici potuit, unde & ejus voci silentium imponi. Vocem autem legis nulla est interficere valens, aut silere quæ faciat imperiosa potestas. Pius Secundus acerrimi vir ingenij, referente Platina, ita de legibus sentiebat, ut licet valde convenientes sint, in plebem tantùm vim habeant, in potentes mutæ sint. Censebat ergo ille leges vocales esse, sed potentium obmutescere surditate. Quod licet verùm bono in sensu sit, de clamore tamen divinarum legum non licet dubitare: ideò enim cum clamore buccinæ decalogus intimatus. Clangorq̃;Clangorque buccinæ vehementiùs perstrepebat. Exodi
Exodi 19. v. 16. & 19.
19. v. 16. Et inferiùs: & Sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, & prolixiùs tendebatur. v. 19. ut esset documento sonitum hujusmodi futurum prolixum, neque cum legis promulgatione finiendum, ut scilicet semper, ubique, & ab omnibus, auribus interioribus audiatur.
963
*Ubi illud juvat inquirere, an uxorum
interventu præfata fieri queant? Ubi quidem si ea, de qua citato in Capite dictum, moderatio servetur, non gravabimur connivere. Si autem in manifestam injustitiam degeneret, neutiquàm admittendum, non solùm respectu illarum, sed virorum, neque enim illi dissimulare possunt, neque credibile est ijs inscijs, quæ sunt tanti momenti tractari. Estq́ue illud penitus exploratum, ad extorquendas pro commercijs ineundis pecunias non minùs suis viris uxores esse potentes: timentur enim & illæ, quarum nequeunt innoxiæ haberi repulsæ. Nota illa excusatio Adami exprobranti Domino inobedientiæ pravitatem. Mulier, quam dedisti
Gen. 3. v. 12.
mihi sociam, dedit mihi de ligno, & comedi. Genes. 3. v. 12. Sed quæ venia indigna, stante in eo erga uxorem divinitus tradito dominatu. Circa quod sic D. Joannes Chrysostomus homil. 17. in Genesim: Videntur hæc quidem defensionem
D. Chrysost.
quamdam præseferre, sed prorsus venia carent. Qua enim venia dignus es, inquit, qui mea præcepta oblivisceris, & quod mulieris datum meis verbis præferendum putas? Majorem enim fidem mandato meo te habere oportebat, & non solùm ut tu ipse ab esu caveres, sed & ut mulierem doceres peccatorum magnitudinem. Caput enim es mulieris, & propter te illa producta est: tu autem ordinem invertisti, & non solùm illam non correxisti, sed & ipse simul abreptus es. Et post multa alia sic de suo ille: Audiant viri, audiant mulieres: & illi quidem ut ne ferant mala consulentes: hæ autem ut ne talia consulant (aliàs Confidant.) Nam si hic culpa in mulierem rejecta, nullam veniam assecutus est, qualem quis haberet veniam dicens: Propter uxorem hoc & hoc peccavi, & hoc & hoc feci. Ea enim de caussa sub tua potestate facta est, & Dominus ejus pronuntiatus es, ut illa tibi pareat, & non caput pedes sequatur. Verùm non rarò videmus contrarium, ut is, qui suo ordine caput esse deberet, neque pedum ordinem servet; & ea, quæ in pedum loco est, in caput constituatur. Hæc Doctor Sanctus, concionando quidem, sed ut Theologiæ profundus & irrefragabilis magister, ad juris divini & humani normam locutus, ut & nos loquimur, ne quis absurdè objiciat, dum sic agimus, Theologicum rigorem non attendere, ut concionari potiùs, quàm Theologum agere videamur. Non enim ex ijs erat Theologis adductus nuper, qui alia pro Scholis, alia pro suggestu apparanda censeret, subtilia quidem, levia, & quæ qui solida amant, gravia, & matura despiciant, irrideant, & quandoque etiam execrentur. Semper ille Scripturæ Sacræ inhærens litteræ, & ita inhærens fonti veritatis, eo felicitatis gradu, quem ex Sacrorum Oratorum classe nullus alius assecutus. Pro filijs pari utere discursu.
