CIRCA REGIOS OFFICIALES. Pro patrimonij Regij administratione. Ad Titulum 5.

Section
OMnium eorum, qui in 1. Tomo Thesauri continentur, Titulorum, Quintus est maximus, ob plurima, quæ ad ipsos spectant, & habent multiplicem varietatem, unde circa illum erit forsitan quod nos cogat diutiùs occupari. Sit ergo.
§. I.

§. I.

Circa Majores Rationarios. Ad Cap. 1.
990
*ILlud videtur speciali discussione
dignũdignum, de quo nihil ibi. An scilicet Rationarij omnes ad cuncta Tribunalis sui onera pariter teneantur. Pro quo supponendum est esse supernumerarios aliquos, qui donativi nomine, aut Regij servitij considerabilem pecuniæ summam conferentes, Officium obtinuerunt, sed cum sola salarij medietate, donec deficiente ex numerarijs aliquo, qui in ejus locum successerit, sit integrũintegrum accepturus. Ratio dubitandi est obvia: quia numerarijs integrum salarium uti competens labori tribuitur: ergo dimidium non est competens reputandum. Ergo neque labor ex integro adhibendus, cùm nonnisi juxta medietatem habeant proportionem: sic enim & in laborantibus circa ministeria alia
Notanda resolutio.
videmus observari. Nihilominùs oppositum est prorsus sustinendum, quia sic Officium accipiens cum Rege circa exactam illius executionem sine aliqua exceptione paciscitur: sibi autem imputat quod circa salarium voluntarius acceptavit. Neque enim à Rege compulsus id egit, sed ultrò, & petens, & rogans, & instans: merces autem ultroneæ vilescunt. Et licet dicatur quod circa tertiam partem; cùm tamen hic sit circa medietatem: considerandum est in officio non solum salarij habendam esse rationem, sed honorum, & commodorum aliorum, & spei ad futuram integritatem. Pro quo videnda quæ habentur Titulo 8. nu. 31. ubi de famulo se ultrò ad serviendum offerente. Ubi & addi potest, quando ministri tales augentur, minorem esse laborem, cùm in plures dividatur. Nec proptereà numerarijs quidquam est de salario decerpendum; non enim placent Regi minutiores istæ observationes, quæ & esse possunt seminaria scrupulorum. Cùm stet aliàs ministros dictos esse pauciores, unicumque aliquando, unde labor necessariò geminandus, cui laboris auctario non est majus salarium designatum. In quo quidem melior est Præben|dariorum conditio, quibus absentium distributiones accrescunt, ex eo scilicet quòd bona Ecclesiastica sint sacris eorum muneribus deputata. In quibus videre licet simile aliquid præsenti casui: sunt enim Dignitates, Canonici, Portionarij, & Semiportionarij, quibus valde inæqualia stipendia respondent, cùm tamen labor sit æqualis quantùm ad assistentiam in sacris attinet: idque sine injustitia aliqua, sic enim omnes servire volunt, quod & cùm obtinent, magnum sibi præstitum beneficium arbitrantur. Neque satisfacient in conscientiæ foro, si eo quòd minus accipiant, labori parcant, unde ad restitutionem urgebit obligatio: sicut & Rationarios.
991
*2. Circa obligationem dictam pro
gradu culpæ, de quo etiam dictum Tit. 4. n. 77. juxta quam est restitutionis obligatio computanda. Et juxta dicta utrobique ex lata culpa resultare illam communis Scriptorum sententia est. Sed inquiri ulteriùs potest id, quod pro alijs etiam materijs potest deservire. An scilicet restitutio sit integrè facienda, ut proculdubio esset, si res furto sublata fuisset, aut aliter apud iniquum detentorem. Pro quo est notanda doctrina, quam cum alijs proponit P. Philippus à SS. Trinitate Tomo 3. Disput. 5. de Iu
P. Philippus à SS Trinitate.
stitia & Iure Dub. 7. Vers. Probatur quarta pars, ubi ait obligationem restitutionis ex damno dato exurgere ex hoc quòd tale damnum infertur voluntariè: propter quod asseritur communiter quòd si damnum non sit voluntarium, non est obligatio restitutionis: unde ceteris paribus quo damnum est magis voluntarium ex parte ipsius, eo major est obligatio restitutionis: & quo minùs est voluntarium, eo minor est obligatio. Sed quando quis infert damnum alteri voluntariè quidem, at tantùm indirectè & interpretativè, damnum non est ita voluntarium ex parte etiam sui, ac quando quis illud infert voluntariè formaliter & directè, ut ex se patet; non enim sic prævidetur, nec planè eligitur voluntarium indirectum & interpretativum, ac planè prævidetur & eligitur voluntarium directum & formale: ergo qui infert damnum alteri, voluntariè quidem, sed tantùm indirectè & interpretativè, non habet tantam obligationem restitutionis, nec tenetur ad tantam restitutionem, ac ille qui infert damnum formaliter & directè: unde cùm ille teneatur ad integram restitutionem, iste tantùm tenebitur ad aliqualem, sive ad aliquam compensationem ad arbitrium viri prudentis. Et sic non est attendendum tantùm in ordine ad restitutionem quale sit damnum, sed etiam qualiter fuerit prævisum, & in seipso volitum. Sic doctus Pater. Iuxta quæ in his, de quibus loquimur, restitutionis videtur quantitas regulanda: quandoquidem revera damnum Regiæ Gazæ non intendunt directè, sed minùs providi, etiamsi aliquando ex aliqua damnabili confidentia ex privato affectu orta veniant damni caussa reputandi. In quo quidem non multùm illis concedimus; illud enim quod pro integritate damni desit, adeò est exiguæ considerationis respectu ingentis jacturæ, ut neque sic satisfacturi credantur, etiamsi eorum magnæ fuerint facultates.
992
*P. Bonæ-Spei Tomo. 5. Disput. 17. nu.
49. de culpa officio commissa loquens asserit, si sit levis, non esse obligationem restituendi prout ex culpa gravi, sed proportionaliter ad culpam commissam, pro quo citat P. Rebellium referens se ad dicta nu. 36. ubi quidem, ejus resolutio est admodum singularis. Cùm enim sententiam P. Lessij; & P. Sancij, juxta quam ex veniali culpa non resultat obligatio restituendi, & retulisset, & improbasset, ita subdit: Quia inquam, ita Sanchez, Leßius, & multi alij (qui id in praxi tutum putant) ita sentiunt; rationi omnino consonum puto talem non teneri sub mortali, aut deviatione gravi &c. integrum damnum resarcire: prout ille qui illud per mortale peccatum, aut deviationem gravem intulisset, sed sub veniali, ex parte injustæ acceptionis, & sub mortali ex parte rei acceptæ, cùm gravis sit: unde sic ex parte utriusque conjunctim sub mortali, integrum damnum resarcire tenetur. Sic ille: qui
Impugnatur multipliciter.
dum aliquid speciale conatur dicere, nihil revera dicit in ordine ad præsentem quæstionem de obligatione restitutionis, quandoquidem sive uno, sive alio modo contingat damnum, eadem resultat obligatio. Neque dubium esse poterat si in uno damnificandi modo peccatum mortale interveniat, & veniale tantùm in alio, majus esse in uno, quàm in alio motivum. PręterquàmPræterquàm quòd hîc agimus de obligatione restitutionis ratione iniquæ acceptionis, & non rei acceptæ, juxta communem Theologorum distinctionem, unde ille præsertim attenditur: quòd si ratione illius non est obligatio sub mortali, sed tantùm sub veniali, absolutè talis eritni velimus omnia confundere. Urgeo, Ratione iniquæ acceptionis est tantùm obligatio sub veniali restituendi. Quidnam? Illud certè quod acceptum est. Atqui illud est materia gravis; ergo non est obligatio restituendi illam nisi sub veniali, neque separabiles sunt illi respectus. Loquimur autem de acceptione, lato modo, quatenus is, qui damnum intulit, etiamsi reipsa nihil acceperit, videtur quodammodo aliquid detrahere domino rei, & quasi de proprio disponere, dum ejus culpa deperditur; quod accedit in alienorum bonorum administratore.
993
*Unde diversa est in illo ratio, ac in
Notanda doctrina.
iniquo utcumque acceptore. Si enim quis per actionem venialiter culpabilem rem alienam substraxerit notabilis æstimationis, quæ scilicet sufficiat ad culpam mortalem, tenetur proculdubio, si extet apud se, illam restituere, siquidem ad id teneretur, etiamsi in ablatione nulla culpa intervenisset. Si enim prius illud ita decurreret, fieret ex eo quòd homines abstraherentur ab immiscendo se rebus alienis cum præjudicio humanæ societatis, si ex veniali negligentia aut inconsideratione, quæ facilè obrepit, sic oriretur adeò gravis, & difficulter tolerabilis obligatio. Et quod ad obligationem sub veniali idem ostenditur ex eo quòd mirum videretur obligari aliquem sub veniali ad restitutionem gravissimæ materiæ v., verbi g.gratia, centum mille aureorum, à quo proinde aliàs non | posset absolvi. Nec facile inveniretur quid præ
staret: ac proinde modicum hæc obligatio emolumentum afferret, ut arguunt docti Scriptores apud P. Herincx Tomo 3. Disput. 5. de Restitutione n. 28. & 34. Ex quibus & argui potest contra P. Bonæ-Spei circa peccatum illud veniale quod agnoscit: licet ipse Pater censeat, quod libenter concedi potest, ad securitatem conscientiæ aliquam moderatam transactionem futuram convenientem, ut damnum passo aliquo usque fieret satis. Sed quidem stante opinione adeò probabili, absoluta securitas est, quod ipse non negabit, ut videri potest Tomo 2. Tract. 2. Disput. 4. nu. 23. ubi specialiter de restitutione communem sententiam amplexus, etiam circa minùs probabilem, de quo alibi non semel. Iuxta quæ ij, de quibus agimus, non obstante culpa dicta integrum poterunt levare salarium, quia Rex non videtur alio modo velle contrahere, cùm sit certum id, quod nuper dicebatur, venialem culpam facilè obrepere. Cum quo tamen stare potest vt in exteriori foro ad restitutionem compellantur, quia constare defectus poterit, & non gradus culpæ in foro animæ, in quo judex Deus. Quia vero eorum in syndicatu judices circa hæc oportet plenè esse instructos, dum malitiam in modo agendi, quæ non difficilè constare solet, deprehenderint, possunt & debent rigorem sententiæ temperare; quod à Regio Indiarum Concilio fieri frequenter videmus circa ea, quæ finali ad ipsum terminanda judicio deferuntur. Pro quo & faciunt quæ habentur nu. 10. circa pœnalis legis benignam interpretationem.
994
*Et citatus quidem P. Bonæ-Spei pro
sententia sua, ut vidimus citat P. Rebellium, sic enim ibi: nu. 49. Adde tamen 1. ex culpa levi non esse obligationem restituendi prout ex culpa gravi, sed proportionaliter ad culpam commissam, ut rectè notat Rebellius, juxta præmissa à nobis Dubitat. 4. Resol. 2. nu. 36. Sic ille. Atqui P. Rebellij sententia valde diversa est eo loco, quem ipse non designat, scilicet 1. parte lib. 1. quæst. 10. nu. 17. Sic enim ibi: Theologica culpa, si tantùm venialis sit, secluso contractu, non obligat in conscientia ad restitutionem integram damni illati, quamvis, si damnum fuisset notabile, posset obligare sub mortali ad restituendam aliquam notabilem partem ejusdem damni. Iuxta proportionem igitur culpæ Theologicæ, quoad gravitatem spectatæ arbitranda erit quantitas restitutionis faciendæ: tam levisque poterit esse culpa, ut nec centesima fortè pars totius damni restituenda sit: sicut juxta latitudinem venialis tam gravis esse poterit, ut ad decimam partem damni obliget, præsertim si maximum non sit: immò quando constaret esse culpam Theologicam, & æquè dubitaretur essetne lethalis, an venialis, ad dimidium totius posset obligare: quamvis si æquale dubium esset an intervenerit culpa, necne, interpretandum foret in meliorem partem, cùm in eo casu melior conditio poßidentis esse debeat. Hæc ille, addens deinde alia contra Petrum Navarrum partem contrariam propugnantem. Ex quibus apparet quàm sit diversa illius sententia ab ea, quam P. Bonæ-Spei vidimus sustinere & quidem P. Rebellius rem satis difficilem ad satisfaciendum obligationi restitutionis proponit: quòd scilicet latitudo illa, quæ esse potest in peccatis venialibus secundùm majorem & minorem, ac minimam gravitatem perspecta habeatur, ut vel centesima, vel decima sit pars restituenda. Quomodò enim hoc etiam per prudentes conjecturas discerni queat? Deinde quod de dubio circa mortale aut veniale asserit, restituendum scilicet dimidium, ex eo refelli potest quod de dubio circa veniale dicitur, ex eo scilicet quòd melior sit conditio possidentis. Ubi non potest possessio ad rem aliquam, quæ possideatur, referri, cùm tantùm de damno agatur per peccatum illato: unde aliter accipienda, & quomodocumque accipiatur, cum communi apud Iurisperitos & Theologos regula est componendum, quòd scilicet in pœnis benigna interpretatio est facienda, de qua in præsenti Titulo nu. 10. & alia circa reum, cui potiùs favendum, quàm actori, & generalis doctrina, quòd peccatum non præsumitur, nisi probetur; circa gravitatem etiam locum habere debet. Si dicas in casu præsenti eum, qui damnum intulit, à nemine judicari, nisi à seipso, qui de gravitate peccati dubitat, unde nulla ibi intervenit injuria. Id non obstat: nam licet ipse solus dubitet, non majorem sibi ipsi pœnam debet imponere, quàm ab alio imponeretur, juxta termi
Notandum documentum.
nos justitiæ loquendo: nam in foro Pœnitentiali alia est ratio; major enim satisfactio imponenda est pro peccato, quod an fuerit mortale dubitatur, quàm pro veniali in eodem genere. Et ratio discriminis est, quia in Tribunali dicto purum conscientiæ negotium agitur juxta qualitatem peccati, cujus Iudex Deus, & ejus nomine Sacerdos. In alijs autem, quæ ad humanos contractus attinent, ipsi homines sibi leges statuunt, & cùm de bonis agatur externis, possunt ut voluerint arbitrari, sibi ipsis condonantes, ut non sint adeò graviter urgentes pœnæ: qui enim modò est actor, potest subinde esse reus, unde ad paria judicantur, qui & damnum pati, & pariter possunt inferre, ut benignè cum omnibus agatur. Et quod ad peccata in officio commissa spectat, de quibus præsertim agimus, id etiam locum habet, quia & qui sub cura aliorum est, potest alterius curam habere, præter rationes adductas n. præced. Vide etiam nu. seq.
§. II.

§. II.

