RECOGNITIO SECUNDA Circa Partem Primam Tituli in finem.

§. I.

§. I.

Circa Num. 7. Circa Ministrorum Regalium electionem doctrina utilis.
68
*ADductus citato loco Ennodius in
Panegyrico Theodorici sic clamans? Per gubernantium utilitatem potens terra consenuerat. Ubi ita interpunxi adjecto parenthesi: Forsan, Vilitatem, sed errore typographico positum utilitatem, unde quod novum reddere sensum possit, non apparet. Ponendum ergo fuit Vilita
Act. 24. v. 24.
tem: quia reverà ita usu venit, ut viles homines ad magistratum evecti genuinis sordibus avaritiæ vilescant. Rem narrat D. Lucas Act. 24. v. 24. & seqq. pro veritatis confirmatione satis opportunam. Sic enim ibi: Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Iudæa, vocavit Paulum, & audivit ab eo fidem, quæ est in Christum IESVM. Disputante autem illo de justitia, & castitate, & judicio futuro, tremefactus Felix respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: Simul & sperans, quòd pecunia ei daretur à Paulo. propter quod & frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. Felix ergo Iudææ Præses, & illustri ac pœnè regio eminens magistratu, quando divini judicij prædicatione & intimatione, tuba illa EvāgelicaEvangelica personātepersonante, tremefactus, ad turpes quæstus, ad justitiæ nundinationem anhelat. Quidni? Servilis erat conditionis homo, immò & olim servus, de quo Suetonius in Claudio Cap. 28. & Cornelius Tacitus Lib. 5. Vidimus
Præsidem, videamus Proconsulem. Tunc Proconsul, cùm vidisset factum, credidit admirans. Act. 13. v. 11. Sergius, inquam Paulus, cùm Apostolum eumdem vidisset Elymam magum prædicationi ejus adversantem, cæcitate mulctasse, admirans credidit. Iuxta Græcum textum, perculsus, attonitus, sacro horrore perfusus. Ergo & tremefactus ut Felix, audiens Paulum, & Dei judicium erga Magum fulminantem. Et tamen ille tremefactus ex divini interminatione judicij, non credit Paulo, sicut Proconsuli. Quid miramur? Vilis homo avaritiæ sordibus magnum fidei opponit obstaculum. Nobilissimus Sergius Paulus, ideò & ejus non fervet avaritiâ miseraque cupidine pectus, unde & suscipiendæ fidei aptior, dignusq́ue ut nomen ejus sibi eo usque Saulus adscisceret, ut tradunt multi; de quo Interpretes nostri Lorinus, Sancius, Cornelius, & alij: dignus itidem, qui Ecclesiastico à D. Paulo insigniretur magistratu, Narbonæ creatus Episcopus, ut habemus in Romano Martyrologio die 22. Martij.
69
*Unde mirari juvat eumdem Apostolum
circa Onesimum præstitisse similia, sic enim de illo in eodem Martyrologio die 16. Februarij: Natalis beati Onesimi, de quo Sanctus Paulus Apostolus ad Philemonem scribit, quem etiam post Sanctum Timotheum Ephesiorum Episcopum ordinavit, prædicationisque verbum illi commisit. Ecce Episcopum, & Ephesiorum quidem, illius inquam celeberrimi Græciæ Emporij, cui minimè exæquanda Narbona, Sergij Pauli sponsalis Ecclesia. Et tamen quis Onesimus fuerit ex Epistola ad Philemonem ejusdem Apostoli notum, cujus ille erat servus, Quem genui in vinculis. v. 11. ait ille, non solùm, fugitivum, sed & fur
Ad Philemon v. 11.
ciferum, ut D. Hieronymus, & alij non levibus affirmant conjecturis. Videatur P. Cornelius, qui plura dabit in Epistolæ argumento. Et quid ad hæc? Illud equidem, in eo D. Paulum cęlitùscælitùs instructum processisse, & unum illud fuisse eo in genere miraculum, ex innumeris & magnis ab ipso perpatratis. Brevi spatio temporis id videtur fuisse in Onesimo, quod Christus in
ipso, qui ex persecutore in Apostolum repentè mutatus. Quod enim majus hoc cerni poßit miraculum (Verba sunt D. Ioannis Chrysostomi Sermone in Cap. 9. Actuum Apostolorum) quod
D. Chrysostomus.
in Paulo contigit? Porrò Pauli mentem pellexisse, atque expugnasse, majus signum fuit, quam umbrarum operâ (quod à Petro factum) mortuos suscitasse. Pro quo & B. Laurentius Iustinianus Sermone in Conversione S. Pauli ita loquitur.
D. Laurentius Iustinianus.
Erat nempe grande miraculum hoc ut blasphemus, & persecutor effectus, esset eximius Prædicator. Cujus namque opus est tale, nisi mutatio dexteræ Excelsi? Miraculi autem magnitudinem, quæ apud eumdem præcesserant amplius manifestant; sic enim ille: Viderant paulò ante quasi
Simile in S. Onesimo.
rapacem lupum manè prædam rapientem &c. Talia ergo ille in Onesimo Dei gratia mirè opitulante patravit, in eo, qui dudum prædam rapuerat, & raptam arrepta fuga turpiter lapidâ
Ad Philem. v. 18.
rat. Audiendus Apostolus: Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. Circa quæ sic Divus Hieronymus: Philemon Paulum socium habere cupiebat, & in Christum credens, tales utique cupiebat habere profectus, ut Paulo similis fieret, & ei communicaret in vinculis. Consideremus ergo quantum hic laudetur Onesimus, quantùm profecisse dicatur: cùm ita recipiendus sit ut Apostolus, & sic ejus dominus ut Pauli debeat desiderare consortium. Breviter quod dicit tale est. Si me vis habere consortem, habeto & Onesimum, quem ego consortem, & filium meum, & viscera mea habeo: quem si non susceperis, nec habere volueris, & ipse intelligis quòd me habere non poßis. Hæc S. Doctor. Iuxta quæ magno quidem miraculo Coapostolum Paulus in Onesimo sua celeri instructione formavit, & se alterum: unde & Episcopum magnæ Ephesiorum Ecclesiæ constituit, ut continuatione miraculi, qui servus, & servilibus fuerat notis insignis, sine turpi quęstuquæstu, & avaritiæ sordibus Ecclesiasticum gereret magistratum. Rara ergo avis in terris, Divoque simillima Paulo.
70
*Simile aliquid in Romanis habetur hi
Tullius servus prodigio rex.
storijs, de quo specialiter Valerius Maximus lib. 1. Cap. 6. de Servio Tullio locutus. Cùm enim illi adhuc puero dormienti circa caput flamma emicuisset, prodigium hoc Prisci Tarquinij regis uxor Tanaquil admirata, Servium servâ natum, in modum filij educavit, & ad regium fastigium evexit. Prodigio ergo opus fuit, ut servilis conditionis homo ad sublimem eveheretur dignitatem. Si revera ita accidit: quod si ita non fuit, existimatio tamen Romanæ prudentiæ in necessarium prodigium incubuit, ut credi posset servum ad culmen regiæ dignitatis evectum. Aliàs Spiritus sancti incon
cussus habetur aphorismus sapientissimi regis ore profusus, Proverb. 19. v. 10. Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. Vbi
Prov. 19. v. 10.
non de servis tantùm, sed de servilibus etiam hominibus agitur, vilibus, inquam, & ad serviendum potiùs, quàm ad dominandum à natura progenitis: talium enim dominatio exitiosa est, in tyrannidem, ac consequenter in publicam perniciem desitura. Videatur P. Cornelius in eum locum. Vnde Ieremias lamen
Thren. 3. v. 8.
tabundus exclamat Thren. 5. v. 8. Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. Vbi de Chaldæis est sermo in Iudaica captivitate, vel quia illi à Iudæis, eo quòd essent Gentiles, servilis conditionis habiti, vel quia eorum servis, famulis, aut ministris subjecti, si non omnes, eorum plures, ut laborare cogerent, eorum operibus præsidentes. Videndus P. Sancius. Inde tyrannis, ut apud illos nulla redemptio. Iuxta hæc ergo dici aptissimè ab Ennodio potuit propter paucorum gubernantium vilitatem terram potentem consenuisse, id est, interitui proximam fuisse redditam: nam quod antiquatur & senescit, propè
Hebr. 8. v. 15.
interitum est, Hebr. 8. v. 13. Utinam nobis, ut sperare juvat, meliora Deus. Sunt enim qui rebus Indicis ita ominentur; & de Orientalibus locutus Lusitanus Scriptor sic dolens protulit: Quando India erat India. Quasi jam India non
Quid de Indiarum statu.
sit, & si non India, quid ergo illa? & de Peruvio nostro jactata similia; sed altiùs providente Domino, inventum jam id, per quod creditur ad primævam juventutem revocandum. Rumpatur quisquis rumpitur invidia. Si invidere, aut desipere potiùs libeat, dum de bono agitur in totius mundi commodum proventuro.
§. II.

§. II.

Circa Patronorum electionem. Vbi de S. Hierotheo Episcopo Segoviensi. Circa Num. 9.
Section
71
*DIctum ibi in assignandis ex Sancto
rum choris Provincijs & civitatibus Patronis peculiarem à Deo haberi respectum, qui & in eorum electione servandus, ut ij eligantur, qui peculiare aliquid habeant, propter quod ad illas videantur pertinere, unde & eorum affectus speciales futuri videantur, pro quo ibidem exempla, quibus addere possumus pro Peruvio nostro Sanctam Rosam, de quo ex professo egimus Tomo 2. Auctarij. Quis enim
Pro S. Rosa îlle.
non videat singularem prostare titulum natalis, vitæ, mortis, & sacrorum Virginei corporis | spoliorum, id quod à Clemente IX. prudentissimè perpensum, & liberali dispensatione dispositum, ut etiam nondum Canonizata, honore illo pro Canonizatis statuto, certis servandis regulis, potiretur.
72
*Et quia circa D. Hierotheum, qui in
Martyrologio die 4. Octobris proponitur uti Episcopus Atheniensis, & discipulus beati Pauli Apostoli, qui & Segoviensis Episcopus à Flavio Dextro asseritur, unde & Segoviensi Ecclesiæ jus videtur competere ad illum sibi Patronum eligendum, & uti talem præ alijs celebrandum, visum est aliquid hoc loco subjicere, & patriæ aliquale obsequium, in re considerationis tantæ, præstare. Et sunt quidem, qui
Qui adversentur.
probandum susceperint id esse penitus denegandum, eo maximè fundamento, quòd Flavij Dextri auctoritati minimè sit deferendum, quia quæ ante non multos annos prodiere scripta, illius revera non sint, sed proculdubio conficta & supposititia, id agente P. Hieronymo de la Higuera, Societatis Jesu, pro quo Marchio
Agropolitanus multa congerit in Dissertationibus Ecclesiasticis Hispano vulgatis idiomate: & laudandum sanè in viro laico, & inclytæ nobilitatis, eruditionis non vulgaris studium, cùm sit ejus copiosa, & non ad speciem tantùm instructa Bibliotheca, & pro patria zelus, dum pro antiquo illius Patrono militat, cui contendit prærogativam, & meritorum & temporum reservandam. Id tamen minimè videtur fore laudabile, Religiosum virum, & à viris doctis propter singulares in rebus Ecclesiasticis antiquitatis notitias, magno in pretio habitum, stylo sanguinolento tractari, & minimè decoro, aperti mendacij in negotio adeò gravi inusta labe, pro quo non dubito irritamentum aliquod, non quidem à dicto Patre jampridem extincto, sed ab alio nescio quo, qui pro Hierotheo egerit, extitisse.
73
*Et quidem quod ad Dextrum spectat,
Illius inchoata defensio.
pro sustinenda illius historia, quæ objiciebantur discussis, actum à Nobis in eo, in quo sumus, Titulo n. 751. Quomodocumque autem de illo censendum sit, illud minimè tolerandum, quod à præfato Marchione adeò confidenter asseritur, Patrem scilicet Higueram, scriptum, de quo agitur, confinxisse. Quis enim de viro tali, qualem præmisimus, hoc sibi sine gravi judicij temerarij crimine possit persuadere? Qua veritate constante, quidquid aliàs objici potest, constat posse congrua disijci solutione. Quòd si de viro tali adeò absurda potest formari suspicio, quid nobis non dubiæ fidei in multis alijs Religiosis scriptoribus poterit æstimari? Hæreticali quidem spiritu irridet Georgius Hornius, in Epistola dedicato
ria pro Sulpicio Severo, inter Opera alia Auream legendam Sanctorum, Lavacrum Conscientiæ, Rosarium Bernardini de Bustis, Scalam cæli, Speculum exemplorum, Miracula Mariæ, & quare illud, ubi nec Sulpicianis narrationibus parcit in multis aut miraculis, aut Sanctorum apparitionibus à D. Martino, aut ipsi factis? Quia Otiosorum Monachorum Commenta. Sic ille loquitur. Inter quos si annumerandus P. Higuera, laudi ipsi potiùs, quàm vituperio cedet, inter pios Scriptores, licet non non admodùm exactos, minimè tamen fabularum artifices, computandus. Cùm tamen Marchioni deterioris conditionis sit Dextrinæ historiæ artifex fabulosus.
74
*Firmari præfata positio manifestè po
Roborata defensio.
test ex ijs, quæ Dom. Agropolitanus habet Dissertat. 3. Cap. 3. ubi adducit Catalogum Sanctorum Hispanorum à Dom. Laurentio de Padilla compositum an. 1538. in quo Flavij Dextri mentionem inducit, sicut & in alio de antiquitatibus Hispaniæ: Qui & frequenter allegat seniorem Scriptorem ejusdem argumenti Fr. Ioannem de Ribuerga, apud quem mentio eadem, sed non viri Dextri, allegati tamen ab Hispano Historiographo, verbis illis: Y para esto alego à un Historiador Español,
F. Ioannes de Ribuerga.
que yo no he podido hallar, llamado Dextero, hijo de San Paciano Martyr, &c.
Sic cùm Marchio referat, quasi victor exultat, eo quod apud nullum ex citatis deprehendi possit visum ab ipsis Dextrum; unde cùm ex antiquioribus apud Hispanos sint, qui illius notitiam intulerunt, videtur proculdubio concludi, quod posteà apparuit scriptum à P. Higuera confictum, sed quidem oppositum potius ex præfato discursu debuisset evinci. Padilla & Ribuerga jam pridem historiæ Dextri suis in scriptis ingerunt mentionem, & hic Historicum allegat Hispanum, ex quo plura sub eadem fide transcribit. Ergo Dextri historia jam erat in rerum natura, & ita non opus fuit à P. Higuera confingi: nisi dicatur ab historico illo Hispano confingi similiter potuisse. Sed id infirmat intentum: jam enim alter fictionis auctor, & non P. Higuera. Præterquàm quòd confictio tunc minimè latuisset, neque est ullo modo credibile eum fingendi spiritum erga Dextrum jam olim invaluisse, & vitium adeò perniciosum Hispanam ingenuitatem occupasse.
75
*Arguitur autem ex eo quod S. Pacia
nus in præfato Fr. Ribuergæ testimonio dicatur Martyr, pro argumento falsitatis: cùm ex Romano Martyrologio nihil tale habeatur: sic etenim de illo die 9. Martij: Barcinone in Hispania Sancti Paciani Episcopi, tam vita, quàm
Martyrol. Romanum.
Sermone conspicui, qui tempore Theodosij Principis in ultima senectute finem vitæ sortitus est. Quod quidem nullius momenti est; cùm adeò sit facilè, & frequenter accidat, ut vel amanuensium inscitia, aut typographorum incuria, errores plus absurdi admisceantur. In Tomo 2. P. Eligij Bassæi, meliori fortuna dignissimi, Verb. Indulgentia 2. in ipso Titulo grandioribus, ut assolet characteribus, pro Indulgentia positum Impudicitia. Quid hoc absurdius: & quot huic si non similia, valde tamen incongrua, & offensiva? & ut circa errorem prædictum aliquid plus consonum adjiciamus, vidi scriptum, in quo Beata Clara Seraphicæ primogenita sanctitatis Virgo & Martyr legebatur. Sed demus erratum ab auctore memoriæ lapsu: id certè condonandum, quia in multis offendimus omnes,
ut cum Apostolo meo loquar, Iacobi 3. v. 2.
76
*Unde & condonandum pariter Patri Porto carrero, quod illi objicit Dom. Marchio, dum in vita S. Ildefonsi Episcopum Gienensem | vocat Petrum Pecha, cùm debuerit Alfonsum compellare. Cuius facilis æquivocationis occasio esse potuit, ejus fratrem, cujus celebris memoria in benedictione est, ob fundatum S. Hieronymi in Hispania Religionem, Petrum fuisse nomine. In eo autem quod prætereà opponit, ejus planè discursus defectum patitur
Et defensus P. Porto carrero.
manifestum. Affirmat P. Porto carrero apud citatum Episcopum exemplar Dextri antiquum extitisse, quod ille Monasterio de la Sisla Ordinis S. Hieronymi prope Toletum dono dedit. Quod cùm ad manus Dom. Joannis de Vergara Toletanæ Ecclesiæ Canonici devenisset, ipso moriente disparuit. Cui gravissimi, Religiosissimi, & nobilissimi Patris assertioni nequit in primis objici illum sine testibus locutum. Atqui in re, quæ sine testibus non potuit accidere, intervenisse illos, exploratæ est suppositum veritatis. Nec levioris notæ fuisse illos, narrantis, & in negotio adeò gravi, convincit auctoritas. Sed pergit auctor, & ut illam infringat, obtendit prædictum Episcopum non potuisse donum illud Monasterio Sislæ conferre post ejus in Italiam profectionem fundato, in qua & mortuus, pro quo Siguenzam adducit 1. p. historiæ Hieronymianæ Cap. 12. & 13. Ad quod quidem dici in primis potest, fundatũfundatum equidem MonasteriũMonasterium SislęSislæ ante profectionem. Sed cùm Episcopi frater fuerit illius fundator, exemplar Dextri ab Episcopo acceptum secum in novum Monasterium illud deferre potuisse: unde & dici Monasterio ab Episcopo donatum ob præcedentem factam germano fratri collationem. Quod quidem ægrè poterit impugnari.
77
*Prætereà citatus P. Siguenza Capite
illo 12. ita scribit citato F. Petro de Vega, Religionis suæ Chronista priore: Para la fundacion del Monasterio de Genova, llebò Don Alonso Pecha Religiosos de España. No dize de donde; mas es facil atinar, porque no avia mas de dos casas;
P. Siguenza.
la de San Bartholome de Lupiana, y la de la Sisla de Toledo &c.
Juxta hunc ergo Scriptorem post fundationem Sislæ vivebat Alfonsus Episcopus, unde & potuit donum illud ex Italia fratri mittere antiquitatum archivo, eo speciali respectu, quod in Exemplari ejusmodi multa, quæ ad Hispaniam spectant, & satis quidem peculiaria legerentur. Et ampliùs ex eôdem urgendum, subdit enim sic: Sobre el lugar de la sepultura de este Siervo de Dios tambien ay dife
Idem.
rencia. Vnos dicen que està sepultado en Roma: los de GuadelaxaraGuadalaxara dizen que no sino en su misma ciudad, en la Iglesia de Santiago, en una Capilla, que pega con ella, que tiene vocacion de la Trinidad, dondadonde se ve un sepulcro levantado en un pedestal alto, con el escudo de sus armas, aunque sin titulo: por que quien en vida lo avia renunciado todo, renunciase tambien en la sepultura las letras, que hinchan.
Sic ille addens ulteriùs pro eôdem argumentum ex Episcopalibus in sepulchro ornamentis inventis. Ex quibus habemus non esse ita firmum ut Dom. Marchio esse contendit, præfatum Episcopum in Italia diem extremum obijsse. Si ergo in Hispania, in quod cum multis P. Siguenza videtur propendere; donare etiam Monasterio Sissæ potuit prædictum exemplar. Ex quo & convincitur jam pridem in Hispania Dextri notitiam præluxisse, cum Monasterium Sisla fundatum fuerit an. 1374. ut videri apud citatum Scriptorem poterit Capite illo 13. Unde & pro P. Higuera alia & satis urgens probatio, objecta ipsi commenta depellens, legitima ratio cinatione consurgit.
78
*Sed cùm neque memoratum exemplar,
neque alia, de quibus dictum, apud P. Higueram extiterit, sed quoddam aliud proferatur ex Monasterio Fuldensi transmissum, parùm videntur adducta suffragari: & contra transmissionem hujusmodi validæ cumulantur conjecturæ, quibus reddatur, illa non solùm de veritate suspecta, sed apertæ contraria veritati. Ad quæ quidem dici potest, ut jam superiùs prælibatum, dummodo habeatur pro certo P. Higueram mendacij adeò præjudicialis patrem non fuisse, parùm referre an ex Fuldensi Monasterio, an aliunde in manus ejus devenerit; nam & de exemplari Fuldensi dicere Marchio posset fuisse confictum ab aliquo Monacho, eâdem, qua P. Higuera, indole prædito, qui obsequium se præstare litterariæ Reipublicæ erga res Hispanas benè affectus, fuerit arbitratus. Cùm enim illud Dextro censeatur indignum, quisquis ita censet, censere pariter debet esse confictum, sive ex Fuldensi, sive ex Lætiensi, sive ex Camberonensi, immò etiamsi ex Vaticana Bibliotheca dicatur exemplar esse transmissum. Fuisse enim exemplar, immò & exemplaria aliqua ex dictis liquet, neque periisse omnia credibile est, ut illud Canonici Vergaræ. Quid ergo si Fuldæ aliquod, de cujus transmissione post tot annos quid si minimè Religiosi illi meminerint, uno scilicet Societatis Jesu hospite per modum transeuntis, ut dici solet, recepto, de quo
Sap. 5. v. 15.
Sapient. 5. v. 15. Tamquàm memoria hominis unius diei prætereuntis. Nihil ergo in assertione P. Higueræ, quod de notoria, immò nec verosimili, aut solidè probabili redargui possit falsitate, quidquid aliàs de fide historiæ sit, de qua dictum aliàs, citato videlicet Tituli loco, & Tomo 3. Auctarij.