964
*Est verò in præfatis Principibus illud
pro firmando liberiori modo procedendi perfugium, ridiculum sanè videri, si viri tales Hispaniam deserere, longos, molestos, & periculosos, novosque terrarum insalubrium tractus obituri credantur, sine magni alicujus commodi expectatione, neque Regem eos velle ut veniunt redituros, à quibus donativa solet satis pretiosa recipere, de incrementis lætus, quibus splendorem domus & familiæ adaugent, quod in Regum ipsorum gloriam constat redundare. | Unde & credendi sunt contractibus annuere, & dispensare pariter in multis, circa quæ alij arctantur legibus, & pœnis, si transgredi contingat, constringuntur. Sed quidem ut hoc verum, aut saltem tolerabile sit, id tantùm ex favorabili eo habetur discursu, ad ea se posse Proregum licentiam extendere, ad quæ & Regum Christiana concessio, aut non damnanda permissio: ubi autem de sacro justitiæ imperio agitur: si violari contingat, nihil ibi de Regis permissione suffragari potest, cùm manifesta in ipsum committatur injuria. Pro quo sic Cassiodorus Lib. 3. Epist. 15. nomine Theodorici:
Cassiodorus.
Injuria quidem nostra est, læsa justitia. Sic rex hæreticus. Quid ergo dicere oporteat excellenti prærogativa Catholicum? Sint ergo lucris Proreges Indici, quæ habere satis ingentia possunt, sed servata justitia, contenti. Magna ipsis messis à Regia liberalitate conceditur, metant, colligant, sed minimè falce missa in messem alienam à fidelibus vasallis multo sudore paratam. Et de restitutionis obligatione dictum citato Capite, & in Auctario, ubi & be
nignè cum sic agentibus actum, quantùm rerum circumstantiæ patiantur. Et in hac generalitate, quod de navi, quæ dicitur de permisso, dici poterat, continetur, de qua in eodem Capite, videndum enim an in ejus transmissione justitia violetur, & violari quidem non erit difficile deprehendi, si consideratio competens adhibeatur, & locum non esse opinionibus pariter comperietur. Ad quæ quidem potest doctrina n. 962. quæ huc vergit, aptari.
§. III.

§. III.

Circa munerum acceptionem. Ad Cap. 4.
965
*MUlta ibi & alibi circa munera, &
solidis, ut reor, fundamentis roborata, ut plura in eo genere desiderari non posse videantur. Et dictis quidem sto, ne reus arguar, aut violatæ, aut interpollatæ veritatis. Micheæ 3. v. 9. 10. & 11. Audite hoc principes do
Micheæ. 3. v. 9. & seqq.
mus Iacob, & judices domus Israel: quia abominamini judicium, & omnia recta pervertitis. Qui ædificatis Sion in sanguinibus, & Ierusalem in iniquitatibus: Principes ejus in muneribus judicabant &c. Quæ adducens P. Licinius à S. Scholastica in Iustitia Christiana, libello verè aureo pag.
Licinius à S. Scholastica.
449. ita scribit: Tres sunt dotes veri Prophetæ Domini, sicut & Doctoris: fortitudo, ne blanditijs aut muneribus emolliatur & capiatur: judicium seu rectitudo animi ad discernendum verum à falso, & virtus, id est, animi constantia & robur cum efficacia sermonis, cui nullus poßit resistere, ut dicitur de Elisæo: Nec superavit eum verbum aliquod: His potißimum indigent, qui contra Magnates, Proreges &c. debent loqui. Sic ille. Censet ergo præfata Prophetæ verba ad Magnates, & Proreges pertinere, & tunc maximè, quando Proreges sunt Magnates, ut in Indijs quandoq́ue accidit, & scio multis displicuisse, quia liberiùs agunt, plures secum afferunt, nobiles despiciunt, corradunt plura, & perfunctorium habent syndicatum.