Circa Regios Officiales. Ad Cap. 2. & quatuor sequent.
995
*IN priori de muneribus agitur, & stan
dum dictis. Videtur autem non esse damnabile si officiali benevolè se gerenti erga aliquem, in occasionibus obtinendi solutionem, quando de ipsa non agitur, licet sit deinceps forsitan, immò & certò agendum, aliquid conferatur: tunc enim non ut officiali, sed ut amico conferri videtur. Id quod in Religiosis potest minùs periculosè contingere, qui in his regionibus multùm solent à præfatis ministris dependere. Posse autem judici ut amico con|ferri munera communis resolutio est, de quo & Nos suo loco, & pro quo etiam P. Pereyra in Promptuario & Summa morali Tomo 1. nu. 1448. quem post superiùs scripta §. præcedenti vidi, &
n. 563. affirmat cum P. Turriano constare inter omnes Theologos ex peccato quocumque etiam veniali deliberato insurgere obligationem restituendi. Ubi quidem si de materia gravi sit, id stare nequit quod videtur supponi: qui enim graviter damnificare intendit, mortaliter peccat, ut est innegabile. Solùm ergo id stare potest quando materia est levis, tunc enim obligatio est restituendi etiam sub veniali. Subdit quando veniale ex indeliberatione contingit, stare etiam obligationem, ex eo probans, quod æquitati naturali repugnat, ut quis mea culpa patiatur damnum, quin ego tenear illud compensare. Et observandum ait cum Maldero & Molina peccantem venialiter ex imperfecta deliberatione non teneri ad totam summam, si illa maxima sit, sed ad partem pro ratione culpæ commissæ. Secundò, omnem illam obligationem ortam ex veniali tenere solùm sub veniali. Quia effectus nequit esse major sua caussa. Tertio eum, qui per deliberationem semiplenam damnum intulit famæ alterius, teneri sub mortali non ex justitia, sed ex charitate restituere, si possit absque magno onere, unde rejicitur Vasquez C. 2. de restitut. §. 2. nu. 20. & 24. asserens damnificantem graviter etiam per culpam levem ex semiplena deliberatione teneri ad totam Summam sub mortali. Addit & cum P. Rebellio num. 564. eum qui damnificavit graviter, & dubitantem an mortaliter peccaverit post factam diligentiam circa deliberationem, non teneri sub mortali restituere, quia juxta commune axioma, in dubio nemo præsumitur malus. Ubi quidem ratio ab ipso reddita non pro P. Rebellio, sed pro Nobis militat, ut vidimus nu. præced. siquidem ille in dubio an culpa fuerit mortalis an venialis, ad dimidium asserit obligare, unde juxta ipsum non sufficit dubium circa mortalem. Errat ergo circa hoc citatio, sicut & circa locum, positus est enim Liber 2. pro 1. & nu. 16. pro 17. Iuxta id autem quod asseritur, de obligatione tantùm sub veniali, si quis illud confiteatur, nec sit paratus restituere, poterit quidem absolvi juxta opinionem negantem absolutè obligationem, quam probabilem præfatus Scriptor affirmat, non verò juxta aliam, quia juxta certam Juris regulam non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, quod pariter currit in veniali. Et ratio est, quia absolvi nequit etiam à veniali, qui in voluntate circa illud perseverat. Si autem post illud commissum doluit cum voluntate restituendi, quam tamen posteà retractavit, absolvi poterit, quod circa mortale nequit stare, quia tunc perseverat voluntas non restituendi, quæ mortalis est, & jta est indispositus ad absolutionem, cùm nequeat unum mortale sine alijs dimitti, quibus pœnitentis conscientia prægravatur.
996
*Circa Caput 3. occurrit quod de emptione eorum, quæ subhastatione venduntur, ibi est statutum, de quo & n. 983. Addi tamen potest, si in emptione per interpositos amicos nihil sit de pretio detractum, sed res ita empta ab illis, sicut à quolibet alio emenda foret, in eo nullum esse grave peccatum, nisi forte ratione scandali, cùm res apud Officialem tandem videatur. Verùm id genus scandali revera tale non est, cùm ex facto tali nullus ad similiter faciendum cum gravi peccato moveatur. Nisi fortè Officialis alius, qui non debet temerè existimare in eo grave delictũdelictum extitisse: quòd si & ipse veritate cognita tale aliquid velit facere, non plusquàm ille peccaverit. Ex eo autem quod aliqui factum condemnabunt, aut saltem injustitiam in eo fuisse commissam suspicabuntur, non est gravis in eo malitia, utpotè caussa talium, asserenda. Nam sic cogitantes credent se in eo non peccare, illo fundamento ducti: vel si peccare se putent, ideò erit, quia insufficienti fundamento se ductos putabunt, unde peccatum erit ex malitia, pro quo vitando non est generaliter obligatio, & in casu præsenti rarò continget graviter delinqui ex hujusmodi suspicionibus. Et quia circa pretium debere illud esse intra latitudinem justi à Nobis dictum. Vidi autem posteà contrarium ita praxi firmatum, idque à viris conscientiæ timoratæ, ut non possim non eorum sententiam valde reputare probabilem, qui praxi hujusmodi suffragantur.
997
*Ex quibus P. Tamburinus Lib. 8. in
Quid de pretio in illa
Decalogum Cap. 7. nu. 13. cum multis, quos citat, affirmat tanti posse rem vendi, quātùmquantùm sine fraude possit extorqueri, etiam infra, vel supra
P. Tamburinus.
dimidium, quo res extra subhastationem valeret. Dom. Caramuel in Theologia morali lib. 2. n. 847. quem citat P. Tamburinus licet loco numeri prætermisso, sed non probans illius assertum nu. 24. quatenus asserere ait, quòd si quis roget amicos ne supra certam summam offerant, ut ipse emere possit pretio minore infimo, justè id fieri posse. Quod tamen ille nul
D. Caramuel defensus.
lo modo affirmat tantùm dicens, quòd si in foro externo infimum pretium fuerit quatuor aureorum, & quis emat tribus, id stare posse, quia illud est justum pretium ob paucitatem emptorũemptorum, ratione enim dicta possunt pretia variari, neq;neque esse contra justitiam cooperari ut illa remittantur. Ex eo autem decipi dictus Pater potuit quòd apud D. Caramuelem sic habeatur: Respondeo rerum pretia mutari, & non esse contra justitiam cooperari ut rerum pretia remittantur, sed emere eas injusto pretio. Sic ille, in eo sensu acceptus, ut res possint emi injusto pretio. Cùm tamen legitimus sit: tantùm esse contra justitiam emere res injusto pretio: cùm tamen contra illam non sit cooperari ut pretia remittantur, tunc enim remissum pretium est justum ob rationem dictam. Unde impugnatio ab ipso Patre adducta nullius est ponderis dum ait, quòd sic jam tolleretur substantia subhastationis, quæ sola dat licentiam vendendi & emendi quanti potest sincerè, & sine fisco (corrige fuco) & fallacia. In casu enim dicto sincerè, & sine fuco ac fallacia proceditur, & stat assertio ejusdem Patris nuper adducta, qui post alias rationes sic cum Bonacina concludit: Quia justum pretium in eo modo vendendi, ex praxi omnium etiam timoratorum est quanti minoris | emere, vel quanti majoris vendere potes. Sic doctus Pater.
998
*P. Pereyra n. 1209. post adductas sen
Quid P. Pereyra.
tentias circa præsentem quæstionem ita scribit: Existimo tamen probabilius nullos posse huic pretio terminos præfigi, sed id relinquendum esse arbitrio prudentis, qui iudicabit spectatis circumstantijs, præsertim copia & raritate emptorum. Nobis favent Navarra Lib. 3. Cap. 2. nu. 35. & Azor Parte 3. lib. 8. Cap. 21. sub q. 6. quatenus tenent pretia rerum neque minui, neque augeri ex modo vendendi, nisi prout res sub tali modo habet plures, vel pauciores emptores. Sic ille & cordatè & doctè. Et quidem in subhastatione sola emptorum raritas videtur pretium diminuere posse, quod communiùs ita evenit: cùm tamen contingat etiam plures esse aliquando emptores, unde & pretiũpretium supra infimum, immò & medium augeri, & quandoque supra summum, quod nuper vidimus in prædij cujusdam venditione. Ubi res ipsa clamare videtur: cùm enim sint qui pretium augeant, manifestum est non posse mi
Observatio notanda.
nus offerenti vendi. Quòd si plures vellent, sed pretio minore, nec sit qui plus offerat, quàm unusquispiam oblator primus, tunc revera emptorum parcitas est, & sic non rarò evenit pluribus idem pretium offerentibus, ex quibus qui prior tempore, potior est jure, nisi fortè solutio non sit ita prompta futura: circa quod Judex poterit auctoritatem suam interponere. Pro eo autem quod dicitur de prudentis arbi
Notandum monitum.
trio, ad notandum quando res dicto modo venduntur Judicem aliquem solitum assistere, & is ex illis, qui circa rerum pretia parùm esse instructi solent, qui & facilè plus offerenti rem statuit esse vendendam: cùm tamen id minus consentaneum æquitati videatur. Et ita peritus in arte adhibendus. Quia verò juxta probabilem sententiam videtur procedi, non nimis urgendum. In eo autem gravari conscientia sine probabilitatis refugio potest, si statim ac res venditioni exponuntur, primis licitatoribus exiguo pretio vendantur, cùm verosimiliter expectari possint futuri brevi temporis intervallo. Ubi quidem multùm poterit, quod dictum est arbitrium prudentis adjuvare. Nam & vereri poterit venditor rerum alienarum, ut accidit in spolijs Episcoporum, & bonis defunctorum, ijs non admissis, qui tunc primùm volunt emere, alios non futuros.
999
*Circa Officiales, qui in Portubus ad
jura Regia curanda assistunt, de quibus Cap. 6. addendum id jam ab annis aliquot non per officiales dictos, sed per aliquem ex mercatorum præstari gremio, quia ab ipso suscepta est obligatio certam summam reddendi Regi, ex quo agendi modo & illis & Regi ipsi majora emolumenta comparantur. Ille ergo sic assistens cum competenti salario, cùm mercator etiam sit, non debet plus indulgere sibi quàm alijs, sed eadem regula se metiri, quæ non lesbia, sed recta futura supponitur. Nec talis erit, si ut licere plus erga sua possit ipsi, nimia erga alios indulgentia defungatur: sic enim fieri poterit ut reddenda Regi summa ægrè queat colligi, & nova sint gravamina subeunda. Neque erga mercatores, & alios, ad quos etiam solvendorum Jurium obligatio spectat, ita se gerere debet, ut vellet ipse secum agi, si alius esset administrator: nam mercatores sine scrupulo circa defraudationem Jurium procedunt, quia suum, non aliorum negotium agunt salario ad tuenda Jura penitus obligati, ut obligatur ipse. Quod tamen non tollit quo minùs id facere licitè queat erga sua, quod aliàs posset, licet cum aliqua defraudatione, quæ in alijs futura supponitur, etiamsi erga illos moderata, quæ satis est, diligentia adhibeatur. Pro quo & facit administratorem hujusmodi à gremio mercatorum constitui, qui probè sciunt quomodo res istæ procedant, unde majorem obligationem ei non intendunt imponere, quàm sit modo eorum agendi familiaris, & utili processui consentanea. Quod notandum quidem est, quia casus peculiaris.
§. III.

§. III.

Circa pretiosorum metallorum Quintationem. Ad Cap. 8.
1000
*OBligare illam in conscientia dixi
mus, quod & tenet P. Pereyra nu. 516. Vers. Observo primò. Idem colligitur ex P. Herincx Tomo 1. Disput. 4. de Iust. & Iure nu. 152. ubi ita scribit: De argenti & auri fodinis denique censendum eas quidem spectare ad dominum fundi, uti venæ lapidum & fontium: nisi leges speciales aut consuetudines aliud decernant. Prout venas auri & argenti plerumque Principes per leges sibi reservant, sive ex toto, sive ex parte, ad onera publica. Neque adeò irrationabiliter; non solùm quia venæ hæ sunt maioris momenti, quàm ut debeant instar accessorij sequi fundum: sed etiam, quia videntur, à natura non tam ad usus privatorum, quàm ad bonum publicum concessæ. Sic ille. Juxta quem cùm pars reservata non spectet ad dominum fundi, & quinta reservata sit ad Regem spectat tamquàm ad dominum. In ratione autem convenientiæ, quam reddit, illud Adeò debuisset omitti. Videtur enim significari Principes irrationabiliter sibi venas dictas sive ex toto sive ex parte reservare, licet non adeò. Et rationabilem hujusmodi reservationem esse, rationes ab ipso adductæ convincunt. Pro quo & P. Bonæ-Spei Tomo 5. Tractat. 1. de Iure & Iust.
P. BonæSpei.
Disput. 3. nu. 97. sic ait: & solùm nota. 1. venas istas esse altioris æstimationis, quàm vilißimo fundo, & per hunc domino fundi cedant: secus venæ ferri &c. Juxta quem discursum legitimè infertur, quòd cùm ad Principem spectent, aut ex toto, aut ex parte, juxta legem, pro reservata parte conscientiæ obligationem urgere.
1001
*Juxta eamdem rationem putat cita
tus P. Pereyra venas dictas sub nullius dominium cadere, subdit tamen sic: Observa primò dominum agri habere ius extrahendi metalla, & alios prohibendi ne suũsuum agrum excavent. Nam metalla habent maiorem coniunctionem cum terra, quàm animalia, & tamen dominus agri habet ius venandi, & alios ab agro arcendi. Sic ille. Quod quidem non videtur cum ejus posse assertione componi circa dominium, quod negat domino|si enim ejus non est, quomodo potest extrahere, quidquid de prohibitione aliorum sit? Deinde videtur sibi contradicere, dum dominium negat, & tamen conjunctionem metallorum majorem cum terra, & cum ejus domino consequenter agnoscit. Neque dici potest, licet ejus non sit ante inventionem, esse tamen post illam, sicut alia non habentes dominum sunt primò occupantis. Hoc enim cum ejus nequit doctrina constare, sic enim priùs habet: Dices, venæ saxorum & aquarum spectant ad dominum agri: ergo & venæ metallicæ. Respon. neg. conseq. Disparitas est, quia venæ saxorum & aquarum, cùm sint vilioris naturæ, censentur quid accessorium, & partes agri: non ita venæ auri, argenti, & aliorum metallorum propter magnum pretium, quo agrum ipsum longè excellunt. Hæc ibi. Ex quibus manifestè convincitur non posse adductam ab Auctore reddi rationem, quandoquidem etiam post inventionem nequit ad inventorem pertinere. Quidquid autem de hoc sit, quod de obligatione quintationis asserit in conscientiæ foro ante omnem judicialem sententiam, bene ex eo deducitur, quòd venæ prædictæ ad dominium nullius privati pertineant, sic enim dum apud Principem residet, quidquid obligationis cum traditione imponitur, manifestum est ad conscientiam pertinere, sicut ea, quæ ex contractu quocumque legitimè celebrato resultat: ut si Rex prædium traderet cum onere quintæ partis fructuum, aut aliud simile.
1002
*Quærit deinde idem Scriptor utrùm
tales venæ repertæ in fundo Majoratus, vel dotali, spectent ad possessorem Majoratus & dotis. Et respondet cum P. Molina Tract. 2. Disp. 54. nu. 5. si venæ illæ renascantur, pertinere ad possessorem Majoratus, & ad maritum, quia uterque habet jus percipiendi fructus ex talibus prædijs. Si autem venæ non renascantur, ad possessorem Majoratus, & non ad maritum spectare. Disparitas est, quia possessor Majoratus, cùm sit dominus, capere potest quodcumque emolumentum ex Majoratu, dummodò illum deteriorem successoribus non relinquat: maritus verò non est dominus bonorum dotalium, sed administrator tantùm, atque adeò solos fructus capere potest. Verùmtamen cùm Auctor contra P. Molinam asserat ad dominum agri, in quo sunt venæ, non spectare dominium illarum, inconsequenter locum præbet quæstioni, & cum P. Molina respondet; quandoquidem neque possessor Majoratus, neque maritus habere possunt venarum dominium, quod ad nullum privatum potest pertinere; propter magnum pretium, quo agrum ipsum longè excedunt, ut ille loquitur. Si autem resolutio ex suppositione procedat, quòd venæ præfatæ sint à Rege inventoribus adjudicatæ cum obligatione quintæ partis: ut affirmat procedere in Lusitania, id quidem debuit explicari; cùm tamen resolutio absolutè procedere videatur, sicut in toto illo discursu procedit. Unde non de inventoribus loquitur, sed de dominis: illis enim, & non istis facultas dicta conceditur, inquirendi scilicet etiam in agris alienis, ut apud eumdem habetur, de quo & Moure Parte 1. Cap. 14. §. 5. nu. 3. de quo & Nos n. 44. Capitis, in quo sumus, P. Rebellio adducto, & ratione reddita cur eadem dispositio debeat in tota Hispaniæ Corona locum habere, cui non obstat, quæ supervenit insperata divisio, circa quam non est utilis operæ pretium distineri. Addendum ergo consequenter ad Lusitaniæ leges in quæstione præfata venas prædictas futuras possessoris Majoratus, si ipse inveniat, & mariti si ipse inventor: neque ad Majoratus successores debere transire, cùm non sint Majoratui adnexæ, sed industriæ inventoris, uti de similibus pronuntiandum.
§. IV.

§. IV.