Discussa alia circa S. Hierotheum.

79
*LEviora quædam omitto, & ad illud
venio, quod ex Episcopatu Atheniensi desumitur argumentum, ut Segoviensis nequeat Apostolico viro deferri. Id enim contra illorum temporum venerabilem usum nequit admitti, in quibus uni addictus Ecclesiæ, non poterat ad aliam se transferre, sed in spirituali persistere matrimonio, quod cum semel admissa celebrarat. Pro quo specialiter adducitur Canon 14. Apostolorum tenoris sequentis:
Canon Apostolorum.
Episcopo non liceat sua relicta Parochia ad aliam transilire, etiamsi à pluribus cogatur &c. Quem adducit D. Marchio, & multa insuper alia ad indissolubilitatem matrimonij hujusmodi comprobandam. Sed cùm in citato Canone post adducta verba sic addatur: Nisi sit aliqua caussa rationi consentanea, quæ eum cogat hoc facere; utpote ad majus lucrum, cùm poßit ijs, qui illic ha|bitant pietatis verbo conferre: ad quod non ex se, sed multorum Episcoporum judicio, & maxima ex Portatione. Cùm inquam addatur sic, & pro translatione censuram posse rationabilem occurrere decernatur, quatuor esse illas eruditè prosequitur, scilicet expulsionem ab Ecc esiaEcclesia hostium incursione, cæli saluti adversa temperies, odium subditorum calumnijs indicatum, majorem in alia Ecclesia & notoriam utilitatem. Ex quibus nullam in casu nostro subesse conatur efficaciter demonstrare.
80
*Sed quidem præfatus discursus minimè
adversantis firmat intentum. Quod enim ad usum spectat, illum apud viros sanctissimos ad alias translatos Ecclesias constat viguisse. Die 18. Martij sic Romanum Martyrologium: Cæsareæ in Palæstina natalis beati Alexandri Episcopi, qui de Cappadocia ex propria civitate, ubi erat Episcopus, sanctorum locorum desiderio Ierosolymam veniens, cùm Narcissus ejusdem urbis Episcopus jam senex Ecclesiam regeret, divina revelatione ejus gubernacula suscepit: postmodùm verò in persecutione Decij, cùm jam longævæ ætatis veneranda canitie præfulgeret, ductus Cæsaream, & clausus in carcere, ob Confeßionem Christi martyrium complevit. Ecce AlexandrũAlexandrum ex Cæsariensi Ecclesia in Ierosolymitanam translatum, nunquàm Cæsaream rediturum, nisi impijssimi persecutoris imperio.
81
*Eodem die sic post adducta circa S.
Sicut & S. Narcissus.
Alexandrum: Augustæ Sancti Narcißi Episcopi, qui primus in Rhætia Evangelium prædicavit: deinde in Hispaniam profectus, cùm Gerundæ multos ad Christi fidem convertisset, ibidem in persecutione Diocletiani cum Felice Diacono Martyrij palmam accepit. Sic ibi. Fuisse autem Divum Narcissum Episcopum Gerundensem exploratissimæ veritatis traditio est, accedentibus antiquis Scriptoribus, ut videri potest apud Patres Henschenium & Papebrochium Tomo 2. Martij ad præfatum diem, ubi & de S. Alexandro Archiepiscopo Ierosolymorum ex GręcisGræcis Martyrologijs, aut Menæis, ut ipsi vocant, & alijs.
82
*Ad quæ quidem dici potest in transla
Etiam alij sine revelatione.
tionibus dictis divinam intervenisse revelationem. Sit illud ita. Ergo & in Divo Hierotheo simile aliquid possumus verosimiliter conjectare. Cur autem sic à divina providentia dispositum, novit ipse translationis Auctor, qui
S. Methodius.
transtulit montes, & nescierunt hi, quos subvertit in furore suo. Job 9. v. 5. Deinde non semper revelationibus actum ex alijs potest translationibus comprobari. Die 18. Septembris sic habet Romanum Martyrologium: Natalis sancti Methodij, Olympi, Liciæ, & posteà Tyri Episcopi &c. Die 9. Octobris Divum Dionysium
S. Dionysius Areopagita.
Areopagitam ab Apostolo Paulo ordinatum fuisse Atheniensium Episcopum traditur, & à S. Clemente Papa in Gallias missum, ibi autem Parifiensem fuisse Episcopum communis traditio est, & antiquorum ac gravissimorum testimonio comprobata. Et quidem si admittatur, ut admitti debet, S. Dionysium à D. Clemente ad conversionem Gallorum missum, de Episcopali auctoritate nequit dubitari, quia illa omnia erat conversione obita peracturus, quæ Episcopalem auctoritatem prærequirunt, Sacramentorum omnium administratione. Neque dici potest ad id fuisse satis Episcopalem jam obtentam dignitatem pro Atheniensi Ecclesia. Ea enim ratione neque sancti Alexander, Narcissus, & Methodius in translatione novam dignitatem accepissent Episcopalis muneris, quod quàm sit falsum jam vidimus, cùm Episcopi illarum Ecclesiarum ad quas translati fuerant, compellentur. Et de Divo Alexandro locutum Martyrologium solummodò asserit Civitatis Ierosolymæ gubernacula suscepisse; ex quo satis insinuatum censuit, factum esse illius Episcopum: quandoquidem relictâ priori Ecclesiâ omnia erat Episcopalia munera toto vitæ tempore subiturus. Quod cùm videretur urgere, ut
ea se instantia Marchio noster expediat, sequenti Capite probandum assumit duos fuisse Dionysios Athenienses Episcopos, & eum, qui in Galliam missus, Areopagitam non fuisse. In quo nonnullos habet quos sectetur Auctores, & quos sequi maluit, quàm Ecclesiæ traditione stabilitum sensum, & in Martyrologio publicatum. Nobis tamen amplectendus ille, & ex eo, quam prosequimur, caussa roboranda. Ex eo enim quòd juxta sensum talem Ecclesia translatum in Ecclesiam Parisiensem Divum Dionysium suo in Natali decantat, manifestum apparet, ab hujusmodi translationibus ritè factis neutiquam abhorrere. Et cùm D. Clemens præfati sit Canonis primus evulgator, satis videtur compertum in Divi Dionysij translatione contra illum agere neutiquam voluisse: & exceptionis respectus habitus in eo contentæ de caussa rationi consentanea, quam militasse in translatione dicta, nequit dubitari. Et pro Divo Dionysio videndus Henricus Spondanus Tomo 1. Annalium an. 109. n. 8. & seqq. Et Scriptores nostri in Cap. 17. Act. Apostol.

Quid ultra pro Episcopatu faciat.

83
*ILlud certè; repertum Divi hujus Ca
Inventio Capuis S. Hierothei.
put in Hispania, pro quo oculatus testis, & primarius explorator Mag. F. Franciscus de Bivar, de quo in Marcum Maximum num. 31. & 32. libelli supplicis ad Urbanum VIII. pro Flavio L. Dextro. Contigit autem inventio die 5. Aprilis anni Iubilæi 1625. in Monasterio S. Mariæ saltus novalis, vulgò Sandoval, prope antiquam & satis celebrem Legionensem civitatem, ejus nomine Græcis Litteris expresso, coràm multis & gravissimis testibus, quibus est res tanta authenticè comprobata. Unde arguit prædictus Scriptor ut quod à Dextro de Episcopali Segoviæ Sede est scriptum, verosimile debeat percenseri. Nam eo ipso in Hispanijs objisse deducitur, cujus
F. Franciscus Bivar.
Caput inibi reperitur, dum aliàs de ejus translatione non constat. Vnde cum Athenis existimabatur objisse, multa terrarum intercapedine, erratum à Græcis convincitur, ut ille optima ductus ratione discurrit. Videtur autem Romani Martyrologij auctoritas negotij aliquid facessere, in quo, ut vidimus, ejus Natalis dies, felicis inquam | in æternam vitam ingressus, Athenis asseritur, sicut & Episcopatus.
84
*Ad quod quidem potest in primis re
sponderi, difficultatem illam circa Sanctos non multos occurrere, quorum memoria certis diebus aut locis adscribitur; cùm tamen aliter eorum mors videatur accidisse: quia circa hæc, cùm non concernent sanctitatem, erga quam cultus versatur, & errori esse nequit obnoxius, probabiles solet opiniones Ecclesiæ usus amplecti, & eos aliquando, quæ notitijs experimentalibus succedentibus solent non jam probabiles deprehendi. Sic mors sancti
De Sancto Latrone.
Latronis, cui Christus pro ipso mortis die promisit Paradisum, die 25. Martij Ecclesia in Martyrologio commemorat, cùm tamen eò non accidisse die receptissima sententia sit. Divi Thomæ Reliquiæ in Martyrologio di
De S. Thoma Apostolo.
cuntur primò ad urbem Edessam, deinde Orthonam translatæ die 21. Decembris. Et tamen proximo sæculo in India sacrum ejus Corpus inventum. Cùm enim Reliquiæ dicuntur, ad corpus videtur haberi respectus, quod & indi
De S. Ioanne Evangelista.
cat iterata translatio. Die 27. Decembris ponitur Natalis D. Joannis EvangelistęEvangelistæ apud Ephesum, quem tamen Cardinalis à Vitriaco in vita B. Mariæ Oegniacensis defunctum asserit die Iunij 23. Durandus autem in Rationali die 24. Transfiguratio Domini in monte Thabor legitur die 6. Augusti, cùm tamen sint aliter
De Transfiguratione Domini.
sentientes, scilicet Faber Scapulensis, & Franciscus Lucas, de quo in Titulo n. 565. Libanum enim tanto spectaculo judicant digniorem cum nonnullis alijs conjecturis. Iuvat etiam non dici Natalem S. Hierothei Athenis contigisse, sic enim de illo ibi: Athenis sancti Hierothei
Episcopi, discipuli beati Pauli Apostoli: cùm tamen dicatur Natalis Sancti Francisci. Natalis sanctorum Crispi & Caij, locis Assisij & Corinthi designatis, id quod & in alijs, qui sequuntur, omissum, licet in nonnullis loca specialia designentur, quia fortè non Natalis certus dies, sed celebris memoria, cui se spiritus Ecclesiæ conformat, unde & de Divo Hierotheo id pariter, & verosimiliter asserendum. Quomodo autem sacrum Caput non Segoviæ, sed in prædicto Legionis loco sit repertum, extra propriam scilicet Ecclesiam, turbationi rerum, quæ in Hispania tot invaluit sæculis, tribuendum: ex qua factum ut Legionem corpus Divi Isidori Hispalensis Archiepiscopi sit etiam transportatum, Corpus Divi Ildefonsi Lamoram, S. Eugenij in Galliam, S. Leocadiæ in Belgium, cùm tres omnes ad Toletum pertinerent. Nihilominùs de inveniendo S. Hierothei corpore Segoviæ agitur, quod in Ecclesia S. Ægidij jacere nonnullęnonnullæ insinuarunt conjecturæ, id accurante Illustrissimo Præsule DD. Hieronymo Mascareñas, ut testatur Dom. Marchio in Præfatione ad Lectorem, quod utinam feliciter eveniat.

Quid circa ritum Patronatus.