966
*In illis ergo Deus ore prophetico duo
illa conjungit & carpit, ædificationem in sanguinibus, & munerum acceptionem, ex ijs etenim illa, quam P. Gaspar Sancius cum D. Hieronymo, & alijs ita exponit: Hieronymus, cui frequentes alij subscribunt in Sione ædificata domos intelligunt, quas sibi ac suis principes & judices luculentas ædificant. Quo etiam vitio nostra sæcula vehementer laborant. Videmus ab his, qui præsunt, aut publica tractant negotia, excitari insanas ædificiorum moles, quas non immeritò basilicas appelles, id est, regias domos. Quòd si unde tot sumptus emanaverint, quæras non aliunde quàm ex tenuiorum sanguinibus invenies, id est, ex bonis, quibus utcumque parcè & exiliter suam, suorumque vitam sustentare debuerant. Quare qui bona eripit ad victum & indumenta corporis necessaria, ille sanguinem exugit, & ex eo suam sibi habitationem ædificat. Sic vir ille modestissimus, & temperatissimus non minùs morum integritate quàm verbis. Quæ quidem erit qui censeat non posse Indicis Proregibus adaptari, dum munera prophetico spiritu damnata recipiunt; ille enim non à tenuibus, sed à superioris fortunæ hominibus offeruntur. Sed quidem stare commodissimè potest: id enim quod offertur ab Indorum labore descendit, quibus nulli tenuiores, & ex ijs ædificantur regiæ domus, ut à Venerabili Interprete vidimus affirmatum. Unde timeri id potest, quod ab eodem Propheta in sequentibus prænuntiatur.
967
*Et est quidem in illo observandum
aliquid præsenti satis consonum instituto, dum ita subdit: & super Dominum requiescent dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrûm? non venient super nos mala, v. 11. Dicebant enim fieri non posse, ut stante templo rueret Iudæorum fortuna, neque Deum unquàm defuturum illis, qui in ipsius cultum quotidianas in templo victimas immolarent &c. Sic Scriptor idem, & videmus quidem tale aliquid in his, de quibus agimus; habent enim, & egregiè ostentātostentant, quas devotiones dicimus, in quibus non possunt non esse laudabiles, & quibus omnia tuta sibi, & putant, & pollicentur. Quod utinam sic eveniat, sed Propheta, ubi justitiæ non servantur jura, & munerum prævalet multitudo, nec pietati erga templum, nec quotidianis ait esse victimis confidendum. Centurio ille cum admiratione laudatus à Christo de quo Matth.
Matth. 8. v. 5. & seqq.
8. v. 5. & seqq. sic laudatus à Iudæis Lucæ 7. v. 5. Quia dignus est ut hoc illi præstes: diligit enim
Lucæ 7. v. 5.
gentem nostram, & Synagogam ipse ædificavit nobis. Laudant quidem piè affectum erga Sacra & divina, nec parcentem sumptibus, ut in SynagogęSynagogæ ædificatione compertum. Sed non id laudat Christus, sed fidem, dum ait: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Matth. 8. v. 10. Sed qualem fidem? Charitate formatam, ut exponit Abulensis Quæst. 29. in cita
Abulensis.
tum Caput Matthæi, quam luculenter ostendit in singulari solicitudine erga servi sanitatem. Qui illi erat pretiosus. Lucæ supra v. 2. Audien
tutionem. Lucæ 7. v. 2
dus ille: Iste Centurio laudatur hîc ut vir bonus, & apparuit ex magnitudine fidei ejus: ideò potius | videtur quòd moveretur ex charitate, scilicet quia diligebat servum, dolebat quòd periret, & tali affectu Christus magis condescenderet, quàm desiderio lucri, vel evitandi damnum in uno divite, qualis erat iste Centurio: ideò debet exponi, Erat ille pretiosus: id est charus: ita enim communiter exponitur: nam ea, quæ nobis valde chara sunt, in magno pretio habemus. Hæc ille. Ubi cum charitate justitiæ etiam ornamentum affulget, dum lucri cupiditas abest, neque pauperes lucro stimulante gravantur. Hoc laudat Christus, hoc admiratur, hoc felici petitionis exauditione fortunat: non aridam erga sacra devotionem: quęquæ si in Centurione laudabilis, ex justitiæ & charitatis adjunctione habuit, parùm aliàs valitura. Sua sit ergo inclytis Proregibus laus, quibus & devotio & pietas promereri culmen felicitatis potuit: sed justitiæ & charitati erga pauperes & debiles maritata. Et quæ dicta sunt, serviant futuris pro Christiana & necessaria penitus cautione. Quæ laudabilia sunt laudo: si qua non talia forsan occurrerint, quod absit, non meo, sed prophetico ore condemno, quamquàm & meo damnare non renuam, à Deo in hac qualicumque docendi cathedra, hoc est, à veritatis fonte clarissimo, constitutus.