Circa argentum vivum. Ad Cap. 11.
1003
*DIctum & de illo aliàs, modò autem
circa illud occurrit. Primò non videri quomodò salva cōscientiaconscientia possint Gubernatores debita minerarijs tempore aliorũaliorum GubernatorũGubernatorum cōtractacontracta non solvere, ex collato hujusmodi metallo secũdùmsecundùm firmas & ratas pactiones. Id enim usu venit, ut Gubernator, si debita suæ gubernationis tempore contracta persolvat, magnum facinus egisse videatur. Quòd si præstitissent omnes, nullo pacto debitorum ingens cumulus excrevisset. Pro quo quidem non video quod possit momenti alicujus fundamentum afferri. Exemplaria siquidem in hoc genere vitanda quidem sunt, non uti regulæ Christianæ gubernationis inducenda, ut est Christiano, immò & naturali jure compertum. Ubi mirabile quidem fuerit, si tales ingentem metalli copiam in qua commercium exercere possint, aliò transportandam curent, immenso lucro sibi futurum: & ad solvenda debita ijs, qui inter graves versantur angustias, nullam valeant industriam invenire. Ex eo autem hic modus agendi invaluit, quod solutione hujusmodi debitorum minor redditur argenti cumulus Regi statis temporibus transmittendus, pro cujus augmento Gubernatorum solicitudo suspirat; illi enim meliores suo in munere censendi videntur, qui plus mittunt, mittendi ratione penitus ignorata. Sed cùm Reges nostri utpotè per excellentiam Catholici, & justissimi, & pijssimi sint, alienum penitus ab eorum genio est ullum sibi præstari obsequium cum injusto gravamine vasallorum: eorum præsertim qui in majus illius, & regni commodum collaborant, uti minerarij dicti, in colle illo celeberrimo Huancavelicensi, quem Excellentissimus Dom. D. Petrus de Toledo y Leyva in præclaro scripto Matriti edito postquàm Peruviana fuerat gubernatione perfunctus, pretiosissimam Orbis hujus Margaritam compellavit. Uni enim illi omnes debentur thesauri, qui depauperata Hispania mundum potuerunt reddere locupletem. Pro quo & luculentius testimonium extat Philippi II. Regis nostri in schedula anni 1588. ad Marchionem Canneti Proregem Peruvianum, Reddite ergo Christiani Princi
Matth. 22. v. 21.
pes quæ sunt Cæsaris, Cæsari; & quæ sunt Dei, Deo. Nam quæ justè debentur hominibus, & Deo debentur, suo præcepto conscientias | arctissimè constringenti. Circa quod quidem non est opus congessisse Doctores, in re scilicet penitus explorata, ubi omnes illi, & cum illis, ac sine illis ratio naturalis clamat debitorum non posse differri solutionem, & dilatorem ad damnorum compensationem teneri, quæ ex dilatione provenerint. Vide Escalonam in Gazoph. pag. 52.
1004
*Est etiam circa metallum dictum
Circa excessivum pretium.
satis intolerandum absurdum, de quo in NovaHispania, ubi quintalis pretium ad trecentos octoregales ascendere testes fidelissimi contestantur. In quo quidem Regiorum officialium conscientiæ gravissimè possunt onerari, cùm exonerationis spes valde difficilis videatur. Et quidem juxta Regiam taxam id stare nequit: unde ergo adeò insolens incrementum? Dicetur ex metalli indigentia procedere, quod parva illius sit copia, & juxta receptissimam Doctorum mentem, illa est sufficiens ratio pretium adaugendi. Sed contra est: quia quando tale quid accidit, ad vendentem spectat pretij qualecumque augmentum, vel si administratoris in eo versetur industria, non ad illum, sed ad eum, cujus administrantur bona: administratori sui laboris præmio destinato. Tunc sic: Qui vendit est Rex, vel si ejus officiales, nihil ex eo habetur unde stare venditio talis possit. Rex enim moderato pretio fieri vult & imperat venditionem: ergo excessus ad eum non spectat, nec in ejus commodum derivatur. Officiales autem ad industriam in modo distributionis tenentur adhibendam: ideò enim à Rege competens ipsis salarium exhibetur. Si quid ergo ulterius extorquent, extortio planè est cum manifesta restitutionis obligatione. Neque credibile est velle Regem tali annuere venditioni, ex qua majora ejus Regium patrimonium patitur detrimenta: sic enim multi ex minerarijs à venditione abhorrent, & emptionem detrectant, modisq́ue alijs minùs utilibus pro argenti depuratione laborant, unde & quintorum minor portio, & exilis processus commerciorum. Quòd si contingat metallum dictum non ex Regia ordinatione, sed aliunde haberi, pro quo quidem gravissimæ sunt pœnæ constitutæ: illudq́ue Officiales emant ut cariùs vendant, in quo jam non se ut Officiales gerunt: in eo conscientiæ etiam notabile gravamen incurritur: tum ob pretij excessum: tum etiam quia infideles Regi: ad eorum namque curam spectat hujusmodi extralegalibus venditionibus occurrere armata manu, & quod sic venditioni exponitur Regio fisco adjudicare: quo emolumento violata justitia privatur, unde & restitutionis obligatio supercrescit, quomodocumque illa à Doctoribus explicetur. Et quamvis dici fortè queat apprehensionem talẽtalem ad Officiales non spectare, sed ad judices, qui & exequi pœnas possunt: nihilominùs dum Officiales huic se commercio immiscent, contra officij obligationem agunt, ratione cujus debent talibus excessibus obviare, & dum illis incumbunt, Regij fisci cooperantur detrimentis, unde onus præfatum nequeunt evitare. Quæ doctrina juxta id, quod accidere potest, procedit: unde si circa factum sit quidquam, ex quo variari judicium queat, habet Provincia illa viros apprimè doctos ex nostra Societate, ut sua etiam sit laus alijs, qui possint quod hîc non valemus, dilucidiùs explicare.
1005
*Et circa Huancavelicensem fodi
nam nova est his diebus controversia suscitata: Vir enim nobilis illius, quia eam invenit, nepos, suam esse contendens, eam Regi donare intendit, quibusdam & honoris & utilitatis compendijs non levibus postulatis. Cui tamen se alter opponit, jus erga eamdem sibi etiāetiam esse contendens, & pro eo legale proferens instrumentũinstrumentum. Circa quod quidem dum apud Regium Prætorium agitur, non est cur ego præjudicium inferam non rogatus. Et verò P. Stephanus de
Avila circa contractum quemdam cum detectore celebratum à quodam qui solvendo non fuit, & alium ab isto rogatus respondit; sed professus majorem se circa negotium illud notitiam ad exactam decisionem exoptasse. Juxta illam autem, supra quam resolutio cecidit, id habetur prorsus certũcertum detectorem fodinæ, quæ Detectoria dicebatur, Nobilem inquam præfatum, eam uti propriam vendidisse ter centum quinquaginta mille octoregalibus, quos cùm is, qui emit, integrè solvere non valuisset, ipsi est reddita judicis auctoritate. Et ab eo, qui emerat peculiaris pro recuperatione modus inventus, & de contractu actum, qui dicto P. Stephano non placuit, quia usurarius videbatur. Non constat autem ex ipsius Scripto an fuerit ille executioni mandatus, & ex alio colligitur sic actum circa annum 1588. quando Mina dicta ad Regium patrimonium pertinuisse supponitur, quandoquidem contractu conductionis à præfato Patre possideri insinuatum: sic enim ille: Esta relacion es conforme al arrendamiento del año de 88. Id quod etiam constat ex Regia Schedula, de qua nu. 1003.
Regia schedula.
sic enim ibi: Y aunque aya otras personas, que quieran hazer baxas en los dichos precios, no los admitireis, si vieredes que los dichos Mineros se acomodan à lo que fuere justo, pues como està dicho, mi voluntad es que sean preferidos à otros qualesquiera, y el bien del negocio no està tanto en que sea el precio poco mas, ò menos, como en que se saque mucha cantidad, y que para poderlo hazer, anden descansados y sobrellevados. Sic pijssimus, & prudentissimus Philippus, cujus verba ob finalem clausulam præsertim adducta, quibus apertè significat quàm suæ fuerit voluntati conforme, ut Minerarij prædicti sine gravaminibus eorũeorum satis arduo labori adjectis suo in ministerio adeò utili, immò & necessario progrediantur. Ut stat quod circa hoc dictum citato nu. 1003. Nullum gravamen majus, nullum premens magis quàm pecuniæ indigentia, quæ futura pro Indorum laboris compensatione promptissima; quod stare nequit, dum circa debita, de quibus dictum, adeò dormitatur. Neque enim credendum est aliam esse mentem Clarissimi Principis successorum, quos constat ejus pietatem verè Regiam, verè Catholicam exæquasse.
1006
*Circa id autem quod de donatione
Circa donationem Regi factam.
dicitur Regi facienda, jam pridem juxta id, | quod in præfato Scripto habet P. Stephanus, pręivitpræivit exemplum. Circa quod ipse ita censuit, ut esset sanè invalida in adductis ab ipso cirumstantijscircumstantijs, eo quod involuntaria videretur, ob ingens rei donandæ pretium: numquam enim talis libera & spontanea præsumitur, juxta D. Antoninum 2. p. tit. 1. Cap. 7. & Navarrum in Summa Latina Cap. 17. nu. 209. Sed quidem dum cum Rege agitur, respectu cujus vexatio nulla, & in re præsertim, quam Rex poterat sibi antecedenter vendicare; difficilè poterit nullitas contractus ostendi. Cùm aliàs sit rei, in cujus possessione non statur. Et licet revera ita contingat, ut ad hujusmodi donationem ex necessitate aliqua deveniatur, quæ si non adstaret, neutiqam de donatione ullatenus ageretur. Quando tamen, ut dixi, cum Rege agitur, omnis est adhibenda sinceritas, unde ita paciscendum, ut donans omni velit Regem obligatione restitutionis immunem. Immò Rex ipse ita se gerere potest, quidquid de intentione donantis sit. Si enim sincerè agit, benè quidem, si autem non ita, in pœnam perfidi agendi cum ipso modi, potest quod est donatum licitè retinere. Cùm aliàs obsequia ista remunerari abundè soleant, ad quid solent in ipsis donātiumdonantium respectus intendi. Nemo enim unquam car
Ephes. 5. v. 29,
nem suam odio habuit. Ephes. 5. v. 29. & de bonis fortunæ dici solet in carnem & sanguinem converti, unde odio ampliùs janua cordis obseratur. Nec de his plura, de quibus & dictum aliàs, & infrà Tit. 9. Cap. 5.
§. V.

§. V.

Circa præscriptionem. Ad dicta Capite 14. §. 4.
1007
*PRo sufficientia ignorantiæ non so
lùm facti, sed etiam juris dictum ibi, cum qua stat bona fides ad præscriptionem Iure Canonico requisita. Contra quod insurgit P. Bonæ-Spei Tomo 5. Tract. 1. de Iure & Iustit. Disput. 3. nu. 108. & seqq. Ubi distinguit inter bonam fidem Theologicam & civilem, asseritq́ue ignorantiam juris non posse impedire bonam fidem Theologicam, benè tamen civilem, quæ non minùs requiritur quàm Theologica, ut clarè colligitur ex l. 24. ff. de usucap. quæ ita statuit: Vbi lex usucapionem inhibet, bona fides (videlicet Theologica, ut exponit Auctor) usucapiendi nihil prodest. & l. sed etsi §. Si ante ff. de heredit. petit. quæ ita: Post litis contestationem omnes malæ fidei (videlicet civilis, ut idem) possessores sunt: Et ratio est, quia præscriptionis privilegium Iure Civili approbante Canonico, introductum est. Sic cùm pro
Ejus fundamenta diluuntur.
bet, nihil sanè evincit, quia distinctio prædicta sinesufficienti fundamento asseritur, cùm nulla alia bona fides sit, nisi quæ ad conscientiam spectat, & ab ipso vocatur Theologica, juxta quam Jus Canonicum de illa loquitur, & decernit. Unde Innocentius Tertius Cap. ultimo de Præscription. juxta Concilij Lateranensis decretum, ita statuit: QuoniāQuoniam omne, quod non est ex fide,
Cap. Quoniam de Præscript.
peccatum est, Synodali judicio diffinimus, ut nulla valeat absque bona fide præscriptio tam Canonica, quàm Civilis. Sic Pontifex & Concilium juxta D. Pauli profundum effatum: Omne, quod non est ex fidè, peccatum est. Rom. 14. v, 23. Id est ex conscientia, ut habetur etiam de Pœnit. dist. 3. ad fin. §. Illud. Nullam ergo bonam fidem civilem agnoscit, quia illa cum peccato stare posset, quod & in Canonica & civili præscriptione depellit. Neque urgent leges adductæ. Quod enim in priori statuitur, ut jacet admittitur, scilicet bonam fidem non prodesse, ubi lex impedit, ut certum est in aliquibus inhibere. Quod autem in altera benignè exponendum est, quia impossibile est ut bona fides, quæ fuerit, in malam transeat, dum pro ista certum non subintrat fundamentum. Unde & contingere potest ut post litis contestationem, si actor in lite succumbat, aut ab ea desistat, bona fides continuetur. Pro quo Covarrubias in Regulam Possessor. Parte 3. nu. 4. Vers. Secunda conclusio. Ubi licet videatur juxta aliorum mentem loqui: Vers. tamen ultimo id absolutè amplectitur, sic enim ibi: Et videtur non esse locum
Covarrubias.
in hac specie Regiæ Constitutioni: siquidem ex litis contestatione non fit interruptio præscriptionis, cùm actor succumbit: quemadmodùm superius in hoc ipso §. probavimus. Sic ibi. Quidquid inferiùs videatur dubitare, neque ad præmissam doctrinam referendum. Pro quo & facit id, quod habet n. 6. ver. Superest in fine, ubi pro eodem jus stare concludit: Nam leges in contrarium pro communi allegatæ, intelligendæ sunt, quoties mala fides manet apud poßidentem vel præscribentem, quæ sunt illius verba. Si autem bona, non quidem talis, sed mala præsumitur ex civili interruptione, ut ipse subdit, ut indicet non obstare illam, quia in præsumptione fundatur. Et juxta hæc videtur posse Juris regulam explicari, ut ignorantia Iuris non relevet, quia non videtur in bona fide, & conscientiæ securitate fundari. Et quidem juxta explicationem dictam satis expeditè in hac materia proceditur, & multarum difficultatum culmi una falcis circumductione secantur.
1008
*P. Pereyra Tomo 1. nu. 531. diversi
modè circa ignorantiam Iuris manifesti sentit: ait enim ignorantiam ejusmodi etiam in foro conscientiæ tollere præscriptionem ordinariam, qualis est trium, decem, & viginti annorum, & probat, quia præscriptio omnem vim habet à Jure humano: illud autem eam non admittit, ut constat ex l. 4. Iuris. ff. de Iuris & facti regul. quod præcipuè intelligitur de præscriptione ordinaria requirente titulum, qui cum tali ignorantia non datur. Asserit deinde probabile esse ignorantiam talem invincibilem impedire pręscriptionempræscriptionem etiam longissimi temporis. Quod P. Molina Disput. 64. ita censuit certum, ut oppositum dixerit improbabile. Quo non obstante statuit probabilius esse per ignorantiam dictam non tolli præscriptionem dicti generis, quia leges de illa loquentes fundantur in præsumptione, ut constat ex l. 20. n. 6. Qui contra Iura mercatur, bonam fidem ha
bere non præsumitur. Ergo si cesset præsumptio, cessabit lex, & dabitur præscriptio. Unde si quæ Jura in contrarium adducuntur, explican|da sunt, vel de præscriptione ordinaria, vel in foro externo. Sic ille philosophatur, & quoad ultimum meritò audiendus: in assertione autem priori, si locutus similiter fuisset, major esset consequentia doctrinæ: ex fundamento enim posterioris potest idem de priori convinci: leges scilicet in præsumptione fundari: neque enim major in quibusdam, quàm in alijs diversitatis occurrit ratio: id quod in prædicta lege, ex qua ille arguit, manifestum apparet: neque enim in adductis verbis pro extraordinaria præscriptione speciale aliquid indicatur.
Generalis probatur.
Et est quidem illa eisdem verbis Regula 82. in 6 ubi Glossa uti communem accipit. Circa quam & Dynus ita scribit: Hujus Iuris est ratio, quia
Dynus.
aut emptor sciebat à Iure prohibitum: & sic fides mala concluditur à parte: aut ignorabat: & tunc mala fides propter Iuris errorem præsumitur. ff. de usura l. si fur. Sic ille. Jam quod de legibus in contrarium adducibilibus dicitur ad eas, quęquæ ut favorabiles adduci possunt, venit pariter applicandum, ut scilicet de foro loquantur externo, si quidquam urgere videantur, & quòd sic procedant, ut ad ordinariam & etiam extraordinariam præscriptionem spectant, cùm pro discrimine indicium nullum extet.
1009
*P. Herincx Tomo 3. Disput. 4. de Iust.
& Iure n. 169. communem sententiam sequitur circa ignorantiam Juris, & probat, quia sic leges disponunt, à quibus translatio dominij nascitur, pro quo specialiter adducit l. Num
l. Nunquam ff. de usup.
quam 31. ff. de usurp. & usucap. ubi sic habetur: Numquam in usucapionibus Iuris error possessori prodest. Quod quidem ait Doctores intelligere de Jure claro, ut circa usuras, & impotentiam alienandi in Religioso & pupillo. Sed quidem lex dicta, sicut & aliæ, explicari de foro externo possunt. Et licet ab illis dominij translatio nascatur, id post sententiam declaratoriam sufficienti ratione salvatur. Id quod in Testamento videre licet, ratione cujus, & beneficio legis solemnitatem præscribentis, dominium ad heredem transfertur: & tamen probabilissima sententia est deficiente solemnitate, si quis de voluntate sit defuncti certus, posse relicta bona apud se extantia retinere. Id quod etiam de confiscatis bonis proponit Auctor n. 177. Quod efficacissima potest ratione convinci. Nam leges civiles præscriptionem admittunt etiam in possessore malæ fidei, quod est, ut vidimus, ab Innocentio Tertio in CōcilioConcilio Lateranensi damnatum. Tales ergo leges in Cæsareo Jure contentæ ad conscientiæ forum minimè pertinebant, cùm essent injustæ, & consequenter aliæ ad præscriptionem spectantes, quia in omnibus publici tantùm status commodum spectabatur, pro quo Covarruvias Parte 3. in citatam Regulam Possessor Vers. 1. Pro & quo in l. ult. ff. Pro suo, ita loquitur Juris
L. ult. ff. Pro suo.
consultus Neratius: Ergo usucapio rerum constituta est, ut aliquis litium finis esset. Sic ibi. Non ergo conscientiæ agebatur negotium, quando & legislatores Ethnici erant, & à Christianis Principibus nihil est adjectum, ratione cujus negotium animæ agi videretur. Pro quo & facit, quod de Regno Siciliæ loquens habet P.
P. Tamburinus.
Tamburinus Lib. 8. in Decalogum Tract. 1. Cap. 14. §. 2. n. 3. sic enim ibi: Iurisperiti Regni nostri, qui paßim varias Decisiones de Præscriptione Typis evulgarunt, solùm loquuntur in foro iudiciali, quod ad ipsos pertinet &c.
1010
*Sed instari potest. Nam legibus
Instantia urgens.
præscriptionis non extantibus, res ad aliquem pertinens ad dominum semper pertineret, in cujuscumque potestate esset, quantolibet temporis lapsu: Atqui stante lege prohibente præscriptionem eodem modo se habet res ac si leges præscriptionis non extarent: ergo res sic ab aliquo possessa ad dominium legitimi domini pertinebit. Major est certa juxta omnium sensum, & rationem manifestam, ideò enim adinventa est præscriptio, ut dominium possidenti cum legitimis conditionibus conferretur, unde & supponitur apud priorem dominum extitisse, quia nequit dici fuisse nullius, sicut accidit in rebus vacantibus, de quibus in præsenti capite, sic enim domino comparenti non esset res necessariò reddenda, si deficerent conditiones ad præscriptionem requisitæ. Minor autem ostenditur: Nam lex prohibens dominijtranslationem illud non transfert: neque est alia ratione cujus id possit haberi. Quænam enim illa? Non videtur equidem ostendi posse, cùm aliàs, juxta dicta leges præscriptionis circa forum conscientiæ non versentur, unde & quoad illam in eodem statu censendæ sunt remanere. Ergo &c. Quæ quidem instantia non parùm videtur urgere: potest tamen responderi, concessa Majori negando Minorem. Et admittendo quidem translationem dominij non fieri virtute legis prohibentis, negando tamen id haberi non posse virtute aliarum. Sunt enim multæ leges, quæ positis legitimis conditionibus dominium transferri statuant, quæ generaliter procedunt; unde cùm aliæ subsecutæ in quibusdam casibus id prohibentes, commodam accipiunt explicationem, ut de foro externo veniant accipiendæ. Licet autem legislatores forum conscientięconscientiæ directè non spe
ctent in dominij translatione; dum tamen absolutè de illo disponunt, consequens est, ut sine cōscientiæconscientiæ reatu res possideri queant, sive Christianus quisque sit, sive talis non fuerit: nam in statu etiam Gentilium suus etiam reatus esse conscientiæ poterat, ut est penitus exploratum, cùm in eo legis naturalis vigeret obligatio, & ita restitutionis, à qua virtute legis alicujus juri naturæ conformis poterat liberari. Leges autem quæ absolutè de dominij translatione in Cæsareo Jure disponunt præter alias sunt: l. 3. ff. de Vsucap. l. Ad quiritur §. Non solùm. ff. de adquir. rer. dom. l. Traditionibus. C. de pactis Authent. Nisi tricennale. C. de bonis matern. Ex quibus Covarruvias suprà Vers. Ceterùm contrariam, probat non solùm dominium utile, sed directum transferri per textus, de quibus ibi, Et hęchæc quidem dicta sint ut probabilitatem, de qua nu. 102. præsentis Capitis adstruamus. Ubi circa Covarruviæ citationem erratum in numero, positus enim est 10. cùm sit 9. & hoc quidquid alibi dixerit.
§. VI.