85
*HOc est quod Dom. Marchionem spi
ritu contradictionis armavit, suametipsius persuasione laudabilis, immò & aliorum, quorum ego, si non primus, unus tamen sum, si religiosæ, nam de religione agitur, moderationis termini, ut viros tantos decet, attendantur. Habet Segoviensis Civitas antiquum Patronum Sanctum Fructum, aut Fructuosum, vulgò San Frutos, civem suum, cujus Reliquijs, miraculorum fontibus, gloriatur; quem & principalis Patroni ritu celebrat ex concessione Pauli V. die 15. Octobris, sicut & duos germanos Valentinum & Engratiam Martyres sequenti die 16. cum Octava, non tamen ut Patronos, licet pro omnibus eadem esse ratio videatur, quia Germani fratres, & Sanctus Fructus Confessorum tantùm in classe reperiatur. Cùm ergo S. Hierothei Episcopatus, & Apostolatus excellentia, utpotè primi Evangelij Prædicatoris, fundatoris Ecclesiæ, notitia invaluisset, de illius statuendo Patronatu agi cœptum. Sic enim Abulensis Ecclesia S. Secun
dum Proto Episcopum suum celebrat die 2. Maij, cujus corpus non sine miraculosa operatione repertum. Toletana S. Eugenium die 15. Novembris. Pampilonensis S. Firminum die 6. Iulij. Turiasonensis S. Prudentium die 28. Aprilis. Pacensis S. Athonem die 22. Maij, & sic aliæ juxta id, quod habetur in Martyrologio die 15. Maij. Ubi de Apostolis Hispaniæ, & Ecclesijs Apostolatus. Quod licet ita sit, cùm tamen S. Fructus in possessione Patronatus sit magnis meritis, & beneficentia singulari erga suos concives comparata, pro quibus eximia habetur certitudo, non expedit, neque jus patitur ab illa removeri, etiamsi S. Hierothei Episcopalis cathedra ineluctabili experimento constaret; cùm tamen res non ita se habeat; quidquid enim laudabilis Ecclesiæ Segoviensis affectio erga illum roborescat, res tamen agitatur incerta, & ad summum probabilis ad cultum aliquem sufficiens, sua Patrono antiquo prærogativa reservata.
86
*Et ita quidem videtur à prædicta Ec
clesia dispositum, servatis servandis. Nam ut ex Codice Matritensi constat pro Ordine recitandi divinum Officium &c. in præcipuis utriusque Castellæ Ecclesijs An. 1672. ubi pro Ecclesia Segoviensi prædict usdies 15. Octobris uti Patrono assignatus invenitur. Divo autẽautem Herotheo ejusdem mensis tertius, in hunc modum 3. S. Hierothei Episcopi & Confessoris. Dup. 1. Claßis, cum Octava in Matrice, & in Diœcesi Duplex. Tacetur ergo Patroni nomen, nec tantumdem illi quantùm S. Fructo tribuitur: Duplex cum Octava in Civitate, & Diœcesi. Videtur ergo Segoviensis Ecclesia observantiæ Decreti Urbani VIII. Rubricæ Breviarij de Octavis, n. 1. conformis, circa Patronos attenta, ut unius tantùm principalis sit: & circa alia privilegijs Hispaniæ pro Sanctis naturalibus uti voluisse, pro quo probabilis sufficere potest opinio. Et sic judicatum in caussa SS. Martyrum Urgabonensium ab Eminentissimo Cardinali Sandovalio Episcopo tunc Giennensi, de quo citatus P. Bivarius in Libello illo
Apologetico nu. 34. Nam hac semel de sanctitatis certitudine difficultate sedata (verba illius do) quæ de patria eorumdem Beatorum supererat, mitiùs potuit resolvi: ad eam namque decidendam non
P. Bivar.
| requirebatur Divina vel Pontificia irrefragabilis auctoritas, sed humana & probabilis sufficiebat, qualis tunc temporis Chronicon Dextri communiter habebatur. Quòd enim quis ut Sanctus vir colatur, Divinæ prorsus; quod verò ut naturalis hujus vel illius urbis habeatur, humanæ ut plurimùm auctoritati nititur; quandoquidem etiamsi in hoc falli contingeret, nihil inde Catholicæ puritati fidei inferretur detrimenti: quo nihilominùs fuscaretur gravißimè, si immeritus sanctitatis præconijs celebraretur. Præterquàm quòd Episcopus de jure communi, etiamsi forsitan sancti illi Martyres altera nativitatum Vrgabonenses non essent (qua nimirum vel hanc lucem nacti sunt, vel ab ea sublati in meliorem) potuit de consensu Cleri & populi, eosdem constituere Patronos, ut habetur in Cap. Nobis de
Cap. Nobis de jur. Patron.
jure patron. Garcias de Benef. 5. p. Cap. 9. nu. 71. & in terminis scribit Barthol. Gavantus in Comment. ad Rubricas Missalis, & Breviarij Romani 3. p. Cap. 12. Quarè prudentißimè Dominus Cardinalis magnoperè desideratam Vrgabonensibus civibus facultatem concessit eosdem Martyres quotannis sub ritu Officij Duplicis celebrandi. Hæc doctus Scriptor, quibus nihil in præsenti caussa dici opportunius potuit, si omittamus id, quod de jure communi additum, & tantùm spectat ad Festorum institutionem: cùm sit omninò exploratum clerum & populum in ordine ad declarandam sanctitatem eorum, de quibus celebrandis agitur, non esse advocandos; id enim Pontificiæ tantùm auctoritatis est, ut ab Auctore dictum. Neque in adducto Cap. Nobis, & allegatis Scriptoribus quidquam est, quod ad rem faciat, in qua versamur.
87
*Adducit insuper præfatus Scriptor In
dultum Gregorij XIII. quod ad Patronos & Naturales extenditur, nam ait (sub Data 3. Dec. A. C. 1573.) Declaramus unamquamque Hispaniæ Ecclesiam eorum Sanctorum, qui in Breviario non sunt descripti, Officia celebrare posse, qui vel illius Diœcesis sunt Naturales, vel ejus Ecclesiæ seu Diœcesis sunt Patroni. Id quod pro Sanctis illis, de quibus agebatur, ritè cadit, erant enim Naturales. Divus autem Hierotheus non apparet talis, cùm Atheniensis Episcopus fuerit, & inde in Hispaniam transmigrarit. Verùm Naturalis compellationem posse ad Episcopum extendi respectu illius Oppidi, in quo eam habuit amplissimam dignitatem, & alios pro eôdem suffragari titulos, videri potest apud P. Quintanadueñas Tomo I. SingulariũSingularium Tract. 7. Singul. 12. & 13. Quibus & addendum non deesse Scriptores, qui eum patria Segoviensem faciant, quod in Ambrosio de Morales celebri Chronographo nostro ægrè fert Dom. Marchio Dissertat. 2. Cap. 1. nu. 5. quem secuti alij. Neque occurrit aliquid, propter quod id esse impossibile possit demonstrari. Et quidem cùm fuerit Studiorum mater Athenæ: quid vetat suspicari juvenem ingenio nobili, & sciendi percupidum eò se contulisse, vel occasione alia, ex multis, quæ ad peregrinandum possunt occurrere, Deo sic altiùs disponente, ut qui nihil tale cogitans èex patria exierat, ad illam futurus ejus Apostolus, & supremæ felicitatis auctor, verteretur.
88
*In eo autem quod ad Octavam attinet,
videtur aliqua esse difficultas: nam Gregorij Indultum nihil pro illa continet: & in Rubrica citata principali tantùm Patrono conceditur, & Festis alijs, quæ apud quasdam Ecclesias, Congregationes, & Religiones consueverunt solemniter cum Octava celebrari. Non ergo consuetudinis inchoatio admittitur, sed jam firmatam continuari generaliter indulgetur. Unde pro celebratione Divi Francisci BorgięBorgiæ cum Octava, speciale Clemens X. qui eum Catalogo Sanctorum adscripsit, providit Indultum, de quo dictum Tomo Auctarij 3. Et quidem cùm de consuetudine in Rubrica agitur, de illa intelligenda venit, quæ est legitimè, juxta Ecclesiæ rituales formulas inchoata: sicut de Patronis cùm statuit Octavæ ritu celebrandis: de illis dispositio procedit, qui electione sunt legitima constituti. Nihilominùs dici potest id jure actum: nam cùm Divo Hierotheo Patroni solemnitas simpliciter loquendo debeatur; & propter præoccupatam prærogativæ hujusmodi possessionem illa careat: totum id ipsi conferendum, quod sine Patroni titulo potest convenire, & ita Octava multis communis, & minoribus quidem titulis. Id quod ab eadem sancta Segoviensi Ecclesia non ita observatum aliàs reperitur: cùm enim S. Fructum uti Patronum præfato die 15. Octobris celebrandum
assumat; sequenti die 16. Sanctos Valentinum & Engratiam, germanos S. Fructi, ut Duplex tantùm festum pro civitate proponit; cùm tamen Patronatum ob similes cum fratre titulos mereantur. Neque inconveniens sit ut multi Sancti per modum unius Patroni sint, ut notavit Gavantus citato Cap. 12. n. 3. ut SS. Cosmæ & Damiani; vel etiam sub diversis festis, ut ibidem. Quod non tantùm ad Titulum, sed ad Patronatum ex contextu referendum. Et quod ad Octavam attinet, ut non multiplicetur, una intra aliam ferè penitus inclusa, de qua sola Commemoratio, præter Octavum diem facienda, valde congruum rationi videtur; id enim pro Octavis intra Nativitatem Domini occurrentibus propter illius majorem solemnitatem peculiare. Quòd verò adeò titulo impar exhibeatur solemnitas, ratio, quæ convincat, non sublucet; licet pro negata Patronatus qualitate dici possit S. Fructum in id honoris solum assumptum, ob celebritatem nominis, & frequentia miracula.
89
*Videtur autem D. Hierotheo, prædi
ctis non obstantibus, Patronatus titulum, & quæ illum consequuntur, tribui potuisse. Siquidem Gregorij allegatum privilegium non videtur limitationem ad unicum Patronum direxisse verbis illis: Vel ejus Ecclesiæ seu Diœcesis sunt Patroni, immò oppositum videtur indicasse: id quod in Pampilonensi Ecclesia sic ad usum redactum invenitur, in qua S. Firminus, ut vidimus, die 6. Iulij uti Patronus colitur, & die 19. Novembris S. Saturninus. Et quod plus est, Ecclesia Toletana tres Patronos percolit, D. Ildefonsum die 23. Ianuarij, S. Eugenium die 15. Novembris, & S. Leocadiam, die 9. Decembris. Licet autem dici possit pro eo privilegium extare, sicut pro celebrando | Festo Exspectationis Virginis in Dominica 4. Adventus, quando in eam inciderit, de eo certè non constat, & celebritates illas ante Decreta recentiora constat viguisse, nec propter illa revocatas: quia in illis, sicut neque in Rubricis, de privilegijs nihil derogatum. Neque Dom. Marchio positioni præsenti contraibit, qui admisso S. Hierothei Festo, Pa
troni futurum esse ut certum statuit propter Apostolatum dictum, de quo Dissertat. 1. Cap. 5. nu. 9. Posse autem admitti, verosimiliter in Præfatione ad Lectorem affirmat, testatus ea, quæ scribit, ad aliud esse tempus referenda, in quo D. Hierothei cultus non ita provexerat, & sua interesse judicavit pro ijs, quæ priùs dixerat, & acri fuerant stylo transfixa, defensionem adornare. Quia verò neque hoc modo de impressione in Regnis Castellæ potuit esse securus, in Aragoniam, promissa sibi securitate & commendatione, tetendit: sed quàm feliciter viderint alij: mihi enim sat fuerit pro D. Hierotheo & natali origine aliquantulùm studiosæ operæ contulisse.
§. III.

§. III.

Circa contentionem pro Virgine collaudanda. Et nonnulla alia ad Num. 19. 24. & 48.
90
*DIctum nu. 19. & seqq. contentionem
esse in Virginis laudatione laudabilem, id quod nostro pro modulo comprobatum. Juvat autem prædictis pro ea laudabiliter contentiosis, Angelicum addidisse juvenem, Joannem Bercmannum Societatis nostræ, Stanislaum, aut Gonzagam alterum, de quo sic P. Balinghem in Kalendario Virginis sub ipsum,
P. Balinghem.
quo hæc scribo, diem, Augusti, inquam, 13. Quando tempore recreationis, de qua superiùs, incidebat in socium Deiparæ devotum, cum eo certabat uter plures & speciosiores titulos recenseret. B. M. V. Quo in genere alios superabat, tum multitudine, tum excellentia titulorum, & ubi alij subsistebant, ipse porrò pergebat, alios semper atque alios honoris suggerens titulos, potiusque eum defecisset hora, quàm materia. Sic ille: & quid eo pulchrius, aut aptius pro caussa præsenti? In laudibus cælestis sponsi celebre illud habemus elogium sponsæ labijs purissimis proclamatum: Labia ejus lilia distillantia myrrham primam. Cant. 5. v. 13. Ubi quidem ad laudes, qui
Cant. 5. v. 13.
bus fuerat ab illo nuper affecta, videtur intendisse respectum: fuerat enim varijs titulis de
Vers. 2.
corata, dum dixit: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. v. 2. Ideò ergo
myrrham primāprimam distillasse proclamat. Primam, primam, quia quæcumque laus semper est prima, ita ut post quamlibet alia possit expectari, & post ipsam alia, quæ etiam prima, etsi millesima sit. Hunc ergo sponsi divini stylum Angelicus Bercmannus amplexus, in laudibus Virginis semper labia ejus myrrham primam ipsis gratissimam distillarunt.
91
*Num. 24. sic extat: Hic ergo Psalmus supremus illi labor fuit, (Davidi) sicut ille vatum Latinorum elegantißimus; de quo ipse:
Extremum hunc Arethusa mihi concede labo
rem.
Atqui constat Virgilio non fuisse extremum
in vitæ decursu laborem illum, quandoquidem post illum Georgicorum libros quatuor, & duodecim Æneidos lucubravit, ut ex initio hujus compertum & pueris: Ille ego qui quondam &c. Non ergo pro vitæ extremo accipiendum illud, sed juxta subjectam materiam; & verborum proprietatem, unde & dicere David potuit:
Extremum hunc, ô Christe mihi concede labo
rem.
Nam & cum Christo locutus ille, cum dixit post alia: Vnxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ. Ab unctione enim Christus compellationem accepit. Potuit etiam cum alio dicere:
Iam mea Cygneas imitantur pectora voces.
Quia &
Iam mea Cygneas imitantur tempora plumas.
Inficit & nigras alba senecta comas.
Et senectæ quidem ille deplorabat incommoda, cùm tamen quinquagenarius tantùm, de quo utinam verè quod sequitur cecinisset:
Iamque decem lustris omni sine labe peractis,
Parte premor vitæ deteriore meæ.
Addere lustra quatuor vates noster potuit, post quæ licet frigeret, & cùm operiretur vestibus, non posset calefieri, delicijs tamen cælestibus
3. Reg. 1. v,. 1.
calescebat. Unde & dicere poterat sorte felicior:
Iamque quater denis lustris sine labe peractis,
Parte fruor vitæ nunc meliore meæ.
Licet enim addi posset, Excepto sermone Vriæ 3. Reg. 15. v. 5. quia tamen, quamvis aliquatenus adhæserit, non tamen inhæserit macula, stare præconium hujusmodi potuit, juxta id quod Siracides de illo Eccli. 47. v. 9. In omni
Eccli. 47. v. 9. & 10.
opere dedit confeßionem Sancto, & Excelso in verbo gloriæ. De omni corde suo laudavit Dominum, & dilexit Deum, qui fecit illum. Licet sequatur: Dominus purgavit peccata illius. v. 13. Pro quo & Cap. 49. v. 5. Assecutus ergo quod ille non potuit, qui, & dicebat:
Nunc erat, ut posito deberem fine laborum,
Vivere, me nullo sollicitante metu.
Pro quo & oraverat, cùm diceret Psal. 70. v. 9. Cùm defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Quando scilicet opertus vestibus, non potero calefieri. Et quid ego ad hæc? Dicam, sed quod jam spectat ad num. seq.
92
*Num. 48. post PręceptionemPræceptionem illam tertiātertiam,
cui Titulus: sic transigenda vita, ut dulces in senectute fructus colligantur, Davidis inquam exemplo, cui & alia adjecta, sic quæ dixeram, terminavi: Consenescat anima mea senectute istorum: quòd si malo meo, non futura talis, melius est mihi mori, quàm incidere in manus crudelis domina, molestißimæ inquam ætatis. Sed meliora Deus. Cùm defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Psal. 70. v. 9. Adeptus ille, qui de senectu
Psal. 70. v. 9.
tis defectu loquebatur. Pro quo videndus P. Lorinus. Vtinam ea mihi cum eo sors, sic enim in præclaris dicam cecidisse. Psal. 15. v. 6. Ita cùm scriberem, vix octo vitæ lustra numerabam, & ultra votum Deus videtur peculiari providentiæ suæ beneficio hucusque processisse. | Sexdecim enim lustra cum dimidio ferè tranquillæ vitæ transegi, & cùm operior vestibus, quibus utebar & juvenis, sicut & lecti stragulis, calefio. Quid alia est opus addidisse? Nunc scribo, mihi ipsi post evolutionem librorum, & meditationem seriam, amanuensis individuus, talisque ut authographa ipsa possint typographiæ committenda transmitti, non veritus eorum crisim, qui nihil probandum existimant, nisi quod multis fœdum fuit ipsa in lucubratione lituris. Sed unusquisque suo abundet in sensu, cùm de meo in præsenti ea sit cura, ut sit ille in gratiarum actione continuus, præfervidus, inconcussus, erga benevolentissimum Dominum, qui me sortis Davidicæ, in præclaris, inquam, quod dixi participium exhibuit, nec me usque in senectam & senium, quod admirantur multi, dereliquit. Non inquam dereliquit, neque in præfatis, neque in alijs, pro quibus vatem præcipua reddebat cura solicitum, utpotè quæ ad salutis æternæ negotiorum negotium pertinebant.
93
*Sed & quod ad Psalmum nostrum at
tinet attentionis Propheticæ fuisse, ipsius potest verbis comprobari: sic enim ille citato Psal 70. v. 19. & 20. & usque in senectam & senium, Deus, ne derelinquas me. Donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quæ ventura est. Circa quæ Cardinalis Bellarminus ita Prophetæ sensum exponit: & simul rogo, ut usque ad senectam non derelinquas me; sed mihi semper adsit auxilio suo: donec annuntiem, id est, donec perficiam librum Psalmorum, per quem annuntiem brachium tuum: Id est fortitudinem tuam omni posteritati. Quomodo autem David dicat se annuntiaturum potentiam Domini omni posteritati, sæpè diximus, quia prævidebat Psalmos à se compositos in toto orbe usque ad consummationem sæculi decantandos. Sic ille. Ubi in primis satis utile, &
observandum penitus documentum occurrit, senectam non amore tantùm longioris vitæ petendam, sed ob singulare aliquod Deo ex ipsius directione præstandum obsequium, quod scilicet ad ipsius possit gloriam conducere non leviter promovendam. Tunc enim exitus solent esse felices, quia suam agit Deus caussam, vitæ benignissimus propagator. Deinde cùm Psalmorum librum perficere David haberet in votis, & Psalmus noster ceteris excellentior sit, ut luculenter demonstratum, in illum profectò juxta divini Spiritus directionem ipsius rapiebatur intentio, in quo & divini brachij fortitudinem annuntiavit, ut compertum ibi: Propter veritatem, & mansuetudinem, & justi
Psal. 44. v. 6. & 7.
tiam: & deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent &c. v. 6. & 7. In quo & ego est cur benignitatis ejusdem gratiam supra meritum recognoscam, quandoquidem non solùm pro exornatione Psalmi competentem vitæ impertivit usuram, sed etiam usque ad senectam & senium (seu Canos, juxta Hebræa) dextera providente perduxit, ut & Recognitionem istam erga illum possem cum hac gratitudinis significatione perficere. Et ista quidem licet ad me tantummodò videantur spectare, commemorare libuit, ut qui votum illud meum legerint, noverint & illius, quem sum præfatus, effectum, & inde aliquid pro suis eliciant, measq́ue gratiarum actiones exiles & tepidas suis juvent, ut de lectorum pietate præstat feliciter ominari.
§. IV.

§. IV.