968
*Sed ut aliquid favorabile etiam ad
Notanda circa restitutionem.
jiciamus, præter ea quæ diximus citato Capite §. 2. circa probabilitatem sententiæ affirmantis leges Hispaniæ de hoc agentes ad restitutionem, non obligare, occurrit P. Palaus Disp. 2. de Iustitia commutativa Puncto 21. §. 2. ab
P. Palaus.
solutè affirmans non extare talem obligationem, adducens P. Rebellum 2. parte de obligat. just. Lib. 18. quæst. ult. nu. 5. ubi per errorem in Auctore Quæstio ultima dicitur, quæ revera talis non est, loquitur autem circa leges Lusitaniæ, addens id, quod est generaliùs accipiendum, si videlicet liberaliter sint data, quod ex circumstantijs erit iudicandum, secus si non liberaliter, sed caussa redimendæ vexationis, quod frequenter evenit: nisi fortè posteà liberaliter remitti à partibus verisimiliter credatur. Adducit etiam P. Molinam Disput. 88. post medium: ubi quidem de legibus Lusitaniæ locutus juxta id, quod ex P. Rebello positum, subdit non plus Castellæ leges obligare, adductis tantum L. 5. & 6. lib. 5. Tit. 9. Novæ recopilat. non tamen adducit l. 56. Tit. 5. Lib. 2. in qua major vis obligationis exprimitur. Ex eo autem quòd ita sit generaliter locutus, etiam pro sententia negante obligationem citatur à Cardinali Lugo à Nobis adducto Tomo 2. de Iustitia & Iure Disput. 37. n. 134. Citatur etiam P. Vasquez Opusc. de Restitut. Cap. 7. Dub. 6. n. 61. ubi ita scribit: Sed non facilè constat an ju
P. Vasquez.
dices inhabiles sint ad dona recipienda: in legibus enim solùm continetur prohibitio recipiendi, quæ non sufficit: & in nostro Regno solùm circa Secretarios vidi legem, quæ ipsos inhabiles facit ad recipiendum munera. 2. Lib. Recopilat. Tit. 18. Lib. 1. Sic ille, qui licet absolutè non inficietur obligationem, quia tamen in id videtur inclinare, etiam pro absoluta negatione adducitur à citato Cardinali. Et quidem si præfatam legem 56. attendisset aut perpendisset, non facilè obligationem extare in illa, sicut in alia Lib. 9. tit. 1. l. 21. eos asserere, qui eamdem asserunt, deprehendere potuisset. Iuxta quæ P. Palaus non ita faventes habet, quos uti tales dubio procul allegat, licet aliquomodo favere videantur, quod ejus promovere poterat institutum. Cùm & pro se habeat Cardinalem Lugo, qui præfatos censuit ejus sententiæ manifestos assertores, qui tamen expressè de legibus Hispaniæ non locutus, nisi quatenus eos, qui de illis agunt, pro sententia, quam uti valde probabilem videtur sequi, sine peculiari examinis cura producit. Habent ergo Proreges pro ea parte non ita premens conscientiæ gravamen.
969
*Sed est aliud apud eumdem Scripto
Quid absolutè faveat.
rem, quod eisdem videtur admodùm placiturum, sic enim scribit §. 3. n. 3. Cùm autem contingere poßit (etsi rarò) nullum adesse periculum,