§. VI.

Circa Regia emolumenta ex Gabellis. Ad Cap. 15. 16. & 17.
1011
*IN priori circa Alcavalam Cardinalis
Circa Alcavalam.
Toleti rigida est censura proposita: qui & circa illius initium minùs videtur exactè locutus, dum illud ad tempus belli Granatensis refert, cùm tamen Alfonsi Undecimi tempore fuerit inchoata, nisi bellum Alguirense libuerit Granatense nuncupare. Pro quo novissimè Dom. Doct. Franciscus Ramos del Manzano Regius supremi Consilij & Cameræ Consiliarius, ac Regis nostri Caroli Secundi dignissimus Magister in Historialibus animadversionibus pro magnorum Regum in pueritia comparatis imperijs, ubi circa præfatum Regem Alfonsum ita scribit: En las mismas Costas
P. Ramos del Manzano.
de Alcalà se acavò de otorgar por todos los Reynos al Rey el impuesto de la alcavala y veintena de las rentas, para la guerra de los Moros. Aviase pedido algunos años antes, en Cortes de Burgos para la empressa de las Algeciras, y deteniendose en concedarleconcederle los de Burgos, les dixo el Rey, que quando no se le concediessen, el por la Santa Fè, y por la salud de sus Reynos, con tres mil Caballeros, que podria juntar y mantener con sus rentas, entre los de su casa, iria à poner su Real à la puerta de la Algecira, y alli estaria bastahasta dar fin à la empressa, como Caballero, y como Rey Christiano, por sus Reynos, y por la Christiandad. Razonamiento ò habla, que oida por los de Burgos y suceßivamente por los Prelados, Ricos hombres, y fidalgos de aquellas Cortes, y de otras de Castilla, otorgaron luego la alcavala, teniendo por merced à Dios, que les ubiesse dado un tan buen Rey.
Sic ille. Ex quo habetur compertum fideles vasallos in contribuenda pecunia esse promptissimos, quando pro illius impositione est etiam comperta caussa, quæ in bonum publicum cedat, & Christianæ fidei defensio & propagatio pertractatur: ac circa illud pij & providi Regis desudat industria. Quod si desit, mirum non est sub impositionum onere congemiscere, & pro benedictionibus maledictiones jaculari. Solet autem in hujusmodi gravaminibus id accidere, quod experientia satis testatum reddidit, & P. Mariana Lib. 15. Historiæ Hispanicæ Cap. 11. de Ferdinando Alfonsi præfati parente loquens
P. Mariana.
sic eleganter & prudenter admonuit: Ferdinandus bello Maurico comparando Vallisoleti conventus regni habet, pecunia conquisita collataque propensa provincialium voluntate æquo animo ferentium damnum pecuniæ; gravitatem vectigaliũvectigalium præ cupiditate impiæ nationis extirpandæ: neque cogitantiũcogitantium honestis sæpè occasionibus jura imminui libertatis: dum malis Reipublicæ temporibus concessa vectigalia, sedata etiam tempestate imperantur, retinenturque. Sic ille, ad Alcavalam respectu habito, cujus initia extitere tunc temporis, & sub filio Alfonso irrevocabiliter prorogata. Sed quidem quod videtur præfatus Scriptor innuere etiam necessitatis tempore debere subditos populos circa contributionem cogitare, ne suam honestis, quæ obtenduntur, caussis, amittunt libertatem, humanam superat providentiam, cùm necessitas lege careat, nec sit fas Principem inarmatum velle, & certis periculis illum, seq́ue pariter obnoxios remanere. Ni
hilominùs quando sic aliquid postulatur, & necessitas urget, non est spes recuperandæ libertatis penitus abjicienda, sed id, quod postulatur quoad quantitatem & tempus cum moderatione concedere, promittente Rege pro certo temporis spatio exactionem futuram, nisi eadem persistat necessitas, neque tale aliquid nisi facto regni conventu, ut leges statuunt, exacturum. Et quidquid de hoc fuerit, illud opportunissimum, si Alcavalæ gravamen levius redderetur, sic enim quod plus esset in bonis eam solventibus, in Regis commodum aliundè redundaret, & sicut Deo debent, ita & Regi vasalli cum lætitia deservirent.
1012
*Cap. 16. de vectigali Almoxarifazgo
Almoxarifazgo unde.
actum, quod nomen nescio quomodo in Hispania retentum, juxta ea, quæ habet P. Mariana citato lib. 15, Cap. 21. sic enim ibi: Iosephus Iu
P. Mariana.
dæus ad rationes regiorum vectigalium compulsus, (cùm fidem non satis probasset, & occasio evertendi hominis quærebatur, neque deesse poterat) ærarij præfectura abijt: cautumque ne deinceps externæ religionis homini demandaretur. Almoxarifi vox Arabica odij mitigandi caussa, Præfecti thesaurarij appellatione mutata, in ea re universæ provinciæ abs rege gratificatum. Sic ille. Sed circa hoc non est cur diutiùs occupemur. Occurrit autem citato in Capite n. 123. in fine defectus syllabæ, propter quem sensus contrarius redditur in re, de qua ibi. Dicimus enim in mari Australi non videri opus esse vectigali dicto ob illius securitatem ab hostilibus incursibus, propter quos constat fuisse constitutum, sic tamen conclusum: Quod ad vectigal pro mercibus ex Hispania
Circa typographicum errorem.
adductis referri potest, adeò accrescens ex ejusdem maris enavigatione, in qua onerarias numquàm pro securitatis commodo naves Regiæ comitantur. Sic ibi: quod tamen ut jacet constat esse à veritate penitus alienum; cùm Regiæ naves in earum ordinario concursu onerarias comitentur. Quid igitur? Itáne manifestæ injurij veritati? Absit. Sed error inde: quod particulæ Numquàm negativa detracta particula, scilicet Non, cùm Nonnumquàm dici debuisset. Tale aliquid & in sacris libris non semel occurrit ob inscitiam librariorum. Sic illud Iob 22. v. 12.
Similis alius Iob 22. v. 12.
ubi ita quidam: An cogitas quòd Deus excelsior cælo sit? Quod quidem contrarium habet sensum legitimo & tenendo addita particula Non, hoc modo: An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit? Quod à Francisco Luca adnotatum. Et juxta priorem lectionem Commentarius D. Gregorij decurrit, egregia quidem doctrina, sed minùs Literæ congruenti. Jam quod circa
securitatem in hoc Australi mari diximus, Deo benè favente, hucusque verissimum comprobatum: Deo inquam benè favente; nam quæ immani maris interstitio adscribi potuit, superiori debet providentiæ potiùs adscribi: transitus siquidem redditus est non ita arduus inimicis, ut antea credebatur. Unde inter suspiciones vivimus repentinorum incursuum, quos | utinam ejus, quem certissimum nostræ felicitatis Auctorem agnoscimus, favor continuatus avertat. Et quidem illis, si quidquam attentaverint, de humanis etiam pręsidijspræsidijs erũterunt majora, quàm suspicari ipsi poterunt & terræ & maris obstacula: & circa hæc expediet vectigal, de quo loquimur, pro quo & constitutum, insumi: his præsertim temporibus, cùm pro sumptibus Classis ex Hispania venturæ Indultum, quod Commercium præstat, de quo aliàs, abundè sufficiat. Negotium ergo conscientiæ videtur agi in caussa præsenti: absurdissimum enim videtur, si Peruvium, divitiarum fons, & exercituum Europæorum animatum robur, indefensum relinquatur.
1013
*Pro Averia dictis Cap. 17. addi po
test quod dudum dicebamus de obligatione insumendi illam in defensionis commodum, quia ea est de caussa, ut ibidem expositum, instituta. Prætereà circa obligationem in foro conscientiæ, quod dictum n. 132. de illam defraudantibus, qui nullo circa hoc conscientiæ remorsu pulsantur, confirmari potest ex eo quod habet P. Pereyra Tomo 1. nu. 1562. ubi quærit an lex obliget in conscientia imponens tributum, sed nihil exprimens de ipsius petitione. Et adducta P. Sancij sententia Lib. 2. Consilior. Cap. 4. Dub. 10. n. 5. asserentis cum multis talem legem tantùm obligare ut nullus ex industria occultet merces, & utatur fraudibus pro defraudatione; non verò ad hoc ut ipse inquirat exactores, eisque sponte offerat tributum. Et aliorum apud eumdem n. 11. qui eamdem doctrinam extendunt ad eum, qui ex industria occultat merces & contractus, ne gabella exigatur, quod probabile ille judicat, sed oppositum probabilius, ita concludit: Mihi videtur
consuetudini standum esse. Sic ille. Cùm ergo ea circa Averiam vigeat consuetudo, quam vidimus, videtur eidem standum. Neque contra hoc facit id, quod tradit citatus Scriptor immediatè ante præfata, ubi sic ait: Illud mihi certum est, tributa justa deberi in conscientia eo modo, quo lex justa obliget, ut solvatur absque alia nova petitione sic solvi debere, ut contingit in decimis Ecclesiasticis, quas Ecclesia præcipit solvi etiam non petitas. Tantum ille. Cùm ergo Rex Averiam etiam non petitam solvendam statuat, & cùm obligationem exprimat in foro conscientiæ, ut constat ex adductis n. 130. pro hac videtur parte stare, neque illud, quod subdidit, suffragari. Sed quidem quod ab ipso traditũtraditum, ad casum est præsentem extendendũextendendum, quandoquidem stante Regis declaratione, circa illius tamẽtamen praxim ea, quam diximus, viget consuetudo. Ubi & dici potest legem dictādictam non esse receptāreceptam quoad hujusmodi obligationem, ut mōstravitmonstravit usus, neq;neque pro eo speciale quidquāquidquam à successoribus adjectũadjectum, idq;idque satis prudenter, quia nullus ex eo colligendus fructus, & oporteat valde cōscientięconscientiæ laqueos evitare. Hinc factum ut cùm à me tale aliquid post navigationis terminum peteretur, prorsus abnuerim, immunitate prætensa, unde non est in petitione processum. Non enim gravamen tale supra rem cadit, sed supra personam, unde afficere nequit exemptam. Neque circa hoc ulla videtur extare lex, & ita à navium Regiarum gubernatoribus apparet inventum, hinc inde compendia conantium cumulare. Contra quos tamen militat adducta ratio soluti pretij transvectionis; neque enim dici potest exactionem hujusmodi ad illud pertinere, quandoqui
Vide in Indice verb. Averia.
dem circa illud nihil est cum gubernatore conventum, unde neque accrescere debet obligatio penitus insperata.
§. VII.

§. VII.