Notabilia quædam circa modum existendi Christi in Eucharistia, & alia. Circa Num. 54. & 66.
94
*PRiori in illo gravissima, & satis cele
lebris D. Hilarij sententia legitur; Ideò enim neceßè ait venire scandala, quia ad Sacramentum reddenda nobis æternitatis, omnis in eo Passionis humilitas esset explenda. Non est autem citatus locus unde illa desumpta est, scilicet Commentar. in D. Matthæum Canone 18. post initium. Neque insolitum, ut sententiæ aliquæ non solùm Patrum, sed etiam Scripturæ sacræ memoriter apponantur, unde & citatio legalis omittatur: quod quidem à me vitari solitum, sicut & generaliter censeo faciendum, nisi res parvi momenti sit, & communiter nota, ac per modum Proverbij jactari consueta. Ex modo autem illo indulgendi memoriæ errores aliqui oriri solent, dum sententiæ aliquid aut demitur, aut aptatur. Et in præfata quidem sententia tale quidquam poterit adnotari: siquidem post verbum necesse, substantivum esse debuit apponi, sic enim Doctor sanctus: Ideò enim neceßè esse ait. Ubi quidem cacophoniæ non nihil fuerit qui forsitan deprehendat, immò & qui reprehendat superstitiosa præsumptio alicujus Grammatici, cùm potuisset consonantius dici: Ideò necessarium esse ait. Sed verò
Illius encomium.
audaciæ id non ferendæ fuerit, cùm de D. Hilario agitur, qui cum ipso Latinæ eloquentiæ parente potuit de primatu decertare. Et ut demus id dici consonantius potuisse, voluit ille magis Evangelij verbis hærere, quàm aliquam subire notam Oratoris non adeo delicati. Ne
Matth. 18. v. 7.
cesse est enim ut veniant scandala. Sic Matth. 18. v. 7. Dignissimè ergo, venustissimè & aptissimè locutus est, qui cum Evangelista, aut ejus Interprete, Ecclesiæ auctoritate recepto & commendato locutus. Circa quod hæc satis.
95
*Num. 66. circa locum Cant. 7. v. 5.
Sicut purpura regis vincta canalibus, & versionem aliam, Rex ligatus in transcursibus, de Eucharistia discursus efformatus; probatumq́ue in illa ligari Christum. Quia verò modus ille loquendi videtur innuere aliquid indecorum ipsi, utpotè ad indivisibilia etiam coarctato, ut ibidem dictum, ex magnis testibus, & à Deo specialiùs illustratis ostendendum nihil in eo admisceri, quod ligati deminuat majestatem, cùm eam sub ligamine ipso retineat, & competenti spatio teneatur. Pro eo itaque sic scribit Venerabilis Alfonsus Rodericus, raræ sanctitatis vir, divinarum illustrationum magnitudine celebris, & miraculis singularis, de cujus Canonizatione agitur, & Beatificatio quantociùs expectatur. Sic, inquam, scribit Lib. 2. Cap. 16. §. 1. qui adjectus Lib. 1. Vita, & est de illius spirituali doctrina, à P. Fran|cisco Colin viro quidem Apostolico post alias evulgatæ. Pongase delante de este Señor (ante
communionem
) adorele, y pidale, que pues es fuego de caridad y amor, le abrase todo en su divino amor, y alli tratarà con su Magestad, haziendo varios colloquios, actos de amor, y viva fè, diziendole: Dulcißimo Jesus de mis entrañas, y Dios mio, venid mi Señor à mi anima, y aposentaos en ella, y abrasadla toda en Vuestro amor, pues vos, mi Dios, sois todo mio, y yo todo vuestro. Considere al Alma à Christo nuestro Señor debajo de aquel velo blanco de accidentes, no como en estrechura, porque no ay estrechura para este Señor, sino que està alli debajo de aquel velo blanco (aunque yo no lo veo con los ojos) como si estuviesse en un gran Palacio, acompañado de innumerables Angeles, que alli le sirven y adoran.
Hæc ille, ex quibus postrema Latinè sit satis expressisse. Consideret anima Christum D. N. sub velamento illo candido accidentium, non quasi constrictum, aut in arcto positum; huic enim Domino constrictio est nulla: quippe qui ibi adstat non secus ac si in magno esset Palatio, innumeris stipatus Angelis, qui ibidem ei ministrant, ipsumq́ue adorant.
96
*Castellanum veterem vetus Castellana
sequatur, ex veteri inquam Castella coæva illi, sicut & alij, qui sanctitatis splendoribus nobilem illam Provinciam illustrarunt. Castellana scilicet Marina, audita superiùs, & dignissima, quæ sæpiùs audiatur. Illa ergo (ut habetur Tomo 1. de ipsius vita lib. 2. Cap. 26. §. 3.) sic loquitur: Luego vì que la Santißima Trinidad se yba llegando poco à poco acerca de la Hostia, hasta que toda se le juntò, y se le comunicò, y alli vì que la Persona del Hijo de Dios estaba unida con el Santißimo Cuerpo de IESV Christo nuestro Señor, y acompañandole como mas principalmente, y las dos Personas del Padre y del Espiritu santo estaban tambien alli con un modo muy particular y admirable, que no se yo explicar. Era grande la Magestad y grandeza, que alli tenia IESV Christo nuestro Señor. Los Angeles, que alli estaban con gran melodia cantaban el Hymno, Pange lingua gloriosi &c. Aunque no atendì yo tanto à la musica por estar embebida en el Mysterio. Hæc illa, ex quibus priora ad specialem modum spectant, quo tota divina Trinitas in Eucharistia assistit, juxta receptam Theologorum sententiam ex hoc loco firmandam, sicut ex alijs apud eamdem, postrema sic Latinæ, non verò Hispanæ linguæ conscius excipiat: Erat ingens Majestas, & celsitudo, quam ibi IESVS Christus Dominus noster habebat. Angeli qui adstabant magna cum melodia cantabant hymnum, Pange lingua gloriosi &c.
97
*§. 4. Sic: LLegò el tiempo de comulgar, y
Visio alia admirabilis.
en comulgando vì la Magestad de Christo nuestro Señor dentro de mi misma alma en aquella Hostia consagrada. No estaba alli estrechado, ni pequeño, sino grande, y en su forma gloriosa, y sin ocupar el lugar, que parece se requeria para su grande Magestad. Tempus Communicandi pervenit, & ut communicavi, vidi Majestatem Christi Domini nostri intra meam metipsam animam in illa Hostia consecrata. Non erat ibi arctatus, nec parvus, sed magnus, & in sua forma gloriosa, non tamen occupans locum, qui suæ ingenti Majestati requisitus videbatur. Hæc ibi. Stat ergo sine occupatione requisiti naturaliter loci, amplitudo competens sublimi ligatæ in transcursibus Majestati; & supra humanam intelligentiam gloriosa spatia, ut minimè constrictus, & ad parvitatem redactus censeatur. O res mirabilis! Ex uno minimo panis & vini accidentium spatio, firmare sibi potest divina potentia thronum, ferculum, palatium. O res iterùm, iterùmque mirabilis, ut manducet Dominum pauper, servus, & humilis.
98
*Quod ex Cap. 27. §. 3. sequitur sat mi
Mirabilios altera.
rabile: Otro año (inquit) en la Procesion general, que aquel dia se haze en Valladolid por la mañana, vì que dentro de la Custodia en la sagrada Hostia estaba Christo nuestro Señor, vestido con una vestidura blanca muy preciosa, toda bordada y guarnecida de riquißimo oro, y piedras preciosißimas. Iba en pie, las manos algo levantadas y apartadas una de otra, con grande gravedad, y Magestad; y con ver la Custodia pequeña, estaba y cabia alli todo su sacratißimo cuerpo enteramente, con ser de la estatura, que su Magestad tiene, y en que le veo ordinariamente de edad de treinta y tres años. Estaba redeadorodeado de Angeles con vestiduras muy blancas, los quales yban algo apartados con grandißimo respeto. Anno altero in Proceßione, quæ illo die Vallisoleti antemeridiano fit tempore, vidi in sacra Hostia suo inclusa circulo (vulgo Custodia) adstantem Christum D. N. candida indutum veste, pretiosa valde, Phrygio tota elaborata opere, & auro purißimo exornata. Ibat quasi pedibus nixus, erecto corpore, manibus aliquantulùm sublatis, & separatis magna cum gravitate & Majestate, & licet parvus esset Custodiæ circulus, integrum ejus sacratißimum Corpus capiebat, cùm ejus esset staturæ, quam ipsius habet Majestas, & in qua eum frequenter intueor, triginta trium annorum. Angelis ambiebatur, qui vestibus valde candidis incedebant aliquantulum distantes, maxima cum reverentia. Hæc Virgo illa non sapiens modò & prudens, sed sapientissima & prudentissima, cujus lampas ignis atatque flammarum, quibus mundum & inflammaret feliciter, & pariter illustraret. Circa divinissimum præsertim Sacramentum, de quo tot ac tanta mirabilia prospexit, quorum & pars magna fuit experimentis supra admirationem raris, ut nihil tale in Ecclesiæ annalibus inveniamus. Unde & pro veritate tanti mysterij fir
Quid emolumenti ex præfatis.
manda, satis robusta argumenta succurrunt. Et cùm adeò gloriosus & satellitio stipatus Angelico in eo Dominus majestatis assistat, inde repellendum scandalum, quod imminere infirmis in fide forsitan possit, dum vident aut audiunt Eucharistiam ab infidelibus manu irreverenti tractari. Ubicumque enim illa sit, sua est Christus in ipsa contentus Majestate, sicut divina Trinitas rebus in vilibus, immò & immundis, cùm ubique esse dogma sit certum, & ita ubique thronum gloriæ altissimum possidere. Omitto alia, & illud tantùm adverto, in citato n. 66. sententiam illam ex alia Doctoris sancti deductam extare: Ocyßima est festinatio à mortalitate ad mortalitatem. In qua aut exscriptor aut typographus festinavit, cum mortalitatem pro immortalitate reposuit, ut ex contextu compertum haberi debuisset.
§. V.

§. V.

Circa Christum Offerentem seipsum in Sacrificio Eucharistico. Ad Num. 84. & seqq.
99
*DIctum ibi Christum esse principa
lem offerentem, quod ex Concilio Tridentino, & Patribus ita loquentibus, adjectis gravissimis etiam Theologis, comprobatum. Et ita quidem dixisse non pœnitet, licet post scriptionem præfatam nonnulli prodierint Scriptores, quibus Patris Vasquez sententia placuit, videndi apud P. Hennao Tomo 1. de Sacrificio Missæ, Disput. 11. Sect. 1. nu. 2. & alijs. Nam & P. Suarez plures habuit Sectatores, cujus & est Communis sententia, ut in contrapositione sententiæ P. Vasquez affirmat P. Arriaga Tomo 7. Disput. 50. nu. 50. & P. Hennao citato n. 2. asserit eam amplexari communiter Theologos, qui post ipsum scripserunt, & ex anterioribus posse pro ea multos allegari. Et ante illos Cardinalis Lugo Tomo de Sacramen
Cardinalis Lugo.
tis, Disput, 19. n. 91. sic scribit: P. Suarez è contra cum communi docet &c. Qui & n. 90. defectum notitiæ in P. Vasquez detegit circa Si
meonem Thessalonicensem, ab ipso pro sua sententia citatum: cùm enim modernus Schismaticus fuerit, quem ut Ecclesiæ hostem acriter insectantur, qui controversias contra Orientalium errores ediderunt, nullum potest ex eo momenti alicujus præsidium pro sententia, de qua agitur, advocari. Unde neque Nos citato n. 85. ubi de illo inducta mentio, quidquam de illius auctoritate curavimus, ut illi aptari vulgare illud queat: Græcum est (Græcus ille) non legitur. Nihilominus P. Hennao supra n. 3. cir
P. Hennao.
ca illum ita scribit: Ceterùm noster Iacobus Pontanus, qui aliqua Simeonis opera latinitate donavit, Aubertus Miræus in Auctario de Scriptoribus Ecclesiasticis. c. 296. Antonius Possevinus in Bibliotheca selecta lib. 6 c. 10. non tam parvipendunt Simeonem, neque in ejus libro de divino templo &c. qui habetur in novioribus Bibliothecis Veterum Patrum, neque in verbis, quæ ex libro de Mysterijs Ecclesiæ transcribuntur à Turriano, apparent errores, quibus alij Græci noviores inficiuntur. Sic doctus Pater: quo non obstante Cardinalis de Lugo attestationi potiùs deferendum, qui controversiarum allegat auctores Simeonem ut Ecclesiæ hostem acriter insectantes. Non est tamen insolitum ut Scriptorum quorumdam edantur opera, & latina reddantur etiam aliqua, quorũquorum ob læsa fides, ob eruditionis fructũfructum, dum ab Ecclesia damnati & prohibiti non inveniuntur. Sic enim Auctor Operis Imperfecti
in Matthæum, quod opus erroribus scatet, & ab aliquibus creditur esse Theodorus Mopsuestenus. Nicetæ Choniatæ Thesaurus Orthodoxus prostat Tomo 12. citatæ Bibliothecæ, in quo tamen errorem circa processionem Spiritus sancti acriter defendit, ut notavit Petrus Morellus in Epistola præliminari: est tamen aliàs doctissimus, & contra alias hæreses, præsertim Arrianorum validissimus præliator. Michaelis Glycæ errores in Dioptra & Disputationibus observat P. Gretserus, & est P. Pontanus interpres. Epistola, seu Tractatus de malis doctoribus habetur Tomo 11. S. Sixto Tertio adscriptus; sed ut ibidem notatur, id perperàm factum; cùm sit Auctor Pelagianus, elegans tamen, & multa continens solida & moralia documenta, cum multis Scripturæ locis catholicè, & sic veraciter illustratis. Unde & fuit, qui defensionem, ad Orthodoxum sensum revocatis sententijs, qualiscumque illius Auctoris adornavit, sed non vulgatam. Pro quo & proferri alij possent, sed id curioso est inquisitori relinquendum in magno illo mari Bibliothecæ præfatæ, & alijs, ex quibus præcedens positio circa Simeonem venit roboranda, cujus opus de Mysterijs, ex quo verba aliqua profert P. Turrianus, & illa, quibus P. Vasquez exultat, in Bibliotheca desiderantur, cùm tamen in illa extet Libellus de divino templo, ob errores inquam minùs quàm alij tolerandus. In Præfatione autem illud circa caussam præsentem tantúm habet: Nec tantummodò
Simeon Thessal.
tunc istud ipse fecit, sed per aptos & idoneos nihilominùs omni tempore faciendum conceßit: Hoc facite, in meam commemorationem. Sic ille. Ubi non excludi Christi cooperationem, ex verbis postremo loco adductis à P. Vasquez habetur perspicuum, in quibus & nostra sententia elucet, minimè eisdem aptanda ejusdem Patris explicatione, quod & citato est n. 85. à Nobis indicatum. Quæ quidem ita discussisse libuit, quia & scitu digna sunt, & ne, dum Theologica tractamus, quod ad eruditionem attinet, ut nonnulli Scholastici fastidientes ista, fastidire & ipsi videamur, nimis properi ad consequentias & formalitates.
100
*Neque in ijs, quos pro negotio præ
senti perlegi quidquam reperi quod dogma de principali offerente Christo possit infirmare, in quo P. Hennao Problema placuit, sed P. Arriaga nobiscum statuit, paucis caussam istam expediens citato n 50. P. Palaus Tract. 22. Disp. unica, Puncto 4. n. 4. & alij. & Cardinalis quidem Lugo citata Disput. Sect. 7. cùm affirmet posse Christum habere actum voluntatis circa sacrificium, qui sit veri Sacerdotis, esseq́ue talem etiam pro morali concursu omnino necessarium: cùm tamen de quo agitur, non admittit, quia necessarium non judicat, cùm fuerit satis in ipsa sacrificij institutione ministris potestatem, ut suo nomine offerrent, tribuisse. Sed verò licet necessarium absolutè non sit, quod nec P. Suarez negat, cùm tamen sit valdè conveniens, & ad salvanda cum omni proprietate Consiliorum & Patrum effata: ad illud quidem non videtur attendisse, sicut P. Arriaga attendit, suprà nu. 52. ubi ait Concilium Tridentinum id videri definire Seßione 22. Cap. 2. cujus verba à Nobis sunt citato nu. 84. & data & expensa. Et hic quidem philosophandi modus receptissimus est in Theologia, qui & doctissimo Cardinali non semel in usu. Non repugnat, & apparet conveniens, magisque ad verborum proprietatem Scripturæ, Conciliorum, Patrum, & Theologorum accedit: ergo obvijs ulnis excipiendum.
101
*Iuvat autem pro ejusdem firmamento
veritatis id quod Venerabili Virgini Marinæ divinitus obtigit, sic ipsa narrante Parte 1. vitæ lib. 2. Cap. 27. §. 5. (diziendo Missa para comulgar en su Oratorio un Padre de la Compañia) venir del cielo à Christo nuestro Señor con grande Magestad, el qual se incorporò con el Sacerdote, como suele estar el fuego con el hierro, que ha estado en la fragua, de tal manera, que mirando al Sacerdote, en èl veia à Christo nuestro Señor. De esta manera estuvo hasta que vino à darme la sagrada Comunion, con grande pasmo y encogimiento mio, por la novedad de esta vision, y comulguè con quietud, y muy gozosa de tener conmigo à nuestro Señor, y dixe: Esto si que es cierto y seguro, y son verdades de la Fè, en que no puede aver engaño. Respondiò nuestro Señor: Aunque esso es aßi; mas tambien lo que yo digo y bagohago, es verdad cierta, porque soy la misma verdad. Entonces vì à nuestro Senor dentro de mi con tanta grandeza de su Omnipotencia, que me causò grande temor y espanto, como si una hormiguilla estuviera à los pies de un Gigante, que pudiera atropellarla. Latinè agamus. Cùm Sacerdos quidam èex Societate Missam in Oratorio diceret pro Communione præstanda, Vidi (inquit) de cælo venientem Christum D. N. magna cum Majestate, qui se cum Sacerdote incorporavit, sicut solet ignis cum ferro, quod fuerat in fornace: in eo aspiciebam Christum D. N. & hoc stetit modo, donec venit daturus sacram Communionem, magno cum meo pavore & pudibunda retractione. Communicavi tranquillè, valde hilaris eo quòd mecum Dominum nostrum haberem, & dixi: Hoc. hoc est proculdubie certum & securum: sunt enim Fidei veritates. Respondit Dominus N. QuāvisQuamvis id ita est, sed etiam quod ego dico & facio, est veritas certa, quia veritas ipsa sum. Tunc vidi Dominum N. intra meipsam, tanta cum magnitudine suæ Omnipotentiæ, ut me ingenti timore & stupore affecerit; ad modum quo formicula apud pedes Gigantis esset potentis eam proterere. Sic Marina.
Sic Christus Sacerdoti sacrificanti non solùm assistit, sed ita erga eum se gerit, ut visio ostendit. Et in mirabili ista transformatione actus voluntatis in illo desiderari possit; quo velit cum sacrificante concurrere, quando & ipse ut sacrificans pervidetur? Neque enim incorporatio dicta ad speciale meritum Sacerdotis celebrantis referendum, id enim fuisset expressum; sed ordinarius modus videtur ostensus, ut etiam in pravis Sacerdotibus tale aliquid agnoscere debeamus.
102
*Et dolendum sanè tales esse aliquos,
qui Christus ipse quodammodò cùm sint, cum Iuda ipse sint diabolus, de quo sic dictum, cùm de hoc mysterio à Domino, ut testis Ioannes, ageretur, Et ex vobis unus diabolus est. Joan. 6. v. 71. Nusquàm enim Sacerdos diabo
Ioan. 6. v. 71.
lus audire ita potest, ac cùm mortali gravatus culpa sacrificat, quia & tunc manifestus inimicus, & quodammodo ipso deterior, cùm de illis dicat Apostolus Jacobus: & dæmones cre
Iacobi 2. v. 19.
dunt, & contremiscunt. Jacobi 2. v. 19. Cùm tamen ille nec tremat, nec contremiscat, contrectans Iudicem, & recipiens, & judicium sibi manducans & bibens. Et dæmones quidem quia credunt (qualiscumque illa fides sit) tremunt & contremiscunt. Ubi ergo pravorum Sacerdotum fides, quando neque ut dæmones tremere aut contremiscere comperiuntur? O quàm mortua illa, immò & sepulta, ac
sub pedibus constituta! & pro excellentia fidei magnum exhibet in visione præfata Venerabilis Marina documentum, dum eam, quæ circa Eucharistiam versatur, visionibus judicat præferendam. Pro earum autem certitudine mirè facit subjuncta Christi doctrina, juxta quam esse potest cognitio major ea, quæ per fidem habetur, loquente ipso, & evidentiam locutionis & loquentis exhibente, ut sæpiùs præfatæ Virgini videtur accidisse. Id autem quod de magnitudine Omnipotentiæ, recepto Christo, sibi dicit ostensum, pro confirmatione eorum deserviunt, quæ dicta sunt §. præcedenti.
§. VI.