P. Palaus.
sed te liberum & expeditum esse, ac si munera non accepisses ad ferendum judicium, nequaquàm eo in eventu recipiendo munera peccabis. Sic ille. Videant ergo Proreges an ea animi constantia se præstantes sentiant, quam & experientia probaverint, ut minimè se à recto deviaturos ob munera accepta præsentiant, & tunc eis dicta potest docti Patris sententia suffragari. Et in viris quidem adeò sublimis status, & nobilis conditionis, non ita rarum censeri poterit; cùm aliàs circa judicialia in materia justitiæ non suam accommodent potestatem, & munera ipsis tradita ad alios fines dirigantur. His autem videtur non leviter adversari, quod tradit Cardinalis Lugo supra n. 129. ubi ait ex rarò contingentibus non posse fundamentum desumi in hoc genere, sicut in alijs, & ita absolutè asserendam obligationem. Adducit pro eo exemplum in fornicatione, quæ absolutè illicita est ob damnum prolis, licet possint esse aliqui, à quibus possit proles commodè educari. Sed quidem id nimiùm videtur probare, scilicet seclusa quacumque humana lege, illicitam esse munerum acceptionem, quod nec ipse admittit, nisi in munere magnæ quantitatis, & peculiaribus circumstantijs; cùm tamen moderatum etiam juxta illius discursum videatur urgere. Sed sit hoc ita, ut ille philosophatur: hoc quod rarum dicitur in casu præsenti, non ex illorum est genere, in quibus raritas non attenditur, sed lex urget ea non attenta, quia doctrina illa non est universaliter accipienda. Sic
enim leges in pręsumptionepræsumptione fundatęfundatæ etsi quandoque obligent, non tamen omnes juxta doctrinam communiter receptam, etsi rari sint casus, in quibus locum nequit habere præsumptio. Pro quo etiam sunt aliæ, ex quibus celebris illa in lege veteri, quæ ad parientium mulierum purgationem pertinebat: & ea non fuisse Virginem obligatam communis Doctorum, & antiquorum Patrum concors sententia est, ut videri potest apud P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disput. 16. Sect. 2. eo quòd verba legis in ea locum habere non possint: licet casus esset rarus; immò & singularis. Prætereà sicut citatus Scriptor plures admittit casus, in quibus munerum acceptio licita est, quia in illis non apparet pervertendæ justitiæ periculum, non habita ratione an frequentes, an rari sint: ita & in præsenti, ubi, juxta dicta, peculiares ra|tiones occurrunt, quia de judicibus inferioribus ad decisionem adhibitis non agitur, pro quibus rara illa pronuntiatur exceptio, sed de Proregibus, in quibus esse non rara integritas potest, minimè in re momenti magni acceptione munerum temeranda. Ut stet positio illa probabilis, cum irrefragabili suppositione illa, de qua P. Rebellus suprà, munera scilicet liberaliter impartiri, in quo forsitan rarior avis in terris: licet Proreges ad exquisitum circa hoc examen non videantur obligandi, cùm ex circũstantijscircumstantijs id non veniat verosimiliter judicandum. Ubi & non improbabiliter dici posset, licere etiam in dubio, quia melior est conditio possidentis, suam inquam libertatem, ad acceptandam liberalem donationem. Ad illud autem
Fornicatio unde illicita.
quod de fornicatione dicebatur, id sit satis dixisse modò, præceptum illam prohibens esse alterius ordinis, & urgentioris obligationis, cùm nullo in casu liceat, sicut licet munerum acceptio; constatq́ue congressum viri & mulieris ad solum licitum usum fuisse à Deo destinatum, ex Genesis 2. Ratio autem adducta non leves patitur difficultates, quam tamen meliùs quàm alij firmat & explicat P. Arriaga Tomo 5. Disput. 58. nu. 34. reclamante Dom. Caramuele in Theologia morali nu. 1600. Iuvat autem pro communi sententia de intrinseca deformitate rationem satis verosimilem adduxisse, quæ ex eo sumitur, quòd in homine appetitus Venereus non sit, sicut est in brutis, sed ut in subjecto rationali, & ita cum moderatione futurus illius usus, sicq́ue rationabilis: Atqui talis non esset, si ad mulierem quamlibet liceret accessus; hoc enim brutorum est, & ex se manifestum, si homines more brutorum & generarentur & nascerentur, magnam futuram in eo deformitatem, nec rationi congruam. In generatione enim hominis, utpotè nobilissimæ creaturæ, & rationalis, rationabiliter debere procedi lumen ipsum rationis ostendit, unde brutalis illa licentia ab eo penitus removenda. Pro quo hæc satis.
§. IV.

§. IV.

Circa venditionem Officiorum. Ad Cap. 5.