Circa pœnas Commissi. Ad Cap. 18.
1014
*QUod n. 141. dictum de mercibus
De praxi contraria legi.
Sericis ex Sina adductis, jam his temporibus adeò est practicabile redditum, ut non solùm pro Ecclesijs, sed pro quibuscumque alijs, nescio qua de novo introducta indulgentia, liceat illas comparare. Ubi quidem si à Rege illa non descendit, negotium quidem est non levi scrupulo obnoxium, si de Gubernatoribus loquamur: est enim expressa pro eo prohibitio in magnum, ut creditur, Indiarum commodum, unde quæ & debeat generaliter observari, quidquid de interpretatione benigna aliquando sit, de qua dictum Tit. 3. Cap. 3. Erit autem major scrupulo locus, si mercimonium tale ad ipsos Gubernatores spectet, licet aliorum ministerio, minimè occulta agendi ratione. Accedit ex eo jura Regia imminui, quæ ex mercium ex Hispania comportatione ad cumulum magnum assurgunt, & satis absurdum est ut id cooperatione Gubernatorum eveniat, erga quos Regia confidentia eminet, ut quod pretiosius in bonis habet, illis committat, & eorũeorum diligentiam ampla compensatione remuneret, aut remuneratione cōpensetcompenset, pro adventu & reditu ad sumptus necessarios attentus, ut in nullo ipsius providentia deficiat; sicque & defectus in administratione præveniat, ut tales erga se experiatur, qualem ipsi erga seipsos providum & attentum Argum experiuntur.
1015
*Circa id autem quod pro Ecclesiæ
immunitate dictum, ut ex prohibitis mercibus emere liceat, videtur posse non inverosimiliter responderi, Regiam prohibitionem erga Ecclesias non versari; sed erga mercatores, ut scilicet illis non liceat merces præfatas cuicumque vendere, etiamsi pro Ecclesijs dicantur adductæ. Quod quidem non videtur contrarium Ecclesiasticæ immunitati, sicut in alijs potest accidere, quæ vendi prohibentur. Et in casu præsenti potest ratio specialis pro expressione Ecclesiarum occurrere, quia eo prætextu possent mercium dictarum arcæ quamplures introduci, & quidem ratione immunitatis non tenetur quis vendere ijs, qui illa gaudent, si non vendat alijs, quæ ipsius sunt: in eo enim uti suo dominio potest. Quod ergo facere sic potest, etiam poterit obligatus, salva immunitate: quia in eo neque directè, neque indirectè contra illam tenditur: & de directa tendentia ex eo ostenditur, quia incredibile est legem à Catholico Rege latam, & obsequentissimo Ecclesiæ filio, contra ipsam velle aperto Marte militare. Item ex qualitate ipsius | legis, in qua nullum gravamen Ecclesiæ, sed bonum publicum, immò & Ecclesiæ ipsius accuratur. Ecclesiarum namque pretiosior ornatus ex publici commercij locupletiori proventu accrescit, unde & pretiosiora possunt ornamenta, Europæa scilicet, expectari. De indirecta autem probari potest ex doctrina Cardinalis Lugo, cujus est optima explicatio Disput. 34. nu. 136. ubi ait tunc contingere quando lex ex suis verbis non tendit directè ad gravandos Ecclesiasticos: dantur tamen tales circumstantiæ, ex quibus ostendatur id præcipi ad eos gravandos per circuitum v., verbi g.gratia, si laicis prohibeatur ne vendant sine expressa licentia magistratus, ea intentione, ut non detur licentia vendendi Ecclesiasticis, de quo Nos aliàs. In casu autem præsenti nihil est invenire tale ut liquet: prohibitio enim minimè ex tali intentione procedit, sed ex motivis prædictis, neque ullus est circuitus, aut illius umbra. Quòd autem de Ecclesijs inducta mentio, nihil tale arguit: sed cautio quædam est occurrens credibili prætextui, ne scilicet ab Ecclesia damnum veniat, cui sine ipsius immunitatis læsione potest obviari.
1016
*Et præfatus quidem discursus vide
tur non inverosimilis, unde legem prædictam non penitus immunitati contrariam pronuntiavimus, sed scrupulum circa eam movimus ob adductas rationes, non equidem leves, aut contemnendas, unde est cur circa hoc procedi magno cum temperamento debeat. Et quod videtur certum, si res jam emptæ sint, & dominij Ecclesiæ privilegium eminens consecutæ, extrahi violentia illata nequeunt, cùm & ratione dominij, & quia intra Ecclesiam, debeat illis hæc reverentia minimè denegari. Et verò etiamsi extra Ecclesiam apud Sartores inveniantur. Tum quia privilegium dictum stat pro ipsis: nec non quia id non videtur credibile futurum Regiæ consonum voluntati. Et quia verba legis ad illud neutiquam videantur extendi, cùm de adductis pro Ecclesiæ cultu aut ornamentis procedant; & ita non de ijs, quæ jam sunt divino cultui dedicata. Est autem ex præfatis mercibus æstimabilius illud, quod Raso de Canton dicitur, ut nullum ejus generis ex Europa adductum illi valeat exæquari. Et illud quidem Ecclesiæ ornamentis aptissimum, sicut & alijs non sactis usibus. Ubi quidem verosimile non apparet velle Reges nostros in Peruvio illius usum penitus removeri: deberet enim alio ex Hispania transmisso, ut in mercibus alijs usu venit, illius suppleri defectus. Circa hoc ergo benigna est interpretatio Regijs legibus adhibenda.
1017
*Extat & prohibitio alia circa arma
ex Europa transportanda, de qua nu. 142. Cujus esse ratio potuit, ne pro ijs, qui prioribus illis temporibus ad seditiones propensi regiones istas perturbabant, nova essent fomenta furoris, quibus sibi addictos roborarent. Sed experientia docuit necessaria esse illa, offensiva pariter & defensiva, non solùm propter timores nocturnos, sed diurnos etiam, ad Peruvianas divitias anhelantibus externis, & intra propria regni viscera quandoque periculosis motibus excitatis. Et quid ad Chilense regnum attinet dubitari nequit, unde Serenissimæ Reginæ nostræ providentia ad opportunam hujus generis, sicut ad alia omnia, provisionem attenta, copioso dudum apparatu succurrit, qui & circa hoc nostrum desideratus, ne nimia nos securitas in pericula, ut sæpè accidit, irreparanda conducat. Neque enim arma in hoc regno fabrefieri commodè possunt; & magnis quidem expensis, si quæ conficiantur, obveniunt, licet quod attinet ad majora tormenta, nulli cedat, habet enim & plura & pulcherrima, non ferrea, sed ænea, quibus Callaici portus muri resplendent, & quæ possint etiam eò ubi opus fuerit, convehuntur. Circa Paraquarios Indos, quia ab hostibus Brasilicis, nomine Christianis, invasi, ut eos in servitutem redactos in Sacchari cogant officinis rara inhumanitate servire, cùm jam zelo & Apostolica Operariorum nostręnostræ Societatis industria ad oppida essent ex silvarum habitatione traducti, & Christianis moribus usque ad miraculum conformati; experimentis compertum est valida defensione indigere, & ita tractandorum, arcabusiorum peritiam edocti, securitatem sibi post egregia facinora compararunt. Sed ecce spiritus contradictionis insurgit, & zelo nescio quo arma subtrahuntur, & hostium incursibus obnoxij relinquuntur. Ergo redeunt illi magno innocentium damno, ut fuga sibi consulere opus fuerit, & magni Christianæ religionis progressus interrupti. Conclamatum proptereà à Patribus, & apud Excellentissimum Proregem pro remedio peroratum: quod & benignè adhibitum armorum redhibitione, hoc ipso, quo hæc scribo tempore, currente anno 1677. & quis ille fuerit, superiùs dictum, nec gravabor repetere, præclara memoria dignum Dom. D. Baltassarem de la Cueva Comitem de Castellar, & Marchionem de Malagon, magnæ & sapientiæ & prudentiæ Principem: quam memoriam debet illi Societas, ut de me taceam supra meritum honorato, sine adulationis fumo, & Deo sub teste locuto. Stet ergo oportere Peruvianam non solùm majestatem, sed etiam tenuitatem esse armatam, inde etenim & majestati sui gloriæ processus, suæ commendatio inclyta potestatis.
§. VIII.

§. VIII.

Circa Confiscationes. Ad Cap. 20.
1018
*DIctum in eo specialiter de Confis
cationibus S. Inquisitionis Tribunalis, & aliquæ cautiones pro Receptore adhibitæ, tum illarum, tum aliorum ad S. Tribunal spectantium, ex quarum observationis defectu monstrum vidimus hoc in genere horrendum erupisse. Incuriosa enim & damnabili prorsus administratione annorum plurium, cùm ad reddendam rationem peculiari supremi Tribunalis commissione à fidelissimo & peritissimo Domino Inquisitore Receptor cogeretur, inventus est minus habens: & adeo minus, ut debitum ad multa millia Octoregalium excre|verit, ad quædam tantùm genera ratione contracta, pro quorum solutione, etsi locuples ille, minimè sufficere potuerint facultates. Et ut posset dicere, Omnia perdidimus, etiam vitam perdidit, utinam non & animam, quod piè possumus conjectare. Desideratum est quidem ut cùm magis legali declaratione suæ obligationis decederet, pro quo & consilium amicabile non defuit, ad quod tamen ille: & meus honor? In quo quidem manifestè deceptus, potuit enim declaratio ita disponi, ut & conscientiæ fieret satis quod erat optandum maximè, unde & honoris apud Deum & homines præcipuus splendor, & quod ad humanos spectat respectus etiam honorificè dispensari. Et bene quidem verum est juxta receptissimam apud Theologos doctrinam non extare obligationem restitutionis bonorum inferioris ordinis cum bonis superioris, & famam pecuniarijs commodis anteferri. Sed hic non erat his locus, neque opinio esse apud Christianos etiam improbabilis potest, juxta quam liceat ob tuendum honorem in rationibus administrationis reddendis minùs verum, ne dicam apertè falsum, admisceri. Et ita gravatum relinquere creditorem, cui constat eum, qui rationem reddit, magnis esse nominibus obligatum. Potuit itaque Receptos præfatus sic testari: Declaro me administrationem bonorum ad S. Tribunal Inquisitionis spectantium habuisse: & quia in ea potui ex humana fragilitate delinquere, pro debitorum compensatione omnia mea bona relinquo, si quæ fuerint legitimè comprobata. Nulla in hac ingenua confessione honoris jactura, sed in ejusin ejus manifestum. Quid enim detrimenti incrementum declaratione adeò temperata esse queat, quando contra administrationem extabant plenissimæ probationes, quibus contraire, in illa præsertim hora reddendæ Deo exactissimæ rationis, non poterat esse honorificum, sed penitus indecorum. Quæ quidem licet jam remedio esse non possint, admonitioni tamen poterunt deservire, ut circa hoc attentione quàm magna procedatur, & fidatur nulli, aut ejus pecunia relinquatur arbitrio: sed ratio frequens recuperatæ, & insumptæ à Dominis habeatur: quòd equidem non solùm occasione præfata, sed aliundè satis instructus possum veteranus minister admonere.
1019
*Ubi inquiri potest an Receptor pos
sit pecunijs, quas pertractat, negotiari. Et grave in eo futurum peccatum, dictum nu. 156. quod & nunc assero, quia pro certo habeo esse contra S. Tribunalis Iudicum voluntatem: quo non obstante lucrum erit fructus industriæ, & sine restitutionis onere, sicut de Regijs Officialibus habetur Cap. 3. n. 14. & pecunia hujusmodi cùm ex confiscationibus procedat, ad Regem spectat, unde pariter circa illa philosophandum. Sed insurgit difficultas ex eo quòd
qui ita negotiatur, pecuniam periculo amissionis exponit, ut frequenter evenit: & ita ratione hujusmodi periculi aliquid debet refundere domino: nemo enim pecuniam suam cuiquam tradet cum periculo amissionis, aut difficilis recuperationis, nisi ratione illius aliquid ultra sortem accipiat, cùm sit illud pretio ęstimabileæstimabile, & extra simplicis mutui rationem. Ergo licet propriè mutuum non extat in casu præsenti, cùm tamen ratio subsit eadem, pariformiter debet judicari. Ad quod quidem dici in primis potest si Receptor aliàs habeat unde satifacere ex integro possit, difficultatem cessare: quidquid de gravi peccato sit ob expressam prohibitionem in quocumque eventu: est enim usus rei alienæ contra expressam domini voluntatem, licet sine periculo damni proximi: sic enim & remotis obviatur: pro quibus nihil ultra sortem dari debet, quia mutuum simpliciter sumptum semper tale aliquid importat, & ita apud homines non habet peculiarem æstimationem. Et potest quidem mutuans à mutuatario securitatem exigere pignoris, aut fidejussoris: quibus etiam extantibus pericula remota non cessant; nam & pignus varijs est accidentibus expositum, & fidejussor potest mori, aut impotens reddi pro fidejussoria obligatione. Ante menses aliquot res accidit scitu digna. Ante illos enim Rectori Collegij nostri Arequipensis remissa sunt decem millia, si bene memini, Octoregalium, quibus opus erat quoddam pium, externo institutore, fundandum. Cumque is, qui ea exportaverat in Patris cubiculum detulisset, & coram utroque fuissent pomeridiano tempore numerata: instrumentum traditionis fieri delator postulavit. Cui respondit Pater defessum se non posse diutiùs circa isthæc immorari. Cui tamen ille, Absit, inquit, mi Pater: nam possibile est ut hac nocte P. V. moriatur. Annuit, & confecto cum instrumento bonus pecuniæ delator abscessit: qui prophetico videtur ore locutus, nam paulò post repentino mortis jaculo Rector trajectus expiravit. Repentino quidem, sed non improviso; erat enim egregiæ probitatis vir, & conscientiæ suæ solertissimus explorator, magnis Religiosæ sanctitatis præconijs publicitus honoratus. Nulla ergo est humana in conversatione securitas, ut meritò debeat quantùm fieri prudenter possit periculum præcaveri.
1020
*Jam quod ad illud attinet in eo, cui
Doctrinalis resolutio.
non suppetit unde queat, si res eveniat improsperè, debito satisfacere, inutilis resolutio est improspero stante successu; qui enim pro solvenda sorte non erit, quomodo ad aliquid superaddendum sorti prævalebit? Sed prosperè procedat, & ex voto lucretur. Quid tunc? luxta dicta Tit. 9. nu. 120. dicendum nihil præter sortem deberi, quia pro hujusmodi obligatione debet pactio præcedere, qualis in casu nostro abest penitus. Neque urget quod dicebatur de contingentia illa pretio æstimabili: quia cùm mutuum illam specialem obligationem secundùm se non importat, ut obligatio circa illam accrescat, debet in pactum deduci: forsitan enim sic mutuum accipere intendens, ab eo desistet, sicut de lucro cessante, & damno emergente communiter Scriptores affirmant. In casu autem præsenti nihil tale accidit, cùm dominus pecuniæ adeò alienus à contrahendi intento reperiatur, quandoquidem prohibitione sua contractationem omnem se aversari manifestissimè protestatur. Sed instari potest. | Nam ut obligatio aliqua contrahatur sufficit
rei, quæ usurpatur, aliquid pretio æstimabile etiam extrinsecus adhærere, etiamsi voluntas contrahendi utrimque non extet: Sic qui rem furatus est, aut injustè detinet, tenetur ad lucrum cessans, & damnum emergens: ergo similiter in casu est præsenti dicendum. Quæ instantia non levis apparet. Respondetur tamen juxta communem agendi modum de hujusmodi respectibus, ex quibus damuum nullum reipsa sentitur, minimè homines curare: licet ut caveatur damnum possint pericula ad contractum advocari. In adductis casibus, in quibus damnum incurritur, diversa profectò ratio est, nam & lucrum cessans dici etiam damnum potest. Quæ quidem sit satis per occasionem disceptasse.
§. IX.

§. IX.