§. VI.

Circa decretum Incarnationis independenter à peccati prævisione. Ad Num. 107. & seqq.
103
*NOn perfunctoria circa decretum
Procedendi stylus.
prædictum eo loco instituta disputatio, cui quidem addi possent multa, si cum modernis Scriptoribus esset agendum, qui post lucubrationes nostras, suas & doctas & profusas evulgarunt. Sed instituti nostri non est tractatus texere fusiores, sed nonnullis additis ampliùs firmare, aut illustrare jam dicta, & si quid correctione dignum accurrerit, reforma
re. Decretum ergo Incarnationis peccati prævisionem absolutam antecessit, modo specialiter explicato, contra quem nihil vidi objectum, quod ejus verisimilitudinem infirmarit. Potest tamen ex P. Martino Perez contrarium aliquid excitari, qui Disput. 14. de Incarnatione, satis quidem solidè & subtiliter probat decretum prædictum prævisionem peccati præcessisse, & Disput. 15. venturum Christum, etiam Adamo non peccante. Inquirens autem Sect. 6. Disput. 14. nu. 9. an in primo decreto prædestinationis Christi propter ejus excellentiam fuerit prædestinatus indifferens ad conditionem impassibilitatis vel passibilitatis, circa quod Recentiorum quorumdam affirmantem sententiam nu. seq. suis cum argumentis adducit, & nu. 11. pro contraria rationes, in proximo sic resolvit: Mihi videtur dicendum ex vi præsentis decreti primi non fuisse Christum prædestinatum in carne passibili voluntate absoluta & efficaci, benè tamen conditionata, & dependenter à carentia peccati. Quod probat ratione pro negante sententia præmissa, quia scilicet non potest velle rem existere in eo statu, in quo repugnat ei existere: at repugnat Christum existere nisi passibilem vel impassibilem in particulari. Præterquàm quòd Deus cùm distinctissimè omnia cognoscat, non incipit velle confusè ab universalibus, etiam secundùm modum nostrum concipiendi, quia talis decernendi modus imperfectionem involvit, cui vera de ipso cognitio non se potest conformare. | Ex quo videtur fieri, decretum, quod nos statuimus, non esse admittendum, quo videlicet Deus Incarnationem voluit non determinata pro illo signo divina incarnanda Persona, quia sic existere non potuit, & aliàs decernendi modus, utpotè confusus, ei videtur repugnare.
104
*Sed quidem contra sic arguentem
Dissolvitur cum retortione.
ex eo, quod admittit circa decretum impassibilitatis, potest evidenter instari. Nam ex vi decreti hujusmodi nequit res decreta existere, & ita neque ut existens prævideri, quia ejus existentia pendet à non prævisa conditione sub statu absoluto. Unde non fit satis si dicatur posita conditione decretum illud transire in absolutum; quia ex eo non tollitur quod de absoluta rei decretæ existentia dicebamus. Sicut autem sufficiens judicatur, ut posita conditione decretum tale suum habeat effectum, ita & dici in decreto potest à nobis explicato, accedente enim decreto circa Personam, suus illi effectus respondebit. Id autem quod de confuso procedendi modo objicitur, ex eodem fundamento pariter refellendum, quia etiam modus decernendi sub conditione similem præ se fert confusionem, cùm Deus distinctissimè cognoscat omnia, & possit conditionem apponere. Quòd si dicatur id in conditione peccati
repugnare, id non obstat: nam posita voluntate permissionis peccati in statu conditionali prævisi, jam absoluta stat illius prævisio: & potest permissio simul cum remedio futuræ redemptionis decerni, licet ante illam non possit; ad eum modum, quo Deus peccata in
PrędestinatisPrædestinatis permittit, sed cum voluntate conferendi auxilium pro illorum deletione, ut dixi alibi. Vel certè expectare potuit positionem conditionis, cùm nihil pro antepositione decreti videatur urgere. Omnes ergo difficultatem in hoc modo decernendi tenentur devorare; sed & opportunè valebunt digerere, si dicatur id non procedere ex defectu cognitionis, sicut in humanis, sed ex omnimoda libertate statuente dependentiam inter objecta, aut independentiam, ex qua in decretis divinis sua coordinatio per formalem aut virtualem eorum distinctionem, in quo imperfectio est nulla, immò potiùs perfectio omnimodæ potentiæ & libertatis.
105
*Ubi & videtur dici posse decretum,
quod Nos statuimus cum indeterminatione divinæ Personæ, conditionatum esse posse, si Deus ita decernat: Volo Incarnationem unius ex tribus Personis. Quòd si Adamus peccaverit, Filium incarnari. In quo quidem absolutè loquendo non apparet repugnantia ulla, sicut neque in decreto illo de conditione passibilitatis, aut impassibilitatis: potuit siquidem Deus, pro casu impassibilitatis statuere, ut Spiritus sanctus carnem assumeret, quia futurus erat status sanctitatis; licet verosimilius appareat incarnandum Filium: sic enim videtur communis sensus Theologorum habere, dum quærunt utrum Adamo non peccante Verbum carnem fuisset assumpturum. Sed certè dubium negotium est, ut non debeamus Deum in ea deliberatione ad id, quod reipsa fecit, moraliter inclinatum necessitate aliqua reputare. Nihilominùs modus ille decernendi in eo providentiæ modo, qui Deo placuit, placere nequit: quia eo posito Christus non habet rationem caussæ, aut quasi caussæ motivæ redemptionis ob prævisum peccatum Adami, quod occasio extitit incarnandi Filij, unde & debuit prævideri ut stet illud D. Augustini Sermone 8. de verbis Apostoli, Si homo non periisset, Fi
D. Augustinus.
lius hominis non venisset. Sic ille juxta oraculum Christi locutus, LucęLucæ 19. v. 10. Venit enim filius hominis quærere, & salvum facere, quod perierat.
Lucæ 19. v. 10.
Inde enim illatio S. Doctoris, quem aliàs pro mysterio Incarnationis etiam non peccante Adamo stare vidimus nu. 124.
106
*Num. 138. ad probandum mysterium
dictum sine dependentia à peccato, ex eo argumentati sumus, quòd aliàs conditio mundi melior occasione peccati fuisset, unde non deberet illius post peccatum status deplorari. Quibus consonat quod habet P. Perez citatâ Disput. 15. Sect. 1. improbans illorum sententiam, qui asserunt venturum quidem Christum, si Adamus non esset prævisus peccans: si autem secùs prævisus, non venturum ex vi præsentis decreti; quia existimant optimum modum se communicandi in Deo, quem ille absolutè statuit, cum peccato habere connexionem, illo sub conditione præviso, sic enim illius attributa amplius elucerent, sicut etiam non præviso peccato, in eo enim statu convenientissimè ad illius conditionem divina attributa resplenderent. Post multa autem argumenta sic concludit n. 7. Vltimò, liberè dicitur, & sine fundamento optimum modum Dei se communicandi per Incarnationem esse permittendo peccatum: Sicut enim Christus Beatam Virginem perfectiùs redemit præveniendo ne laberetur, quàm si lapsam excitasset: cur etiam similiter non dicemus perfectiorem Incarnationis modum futurum ad nos dignitate sua illustrandos, & simul præveniendos ne laberemur, quàm ad lapsos reparandos. Sic ille. Ex quo manifestè habetur statum illum felicissimum nostro futurum meliorem, & ita meritò à sanctis Patribus humani generis casum deploratum: licet felix dicatur culpa, quæ talem ac tantum meruit habere Redemptorem: non equidem ex eo quòd felicitatem adduxerit, qua erat mundus cariturus, cùm sit redemptio præservativa felicior, sed quia redemptionem habere, genus felicitatis est; & quo nobilior Redemptor, eo & felicior illa. Heu tristis & lacry
D. Bernardus.
mosa mutatio, ut homo Paradisi accola, terræ Dominus, & cætera apud D. Bernardum Sermone 35. in Cantica satis pulchra, & succo redundantia divino, ut hinc, ut vulgò dicitur, cum melle in labijs discedamus.
107
*P. Franciscus Bonæ-Spei Tomo 2.
Tract. 3. qui est de Incarnatione Disput. 2. affirmat & eruditè probat Christum fuisse decretum omnium creaturarum sinem, antequàm aliquid in particulari decerneretur, & motivum adæquatum fuisse. 1. ut esset mundi exordium. 2. caput totius mundi creati. 3. caussa meritoria omnium, quæ in mundo creantur. 4. auctor salutis omnium qui salvantur. Quod quidem cùm stare sine dependentia à peccato possit, | etiam si Adamus non peccasset, Incarnationis mysterium constitisset. Cum prædictis autem stare ait ut Christus decretus fuerit Redemptor ante omnem creaturam absolutè futuram, in actu 1. ut scilicet si ij, qui crearentur, remedio indigerẽtindigerent in peccatũpeccatum prolapsi, illud ex anticipatæ providentiæ beneficio redempti per illũillum obtinerent. Et per hoc censet fieri satis auctoritatibus Scripturæ & Sanctorum Patrum, dum clamant Christum redemptionis tantùm caussa venisse, siquidem ut Redemptor in actu primo venit. Ubi & addi potest, aliàs non venturus. Si enim talis in actu primo esse non posset, neque pro alijs titulis idoneus esse videretur. In quo quidem quod ad excellentiam Redemptoris per virtutem ad id muneris plenissimam attinet, etiam admitti juxta nostram sententiam potest: Christus enim, quacumque incarnata persona, excellentiam præfatam haberet, etiamsi Deus decerneret nullum peccatum permittere: sicut modò habet Christus superexcellentiam meriti in actu primo pro innumeris alijs, ad quæ se reipsa non extendit. Quod autem auctoritates dictæ congruam
Quid minus consonum.
habeant explicationem, non ita explicatio ipsa confirmat, ut videri potest n. 41. & 42. violentiam enim aliquam præ se ferre videtur.
108
*Circa Hymnum autem illum, Pecca
tores non adhorres, Sine quibus numquàm fores Tanto digna Filio, post adhibitam expositionem de actu primo simul auctoritatibus alijs aptanda sic concludit: Nihil tamen obstat ne Hymnus intelligatur de peccatoribus de facto, & tanto Filio quantitate Redemptoris totius generis humani in actu 2. Sic ille, ita intelligendus ut quantitas Redemptoris ad verbum Tanto referatur. Cùm enim magnitudinem denotet, etiam innuere videtur quantitatẽquantitatem, non molis, sed virtutis sensus ergo erit: Numquàm fores tanto digna Redemptore Filio, qui se in Redemptione & modo ejus, magnum ostendit, illa ad totum genus humanum propagata. Ex redemptione siquidem quoddam exurgit magnitudinis argumentum, immò & augmentum saltem extensivum. Pro quo expenden
dum venit quod ab Angelo dictum Virgini Lucæ 1. v. 31. Et vocabis nomen ejus Jesum. Ubi quidem titulus Redemptoris expressus, sicut Divo Josepho dictum à cælesti Nuntio,
Matth. 1. v. 21. & vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum à peccatis eorum. Et ita cùm dixerit, statim nullo interposito verbo subdit Gabriel: Hic erit magnus, v. 32. Ut apertè indicaret ex opere redemptiotionis, omnium in eo maximo, evasurum talem, ut Magni cognomentum supra omnes, qui eo præcesserunt inclyti, aut futuri unquàm, sit feliciter habiturus. Habet lector pro hujus positionis exornatione elegantem discursum apud P. Hieronymum de Guevara Tomo 1. in Mat
P. Guevara cum encomio.
thæum Cap. 1. Vers. 11. Observat. 6. §. 28. Ubi ascendenti Christo attolli portas cæli & elevari, satellites Angelici semel iterùmque proclamant, juxta Davidicum illud Psal. 23. v. 7. Attollite portas Principes vestras, & elevamini por
Psal. 23. v. 7. & 8.
tæ æternales, & introibit Rex gloriæ. Ille inquam, de quo mox ijdem: Dominus fortis & potens, Dominus potens in prælio, v. 8. Ubi sanè mirum fuit, quod cælorum aditus angustus & coarctatus ut Christum capiat de terra revertentem ad patriam ministris cælitibus videatur; cùm nihil tale pro descendente dictum audiamus. Sed attendatur illud: Dominus potens in prælio. In opere inquam redemptionis, de quo & Psalmus noster: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentißime &c. Hinc ergo major, ut gravissimus, elegantissimus, & eruditissimus Scriptor exequitur, cujus hîc mentio est sanè gratissima, ob præclaras dotes, patriæ consortium, qui & circa Epithalamium, cujus revisor extitit, liberale judicium prodidit, & quia in disjuncta charta, inter manus evolventium perijt,
P. Didacus Cigoney.
sicut & aliud doctissimi P. Didaci Cigoney in Regijs Matritensibus studijs sacræ Scripturæ Professoris, & Imperialis Collegij Rectoris. Pro quo nescio an gaudendum sit mihi magis quàm dolendum: quandoquidem tantorum virorum laudatorięlaudatoriæ censuræ pudorem mihi non non modicum intulissent. Sit meæ tenuitati satis unus, qui & pro millibus computandus P. Joan. Antonius Velasquez, de quo aliàs, cujus
P. I. Anton. Velasquez.
cẽsuracensura felicior, quia in volumine ipso cōscriptaconscripta, & elegantiam illam ac sapientiam sapit, quibus, præter probitatem eximiam, inter Societatis nostræ, & ideò etiam Ecclesiæ luminaria numerandus. Et hæc quidem occasione Hymni illius, de quo non est cur multùm curare debeamus: non enim sine caussa ab Ecclesiæ est usu relegatus, quod & Patri Bonæ-Spei, cùm pro ejus sententia faciat, non poterit displicere, sicut neque alia, quibus illius est expositio declarata, & verò etiam illustrata: nam & qui qualemcumque lucem affert, dici potest illustrare; neque enim à me majora sperari possint, nisi quatenus ex superioribus lucis fontibus possunt diligentiæ alicujus interventu ad non contemnendos effectus adhiberi.
109
*P. Leo Carmelita Parte 2. Theologiæ
Christianæ Tract. 1. Titulo 5. num. 14. & seqq. pro Incarnatione ante prævisionem peccati præfinita decernit, uno tantùm P. Suareño citato, idq́ue breviter & eleganter suo more prosequitur, & quæcumque allegantur in contrarium, facillimum asserit explicare de intentione Dei secundaria &c. vel de ratione grande illud beneficium populariùs explicandi, ex eo quòd propter nos Homines, & propter no
stram salutem descendit de cælis, carnem morti obnoxiam sumpserit &c. Pro quo deservire id potest quod communiter docent Theologi, Christum scilicet, aut non venturum absolutè juxta Thomistarum sententiam, aut certè impassibilem juxta Scotum & asseclas, si Adami non fuisset prævisum peccatum ex peculiari transgressione commissum, etiam si actu alia peccata fuissent, quia illud generalis humani generis infectio, strages, & destructio fuit, unde & generale motivũmotivum tanto operi proportionatum, in quo ad infectionem naturæ ex eo principalis respectus habitus, quòd originale non sit propria ut in singulis reperta personis voluntate contractum, sed aliena, vel si aliquomodo propria, dicto quidem modo, per inclusionem in primi parentis voluntate, tali Dei decreto ut illi non potuerit repugnari. Et ni|hilominùs populo absolutè prædicandum est quod in Symbolo proclamatur: Qui propter nos Homines &c. Ad id enim sufficit qualecumque motivum, & ad movendos animos non est opus ad subtiles rationes convolare. Quo etiam modo assumi verba Hymni possunt, de quo nuper, licet etiamsi is, qui orat, non sit in statu peccati mortalis, pro venialibus etiam non fuisset incarnatum Verbum, nec revera est, nisi valde per accidens, cùm pro illis à puro homine posset Deo condigna offerri satisfactio.
110
*P. Martinus de Esparza Tomo 2. Lib.
9. Quæst. 18. cùm problematicè quæstionem discussisset, in fine tamen propensionem in sententiam affirmantem ita proponit, ut dissimulare illam se non posse fateatur. Quod quidem in ipso problematico discursu videre est, multò enim urgentiora pro illa firmamenta proponit: & in fine denique alia. Quia verò ex Patribus majus videtur extare momentum, doctè observat D. Thomam, D. Bonaventuram, Alexandrum de Ales, Albertum Magnum, & Scotum, in Patribus, præsertim Augustino, intimè versatos, & eorum ubique reverentissimos, propositis ijs testimonijs, in quibus versamur, priores quidem duos probabilem, reliquos verò probabiliorem etiam, & absolutè veram dixisse nihilominùs sententiam affirmantem. Quod profectò ausi non fuissent dicere, nisi vidiffent magno cum fundamento eum sensum ijs Patribus accommodari, qui accommodatus modò est. Sic philosophatus doctus Pater §. Ad 3. Propositiones, quibus nihil habuit, quod posset objectare. Ubi & videnda pro explicandis universalibus locutionibus ibi
dem satis opportuna doctrina. Iuxta aliam verò, quam statuit Quæst. 15. & 16. ad quam se refert, cùm ita roget §. ult. Quæst. 17. citatæ: An Incarnatio Verbi, si futura fuisset secluso peccato, dicenda sit futura ex vi præsentis decreti, an verò ex vi alterius tunc extituri: Respondet clarè constare ex dictis futurum fuisse arguitivè quidem, seu indicativè, ex vi præsentis decreti, formaliter verò & caussativè non nisi ex vi alterius Decreti. In quo quidem id dicitur, quod est sanè & subtile & profundum, sed parùm expeditũexpeditum ut capi commodè queat, aut si capiatur, admitti. Pro resolutiotione quæstionis sic ille D. Thomam loquen
D. Thomas.
tem inducit Lect. 4. in 1. ad Timoth. 1. Hæc quæstio non est magnæ auctoritatis. Quia Deus ordinavit facienda secundùm quod reipsa facienda sunt: & nescimus quid ordinasset, si non præscivisset peccatum. Tunc sic. Ex vi præsentis decreti Incarnatio non est à Deo pro statu alio ordinata, ut dicitur: ergo nesciamus necessè est quod esset pro illo facturus. Si autem arguitivè & indicativè sciri potest, id jam nescire non est. Deinde si futurum est aliud decretum, unde pro illo sumendum argumentum, aut indicatio? Si connexio est nulla, evidens est neque argumentum, neque indicationem stare posse. Si autem est illa: ergo non tantùm ex vi alterius decreti, sed etiam præsentis res disponenda, sicut in actibus intentionis & electionis contingit: ideò enim res dicitur fieri propter finem, quem intentio respicit, unde non rectè arguitivè tantùm & indicativè unum decretum aliud infert, quo loquendi modo nullum esse modum influxus, aut quasi influxus indicatur. Quibus non fit satis ex eo quòd in uno Dei actu alius, qui ad alium rerum statum spectet, cognoscatur. Id enim propter connexionem eorum stat, & illa in præsenti non agnoscitur, vel si revera est, incompetenter explicatur. Et de hoc satis, cùm non adeò nostro sit competens instituto, vel certè non necessarium.
111
*P. Petrus Hurtadus Disputat. 13. de
Incarnatione Sect. 13. subsectione 4. robustè probat venturum Christum Adamo non peccante, addens nullam fuisse caussam Incarnationis independentem à nostra salute, quia licet peccatum absolutè futurum non fuerit prævisum, imminebat tamen; & ideò illi est remedium anticipatè provisum, ut posset redemptione deleri: juxta dicta superiùs ex P. Bonæ-Spei. Contra illum tamen insurgit P. Aldrete Tomo 1. de Incarnat. Disput. 17. Sect. 4. & cùm plura
contra eum se dicturum asserat, ad auctoritates Patrum, & ad non existentiam moralis necessitatis in Adamo ad peccandum revocantur. Ex quibus primum jam vidimus quàm sit infirmum, secundum autem libenter admittendum, quia ut peccatum dicatur imminere, non est necessarium quod moralis necessitas intercedat, sed possibilitas sufficit in natura fragili. Constat namque Adamum tentationi succubuisse non admodùm urgenti: peccatum ergo tentatione posita, quam Deus nolebat avertere, dubio procul imminebat. Remedium ergo providentissimè potuit dicta ratione disponi. Pro quo est egregia D. Cyrilli Alexandrini
D. Cyrillus Alexand.
auctoritas Lib. 5. Thesauri Cap. 8. ubi sic ait: Creator noster Christum nostræ salutis fundamentum etiam ante initium mundi fundavit, ut si prævaricatione caderemus, in ipso renovaremur. Sic ille. Dixi autem id, quod ex Patribus adducitur, esse infirmum, quatenus ex eo contenditur non futurum Incarnationis mysterium; cùm tamen testimonia hujusmodi, sicut & Scripturæ apud eumdem Sect. 1. & seqq. de
Verbi Incarnatione procedant, juxta dicta in loco, in quo versamur. Licet P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disputat. 5. Sect. 2. Dicto 2. eam decernendi rationem improbet, contra eorum sententiam, qui asserunt Deum in primo signo voluisse quidem unionem hypostaticam, non tamen determinasse personam, aut naturam, cùm in Angelica etiam posset efficax voluntas illa salvari. Ex generali enim impugnatione ob confusum decernendi modum, nostra etiam sententia pariter impugnata. Licet in eo, quòd unio ad humanam naturam fuerit primò decreta, nihil habeat quod nobis possit objicere; amplectimur enim rationes convenientiæ, de quibus ille. Urget autem pro persona, quia ut Filius humanam naturam assumeret peculiares à Doctoribus afferuntur rationes, ex quibus aliquæ sunt independentes à peccato. At
Fit satis obiectionibus.
qui ex opposita possumus arguere ratione, & argumentum retorquere: Nam multæ congruentiæ afferuntur, quæ respectum continent | ad peccatum, ut videri potest apud D. Thomam 3. p. q. 3. art. 8. & apud eumdem Doctorem Eximium Disput. 12. Sect. 1. Fuit ergo ex occasione peccati divina Filij electa persona.
112
*Quod autem ad confusum modum
attinet, negandum in Deo, in quo confusio nulla, quia omnia perfectissimè comprehendit; confusio enim ignorantiam importat; de quo dictum nu. 104. & quidem juxta ejusdem magni Magistri doctrinam talis modus videtur admittendus, qui citata Disput. Sect. 5. statuit primum decretum Incarnationis, ante prævisionem peccati, terminari ad illam perfectiori modo exequendam, secundùm diversitatem statuum humanæ naturæ, nullam determinando communicationis peculiarem rationem. Unde ratione prævisi peccati decreta Incarnatio ex primaria intentione non fuit, nisi quatenus juxta modum sentiendi ipsius Patris, de quo dictum n. 106. occasionem prævisio conditionis præstitit, ad quam decretum non fuit alligatum, aliàs si non peccasset Adamus, minimè staret Incarnatio, quod ab eodem, & meritò quidem, negatur. Ex quo P. Aldrete benè argumentatur suprà Sect. 2. sed aliò tendens, videantur dicta Tomo 1. Problematum n. 1165. & seqq. ubi ostensum stare in Deo posse actum intentionis ab electione præcisum, ubi & cum P. Suario actum, & nonnullis alijs. Ut non sit opus circa hæc ampliùs immorari, sed ad alia gradum adornare.
§. VII.