970
*AD illius finem sic dictum. Hinc se
quitur nec posse officia suis familiaribus vel aulicis dare ut ea ipsi vendant: in quo & dantes & accipientes gravißimè peccant, & supra se onus restitutionis assumunt; & est hoc malum usu frequentißimum. Sic ibi. Quod quidem non gravor iterùm affirmare. Et genus istud sic venditi officij dicitur beneficiare, cùm revera potiùs ma
leficiare dici posset, quidquid de proprietate vocis circa Latinos sit, aut etiam apud Hispanos, apud quos stare id potest, sed in significatione altera, quando scilicet ex pacto cum dæmone aliquis maleficium infert, ut miser aliquis dirissimè torqueatur: quod in mulieribus vilissimæ conditionis non rarum, quæ maleficæ compellantur. Sed majus est, de quo
Quæ in eo mala.
agimus, malum: ibi enim corpus; hic autem & anima, & multorum corpora interventu dęmonisdæmonis cruciantur. Cùm enim id stare salva conscientia nequeat, est consequens illam graviter, & sine cessatione torqueri, nisi ex illarum genere sit, quas cauteriatas vocat Apostolus 1. Tim. 4. v. 2. Cauteriatam habentium conscientiam, quod propter dedolentiam mali dictum ex P. Francisco Turriano habet P. Tirinus, non enim dolent, ubi dolere maximè debuissent: quod est malorum maximum, eo quod fiat malum ea de caussa immedicabile, cùm dolor sit medicina doloris. Jam quod ad corpus additur, ex eo ostenditur, quòd Indi in exequendis mercimonijs ad laborandum plusquàm debeant aut possint, adigantur.
971
*Sed inquirendum an via aliqua inve
An stare licitè possit.
niri possit, ut sine gravi conscientiæ gravamine id possit stare. Et occurrit bona fides accipientium in eo fundata, quòd Proreges nullo injecto scrupulo id agant, conferentes officia ut tradantur alijs, emolumentis inde competentibus reportatis. Possunt enim sibi non immeritò persuadere, cùm homines illitterati sint, nullum in eo conscientiæ versari periculum, quandoquidem Christiani Principes Confessarios habentes doctos sic agant, sicut & antecessorum multos egisse compertum habetur. Tunc enim si ei tradant, qui Christiana cum moderatione se gesturum verosimiliter credātcredant, videtur conscientiæ gravamen abesse, moderatione etiam in beneficiatione, quam vocant, observata. Quod quidem absolutè impossibile non est: sed quia valde difficile, minimè consulendum. Et in hoc commercij genere majus apparet conscientiæ gravamen: siquidem quando res cum primario collatore agitur, minùs profectò confertur, quàm aulico contrahenti: unde ab eo, qui plus tribuit, plus est laborandum, ut datum compenset, & insuper ejus commodum non leviter augeatur, cum tertij damno.
972
*Jam quod ad restitutionem attinet ad
Quid circa restitutionem.
dantes & accipientes extendi dictum. Ad Proreges inquam & aulicos; nam qui ab his acceperunt, non videntur ad restitutionem aliqualem obligati, immò ipsis facienda restitutio, à quibus est acceptum, quod accipi salva conscientia non potuit; nisi bona illa fides accedat, de qua dictum, & Proreges quidem in subsidium, si alij non restituant. Ubi & habenda ratio damnorum, quæ Indis contigerit intulisse. Sed quidem cùm is, qui officium ab aulico accepit, ad commercium hujusmodi se libenter obtulerit, & rogatus an omnino gratis voluerit, sine ulla recuperationis spe, id quod tribuit, à se penitus abdicare videatur annuens responsurus: ex eo potest restitutionis onus submoveri. Et reverà nisi ita se res haberet, nullus esset, qui contractum præfatum vellet inire, sciens scilicet se ad restitutionem constrictum remanere. Et hoc modo Proregum conscientiæ levari possent in ijs, quæ nullis injectis violentijs, accipiunt. Quandoquidem minimè accepturi essent, si se ad restituendum obligatos percenserent. In quo eorum, qui ab
Pro usuris doctrina.
usurarijs pecunias accipiunt, observandum discrimen: licet enim qui eget ita solvere usuras | sit dispositus, ut libenter vellet solvere, etiam sine onere usurarij ad restitutionem: illius tamen urget obligatio, quia ut sic velit necessirate compellitur: ex quo fit ut contractus mutui, qui ex conditione sua debet esse gratuitus, reddatur onerosus: neque ex eo quod quis vellet, judicium est formandũformandum, sed ex eo quod reipsa vult; & qui sub usuris accipit, eo accipit modo, qui solet in prædicto contractu servari. In casu autem nostro non ita evenit, quia is qui tribuit, censetur actu velle sine aliqua restitutionis obligatione tribuere, eo quòd accipiens non esset aliter accepturus. Unde & in ipso contractu usurario, si quis solvens usuras vellet eas sine restitutionis onere solvere, eo quòd inhonorum sibi duceret id, quod promiserat, non penitus adimplere: nulla in eas recipiente obligatio restitutionis remaneret. Ubi & charitas locum habere posset, ut scilicet recipiens gravi contra justitiam peccato neutiquàm gravaretur.