Circa terras auctoritate Regia distributas. Ad Cap. 21.
1021
*PRo distributione hujusmodi habetur
Regium rescriptum nu. 162. tenoris sequentis: Con que lo que se les repartiere, no lo puedan vender à Iglesia, so pena que lo ayan perdido y pierdan, y se pueda repartir à otros. Quod quidem ut jacet contra Ecclesiasticam diximus esse immunitatem, licet adducti ibi duo docti Scriptores illud conentur defensare. Quibus accensendus D. Caramuel generaliter statuens sine licentia Regis non posse bona sæcularia fieri Ecclesiastica, contra quem latissimè disputat P. Joannes de Cardenas in Crisi Theologica Parte 1. in fine, ubi Disputatio pro eo unica
23. instructa Capitibus, & satis quidem docta, atque intentum irrefragabili efficacitate concludens, ut non sit opus hoc loco quidquam adjecisse. Et quidem quod ad dominium illud, quod in Principibus ultra jurisdictionale ponitur, ut possit pro bono publico de omnibus Reipublicæ bonis disponere, non est cur gravemur concedere, & admissa ad emptionem bonorum facultate, quæ Ecclesiastica eo ipso reddantur, aut gratuitæ donationis gratia, dominium illis prædictum remanere, quod ad usum videmus non semel advocari, quando Ecclesiæ aut Religiosæ domus, defensioni civitatis comperiuntur incommodæ: tunc enim ad demolitionem aut ex toto, aut ex parte sine scrupulo tenditur, ex dominij excellentis potestate, & quodam naturali jure, per quod licet publico bono consulere, sicut & quandoque privato, cum rerum sacrarum jactura. Sic grassante incendio ne ulterius progrediatur, destrui Ecclesia potest, & me invadentem in ea inimicum occidere, si aliàs vitare mortem nequeo, & sic multis in alijs eventibus. Ex quo habetur pro emptione non esse licentiam necessariam, quandoquidem cessat ratio illam postulandi, excellentis inquam dominij detractio; & aliqualis suffuratio.
1022
*Iam quod attinet ad dominium il
lud potentiale, quod in omnibus privatis constituitur, ut possit quisque rem habere, quæ per venditionem aut donationem Ecclesiæ alienari nequit, & ita lædi asseritur, à P. Cardenas doctè quidem & ut dixi, concludenter expunctum; & credo equidem non opus fuisse tot machinis ad leve satis inventum, & murum cespititium diruendum: eoq́ue ipso quòd illæ adhibitæ, plus delatum ipsi, quàm ejus apparens moles mereretur. In nullo siquidem præter eum, qui dominus rei est, dominium extat, quod violari dicendum sit, dum Ecclesia illud acquirit. Licet enim nullum videatur habere inconveniens, si dicatur aptitudo illa ad dominium habendum dominium potentiale, cùm non sit de vocibus contendendum, sine injuria ulla stat præoccupatio actualis dominij, quia id est ad humano modo vitam transigendam omnino necessarium, aliàs necessarium esset ut ab omnibus tale dominium potentiale habentibus, qui sunt innumeri, & per diversa loca dispersi, licentia peteretur; & quia illa pretio æstimabilis est, deberet omnibus congrua fieri compensatio, quod quàm sit à ratione alienum constat, ut & ridiculum etiam possit meritò judicari. Ad quod quidem responderi nequit nisi novis figmentis; sicut neque ad sequentia. Habet quis potentiale dominium erga omnes mulieres, ut possit matrimonio cum illis contracto maritale dominium supra illas exercere, quod quidem ex vi institutionis contractus hujus naturalis habetur. Ergo dum cum una contrahit, jus aliorum violat, qui nequeunt jam cum illa nuptialem contractum exercere. Crescit autem injuria ex eo quòd etiam cum consanguineis, aut affinibus intra quartum gradum contrahi matrimonium nequit, unde multiplex resultat erga plures impedimentum. Dici potest circa hoc inter homines convenire ut unusquisque ut velit nubat, quia sic est humani generis multiplicationi conveniens. Ergo similiter dicendum circa alienationes, quia sic etiam est conveniens, & valde conveniens propter divinos & humanos fines, quibus permoti Pontifices & Reges talem agendi modum approbarunt, & quod ad Ecclesiam spectat ita certum, ut ad fidem videatur pertinere, vel proximè ad illam spectet ob Decreta Pontificum & Conciliorum. Deinde dici nullatenus potest pro matrimonio licentiam ullam requiri, quia independenter à quacumque illa à Deo institutum est, quod est fidei dogma certissimum juxta Christi, & D. Pauli doctrinam Matth. 19. & 1. Cor. 7. v. 39. Cui vult nubat. Licet ab Ecclesia certus circa hoc modus præscribatur, unde & additum ab
Matth. 19. 1. Cor. 7. v. 39.
Apostolo, Tantùm in Domino. Ad quem modum licentia prædicti generis minimè spectat, neque in mentem venit cujusquam etiam somniantis. Ergo neque circa alienationem aliter discurrendum. Patet consequentia, quia Deus rerum dominium non aliter tradidit hominibus, & quando rerum divisio facta est, nulla circa licentiam prædictam, neque à Deo, neque ab hominibus est obligatio constituta, unde eadem quæ de matrimonio extat dispositio.
1023
*Prætereà Auctoritate Principis
Vlteriores instantiæ.
potest fieri alienatio dicta. Rogo jam in qua | potestate hæc faciat? Respondetur, ex eo quòd Princeps ratione boni publici potest privatos omnes dominio potentiali privare. Rogo ulteriùs unde hæc in illo potestas? Dicetur illam competere ratione officij, ad quod superior illa providentia spectat. Tunc ultra. Ergo officium secum affert privationem illam dominiorum actualium, quando constiterit expedire. Ex quo habetur dominia talia nullius esse considerationis, quia defacto nullum effectum habent, sicut habent dominia proprietatis, & de possibili possunt penitus extingui auctoritate Principis, unde si quod verum dominium debet agnosci, ad dominium est potius Principis revocandum, de quo jam dictum. Et quidem sicut ex eo quod quis habere dominium proprietatis potest, dicitur habere potentiale, contra quod militat alienatio, ita etiam quia habere dominium jurisdictionale potest, erit etiam in illo dominium jurisdictionale, & idem est de dominio, quod politicũpoliticum vocatur, & ita consequenter circa illa erit philosophandum. Atqui de talibus dominijs mentio nulla. Si dicatur ideò esse, quia agitur de rebus, circa quas esse alienatio potest. Contra est, nam id non tollit dictam potentialitatem, & ex eo evidenter infertur potentialitatem dictam nullius esse considerationis. Præterquam quòd dominia dicta possunt in aliquibus esse perpetua. Quid ergo tunc? Nam & ad commune bonum potest judicari conveniens, quod & aliàs admittitur, juxta dicta. Addi potest non omnes posse habere domi
Aperta demonstratio.
nium potentiale circa rem modo præfato alienabilem, quia cùm pretij soleant esse magni, quæ sic acquiruntur, ad pauciores est potestas hujusmodi referenda, nisi de potentia valde remota agatur, quæ nullius esse æstimationis solet, ut fatentur omnes. Ex illis etiam qui locupletiores, aut habere illam per donationem possunt; & hæc etiam potentia nullius pretij est, cùm sit rarissimè contingentis, & sic nullus erit, qui pro ea vel obolum dare velit. Vel emptione: Atqui de eo vix est qui cogitat, & ut optaret quispiam, nulla illi infertur injuria, quandoquidem alienans poterat rem talem vendere alicui, qui eam heredibus transcriberet, sine ullius injuria, ex quo habendi illam moralis potentia vanescebat. Ubi ergo illa communis injuria, ubi apparet nullus, cui possit inferri? Qui discursus non probabilem tantùm vim præ se fert, sed est proculdubio moralis demonstratio. Unde nihil addidero ultra, ne quod minùs probare visus sum circa prolixos discursus in re apertè futili (quod bona sit cum venia ingeniosi Auctoris dictum) videar immemor amplexari. Neque circa illationes alias ex fundamentis præfatis elicitas immorari juvat, circa quas P. Cardenas, quæ quantum habent novitatis, tantumdem & inverisimilitudinis, utpotè fulcris debilibus superstructæ. Et alia me vocant, crescente volumine, præsentis instituti propria, ad quæ oportet properare.
§. X.

§. X.

Circa leges invitis impositas. Ad Cap. 22.
1024
*IN ejus n. 176. & 178. occasione le
gis circa renuntiationem vendibilium officiorum, quæ fieri nequit pro filijs non valentibus servire, quod durum apparet multis, id tactum, circa quod §. præsens versatur. Et ibi quidem Dianam adduxi ex Parte 1. Tract. 10. Resolut. 2. Vers. Sed quidquid, uti expressè affirmantem legem invitis non posse imponi & revera ita ibi statuit, & consequenter non peccare eum, qui non acceptat, etiam absque sufficienti caussa, nisi grave incommodum inde Reipublicæ proveniret. Sed quidem in fine Resolutionis, ita scribit: His tamen non obstantibus post hæc scripta & edita, puto non esse recedendum à communi sententia asserente peccare subditos, si sine caussa non recipiant legem legitimè promulgatam. Sic ille: quod & oportuisset adverti, ab ipso Auctore in novis editionibus, de quibus ille loquitur in editione Lugdunensi An. 1638, ubi de Octava, Resolutionemq́ue aliter fuisse dispositam, ut mentem suam congruo declararet loco, & sic errandi circa illam periculis obviaret. Est enim valde absurdus doctrinæ proponendæ modus, si aliquod præmittatur assertum, quod tamen intendit Auctor statim retractare, ut sit sensus: Sic modò sentio & judico: sed statim quod sic sentio & judico retractabo. Quod quidem & in iteratis editionibus constat dissonare, & Auctoris non congruere dignitati. Et meritò quidem eam retractavit sententiam, quæ ab Alexandro VII.
cum alijs est falsitatis & scandali notis dignissima pronuntiata, & est, n. 28. tenoris sequentis: Populus non peccat, etiamsi absque ulla caussa non recipiat legem à Principe promulgatam.
1025
*Pro ea nihilominus stat D. Cara
muel ibidem adductus, contra quem multis agit P. Cardenas Parte 2. Tract. 3. Disput 29. Cap. 2. Arti. 2. & 3. de quo & n. 126. Et quidem illius asserta, ut jacent, transfixione præfata Alexandri VII. videntur comprehensa, ut non immeritò P. Cardenas eam ipsis censuerit applicandam. Sed videndum an possit aliquatenus à notis præfatis liberari. Ille ergo Disput. 58. n. 829 in Regulam S. Benedicti: ita scribit: Asserendum est primò leges tam Civiles, quàm Pontificias ante populi consensum acceptationemque nullo modo obligare. Sic cùm statuat, allegatis Auctoribus ita prosequitur: Hanc sententiam ante omnes docuit
2. Cor. 13. v. 10.
D. Paulus 2. Cor. 13. ubi asserit Christum dedisse potestatem Principibus Ecclesiæ, non in destructionem, sed in ædificationem: ex quo aliqui doctè argumentantur sic: Atqui esset summum gravamen Christianorum, si ijs renitentibus obligarent leges, & hinc non sequeretur ædificatio virtutum, sed morum destructio, & pacis exterminatio: ergo leges Ecclesiæ non obligant nisi acceptatæ. Hæc ille. Juxta quæ ita videtur ejus accipienda sententia, ut tunc leges non acceptari non sit peccatum, & earum obligatio propter acceptationis | defectum non subintret, quando ex acceptatione non ædificatio futura est, sed destructio & inconvenientia illa timentur, quæ ab Auctore referuntur. Jam recognoscenda Propo
Vide Par. 8. Auctarij n. 332.
sitio ab Alexandro proscripta, & invenientur verba illa: Etiamsi absque ulla caussa non recipiat legem. Ubi ergo caussa est, locum non ha
bet Pontificia damnatio. Est autem manifestum non esse sufficientem caussam, non acceptandi affectationem libertatis, ut non sit lex, quæ aliquid aut prohibeat aut imperet, sic enim non possent populi convenienter gubernari, quod quidem legibus est justis & prudentibus transigendum. Unde non apparet credibile futurum aliquem in Christiana Republica, qui ex eo solo irrationabili respectu acceptationi legis reluctetur, si in eo quidquam observantiæ Christianæ resideat. Quia tamen esse aliqui possunt judicij præcipitis, contra ipsos ab Alexandro severè actum, quos & melior Theologia jam priùs condemnarat. Neque ex eo quòd aliquale gravamen lex quævis adducat, acceptanda non est, quia eo ipso quòd legis propriam rationem habet, illud debet importare, quod quidem commodis, quæ & secum affert, non compensatur modò, sed etiam cumulatè superatur. Secus accideret, si verosimiliter judicaretur legislatorem circumstantias legem reddentes difficilem ac duram ignorare, probabili inquam conjectura, pro loco, tempore, ac consuetudine, ut concludit severus aliàs hoc in genere Giuniparus Disput. 6. de Iure Pontificio Quæst. 3. in fine. Unde id à proscriptione procul.
1026
*In eo autem D. Caramuel minùs
legitimè philosophatur, quòd ex præfata D. Pauli auctoritate deducit, cùm aliàs asserat posse à Pontifice leges invitis imponi, licet de facto aliter res se habeat: sic enim ille scribit in Theologia fundamentali n. 673. Vers. Et profectò: Sed nullas leges ante acceptationem
D. Caramuel.
obligare, certum est. Ecce effectum communem, quia à non acceptatione sequitur non obligatio. Sed cur leges illæ non obligant? Quia neuter Princeps (Ecclesiasticus & sæcularis) in tali casu subditos invitos obstringere vult, & iste non potest. Sic ille. Qui cùm ex D. Pauli auctoritate arguat ut invitis leges nequeant imponi, illam tamen reipsa ipsis concedit, & solùm pro actuali obligatione denegat voluntatem. Si enim ex invitorum obligatione destructio & non ædificatio timeri potest, non velle Pontificem ad potestatis est referendum, sicut & in Principe sæculari, defectum. Et esset equidem inutilis potestas numquàm ad actum reducenda. Divus
ergo Paulus leges invitis non damnat impositas, quia & illæ esse in ædificationem possunt, & non in destructionem. Ex quo clarè infertur quomodocumque imponantur debere acceptari, quia existimandum est esse in ædificationem, cùm aliter nequeant imponi: nisi aliquid interveniat, quod ad factum spectat; ex quo supplicandum circa obligationem videatur, ob quam rationem multęmultæ Pontificiæ Bullæ in Regia Cancellaria concluduntur. Non ergo habenda ratio est solius repugnantiæ: aliàs in pœnas non erit vitabilis incursus, quas præfatus SS. Alexander in taliter sentientes pronuntiavit; licet non in sic agentes: solius enim doctrinæ ratio habita est ab ipso; nam & cum recto circa doctrinam sensu stare potest culpabilis transgressio, ut passim videre est in peccatis fidelium, qui vident meliora, probantque, cùm tamen sequantur deteriora. Et ut ad D. Paulum pro peculiari adservatione calamum revocem, est illa dignum ex præfato loco oppositum manifestè elici D. Caramuelis positioni, sic enim ibi: Oramus autem Deum ut nihil
2. Cor. 13. v. 7. & seqq.
mali faciatis &c. v. 7. & seqq. Post quæ ita subdit: Ideò hæc absens scribo, ut non præsens duriùs agam, secundùm potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, & non in destructionem. De potestate ergo ad duriùs agendum cum Corinthijs, sicut & cum alijs fidelibus loquebatur, pro quo illi non poterant se præstare invitos, & hoc ad ædificationẽædificationem & non ad destructionem pertinere pariter protestatus. Pro quibus hæc satis, non enim præstat contra D. Caramuelem ex instituto belligerare, antagonista stante validiore, à me aliàs ob ingenium, & singularem erga Societatem nostram affectum & æstimium collaudatum: licet in decursu quæ minùs verosimilia occurrerint, non sim veritus detrectare.
§. XI.

§. XI.