§. VII.

Circa Divi Petri negationem observatio peculiaris. Ad Num. 177. & 183. Vbi & circa Ampitheatrum. Num. 258. & seqq.
113
*GRavitas peccati hujusmodi priori
bus locis explanata, sed in posteriori posse affirmari veniale fuisse probatum, ex ingenti turbatione. Quod equidem non videtur commodè posse componi. Si enim veniale dici valet, vis ponderationis evanuit: inde enim Christi Passionis expensa, quòd grande Petri peccatum, ejus fuerit efficacia magna cum facilitate deletum. Si autem veniale fuit, etiam minori potuit aboleri remedio, nec tot opus fuit lacrymis deplorari, ut Davidis & Magdalenæ, in quibus illæ fuere perpetuæ, quia & lethalis gravitas manifesta. Ad quod quidem dici potest, cùm Doctores sancti diversimodè circa negationis fuerint locuti qualitatem, ponderationem juxta illorum mentem procedere, qui peccati proferunt, imò & exaggerant granditatem, ex quibus D. Bernardus, in quo illud, Peccatum grande, & fortaßis, quo gran
D. Bernardus.
dius nullum est. Sermone 1. de SS. Apost. Petro & Paulo. Quod quidem ad morale documentum satis, & majori cum fundamento, quàm alia quæ apud Scriptores nonnullos occurrunt. Quem enim non moveat ratiocinatio ista? Sancti Patres N. N. affirmant D. Petri peccatum grande cum excessu ingenti fuisse: & tamen facilè est veniam consecutus, Christi in Passione respectu: Magna ergo virtus in illa pro peccatorum venia consequenda, & quidem facilè, sic eorumdem Patrum sensu suffragante. Cùm aliàs ille sit fidelium communis sensus ad profundiores considerationes ineptus, juxta dicta n. 109. de modo prædicandi motivum Incarnationis.
114
*Stante etiam sententia de venialitate
peccati, potest ex eo virtus Christi Passionis, & ejus de peccato victoria commendari, ex eo quòd ad lethalem non pervenerit gravitatem. In ipso Passionis ingressu, Ait Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat
Lucæ 22. v. 31.
fides tua &c. Lucæ 22. v. 31. Circa quod sic D. Leo Sermone 2. de Natali SS. Apost. Petri & Pauli: Omnes cupiebat exagitare, omnes cu
D. Leo.
piebat elidere &c. Perdere inquam, impetu tentationis elisos, & ita in lethalia peccata ruituros. Passionis ergo virtute factum est ut ni
hil tale furor Satanicus obtineret. Sic enim rogaverat Dominus, rogaturus & statim in monte Oliveti, cùm Petrum & Socios ejus ad orandum, ut non in tentationem inciderent, excitavit. Ibi ergo inter sanguineas lacrymas illi erant Orationis materia præcipua, & maximè Petrus, pro quo hucusque in cælo orat, ut non deficiat fides ejus in Ecclesia, cujus est secundarium constitutum fundamentum, ut doctè, graviter, & profundè expendit P. Maldonatus in eum locum; qui & tentationem non solùm pro amolienda fide, sed etiam pro virtutibus alijs dissipandis asserit institisse. Sed virtute Passionis victoria est felicissima reportata, ut lavari tantùm pedes pro admissis venialibus sordibus indigerent, pretioso sanguine quasi Agni
1. Pet. 1. v. 19.
immaculati, ut ipse loquitur agonis ipsius Pastor. Nec verosimile apparet lavatum dudum, & mundum à veritate ipsa prædicatum, paulò post lethalibus sordibus deturpatum.
115
*Neque quod de lacrymarum perenni
tate dicebatur, alicujus momenti esse debet scientibus Sanctorum indolem, qui leves culpas perennibus sunt soliti lacrymis, immò & corporis cruciatibus expiare. D. Hieronymus in Epitaphio S. Paulæ ita scribit: In qua fontes
S. Paula Romana.
crederes lacrymarum: ita levia peccata plangebat, ut illam gravißimorum criminum crederet ream. Sic ille. Erant & tales D. Teresiæ fontes, cùm
S. Teresia.
tamen lethale nihil unquàm commisisset, optimo teste ipsius Confessario Illustrissimo Yepes in ejus vita. Beneficijs suis à Deo modum petebat imponi, nectam celeri oblivione culparum suarum memoriam aboleri, ut in sacris habemus Officijs. Diva Maria Magdalena de Pazzis nondum septennis præventa est à Deo in benedictionibus dulcedinis, cui jam inde inspirabat Numen cordis munditiem incredibilem, ut scribit Leo Carmelita in ejus vita Tomo 3. Studij sapientiæ Parte 2. Cap. 1. pag. 121. Eam tamen levia sua peccata deplorantem juvat, magno licet cum pudore, conscij multò majorum, audiamus, sic enim illa Cap. 7. n. 10. Quot à me,
S. M. Magdalena de Pazzis.
mi Deus, alia admissa flagitia innumera cogitando, loquendo, operando! Heu me, Domine mi: quidquid in me est, abnorme est. Vah me miseram, quæ nihil molior nisi impurißimum. Hæc ita se habere | fateor, IESV clementißime, quæso tamen avertas, quod piaculum foret inexpiabile, desperare de tua misericordia. Scio equidem indignam me cui cum agas indulgenter. Sed effusus pro me sanguis tuus hanc miserrimæ peccatrici veniam efflagitat. Sic purissima Magdalena, ac si aliam peccatis insignem in se repræsentare quasi æmula studuisset. Omitto alios & alia, pro quibus videri potest P. Iulius Nigronus in Tractatibus asceticis Tract. 10. præsertim n. 11.
116
*Et de Divo Petro loquendo, est pro
illius continuatis lacrymis ratio alia, quòd scilicet tenuitatem sui lapsus ignoravit. Cùm enim ex conditione sua sit ille gravissimus, talem reputare potuit, quia sicut turbatio excusationem pręstititpræstitit, ita & illa impedimento fuit, ne posset ejus quantitas exactè deprehendi, id quod sæpissimè accidit, ut discerni plenè nequeat, an peccatum fuerit lethale, an verò veniale. Et quidem celebris illa doctrina Magni Gregorij est Lib. 10. registri indict. 7. Epist. 32.
D. Gregorij notanda doctrina.
interrog. 7. frequentissimis experimentis comprobata, dum sic locutus: Bonarum mentium est, etiam ibi aliquomodo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est: quia sæpè sine culpa agitur, quod venit ex culpa. Sic Doctor Sanctus: pro quo in vita D. M. Magdalenæ Virginis Cap. 3. n. 10. sic Auctor: Sed enim quia Virgines Christi sponsas tenet ea in materia scrupulus non levis, solo tot
dedecorum cogitatu expirasset haud dubiè, nisi adfuisset Regina Virginum, Sanctißima Deipara, Velum illa Magdalenæ capiti imponens nive candidius: Sis, inquit, secura, integritatem non plus læsam ab illis indecoris, quàm vestes trium puerorum in fornace Babylonica, aut solis radios, dum hærent cœno & limo. Hæc ibi. Erat autem jam tunc Petri mens ex bonis mentibus una, unde & timere potuit, immò & sibi persuadere peccatum suum fuisse non solùm apparentiâ, sed etiam reipsa gravissimum & ita lacrymis in
cessantibus diluendum. Nocte Cœnæ abluturus ipsius pedes Christus accedens, notam illam Petri repulsam passus, de qua Joan. 13. v. 8. Non lavabis mihi pedes in æternum. Ubi quidem aliquid se indecens commissurum putavit, & ideò tantoperè recusavit; cùm tamen in eo
Card. Toletus.
culpa non esset. Non decet te mihi lavare pedes, ait Cardinalis Toletus: quod enim indecens judicatur, efficere, culpabile prorsus est, quando in genere morum versamur; adeò enim & verbum otiosum non vacat culpa Matth. 12. v. 36. Vitavit ergo ille indecentięindecentiæ umbram, sed sine inobedientiæ labe culpabili, quam timebat: quia ignorantia admixta, & inconsideratio
Idem.
quædam, quam tanti mysterij pavor induxerat, ut præfatus loquitur Cardinalis Annotat. 12. circa vers. 6. Qui & in Commentario Octavi, ita scribit: Vehementis affectus hæc vox est: Non lavabis &c. excusanda à culpa, quæ à fide profecta, reverentia, dilectione, timore & humilitate procedebat. Sic ille, ut D. Petri indolem & ritè formatum spiritum, etiam ante divini Spiritus adventum agnoscamus.
117
*Ubi & est quod præfatis adjiciamus.
Excusata inobedientia Petri à labe culpabili ob adductas rationes. Sed ubi alij eum excusant, videtur ipse culpam agnoscere, dum offert Christo lavandos non solum pedes, sed & manus
Ioan. 13. v. 10.
& caput: v. 10. Ubi quidem pro inconsiderata repulsa auctarium satisfactionis apponit, ut plus offerat, quàm anteà detrectarat. Minùs promptæ obedientiæ dolet, immò & cœcæ, quæ obediendi non expectat rationes, ut hîc expectavit ille, & est graviter & accuratè à citato Cardinali perpensum cum D. Gregorio circa v. 7. Dolet autem bonarum mentium more, & ubi revera culpa non fuit, eam feliciter ignarus agnoscit. Quod ita interpretatus Clem. V. in Clement. Exivi §. Quia verò, de verbor. sig
nificat. dum ait: Verùm quia plerumque ubi culpa non est, eam timere solent conscientiæ timoratæ, quæ in via Dei quodcumque devium expavescunt, &c. In Cap. Ad ejus Dist. 5. §. Sanctæ autem.
Cap. Ad ejus dist. 5.
Ubi citata D Gregorij sententia proponitur, sic interponitur [aliquomodo.] cùm certissimum sit id, quod revera non est, cognosci revera non posse. Sit ergo quod de negatione dictum est & pium, & verosimile, ut acris proptereà erga Sanctissimum Apostolum reprehensio molliatur, sicut D. Ambrosio placuit in 22. Lucæ Ca
D. Ambrosius.
put jam citatum, ubi sic concludit: Non reprehendo quòd negavit, laudo quod flevit. Utinam in nobis similes lachrymæ in partem laudis, etiamsi reprehensibiles, aliàs adscisci mereantur, aut ex superabundantia pietatis admitti.
§. VIII.

§. VIII.