§. V.

§. V.

Circa opiniones, quas sequi Iudices teneantur. Vbi & de Proregibus. Ad dicta Cap. 9. num. 65.
973
*POsse judices in actu judicij opinio
nem minùs probabilem amplecti significatum ibi juxta plures, quos adducit Diana Parte 1. Tract. 13. Resolut. 3. de quo & alibi. Dixeram autem n. 29. probabiliores & receptiores amplecti debere sententias. Quod non videtur quomodò stare queat. Sed stare quidem potest; nam priori loco de opinione probabili agebatur, juxta quam judices, de quibus ibi, ad restitutionem acceptorum munerum non tenentur in conscientiæ foro, cùm tamen Nos contrarium ut probabilius fuerimus amplexati, in quo videbamur quodammodo, quæ dicta fuerant infirmare. Huic ergo objectioni conati sumus respondere, & inter alia sic diximus, Et quidem de omnibus loquendo, valde dissonum rationi esset, viros sapientes, & sapientium præcipuos, qui in judicando aliorum caussas, probabiliores debent & receptiores amplecti sententias (quidquid de gradu obligationis sit) in negotio salutis æternæ, & propriæ suæ damnationis periculo, minùs securas & plenas inconvenientibus consectari. Sic ibi obligationem aliquam supponendo, sed obligationis gradu non determinato. Ex quo fit, ut qualiscumque ille gradus statuatur, legitima illatio sit. Est autem aliqualis,
quem ipsi recognoscunt, nam judicem teneri judicare secundùm probabiliorem & receptiotiorem, ac communiorem sententiam, tenent communiter Canonistæ & Legistæ, ut affirmat Joannes Angelus Bossius Tomo 1. n. 486. ubi quamplures adducit. Deinde judex non potest
Bossius.
semper juxta opiniones minùs probabiles judicare, quia id stare sine scandalo nequit. Et quidem si semper ita judicaret, vel ex eo id faceret, quòd omnes minùs probabiles censeret veras: quod quidem moraliter est impossibile, & ita etiam incredibile. Vel quia secundùm aliorum sententias semper in judicando procederet; quod esset absurdissimum, ut constat, animumq́ue depravatum in sui muneris exercitio declararet. Et hoc quidem ad Proreges etiam referendum, quia vel litterati sunt, ut non semel accidit, vel Assessorum consilijs re
Circa Proregum Assessores.
guntur, qui eos debent juxta probabiliores opiniones instruere, minùs etiam probabilibus & receptis indicatis, ne cœco modo procedant. Quem quidem casum Scriptores non tangunt, cùm de Advocatis, consiliantibus, & alijs agant, in quæstionibus de probabilitate. Licet enim rogatus à Prorege Assessor, & respondens juxta receptam communiter sententiam, pro qua ipse stat, nullum suo responso nocumentum inferat, cùm sit expediens Proregem juxta illam judicare. Nihilominùs necessarium est Proregem plenè esse instructum, cùm absolutè judex sit; nisi ipse ita sapientiæ & integritati, de illis satis conscius fidat, ut quod Assessor dixerit, pro oraculo ipsi sit, unde ab ejus numquàm sit judicio recessurus.