De Monopolio Nivis, & quibusdam alijs Regijs emolumentis. Ad Cap. 24. 25. & 26.
1027
*PRius illud fuit annis transactis,
quando de illo est actum, exequentibus quæstuosum; cùm tamen jam vix tertiam attingat partem, eo quòd magnis illud constat expensis, & minus sit lucrum, plus invalescentibus caussis, propter quas dictum ibi minus profectò emolumentum posse ad Regem pervenire. In hujus tamen mercimonij praxi illud notandum occurrit, cùm pretium librarum sit justa cum moderatione taxatum, in pondere ferè semper esse defectum, circa quod sine scrupulo videtur procedi, non enim adhibetur statera, sed ad bonum, ut dici solitum, traditur oculum, cùm tamen revera bonus non sit, cùm prædictus in eo defectus comperiatur. Et ut tolerari possit favet modus ipse vendendi, in quo non potest, ut dixi, commodè adhiberi statera. Cùm ergo ad oculorum sit examen
recurrendum, venditor sibi potiùs debet consulere quàm emptori, in repræsertim, in qua defectus aliqualis non videtur in consideratione habendus, quia nullum ex ipso emptori infertur considerabile nocumentum. Quòd autem sibi potiùs venditor consulere debeat quàm emptori ex eo probari potest, quod ante traditionem est rei legitimus possessor, & melior debet esse conditio possidentis, quod non solùm in dubio verum habere debet, sed etiāetiam in possessore certo, cui in pari caussa semper faveri debet, in qua est potior, l. in pari caussa de
L. in pari caussa.
Regul. jur. 171. Ubi & accommodari potest | quod de dubio dicitur, cùm aliquid intercedat circa justum pondus. Item sicut ad emptorem spectat sibi circa emptionem consulere, ita & ad venditorem circa venditionem: Atqui hic modus sibi consulendi videtur satis conveniens, quia circa illum nullus alius potest intervenire: si enim aliquis, maximè emptor; ast ille nequit, quia ad eum tantùm spectant quæ emptionem concernunt. Et hoc quidem videtur verosimile, si tantùm dicto modo praxis præfata procedat. Stare autem alio modo potest, si videlicet scienter de pondere detrahatur, quod quidem absolutè loquendo fieri nequit, ut est apud omnes Doctores compertum, qui & obligationem restitutionis in cumulo minutiarum istarum agnoscunt, & modum ostendunt eamdem faciendi.
1028
*Potest tamen ex eo injustus non esse,
quòd revera nivis libra plus valeat, & substractione particulæ ad pretij æqualitatem redigatur. Id quod fieri posse tradunt Cardinalis Toletus, P. Valentia, P. Rebellius, Dominicus Sotus, quos adducit & sequitur P. Salas de Contractibus Disput. 45. Dub. 35. n. 4. & plures alij, quod ut probabile amplectitur P. Tamburinus Lib. 8. in Decalogum Tract. 3. Cap. 6. §. 11. nu. 5. Quod quidem convenienter adjectum, neque enim certum est generaliter id fieri posse, ut apud P. Rebellium sine limitatione affirmant plures 2. par. Lib. 9. Quæst. 10. nu. 7. qui nu. 8. perniciosam & omnino damnandam judicat talem doctrinam, nisi quis injustè coactus vendat, vel ars vendendi tales res sit Reipublicæ necessaria. Et hoc ultimum in casu nostro locum habet, ut sine scrupulo possit praxis præfata decurrere, stante majoris pretij dignitate; non vendentium præcipitato judicio, sed cum verosimili fundamento veritatis. Sic idem Pater minimè damnabiles censet panificas minores panes conficientes eo quòd ars pistoria Reipublicæ necessaria sit. Licet autem ille cum tanto rigore loquatur, alij circa hoc benigniores sunt, ex quibus Cardinalis Toletus, cujus est in delectu opinionum explorata maturitas, solùm rationabilem caussam sufficere affirmat Lib. 8. Cap. 49. nu. 4. Vel propter aliam
Card. Toletus.
caussam rationabilem. Satis autem rationabilis caussa est rei venditæ pretium non amittere, & indemnem se in contractu servare, nullum qui emit detrimentum patiente. Pro quo & P. Pereyra Tomo 1. nu. 1183. cum P. Molina Disput. 35. in fine limitationem quamdam adjiciente, quæ huic loco opportuna non est. Addi ulteriùs potest pro justitia praxis dictæ illam à Magistratibus tolerari, ne si violentiam circa id inferant, pœnarum inflictione, ut in alijs accidit, ab eo contractus genere arceantur, ex quo gravis molestia civibus inferetur. Unde & videtur posse aliquantulùm pretium augeri, quod minimè momenti alicujus incommodum judicatur, cum ex eo damnum considerabile non possit timeri, & fortè in multorum cedet commodum, quibus potus nimiùm frigidus posset non leve detrimentum comparare. In quo tamen quia potest esse notabilis excessus, circa id poterit, & debebit eorum ad quos hoc spectat, providentia vigilare. Quis autem sit notabilis excessus non erit nimis operosum deprehendi: neque cum aliarum rerum vendibilium æstimatione quod ad nivem attinet mensurandum, in hac enim minùs incommodi, quàm in alijs, juxta nuper dicta.
1029
*Circa Tabernas vinarias, in qui
bus & vendibilia alia ad esculenta spectantia, & pro frequenti usu necessaria, singulari apud Indias nomine dictum Cap. 25. & novum pro recollectione pecuniarum inventum pro debita erga Reges nostros observantia defensatum. De quibus breviter D. Solorzanus in Politica Lib. 5. Cap. 1. pag. 751. ubi de illarum agit nomine, scilicet Pulperia, & ait coincidere cum nomine Pulqueria, à Pulque usitatissimo in Nova-Hispania poculo, & easdem esse cum ijs, quæ in Hispania dicuntur Abacerias; quod nomen apud ipsum tantùm legi, & parum in usu communi esse arbitror, à me in Hispania auditum numquàm, sed communissimum Tienda, sicut & Taberna in qua solum vinum venditur. Quia vero Latinis generalius illud, à me pro ijs, de quibus agitur usurpatum, in quibus vinum, mel, oleum, panis, candelæ, & alia communioris usus, & quotidiani ut plurimùm recursus venditantur. Et quod ad nomen attinet conjectura est quidem verosimili pronuntiatum, sed non certo originis fundamento, circa quod non est profundioris operæ pretium distineri. Et quidem in Peruvio Pulque incognitum poculũpoculum est, nec facilè credendum ex NovaHispania nomen sine significato adductũadductum, & si adductũadductum, cur non integrum conservatum? Multa quidem hujusmodi occurrunt, quorum ignorantur origines. Et in receptissimo illo Tienda id videre licet, quia neque Latinam, neque Arabicam habere potest, unde in Hispania illæ frequentissimæ. Quod enim à Tentorio dictum
autumat eruditus Covarrubias in Thesauro Hispanico, nimis longè petita hallucinatio est. Sed quidquid de hoc sit, quod ad rem attinet, designatæ auctoritate Regia prædictæ tabernæ sunt, & contingit non semel Tabernarios istos ære alieno gravatos insalutato designatore fugere. Quid tunc? An debitum Regi alijs præferendum? Communis sensus Doctorum Fiscum inter privilegiatos creditores constituit, & leges circa hoc statuentes obligare in conscientia apud ipsos occurrit de ordine restitutionis agentes. Sed quidem genus hoc debiti ad illa non videtur pertinere, de quibus procedunt leges, dum de purè personalibus non disponunt ratione contractus, neque aliquid extat: supra quod cadere executio possit, ut est pro hypotheca requisitum. Ut omittam quod Navarra tradit Lib. 4. Cap. finali nu. 52. scilicet
Navarra.
leges in Hispania locum non habere, quæ Cæsarei juris sunt, juxta quas talis ordo videtur constitutus: quæ autem Hispaniæ propriæ sunt ante sententiam non loquuntur: licet addat regulariter ac ferè semper locum habere in foro conscientiæ. Modus autem obligationis prædictæ talis est, ut meritò possit non comprehensus in regulari illo processu judicari. Et talium fuga, sicut & aliorum, qui domos ad Religiones pertinentes quas inhabitarunt, clam deserunt, nihil de solutione conductionis soli|citi, valde frequens est, neque ut ex privilegio Ecclesiæ prælatio esse debeat accuratur, debitis talibus inter communia computatis.
1030
*De vineis actum Cap. 26. & n. 201.
errore typographico habetur, Multùm, cùm tamen esse debuisset Mustum. Et multa ibi circa legum obligationem, & interpretationem, occasione earum, quæ contra vinearum plantationem sunt à Regibus nostris jampridem schedularum usu constanti transmissæ. Et quidem jam vinearum proventus minor. Ubi & mirabile illud, cùm minor sit vini copia, pro illa pauciores extare emptores, & plenum usitatis vasis Callaicum emporium videatur. Id quod & in rebus alijs est cernere ad victum spectantibus, ut nescio quo indigentiæ imperio homines sint ad prudentis parsimoniæ cultum revocati. In quo equidem erit quod damnetur nihil, nisi fortè quod ad servos attinet, qui jejunare pro dominis compellantur. Sicut & de Indorum servitio in agris, de quibus aliàs dictum. Ut verò ad vindemias admitti queant,
de quo cit. n. 201. id ulterius conducere potest, sine ipsis stare illam non posse, & vinearum dominos, si eo destituantur subsidio, magnis incommodis obnoxios remansuros, cùm tota pro vitæ sustentatione substantia ad vineæ proventum redigatur, ex quo non solùm illorum sequitur commodum, sed publica utilitas. Pro quo deservire potest id, quod pro communi regula proponit P. Tamburinus Lib. 5. in Decalogum Cap. 1. §. 4. nu. 16. ubi ita scribit: Sit regula universalis: Ex caussa rationabili, justa nimirùm
Regula pro indifferentibus.
& proportionata non committit peccatum, nec consequenter onus restitutionis contrahit is, qui scienter participat, seu scienter cooperatur cum aliqua (cor
P. Tamburinus.
rige Aliquo) in actione, quæ non est intrinsecè mala, sed in se considerata indifferens est: si ipse illam actionem ordinet ad finem bonum, id est, vel ad suam neceßitatem avertendam, vel ad suam utilitatem consequendam, quamvis alius ea abutatur ad peccandum. Sic ille: pro quo & P. Pereyra n. 478. 479. & 1169. ubi se ad dicta refert loco priori. Licet autem illi de venditione præsertim loquantur, & de alijs, in quibus admiscetur peccatum: casui nostro non ea tantùm ratione videntur adaptanda, quia stare potest ut Indi multoties mortaliter non peccent, sine sufficienti consideratione mustum haurientes: unde quod videtur specialem difficultatem ingerere, periculum eorum est, ex loci & vini contrarietate descendens, unde frequenter interitus. Ad quod id tantùm dici potest eos in præfata functione spontaneos laborare: Et quando id accidit, necessitatem admissioni favere, ut non culpabilis habeatur. Et quidem Doctores, juxta quorum mentem Regula adducta procedit, casum periclitantis vitæ modo dicto non excipiunt, licet de morte violenta aliter loquantur, regulariter loquendo; nam & de illa etiam admittitur, si caussa proportionata succurrat, de quo omnes, ut non debeat præfata positio inverosimilis penitus judicari.
§. XII.

§. XII.

Circa Papyrum signatam.
1031
*DE illa Cap. 27. ubi & probatum
non esse gabellam, & præter dicta ibi, id videtur apertè colligi ex tenore rescripti Regij Anni 1641. ad Marchionem de Mancera; jubetur enim sub hac forma verborum: En
Regium rescriptum.
todas las partes y lugares de las Provincias de las Indias se ha resuelto por su Magestad se disimule en los Tribunales Ecclesiasticos el no uso del papel sellado, ni en los lugares, donde los Clerigos fueren à litigar, y que mientras no se determina otra cosa en contrario, se cumpla lo referido, y se procure por parte de los Virreyes con buena maña, y intelligencia se vaya introduciendo en el estado Eclesiastico, sin hazer en orden al intento fuerza, ni declaracion alguna, aunque por parte de los Clerigos se pida.
Hæc ibi, in quibus primum illud, ut dissimuletur non usus in tribunalibus Ecclesiasticis. Si autem de gabella ageretur, non erat dissimulatione agendum, cùm manifestum esset Ecclesiasticos ad illam non teneri. Deinde dicitur ut dum aliud non statuitur in contrarium, sic procedatur. Supponitur ergo contrarium statui posse, & ita Ecclesiasticos ad observantiam pragmaticæ posse Regio mandato constringi. Id quod stare nullo pacto posset, si de gabella ageretur, quod Regi est, & ejus Consiliarijs exploratum. Prætereà Proregibus indicitur, ut sagaci industria curent apud Ecclesiasticos usum prædictum introduci. Ubi supponitur Ecclesiasticos posse in illum sine conscientiæ gravamine convenire. Atqui hoc admitti nequit, quando lex gabellaria est: Ecclesiastici enim non possunt suo privilegio renuntiare, ut dictum Tit. 4. n. 121. & magis
Concil. Lateranensis.
juxta terminos præsentis materiæ Tit. 3. n. 114 ubi ex Concilio Lateranensi sub Leone X. illud Neve à sponte etiam dantibus &c. Cùm ergo sic habeatur mens Catholici Regis nostri Philippi Quarti perspecta, non videtur posse circa præsentem articulum dubitari.
1032
*Difficilius illud, an licet non ut ga
bellaria debeat improbari lex, bene tamen quatenus aliundè Ecclesiasticæ contraria libertati: id quod nobis ita visum, si ad Ecclesiasticos tenderetur. Contra quod tamen potest non leviter argui ex præfatis verbis Regiæ decisionis: Mientras no se determina otra cosa en contrario. Potest ergo in contrarium aliquid determinari, ex quo evincitur id quod determinatum fuerit, non futurum libertati præfatæ contrarium, contra quam impium est velle agere Reges nostros, non asserere quidem, sed etiam suspicari. Item. Lex suo primario tenore omnes comprehendit, unde in illa pro Ecclesiasticis exceptio nulla. Sic Anno 1638. & in alia 1639. Id autem quod ad Ecclesiasticos spectat, An. 1641. quia benè visum est supersedere executioni, eo quod fuerit contra obligationem indicatam in illis ab aliquibus non mediocris auctoritatis conclamatum, sicut & Limæ vidimus. Et satis indicat Dom. Arauxo | severa censura. Si enim Ecclesiastici fuissent apertè, & in praxi etiam excepti, non erat cur pro Ecclesiastica immunitate adeò acriter ageretur. His addendum quod de Clericis disponitur litigantibus in laicis tribunalibus, de quo inferiùs. Et quid ad hæc? Illud sanè Regem opinionem amplexum, quæ Consiliarijs suis visa est secura, quia probabilis; cùm tamen opposita Theologis plus placeat, idque optimis ductis fundamentis, quod in alijs hujus generis videre licet, circa quas multus Diana. In casus ergo contingentia nihil turbidum attentandum, cùm spes non sit futura exitus felicioris, & quidem D. Escalona citato Cap. 29. §.
D. Escalona.
3. ad marginem n. 12. exceptionem dictam circa Ecclesiasticos juridicam agnoscit, ubi ita scribit: Clerici non tenentur ad munera personalia, Authent. item nulla. C. de Episcop. & Cleric. l. jubemus C. de Sacros. Eccles. l. 11. tit. 3. lib. 1. recopilat. Montalvo in l. §. tit. 6. part. 1. l. 6. tit. 19. lib. 9. recopil. Garcia Glossa 9. n. 53. Sylva respons. 7. part. 5. Trident. Seßion. 23. Cap. 6. Sic ille: qui Iuristarum more in citationibus parùm fidelis, siquidem in citato Tridentini loco
Concilium Trident.
nihil ad rem. Melius posset adduci Caput. 20. Seßionis 25. de Reformat. ubi de immunitate, & omnia circa illam statuta commendantur & innovantur, ac obligationis suæ Christiani Principes admonentur.
1032
*Post adducta verba sic additur juxta
Regiam dispositionem: Y en caso que muy voluntariamente no la admitan, los Eclesiasticos que litigaren en los Tribunales seglares reusaren pagar todo el precio, no se les ha de llebar por el mas, que tan solamente lo que montare la costa, que tuviere hasta llegar à cada Provincia. Ubi quidem compugnantia circa Regiam jussionem apparet. Cùm enim circa Clericos apud sæcularia Tribunalia litigantes dissimulandum jubeatur: non videtur hujusmodi dispositioni conforme ut ad usum papyri adigantur, cum moderata illa sumptuum erga ipsam factorum quantitate. Sed quidem quod esse videtur inconsequens facili explicatione componitur. Dissimulandum circa Clericos in sæcularibus Tribunalibus litigantes, si nolint solvere taxam generaliter constitutam, non verò circa id, quod ad sumptuum compensationem attinet. Lex ergo sic litigantes comprehendit: ex quo habetur id, quod nuper dicebamus, illam scilicet etiam ad Ecclesiasticos directam, sed posteà moderatione adhibita temperatam. Sed alia est via planior, ut nulla umbra contrarietatis admittenda sit, sed æquivocatio ex errore typographico. Ubi enim habetur: Ni en los seglares, donde Clerigos fueren à litigar. Videbatur error, & Ni positum pro y: cùm tamen neq;neque Ni, neque y ponendũponendum sit, sed No, quo pacto sine offendiculo dispositio decurrit. Quia verò id, quod ad sumptuum solutionem attinet, minimum quidem est, & ad praxim minimè adaptabile, Clerici sic litigantes more aliorum solvunt. In quo quidem si juxta Regium mandatum vellent illi debitam fieri æquitatem, in papyro, quæ majoris pretij est, deberet moderatio proportionata servari, folium siquidem pretij supremi, scilicet 24. regalium, neque dimidij regalis sumptu constat: cur ergo Clericus ad 24. solvendos adigendus? v.verbi g.gratia, pro præsentatione ad Beneficium à Patrono facta, juxta id quod dicitur in signorum designatione: Despachos de gracia y mercedes, quaque se hizieren en las Provincias de las Indias per los Virreyes, Presidentes &c. Ubi hærere aliquis posset eo quòd præsentatio talis non sit gratia, cùm teneatur Patronatum exercens digniorem præsentare. Sed quia in eo gratiæ aliquid frequenter exercetur: ex eo capite non videtur scrupulus injiciendus. Licet hoc inquam ita sit, ut Clerici dicto modo possent agere, non tamen sic agitur, sed integrum pretium solvunt, id non recusantes, quod vident esse Regiæ conforme voluntati.
1033
*Illud postremum circa materiam
Circa Religiones.
præsentem: Los despachos y contratos tocantes à las Religiones Mendicantes se han de hazer en el papel sellado, que està aßignado para pobres de solemnidad, segun lo que se estila en Castilla, en razon de este punto. Pro quo citatus Escalona citat Epistolæ partem Scriptæ Licentiato D. Didaco de Carasquilla Quitensis Audientiæ Præsidi die 27. Ianuarij 1646. Quod tamen in Tribunalibus alijs non video servari, sed Religiosos cum sæcularibus Clericis stylo pariformi procedere. Id autem quod ad pauperes de solemnitate dicitur, pro Indis Regia in lege disponitur n. 8. quibus ibidem adnumerati. Et quia Religiosi ut tales habendi, id, quod ibi circa signum 4. statuitur, debet consequenter observari. Unde licet quod in Epistola præfata circa Religiosos habetur, ad omnes ex vi illius videatur propagatum: ex vi tamen primariæ decisionis eo debent stylo tractari, cùm constat in Hispania ita cum illis agi, nec debeant in Indijs deterioris esse conditionis. Quod
autem de Mendicantibus dicitur, Religiosi qui tales ex instituto non sunt, sed Mendicantium privilegijs gaudent, ad se etiam pertinere poterunt, si voluerint, proclamare. Quamquam de privilegijs à Rege concessis alia videatur esse ratio, quæ potest ille ijs, qui sibi bene visum fuerit, & non alijs, dilargiri. Reverà enim etsi Religiones aliquæ Mendicantium privilegijs perfruantur, dici nequeunt Mendicantes. Quemadmodum licet Patres Minores privilegijs Societatis potiantur, nequeunt dici Jesuitæ, aut è contra. Quia verò de Indis mentio inducta, non est omittendum quod post exceptionem erga ipsos factam subditur: Por quanto la intencion de su Magestad:
Quid circa Indos.
y su voluntad siempre ha sido, y es, aliviarles de qualquiera carga y gravamen.
Quod quidem ad omnia, quæ ad eos spectant, applicanda veniunt, ut onera & gravamina removenda sint, quæ nec justitia, nec ratio, nec prudentia, nec pietas poterunt sustinere, unde à voluntate Regum nostrorum penitus aliena.
§. XIII.