Circa Christi gratiam, an infinita. Ad Num. 271.
118
*PRo Intensionis positum ibi Intentionis,
& dictum gratiam in Christo esse infinitam repugnare, quod & philosophica ratione probatum. Verùm infinitam non solùm in ipso, sed in ejus purissima genitrice, sunt qui doceant nonnulli, qui nuper prodierunt. Ratio pro repugnantia adducta in eo fundata, quòd intensio necessariò debeat gradu primo & ultimo contineri, & cùm tales habeat terminos, ratione illorum infinitudo repellitur, quæ interminabilitate consistit. Quia verò non defuerunt aliqui nuperi Scriptores, qui infinitum posse claudi terminis tradiderunt, talis dicendi modus ab Scholis est Societatis ablegatus, ut videri potest in Ordinatione pro Studijs Propositione 30. Ubi licet de magnitudine tan
tùm & multitudine, & non de intensionis gradibus statuatur, manifestè tamen ad quamlibet multitudinem respectus est habitus, quia in qualibet eadem est ratio, continentia scilicet inter duas unitates, unde & necesse est quòd numerando ad ultimam possit deveniri, licet millionum millium millia in aliquo contingat reperiri, ut de gratia loquendo in Christo & Virgine concedendum, unde & dici innumerabiles gradus possunt, juxta communem loquendi modum, etiam in Scriptura repertum. Job 25. v. 3. Numquid est numerus militum ejus? Cant. 6. v. 7. & adolescentularum non est numerus. Sapient. 11. & innumerabilis honestas per manus illius. Quod juxta ordinatæ potentiæ leges accipiendum: de absoluta enim aliter | dicendum, quòd scilicet gradus gratiæ Christi possint numerari: id quod & Beatis videtur concedendum visuris in Deo quod ad Christi dignitatem spectat, in quo excellentia & voluptas major, quàm in numerandis stellis, & eorum nominibus agnoscendis, quod de earum Vates prædicat Conditore, Psal. 146. vers. 4. Qui numerat multitudinem stellarum &c.
119
*Sed cùm citato loco dictum sit proba
bile esse gratiam in Christo esse infinitam, videtur probabilitas hujusmodi ad gloriam Christi, & ejus Matris advocanda, ut infinitatem scilicet, quidquid aliàs de repugnantia sit dictum, adstruamus. Repugnantia siquidem probabilis tantùm est, & ita probabili potest explicatione difficultas hujusmodi complanari, ut sic pro Christi gloria fiant aspera in vias planas. Isaiæ 4. v. 4. Qui discursus non potest non rationi valde consonus piè & rationabiliter sen
Probatur infirmus.
tientibus apparere. Sed verò ille nimium videtur exigere, ut scilicet intellectus contra id, quod verum, (licet cum formidine partis oppositæ opinioni congenea) absolutè judicat, debeat judicare, ea tum ratione, quia ad mysteria Christianæ Religionis aliquomodo id videatur conducere, ut illa excellentiæ aliquid nanciscentur, Cùm potiùs curandum sit ne philosophica dogmata suis moveantur èex sedibus, ubi necessitas nulla cōpellitcompellit, quod docti Scriptores admonent, ut naturæ sua jura serventur, & ita magis credibilia mysteria revelata reddantur.
Stante ergo probabili assensu circa philosophicam positionem, eo ipso probabilior judicatur, ut aliàs ostendi, quia stare nequit ut cognita majori alterius partis probabilitate, adhæreat contrariæ, & sic dicere: Licet id quod proponitur verius appareat, ego quod minùs apparet verum, verius æstimo, dum judico verum, & alteri præferendum, in quo est contrarietas manifesta. Ubi multa quidem dici possunt, sed loci alterius, cùm pro præsenti id sit attigisse satis. Jam ergo circa philosophica principia formato assensu, violentia illi nequit fieri ob revelatam aliquam veritatem, quando cum illa stare potest, quidquid convenientięconvenientiæ aliqualis appareat, quia tantùm esse potest probabilis, unde ratione illius nequit assensus variari.
120
*Ut autem aliquid conclamatæ pieta
Quid pietati concedendum.
ti, quam & ego ubi nihil obstat, libenter amplector, dico in primis, si gratia esse infinita possit, Christo esse meritissimò asserendam, contra eos, qui solùm finitam esse concedendam in quavis suppositione contendunt: quia respectu immensæ dignitatis ab unione hypostatica provenientis, nihil non dignissimum potest cogitari. Et quidem Christi meritum infiniti valoris est: & ita si illis esset reddenda gratia, esset dubio procul infinita. Quod ergo respectu meritorum esset cōdignumcondignum, de merito est radicali, seu substantiali dicendum, de ipsa scilicet Christi persona, quęquæ tātętantæ dignitatis est, ut ipsi infinita gratia debeatur. Deinde assero concessurum me illam absolutè quoties pro possibilitate id succurrerit, quo intellectus possit majorem in eo probabilitatem recognoscere. Licet enim posita majoris probabilitatis cognitione, possit intellectus assensum suspendere, non circa probabilitatem, quæ potest verè cognosci, sed circa objectum, quia pro eo nulla est necessitas, ut expositum alibi, & est receptissimum in Philosophia dogma, quia sola evidentia captivare intellectum potest, ob ineluctabilem claritatem. Nihilominùs pro assensu fidem facio: quem libentissima inclinatione præstabo. Unde ex nunc pro tunc id perago, & ita quod habeo, hoc do, daturus plura, si plura suppeterent, qua voluntate contentum suspicor esse Deum, sicut & Virginem, quibus minuta pauperum solent esse gratissima, quia quod habent, & voluntate obsequentissima largiuntur. Tandem affirmo gratiam Christi, etsi infinita non sit, æquivalere infinitæ, & ita illa non indigere, quia ratione unionis hypostaticæ elevatur ad omnem effectum, pro quo posset illa deservire, sicut unio facta in humana natura æquivalet unioni, quæ potuit in Angelica fieri, & sic Christus esse caput Angelorum, sine monstrosa aliqua improportione, in tanta diversitate naturalis conditionis, & ita dici potest æquè grata Deo Humanitas, ac si gratia esset infinita. Licet enim effectus gratiæ physicus sit, multùm in ea de morali esse effectu potest ratione connexionis cum alia forma sublimiori, aut quasi forma, qualis est divina personalitas & natura. Et ita ratione illius non est Christus filius adoptivus quem tamen præstat effectum quando se sola afficit intellectuale subjectum. Nec de his plura, ne ex recognitionibus majora prioribus volumina construamus. Ergo ad alia.
§. IX.

§. IX.

Pro Maternitate Virginis aliquid peculiare. Ad Num. 219. & 280.
121
*PRiori in Num. pro Christi explicanda
pulchritudine adductus Panegyristes Constantini Magni, incerti nominis, cujus apud Cardinalem Baronium mentio Tomo 3. Annal. nu. 7. & 17, ubi Gallicanum Oratorem clarissimum illorum temporum ipsum Ethnicum uti est, appellat: verba autem à Nobis allata apud illum non extant, quæ tamen adducunt alij, non tamen Panegyrico in speciali citato, ex quo hauserint, cùm fuerint illi quatuor, unde in 1. & 4. circa alia dicti Imperatoris encomia, à Cardinali præfato adductus, ex quibus primum tantùm, & secundum, si illius est, quia & ignoti Scriptoris, licuit perlegisse, in quibus sententia illa elegantissima non inventa. Juvat autem ex secundo aliquid pro pulchritudinis Christi commendatione, qui speciosus præ filijs hominum, decerpere, dum sic ille locutus post alia: Nec quidquam aliud homines diebus munerum, sacrorumque ludorum. quàm teipsum spectare potuerunt: qui tuus esset fulgor oculorum, quæ totius corporis circumfusa majestas, quæoris dignitas. Gaudere cuncti spectaculorum mora, & familiaribus sibi artificibus ob hoc solùm favere, quo te præsente certarent. Sic ille. Et quid jam ille, in cujus facie divinitatis insi|gnia relucebant, de quo cùm multa suo loco, ad alium, de quo Titulus, neque injucundum ipsi, transeundum.
122
*P. Martinus Del-Rius in Polemica 4.
Mariana, pro gloria Virginis, Siracidis illud eleganter, graviter, & subtiliter prosecutus: Sicut Cedrus exaltata sum in Libano, Eccli. 24. v. 17. ex similitudine Cedri penicillum efformavit,
Eccli. 24. v. 17.
& id Virgini accommodans, penicillum Dei eam asseruit, quo summus ille artifex picturas bellissimas, & divinissimas conformavit: id quod ex materna deduxit dignitate: Considerate illam Matrem &c. Sic legeram, & cùm
P. Del. Rius
Cypressus pro similitudine penicilli aptior planè sit, aliquali memoriæ lapsu, id quod doctus Scriptor de Cedro dixerat, eo non expresso, Cypresso credideram applicatum, quæ cum Cedro in eadem clausula Sacri textus occurrit, dum sequitur: & sicut Cypressus in monte Sion, unde & sic cit. n. 280. subscripsi: Quasi Cypressus in monte Sion. Sic de se Virgo, circa quæ notavit quidam apprimè doctus Cypressum sigura suo penicillum exprimere, & mirè in Virginem cadere (per errorem Caderet) quod Doctor ille in alium sensum pium, solidumque derivat. Ego sic reor, Virginem penicillum animatum dici, quia ad efformandum Christi corpus, in quo velut in imagine divinarum perfectionum altitudo resplendet, tali manus Omnipotentis usa est instrumento, quod non poterat non perfectionem operis promovere &c. Ut verò & sensum nostrum pro Cypresso stantem, & qui tanto Auctori pro Cedro, tueamur, dicamus Virginem non unicum, sed geminum fuisse penicillum: vel unum virtute divinitùs geminata. Non enim unico penicillo uti pictores possunt in tanta varietate colorum. Quòd si unus illis sufficeret, mira esset profectò illius virtus, colorum omnium simul diversitate conspicui. Et talis profectò Virgo,
Omnes colores in illo.
in qua sex principum colorum varietas invenitur. Candor lilij Cant. 2. v. 2. Sicut lilium in
ter spinas. Nigredo, de qua ipsa Cant. 1. v. 4. Nigra sum, sed formosa. Rubor, quia Rosa. Eccles. 24. v. 18. & sicut plantatio Rosæ in Iericho. & maligranati. Cant. 8. v. 2. Cæruleus splendor. Quasi aurora consurgens Cant. 6. v. 9. Flavus, quia mel & lac sub lingua ejus 4. v. 11. Viror jam ex Cedro & Cypresso notus, cui adde & Olivæ & Platani Eccli. 24. v. 19. Quasi oliva &c. Et quid penicillo tali Pictor divinus non pulchrum, elegans, & venustum, agat & peragat? Rogandus ergo ille, & corditus exorandus, ut manum adhibeat operi, & in nobis imaginis & similitudinis nativæ, penicillo utens cælesti reformet, renovet, & reddat identidem pulchriorem.
123
*Sed est in similitudine dicta profun
dius aliquid, hic meritò declarandum, Maternitatem scilicet Virginis esse penicillum nostrum, non ea solùm ratione, quia cooperantes Deo, pingere in nobis virtutum possumus formas, in quibus imago divinitatis elucet, sed quia media illius consideratione multiplices & excelsos, de illius excellentijs possumus formare conceptus. Considerate illam Matrem, doctus, pius, & elegans clamabat sua in Polemica Scriptor. Considerate inquam, & quidquid magnum occurrerit, quod non sit regulis fidei, & Theologicis dogmatibus adversum, de illa, sancta quadam audacia, & laudabili, ut ita dicam, temeritate, devoti filij cogitate. Ut suo modo de illa dici possit, quod à Siracide cunctis, erga magnitudinem Deitatis. Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantùm potestis: major enim est omni
Eccli. 43. v. 32. & 33.
laude. Eccli. 43. v. 32. & 33.
124
*Pro quo est singulare aliquid Vene
rabilis Virginis Marinæ verbis proponendum ex Parte 2. vitæ lib. 1. Cap. 4. ubi post multa alia rara & admiratione dignissima, sic illa: A otro dia, que era el de la Fiesta (de la Assuncion) vì à esta Señora ya como resucitada con su Santissimo Hijo: no vì Santo alguno, solos los Señores mis Angeles estaban conmigo. Descubria tambien unos lejos, donde avia otros muchos Angeles supremos, y admirados de contemplar esta Señora. Mostromela el Señor en tres veçes, à modo de tres grados, ò gradas. En la primera la vì tan gloriosa y llenada de Magestad, que parecia un lleno de toda la gloria. En la segunda, pareciendo que no avia mas que ver, conocì aquella gloria mas crecida y gloriosa. Pero en la tercera grada la vì tan llena de grandezas Divinas, y glorias de el Señor, que me quedè admirada, y sin conocer todo lo que alli avia, estaba como anegada en lo que conocì: y à la manera que suelo quando se me descubre algo del Divino Ser, decia tambien aqui, Aun ay mas que ver, mas que esto es, mas es que esto. Durome este obscuro conocimiento un buen rato, gozando la vista de esta soberana Reyna con singularißimo consuelo. Sic illa, quæ pro non Hispanis Latinus sermo jam tradit. Die sequenti, qui erat Festi (Assumptionis) vidi Dominam hanc tamquam à morte suscitatam, cum Sanctißimo ejus Filio: nullum alium Sanctorum conspexi, & Domini mei Angeli tantùm erant mecum. Perspiciebam etiam à longè ob versantia spatia, in quibus alij multi supremi adstabant Angeli Dominam cum admiratione contemplantes. Eam mihi Dominus ter ostendit ad modum trium pro ascensu graduum. In primo eam vidi adeò plenam gloria & majestate, ut videretur quædam gloriæ plenitudo. In secundo, cùm nihil quod conspici ulteriùs posset, videretur, gloriam illam increvisse & grandiorem factam deprehendi. Sed in tertio gradu ipsam tot divinis excellentijs plenam aspexi, tot Domini gloriosis dotibus, ut stupefacta hæserim, & quæ ibi erant non agnoscens, quasi submersa in ijs eram, quæ cognovi. Et ut soleo, quando mihi aliquid ex profundo Divinitatis ostenditur, hic etiam dicebam: Plus est quod videndum restat: visis est rebus amplius, amplius, majus. Per non breve spatium subobscurus iste duravit intuitus, divinæ hujus Reginæ conspectu perfruita singularißimo cum solatio &c. Juxta quęquæ veniunt etiāetiam Siracidis pro Virgine accipienda verba genere mutato subjecti: de quo ille, ut dicamus & piè, & verè. Glorificantes Dominam quantumcumque potueritis.
Pro quo est simile illud apud apud Richardum à S. Laurentio Columna 19. Vers. Ave Maria. Ubi ita scribit: Dicit enim Salomon, qui parùm noverat de MARIA. Proverb. 18. v. 10. Turris fortißima nomen Domini: ad ipsum currit justus & exaltabitur, Nobis autem dicendum est: | Turris fortißima nomen Dominæ: ad ipsam confugiet peccator, & salvabitur. Sic ille. In qua turri gradus sunt, ad quos ascendi possit, sed nullis ascensibus terminandi.
125
*Quòd si ita honorantem, & glorifi
cantem sciscitemur, quare sic ejus alta providentia disponat, verbis poterit D. Ambrosij respondere: Matrem considerate, matrem cogitate. Sic ille lib. 5. de Fide ad Gratianum Cap. 2. sub consideratione alia considerate inquit, Matrem, & cogitate, & per gradus excellentiarum ejus ascendite, semper enim locus erit ascensui, semper admirationi materia, semper intelligentiæ quantumlibet perspicaci jucundissimæ novitates. Audit hoc Ecclesia, & monitis cælestibus obsecundans sic clamat:
O Gloriosa Virginum
Sublimis inter sidera.
Qui te creavit Parvulum
Lactante nutris ubere.
Sublimem illam supra sidera hymnus habebat
antiquior, & ita accipiendum quod inter sidera dicitur, ob leges metricas; quia Urbanus VIII. in correctione hymnorum testatus circa sensum nullam futuram var etatemvarietatem, & ita Sublimis inter Sidera, idem est quòd Excelsa super Sidera. Nihilominùs mysterij aliquid novitas ista, Deo sic disponente, videtur continere. Sunt inter sidera gradus multiplices claritatis, id quod
1. Cor. 15. v. 40.
D. Paulus ad mysteriũmysterium resurrectionis advocans ita scribit Cor. 1. Ca. 15. v. 40. Alia claritas solis, alia claritas lunæ, & alia claritas stellarum. Stella enim differt in claritate. Est ergo inter claritates
2. Cor. 3. v. 18.
istas ascendere, à claritate in claritatem, ut aliàs idem 2. Cor. 3. v 18. Et ita quidem ascendere, ut sint inter illas gradus, ut dixi, multiplices, cùm numerari ipsas Scriptura sacra inter impossibilia naturæ constituat. Gen. 15. v. 5. Numera stellas si potes. Sed quidẽquidem in tanta graduum successione ad unum tandem deveniri sidus poterit, quo clarius nullum, ad Solem inquam, principem claritatis. Non sic autem, non sic in Virgine gloriosa: Sublimis inter Sidera. Inter illius, & ipsorum gradus eminens & gloriosa diversitas. Nam quantumcumque mens creata moliatur ascensus, numquàm poterit apprehendere terminum claritatis. Et unde hoc? ob Maternitatem profectò, de qua statim sacer concentus: Qui te creavit Parvulum Lactante nutris ubere.
126
*Circa quem doctus & pius Scriptor
P. Gregorius Valentianus in Hymnodia Sanctorum Patrum Tract. 3. Hymno 3. hoc scilicet, circa cujus versamur initium, verba D. Leonis assumpsit, de humana nostra natura in Christo exaltata locuti Serm. 1. de Ascensione,
D. Leo.
dum sic ille: Qua super omnium creaturarum cælestium dignitatem evehenda, supergressura Angelicos Ordines, & ultra Archangelorum altitudines elevanda, nec ullis sublimitatibus modum suæ provectionis habitura. Huc usque ille, eo quo sunt modo consignata, quod ad modum spectat grandioribus apposito characteribus. Neque ulteriùs progressus cum S. Doctore pronuntians, veritus, ut videtur, quod sequitur usurpare: Nisi æterni Patris recepta consessu, illius gloriæ sociaretur in throno, cujus naturæ copulabatur in Filio. Atqui si priora quadrant, cur non & sequentia convenient? Sic tamen voluit ille supplendum: Nisi ad Ethereum thalamum
Gregorius Valentianus.
(ut canit Ecclesia) in quo Rex regum stellato sedet solio assumpta, ad dexteram Filij collocaretur &c. Juxta quæ thalamus & solium idem sunt. Si ergo, ita plaudente Ecclesia, ad thalamum assumpta: ad solium pariter, & ita æterni Patris recepta consessu. Jam quod sequitur, quid habet obstaculi? Illius gloriæ sociaretur in throno. An non idem est ac Illius gloriæ sociaretur in solio? & hoc jam ostensum. Cujus naturæ copulebatur in Filio. Copulabatur inquam in Filio Mater divinæ naturæ Patris. Caro enim Christi caro Matris est, & illa est divinæ naturæ, eo quem alibi modo exposuimus, copulata; non solùm mediante personalitate Verbi, sed immediatè. Potest ergo integra Magni Doctoris sententia prolata pro Domino, ad Dominam derivari.
Neque quia & thronus, & consessus talis, aliquid Domino de prærogativa primariæ demitur Majestatis. Positusque est thronus matri Regis, quæ sedit ad dexteram ejus, Salomonis inquam, 3. Reg. 2. v. 19. cui matri impertitus honor nihil de regia sublimitate detraxit. Non capiebat duos regalis sedes, capiebat tamen throni eminens latitudo: & ita mater in throno sedit, singularitate supremi regiminis filio reservata, sicut & sedis, pro cujus illa exercitio ab ipso est rege pacifico, dum divinissimi alterius figuram gereret, constituta, cui cum Matre hæc sit pars gloriæ, dum ad decantandam pleniùs (quod utinam) non datur pervenire.
§. X.

§. X.