974
*Juxta dicta ergo nulla est inter duo
asserta compugnantia, de quibus suprà. Cum obligationibus siquidem prædictis circa opinionum probabiliorum, & receptiorum amplexum stat posse aliquando minùs probabilem judicem amplexari. Ubi cum distinctione, & declaratione ampliori oportet incedere. Qui enim secundùm propriam sententiam judicat, semper etiam judicat juxta probabiliorem. Nullus enim majori probabilitate alicujus sententiæ cognita, potest oppositæ assensum præstare, ut alibi ostendi, & ratio videtur manifesta: Nam cùm sentio aliquid ita esse, & verum judico, ut in assensu probabili contingit; consequenter judico oppositum non ita esse, & ita falsum. Atqui implicat ut falsum judicem, & pariter majus fundamentum veritatis esse pro illo, ut debet de magis probabili affirmari. Neque est eadem ratio de electione minoris boni in conflictu melioris, quod eligi quidem potest ex imperio voluntatis, juxta probabilissimam sententiam. Nam licet voluntas imperare possit assensum respectu opinionis, quia non est sufficiens vis in objecto ad necessitandum intellectum ob illius obscuritatem, sicut non est sufficiens vis in bonis particularibus ad necessitandam voluntatem: non est tamen vis in illa ad imperandum in casu nostro, quia in eo est specialis repugnantia, ut vidimus, genus scilicet quoddam contradictionis ex eo consurgens quod intellectus necessitari nequit cōtracontra apertam veritatem: in casu autem præsenti, licet objectum, de quo agitur, non sit evidens, est tamen evidens probabilitas, unde & clarè dignoscitur majus esse in sententia probabiliore fundamentum veritatis, & ex eo id sequitur, quod diximus compugnantia inquam illa assensuum. Et ut demus majorem probabilitatem non cognosci evidenter, evidenter tamen apparet talis, & ita eumdem producit effectum; quandoquidem majus fundamentum pro veritate adesse judicatur. Stet ergo semper probabiliorem sententiam, quam quis amplectitus absoluto assensu reputari. Potest autem quis | sine assensu dicto probabilem, & probabilio
rem sententiam judicare: & tunc juxta minùs probabilem operari, quia ex eo repugnantia nulla emergit, ut aliàs dictum, & juxta satis probabilem sententiam idem de judicibus pronuntiari, quod ex professo ostensum Tomo 2. Auctarij contra P. Antonium Perez. Et juxta id locuti sumus citato nu. 65. probabilitate tantùm ostensa, ut gravamen conscientiæ, de quo ibi à Proregibus posset removeri. Unde etiam umbra etiam contrarietatis exclusa. Et juxta priorem procedendi modum, cum as
sensu videlicet opinativo, dici aliquomodo potest operari quempiam juxta minùs probabilem opinionem, quatenus illa, contra quam agit communiter probabilior reputatur, & plures pro se habet Auctores: qui quidem licet probabilitatem conferant, extrinseca tantùm est: unde contra intrinsecam nequeunt prævalere, quam quis in opinione, quam sequitur contra illos, potest deprehendere. Sicut enim dicitur Conscientia mille testes: ita & intima rei penetratio multis est potior testibus, cùm possit contingere ut multi non plus videant quàm unus, sicut in visu corporeo contingit, si quis ceteris visum habeat acutiorem.
975
*Neque semper necessarium est ut ad
sequendam opinionem minùs probabilem in sensu dicto, plus quispiam fundamentum pro ea occurrens penetret, ut nullus alius penetraverit: cùm sufficiat ad assentiendum ipsi id vidisse, quod alij, etsi pauciores, ante ipsum perviderunt. Ubi & auctoritas conducere multùm potest, si inter pauciores illos aliqui emineant, quorum habeat perspectam eminentiam: tunc enim persuadere sibi poterit rem ita se habere, & illos veritatis fundamenta meliùs penetrasse. In festo Ascensionis Christi sumus, & audio Divum Marcum narrantem quòd novissimè Christus apparuit undecim, & exprobravit incre
Marci 16. v. 14. & 15.
dulitatem eorum & duritiam cordis, quia ijs, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Marci 16. v. 14. Credendum ergo ijs, qui se vidisse asserunt incorruptęincorruptæ fidei testibus etiam non juratis. Et quia visio firmius est veritatis fundamentum, ijs cum proportione in mentali perspicientia credendum, qui videre pro majori intellectus divinitus illustrati lumine amplius potuerunt. Unde & post increpationem Dominus Discipulos Ecclesiæ Doctores instituit dicens: Euntes in mundum universum prædicate &c. v. 15. ut intelligamus inde circa Ecclesiasticam doctrinam cæleste documentum derivandum, ut ijs, qui meliùs videre potuerint; ampliùs deferamus. Nec plura circa hoc, quia plura alibi.
Loading...