Circa locum ad Ephes. 5. v. 32. Sacramentum hoc magnum est, Conciliata & notanda doctrina. Ad Num. 299. & alios.
127
*DIversis in locis, quæ dabit Index,
præfatum Apostoli testimonium adductum, & præsertim in Ratione operis probatum ad carnale conjugium pertinere. Id quod Concilium Tridentinum Seßione 14. in principio contestatum sic dicens: Gratiam verò quæ naturalem illum amorem perficeret, & indivisibilem unitatem confirmaret, conjugesque sanctificaret, ipse Christus venerabilium Sacramentorum institutor atque perfector, sua nobis paßione promeruit. Quod Paulus Apostolus innuit dicens: Viri diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea; mox subjungens: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo, & in Ecclesia. Sic Concilium: quod cùm verba illa: Sacramentum hoc &c. pro confirmanda veritate Sacramenti adducit, non id Apostolum innuisse decernit, cùm sit certum ita statuisse. Innuere enim non infallibi
le aliquid sua propria significatione, sed quidquam minus, importat. Referendum ergo ad hoc, quod indicat ipse contextus: quòd scilicet D. Paulus innotat per Christi Passionem gratiam promeritam, ut fideles conjuges Sacramento accepto bonis illius fruerentur. Cùm enim de gratia nihil egerit, nec traditum | Christum pro fidelium conjugio dixerit, sed pro Ecclesia; non ita illius sensus videtur apertus. Licet enim negari nequeat se pro conjugibus abstrahendo à conjugio tradidisse: non ita in Apostolo adeò illa verbis adductis veritas propalata. Quam tamen innuit, dum Sacramentum agnovit: ex eo enim quòd tale sit, gratiam continet, si de Sacramentis novæ loquamur legis, quod ab eodem definitum Concilio Seßione 7. Canone 6. ibi: Continere gratiam, quam significant. Eam autem per Christi Passionem haberi, dogma fidei est, pro quo militat divinus ipse Magister multis in locis, ut nihil ita Epistolæ ipsius spirare comperiantur. Sanctificati gratis per gratiam ipsius, per re
Rom 3. v. 14. & 5. v. 9.
demptionem quæ est in Christo IESV, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius. Rom. 3. v. 14. Iustificati in sanguine ipsius. Ibidem 5. v. 9. Quamquàm & dici queat etiam quod attinet ad Sacramentum innuisse Apostolum, nec omninò apertè docuisse: unde ante Concilia Florentinum & Tridentinum illa veritas non fuit adeò comperta, ut locum opinionibus Apostoli verba præcluserint, ut videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 2. Disput. 10. Unde Concilia non tantùm ex verbis Apostoli, sed ex fundamentis alijs, rationem Sacramenti in Matrimonio deprehendunt. Sed verò expositio à Nobis allata aptior & dignior apparet, ut scilicet quod innuisse Apostolus dicitur, supra Sacramentum non cadat, sed supra alia, non ita apertè declarata, quo pacto illud inter Catholicos admissum effatum: Ubi Erasmus innuit, Lutherus irruit.
128
*Cùm ergo quod Apostolus ait, Sacra
mentum hoc magnum est, ad carnale sit conjugium referendum, ut in Ratione operis visum, & eo citato loco, etiam nu. 408. non est credendum quidquam tali positioni contrarium Nos alibi tradidisse. Videtur autem id quod est dictum n. 893. difficultatem aliquam præ se ferre, scilicet sensum spiritualem esse primarium in verbis præfatis, & litteralem, alium autem secundarium & figuralem: pro quo adductus D. Thomas Lect. 10. in præfatum locum, ubi sic concludit: & ideò primò exponendum est de Christo, & posteà de alijs. Si enim pronomen Hoc directè & expressè Sacramentum matrimonij designat, quia verba illa immediatè præcesserant ex Genes. 2. v. 24. Propter hoc (in
Gen. 2. v 24.
Genesi, Quamobrem) relinquet homo patrem suum & matrem, & adhærebit uxori suæ, & erunt duo in carne una. Et illa allegat Christus Matth. 19. v. 5. ut ex illis statim matrimonij vinculum indissolubile esse cōcludatconcludat. Quod & à Tridentino expressum suprà. Si inquam designat; quomodò stare queat ut primarius sensus ille non sit? Litteralis enim, & præcipuè intentus, dici primarius debet juxta regulas, quas omnes de hoc tractantes Nobis tradiderunt. Unde juxta eas locutus P. Cornelius in Argumento ad Epistolas D Pauli Canone 6. ubi de Scripturæ sensibus ita scribit: Porrò litteralis sensus est is, quem primò littera significat, sive is proprius sit, sive metaphoricus. Sic ille.
129
*Ad quod quidem in primis dicimus
prædicto in loco non negari sensum litteralem, licet secundarius asseratur, idque juxta D. Thomam, quod pro eximia unione inter Christum & Ecclesiam declaranda opportunum est eo in articulo judicatum. Deinde non adductum expressè quod ad Sacramentum spectat, sed quatenus post verba illa: & erunt duo in carne una additum &c. Siquidem post ipsa apud Apostolum immediatè sequitur: Sacramentum hoc &c. Ex quo tamen non est rigidè argutandum, ut contrarietas in non semel assertis eruatur: licet alias verissimum sit, juxta nuper dicta, verba illa: Et erunt duo in carne una litterali sensu ad carnale conjugium pertinere, neque aliter quàm sequentia. Prætereà quod de primario sensu est dictum, libenter admitto, ut adducta convincunt: & quod de secundaria intelligentia asseritur ita accipiendum ut quod ad Christum attinet primarium censendum sit quantùm ad majorem proprietatem rei significatæ, unionis scilicet ibidem declaratæ, quæ major est carnali, & in ipso Sacramento, quod proptereà magnum vocat Apostolus, comprehensa. Unde & litteralis esse sensus potest ratione rei signatæ, & quodammodò consignificatæ verbis Apostoli, sicut & Adami, qui divino locutus instinctu, ut à Concilio Tridentino dictum, & à Patribus traditum, ex quibus videri D. Hieronymus potest, & D. Augustinus in Ratione Operis adductus. Cùm enim dicat in Christo & in Ecclesia Sacramentum esse magnum, & minimum in alijs, quod eo loco declaratum, indicat illius Sacramenti significationem in verbis Pauli esse primariam sub illo respectu excellentiæ majoris, licet in rigore litteræ id, quod censet & vocat minimum, sit revera primarium. In quo cùm de re constet, circa modum loquendi videtur controversia versari, pro qua sit satis hæc pauca delibasse.
§. XI.

§. XI.

Quomodo Christus sit caussa electionis ad
Vide in fine pro Num. 327.
gloriam, ut electio est. Circa Num. 331. & sequentes.
130
*PRobata ibi affirmativa assertio, de qua
Assertio favens confirmata.
posteà Tomo 1. Problematum Theologicorum nu. 1699. & seqq. ubi ex professo quæ circa illam occurrunt, difficultates enodatæ & num. quidem 1617. error extat, dum Amphitheatrum pro Epithalamio citatum, ubi typographi nequeo incuriam accusare, uti in Amphitheatro ipso §. 1. Discursus Isagogici, ubi pro Amphilochio, ad quem D. Basilius scribit, Amphitheatrum reperitur, ex quo apparet quàm
Error impressionis.
sint à rebus, de quibus impressio exquiritur, peregrini, qui operam dant eidem, nec de revisorum exacta cura, quod Scriptores generaliter dolent, & nos superiùs cum eisdem dolebamus. Quod ad præsens negotium attinet, præter adductos pro sententia merito Christi favente, stat Mag. Gonet Tom. 4. in fin. & P. Martinus de Esparza Tomo 2. Cursus Theologici
Et P. Esparza suffragatur.
lib. 9. Quæst. 41. in fine, ubi sine discussione caussam absolvit, dicens sic: Potuit igitur me|reri Christus, & meruit istiusmodi universalitatem, & abundantiam illimitatam donorum spiritualium simul cum remißione peccatorum, & uniuscujusque præ ceteris electionem ad ea dona, quæ de facto consequitur ratione specialis erga ipsum dilectionis ipsius Christi, & applicationis meritorum ejus factæ per talem dilectionem. Sic ille, brevi
Circa styli brevitatem.
tati quidem studens, sed tali, ut si omnia Theologica themata eo essent modo terminanda, Pythagorica obedientia esset discipulis necessaria. Ubi quidem dum viva voce agitur, magnum in illa longioris excursus supplementum: cùm autem scripto, plus aliquid opus est, quod ego etsi in tanto Magistro desidero, non carpo defectum, qui & putare potuit rem esse adeò facilem, ut non indiguerit pluribus gravare lectorem, sic enim soliti nonnulli agere, dum graves apud plures quæstiones putant esse de nomine, & ita paucis includunt, vel quia nihil habent quod addant novi, & sic ad alios judicant remittendas. Mihi certè pro meritorum Christi excellentia semel & iterùm, dum res videtur exigere, non piget decertare, nec, ut spero, pigebit, dum spiritus hos reget artus.
131
*P. Georgius Rhodes Tomo 2. Disput.
P. Rhodes etiam fautor.
4. de Incarnatione Sect. 4. §. 2. Dicto 3. & 4. breviter etiam in favorem sententięsententiæ faventis meritis Christi decernit, difficultatibus adductis circa illam non magni ducens prolixiorem diligentiam adhibere, licet commodam exhibuerit probationem, & convenientia illa concluserit, expediens scilicet fuisse, ut pusillus grex, cui Patri complacuerat suum dare regnum, suum Pastorem agnosceret, à quo in Pascua salutis deducendus. Additq́ue D. Paulum ita indicare verbis illis Ephes. 1. v. 4. Sicut
Ephes. 1. v. 4.
elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti &c. Et ritè quidem, nam eligi in ipso, idem est ac per ipsum, frequenti Apostoli phrasi. Id quod non de electione secundùm limitatam aliquam rationem accipiendum, sed juxta completam, cùm in Apostoli verbis nullum pro limitatione extet fundamentum. Certè quando eodem in loco, v. 7. sic ait: In quo
Vers. 7.
habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundùm divitias gratiæ ejus, quæ superabundavit in nobis &c. Non licet nobis peccatum aliquod excipere, à quo non fuerimus per ejus sanguinem redempti, aut gratiam aliquam ad redemptionem spectantem à beneficio redemptionis extrahere: ergo neque gratiam electionis, qua à peccato redempti, secundùm eximiam illam, de qua agimus, rationem. Et ut de Pastore gregis pusilli dicamus, sic stat optimè quod ipse ait Joan. 10. v. 14. Ego sum Pastor bonus, & cognosco oves meas &c. verè enim cognovit ut suas, quando elegit; numquàm enim illæ non suæ, & gregem ipse formavit, à Patre facta pro eo amplissima potestate: ut ipsæ oves hoc habeant speciale beneficium, quod eidem recognoscant, & possit etiam verissimè dicere: & cognoscunt me meæ. Id quod non ad cognitionem quamlibet referendum, sed cum gratitudine peculiari Pastoris sui respondente cognitioni.
132
*P. Franciscus Amicus Tomo 6. Disput.
P. Amici non plenus favor.
26. de Incarnatione, cùm sententiam negantem ex professo comprobasset, posteà nu. 324. asseritaliquos eximiè dilectos peculiariter elegisse; quod & duos alios tenuisse Scriptores dictum citato loco Problematum nu. 1611. Contra illos tamen militat id, quod dudum ex Apostolo adductum, & expensum. Deinde in assignandis dilectis illis nihil firmum statui potest, & ita hallucinandum egregiè est: atque unusquisqne pro suo erga Beatos affectu de electione poterit sine ullo alio fundamento decernere. Prætereà ij, qui specialiter dilecti dicuntur, majoribus sunt à Deo suæ gratiæ thesauris cumulati, ex quo erga illos satis specialis prærogativa dilectionis innotescit: ergo pro illa non est opus ad modum illum specialis electionis recurrere, ratione cujus nihil aliud habent speciale: ex eo scilicet quòd alij non sint in eodem electi signo: aut quòd pro illis Christus oraverit: gratissimum enim illis etiam fuisset, si Christus pro alijs pariter postulasset, ex quo illi nihil minus ex dilectionis fructibus habuissent. Aliud quidem est præ alijs eligi neutiquàm eligendis, quia id ratione electionis habetur, quod non erat aliàs habendum, aut de quo esse poterat dubitatio. Quòd autem ex certò eligendis aliqui præmittantur, sola ratione electionis attenta, nihil speciale confert præelectis; si autem specialia destinantur dona, illa habuissent etiam coëlecti, & ut admittamus in eo speciale aliquid intercedere, quod beneficij rationem habeat, ex coelectione potest illud compensari per expressam in donis prælationem, correlativis cognitis, & eminentiæ supra illos in actu, ut dicam, exercito. Ad eum modum, quo, licet sol sit astris perfectior alijs, simul cum illis est à Patre luminum conditus, & statim incœpit ea suo lumine collustrare, meliori equidem sorte, quàm si conditus ante illa, præstantiæ suæ non haberet exercitium singulare.
133
*P. Bernardus Aldrete Tomo 2. de In
carnatione Disputat. 84. Sect. 3. favorabilem penitus sententiam amplectitur quantùm ad meritum electionis quorumdam præ alijs, licet Sect. præcedenti nonnulla habeat, quæ non sunt modo nostro discurrendi conformia. Et Assertionem quidem, quæ est secunda, non probat, modo quodāquodam in priori proposito, pro quo esse difficultas nequit, si videlicet Christus sua applicaret merita pro ijs, quos, sine speciali eorum cognitione, sciret à Patre non quidem electos pro aliquo signo, in eorum tamen complacuisset electione. Is tamen non est casus nostræ disputationis, & secundæ præ fati Patris assertionis, cùm planè statuamus Christum plenissima cognitione eligendorum instructum ad eorum, qui placuerunt ipsi, electionem processisse. Et id quidem cùm statuat ille, non probat, dicens tantùm eo eligendi modo non esse dicendum Christum non electos reprobasse, quia nullum voluit directè excludere. Quamvis addat posse dici Christum caussam per accidens illius exclusionis, & negativæ reprobationis. Electio enim formalis denotat hanc separationem ab opposito, quia scilicet suis me|ritis obtinuit, ut si eligendi aliqui in tanto numero, illi præ alijs eligantur: nam ita mereri electionem, non est exclusionem mereri, sed supponere, & his electis permittere ut excludantur alij. In quo explicandi modo cum alijs præivimus: addentes tamen n. 336. & 1620. Problem. posse dici derelictionem illam in pœ
nam peccati originalis accidisse: cùm habuerit etiam Christus munus ardentissimi pro Dei gloria, enormiter offensi zelatoris. Id tamen prædictus auctor non esse ferendum affirmat, quia ex hoc fieret Christum postulasse ut Deus eligeret de industria auxilia incongrua, quod nefas est dicere, propter fundamenta quædam alibi ab ipso tradita: unde & repugnare ait quòd Christus negationem petierit specialis providentiæ seligentis de industria vocationes congruas, quia id esset contra munus Mediatoris, & universalis Advocati, nec non Redemptoris, ut scilicet offerat pretium pro opponendo impedimento libertati. Tam etiam quia Christus judiciariam potestatem ante mortem non exercuit, & item quia pro reprobis oravit, ut Deus illis congrua auxilia largiretur, ut affirmant Cyprianus Sermone de Passione, & Augustinus in Psal. 108. & certum est orasse pro Iuda: quòd si negationem congruentium peteret auxiliorum, id potiùs esset petere contra ipsos. Concludit tamen potuisse Christum gaudere tunc de ęternaæterna damnatione talium, quatenus illa punitio erat adimpletio divinæ voluntatis, quam revelatione præcognovit.
134
*Sed verò omnia prædicta nihil Asser
Fit illis satis.
tioni prædictæ videntur obstare: concedo enim auxilia incongrua de industria non esse à Christo postulata, sed solùm ob peccatum noluisse in sua electione omnes, quos prævidebat æquare juxta datam explicationem: unde Deus posita peculiari illa ejus dilectione poterat alios eligere absolutè loquendo, etiamsi non electurus videretur, id quod secluso etiam ad peccatum respectu est fatendum. Unde neque auxilia incongrua ut talia postulavit, sed pro salute hominum necessaria, juxta munera Mediatoris, Advocati, & Redemptoris. Unde & dolens ex eo quòd per accipientium illa pravitatem inefficacia redderentur. Inde illius lacrymæ visa reproba civitate, quæ non Crocodili, sicut Cæsaris, sed ex intimo pectoris in
cendio, quo salutem hominum cupiebat. Neque obstat id quod nuper dicebatur, de gaudio damnationis, nam duo illa stare possunt, cùm de objecto sint sub diversa ratione conspecto, quod equidem in quacumque constat dicendum esse sententia; & in Deo stat suo modo,
Isai. 1. v. 24.
juxta illud Isaiæ 1. v. 24. Heu consolabor super hostibus meis. Nam Heu dolorem indicat, cum quo tamen consolatio est, placet enim vindicta, de qua ibidem: Et vindicabor &c. sed & ipsa displicet; dum ad illam Deus quasi coa
Sapient. 1. v. 13.
ctus devenit: Nec delectatur in perditione vivorum. Sapient. 1. v. 13. Neque ex dictis colligendum est Christum se gessisse ut judicem, quia id, quod rigorem indicat, non à judiciaria potestate venit, sed à zeli magnitudine, nec per modum sententiæ, sed justæ permissionis, ut superiùs ex præfato Scriptore: quamvis aliàs permissio possit esse pœna, ut est communis Theologorum sensus, quando Deus scilicet judicem agit; cùm tamen sine illo stare respectu possit, ut in primo Adami peccato, sicut & Hevæ, & manifestè in Angelis, in quo divinæ providentiæ profunditas veneranda; sicut in tot hominum perditione: licet enim ad originale peccatum referatur, in eo etiam inscrutabilis est profunditas, ut cùm plures non obstante peccato, redemptionis possent efficax remedium accipere, eis tamen fuerit denegatum: est siquidem verissimus actus in Deo, quo dicat: Nolo his auxilia conferre, quibus video fore salvandos, sed alia, quibus stantibus, minimè sunt salutem æternam obtenturi. In quo dubium esse nequit, quidquid admirandum in tali genere providentiæ occurrat, venerandæ, ut dictum, nec in eo aviditas humani discursus fatiganda, unde & Noster ad alia.
135
*Num. 327. qui præcedit assignatos,
Error notabilis typographiæ.
& omissus initio §. ut nobilis sine obice curreret disputatio, cùm sic esset apponendum: Addit immediatam amoris sequelam. Sic habetur.
Addit immunditiam. Ubi si de amore carnali sermo esset, id esset profectò verissimum. Audiatur D. Paulus Rom. 1. v. 24. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in
Rom. 1. v. 24.
immunditiam: ut contumelijs afficiant corpora sua. Ecce immunditiam carnalis amoris asseclam. Quod & apud eumdem occurrit sæpiùs; ut legenti constabit, nec vacat implere paginas ijs; quæ dare poterunt Concordantiæ. Locus autem adductus peculiarem continet energiam, ubi sequelæ expressio luculenta. Sicut è converso puritas & mundicies sancti est amoris
Mundicia Sancti.
sequela. Lucæ 11. v. 41. sic Dominus: Verumtamen quod superest, date eleemosynam: & ecce omnia munda sunt vobis. Ubi non de qualibet eleemosyna sermo est, sed illa, quæ, ut ait Theophylactus. filia est deificantis charitatis.
Theophylactus.
Ubi ergo illa, ibi mundicia, & quo illa major hæc pariter, ut inde D. Francisci Xaverij, de quo erat sermo, puritatem eximiam agnoscamus, in quo divini amoris incendium adeò excrevisse cognoscimus, ut sint ejus argumenta prodigio, quod citato loco, à Nobis est prout valuimus exornatum. Et isthæc satis occasione intolerandi & fædi erroris, in eo tamen felicis, quod laudandi, licet breviter Magni Xaverij ansam ministravit, cum aliquali doctrinæ utilis incremento.
Loading...