§. XIII.

Circa Bullam sanctæ Cruciatæ. Ad Caput. 28.
1034
*MUlta in illo de ipsa, & in Addi
tionibus, atque Auctarijs, unde non multa hoc loco, relinquenda alijs, quorum justa volumina extant, ex nostra præsertim Societate, cùm instituti nostri præsertim sit ea, quæ ad Indias spectant, lucidare. Cùm prætereà doctissimus P. Andreas Mendus novam promittat editionem, ex quo fiet ut nihil eo in genere desiderari jam possit, licet pruritus contradicendi non sit in aliquibus defuturus. Et ego quidem in nonnullis dissentiens, ingenij tamen, & multigenæ eruditionis triumphali voci, nec potui, nec potero dissentire. Unde quod nu. 300. Capitis, in quo sumus, de incuriosa circa difficultatem, de qua ibi, lectione dictum, cum hoc æstimationis gradu certissimo componendum. Neque enim mirum est si quandoque bonus dormitet Homerus, & aliquid præproperè legenti minùs consonum paginis, quas versat, obrepat: quam
quàm & hoc erit qui vitio vertat, cùm minimè deproperata esse lectio debeat ad hoc legenti ut scribat, non sibi, sed luci publicæ, in qua & ipsi atomi dispiciuntur. Sed verò & in Aristarchis istis non futurum quidquam, quod & alij queant oculo castigante dispicere, non facilè crediderim, cùm experientia magna sit hac in parte magistra, etiam tacente Horatio in Arte, cujus notissima pro nimis acutè cernentibus reprehensio. Sed de his satis, & unusquisque pro Dei gloria juxta creditum sibi à Domino talentum negotiari pergat, certus ejusmodi inculpatis lapsibus nihil de substantia Iucubratorij moliminis periturum. Num. 284. error extat adjectione particulæ Non, dum dicitur: Excipiendæ non sint, ex quo sensus variatur. Ubi & P. Mendi sententia minùs videtur placuisse, sed certè contra illam non est penitus pronuntiatum. Benè tamen n. 347. circa non reservata, in quo tamen est eum secutus Doctor Joannes Matthæus Lozanus in Tractatu adjecto Medullæ Theologiæ moralis P. Busembaum Cap. 1. Dub. 14. Arti. 3. Neque sine Auctoris laude recessus noster, ut videri potest nu. 351.
1035
*Circa reservata cum P. Mendo sen
Quid circa reservata.
tit Auctor idem, cujus vestigijs ferè semper insistit, circa quod Nos præter dicta hoc Capite, alibi sumus etiam pro veritate & Religione efficaciter colluctati. Sed quo fructu, sicut & alij pariter depugnantes? Non equidem magno, ut suspicor, cùm pars adversa, cui tres inimici animæ, plusquàm docti Scriptores, suffragantur, vires assumat eundo, præsumpta potiùs, quàm indulta libertate. Mag. Acacius
de Velasco Tomo 1. Resolut. 128. post adductas quatuor sententias circa præsentem controversiam, ita concludit nu. 15. Todas estas sentencias referidas tengo por probables, y que con mucha seguridad se pueden seguir, porque todas tienen por su parte muy graves Dotores, y muy fundamentales razones, y muy probables: pero la primera elijo por mas probable, porque tiene mas fundamento, y es mas en favor de los Religiosos, que tanta neceßidad tienen de tener algun desahogo en esta materia. Sic ille minimè profectò audiendus, dum
Improbatus ille.
in omnibus præfatis opinionibus æqualem securitatem affirmat: & in secunda quidem securitas tanta est, (in ea scilicet, quæ in Bulla prætensam illam asserit minimè contineri facultatem) ut in ejus usu dubium esse nullum queat. Quomodo ergo aliæ illi possunt quoad gradum securitatis comparari? Nisi recurratur ad sententiam, quæ in omnibus opinionibus probabilibus æqualem, quantùm attinet ad vitandum peccatum in ejus usu, securitatem agnoscit, quam licet sequatur Auctor Tomo 2. Resolut. 316. ibidem tamen majorem & minorem securitatem profitetur n. 8. illis verbis: Ademas
Idem.
que sino fuera cosa licita y segura el seguir la opi
Circa securitatem opinionum.
nion probable dexando la mas probable y mas segura, sin duda que pecarian los Dotores y Maestros, que enseñan opiniones probables &c.
Quod quidem in caussa præsenti aliunde ostenditur manifestè. Nam multi & gravissimi Doctores sunt, qui cùm magnis & irrefragabilibus fundamentis censent tres illas opiniones ab Auctore relatas esse improbabiles, ut habetur hoc Capite nu. 326. & 327. cum sequentibus. Ergo cùm circa probabilitatem adeò ingens sit dubitatio, nequit cum opinione secunda, circa securitatem fieri comparatio, sicut neque circa probabilitatem, juxta quam securitas regulanda.
1036
*Deinde quod dicitur de valdè fun
damentalibus rationibus ipsi negamus: nam quæ adducit, & quibus assentitur; revera tales non sunt, & à Nobis apertè disiectæ. Illud autem, in quo plura verba consumit, nullius constat esse momenti, ex eo enim suppositum tollitur quæstionis, scilicet usum talem apud Religiosos vigere, & Prælatis scientibus, neque contradicentibus sustineri. Circa id enim dubium non est, cùm quæstio solùm stante licentiæ defectu procedat. Et id quidem non esse generale exploratissimum habetur in multis Religionibus, ex quibus Societas nostra. Pro quo & faciunt quæ n. 330. dicta, ubi ostensum quod plures Religiones apud Apostolicam Sedem efficaciter institerunt pro obtinendis privilegijs, ut Cruciatæ concessiones, & similes minimè apud earum Religiosos vim haberent. Ex quo evidenter colligitur usum prædictum apud ipsas neutiquam tolerari, & quidem cùm Patres Prædicatores & Carmelitani pro impetranda declaratione usui contraria adeò fuerint soliciti, ut ex Bullis Clementis & Urbani VIII. compertum habetur, quis possit usum prædictum apud eosdem nisi temerè suspicari? Ut de alijs Religiosis Scriptoribus taceam ita loquentibus, ut minimè illum suis in Religionibus cum amplitudine dicta locum habere significent.
1037
*Jam quod de convenientia dicitur,
ut Religiosi laxamentum illud habere possint, quod dicitur Desahogo, omnino adversum menti videtur esse Pontificum, iuxta dicta | nu. 329. Itaque Pontifices nolunt Bullam ad Religiosos extendi, ne illi hoc habeant exitiosissimum laxamentum. Et pro ratione ut extendi debeat ipsum laxamentum adducitur. Ut autem id, quod de laxamenti hujusmodi pernicioso usu dictum ampliùs confirmetur, juvat doctissimum Lezanam Tomo 2. Verb. Bulla Cruciatæ nu. 29. sic loquentem excepisse: Vnde esto
Mag. Lezana.
priùs opposita sententia probabilis videretur, modò tamen post prædictam Bullam, ut Diana in Addition. secund. Resolut. 9. ait, non est probabilis, nec tuta in praxi. Quod ait intelligendum saltem, dum vivit idem Sanctißimus, quem Deus conservet. Addo ego, adeò odiosum & contrarium disciplinæ Regulari esse, ut Regulares absolvantur à casibus reservatis suis Superioribus contra eorum voluntatem, ut de nullo Pontifice sit credendum id concessurum, nisi clarè id exprimant: cujus signum est quòd plures Pontifices declararunt suam intentionem non esse ut in hoc Bullæ privilegio Regulares comprehendantur. Sic ille, qui locutus etiam de eodem Tomo 1. Cap. 19. nu. 29. tenore consimili. Religiosissimus Carmelita, qui de procurata declaratione ex parte suæ Religionis, sicut & Patrum Prædicatorum testimonium protulit citato n. 19. Unde non apparet quomodo præfatus Scriptor ex illis unus de usu potuerit quod vidimus pronuntiare. Notabiliora sunt, quæ habet Alfonsus de Casarrubios in Compendio privilegiorum Fratrum Minorum Verb. Cruciata, ubi adducit concessiones Pontificum contra prædictum laxamentum, & Religiosæ observantiæ stragem ex illius introductione multis prosequitur lectu dignissimis: & quod Pontifices circa hos suam intentionem declaraverint scribebat ante Annum 1532. Et quidem ex reservatis, id quod ad votum castitatis spectat tale est, ut difficultatem afferat, quæ oportuerit concessione Pontificia mitigari. Vix enim quidquam aliud occurrere potest, quod pudor reddat difficile conscientiæ judicibus aperire. Cùm ergo pro laxamento, quod Desahogo vidimus compellari, contraria suffocationi significatione, adeò acriter decertatur, magna profectò necessitas erga illud in Religionibus indicatur: quod equidem non potest non ipsis valde indecorum existere, in quibus exi
mia est cura circa observantiam voti prædicti, à quo major in ipsis splendor, & honorificentia singularis: O quàm pulchra est casta generatio cum claritate: immortalis est enim memoria illius,
Sap. 4. v. 1.
quoniam & apud Deum nota est, & apud homines. Sap. 4. v. 1. Ubi Religiosi Ordines præsertim designati. Unde P. Cornelius habet CastorũCastorum cœtus, cujus & illud post exornatam multipliciter expositionem, cum Divis Ambrosio & Basilio:
P. Cornel.
& apud homines, tum probos, castosque: tum improbos & incestos, qui Virgines, & castam vitam suspiciunt & admirantur, ut Angelicam & divinam, &c. Cessent ergo illi pro laxamento dicto tantopere decertare, ut sic & claritas & gloria major accrescat de sua benè meritis conscientia. Pro quibus hæc satis.
1038
*Circa id, de quo n. 1034. dum sen
tentiæ P. Mendi fecimus mentionem, addendum affirmasse illum Indulgentias, quæ sunt communes Religiosis & sęcularibussæcularibus non revocari, cui in hac parte favet citatus Magister Resolut. 127. nu. 2. cum aliquibus, quos citat in margine, nulla addita ratione. Ibi rem esse dubiam diximus, & dictis stamus, dum nihil urgentius exploramus.
Resolut. 129. in fine rogans an approbatus in
Circa semel approbatos.
una diœcesi possit in alia eligi virtute Bullæ, affirmativè respondet, additq́ue sic: Y Ortiz trae un privilegio de Clemente VII. concedido à los Mendicantes, que una vez aprobados por una Diocesi, se tengan por aprobados por todas las Diocesis. Del mismo vienen tambien à ser (scilicet, parecer) que (los que) esto defienden del Confessor seglar, porque corre la misma razon de entrambos. Sic ille, qui cùm sic proponat, nec quidquam addat, videtur approbare. Sed res profectò est ampliori consideratione dignissima, & quod ad privilegium attinet, refert etiam illud antiquior Scriptor P. Fr. Joannes Baptista in Animadversionibus pro Confessarijs Indorum fol. 439. pag. 1. Patribus Minoribus concessum, ex quo & docti Magistri resolutionem præfatam comprobarunt. Sed post ipsos ex Pontificum Decretis alia fundamenta succurrunt, propter quæ videtur contrarium non verosimile tantùm, sed certum multis, de quo à Nobis dictum Tomo 2. Tit. 12. Cap. 11. §. 5. & in Auctarij Tomo 2. Urget enim validissimè Decretum Urbani VIII. An. 1628. de quo Cardinalis Lugo Disput. 21. de Pœnitentia n. 29. Quidquid dictum sit citato Cap. 11. n. 340. & 344. de aliquali probabilitate. Pro quo & videndus Lezana Tomo 1. Cap. 19. n. 4, qui & n. 5. prudenter admonet in hoc cautè procedendum; præsertim stante declaratione novissima Clementis X. in Constitutione edita die 21. Iunij 1670. de qua Tomo 2. Auctarij Parte 8. nu. 653. Videnda etiam dicta Tomo 1. Parte 2. Sect. 10. & 14. & Parte 3. Sect. 8. & 11. Extensio autem illa de Religiosis ad sæculares fundamento satis debili innititur. Porque corre la misma razon de entrambos. Quia in omnibus currit eadem ratio. Nam in Religiosis ratio extensionis est privilegium, ut asseritur, quo quidem minimè sæculares Sacerdotes perfruuntur. Aliud erit si de ijs loquamur, qui virtute Bullæ eligi possunt; tunc enim sufficere semel habitam approbationem censent aliqui, quibuscum citatus Scriptor Resolut. 130. n. 2. quòd tamen juxta id quod tradit cum Ludovico de la Cruz in fine Resolut. intelligendum, si approbatio non sit propter defectum scientiæ revocata.
1039
*Circa quod orta est annis proximis
difficultas, cùm Archiepiscopus Limensis sæculares Sacerdotes audire Confessiones vetuisset, donec coram ipso comparerent de ipsorum sufficientia certiorando, & acceptam facultatem reddituro. Et volebant aliqui licere illud, pro quo videtur eorum suffragari sententia, qui asserunt approbatum pro limitato tempore, eo transacto eligi posse, quia Bulla approbationem quidem exigit, sed non actualem. Sic Acosta, & Ludovicus à Cruce, & alij, quod valde probabile judicat citatus Mag. Acacius citata Resolut. 130. nu. 4. & videtur amplecti. Eadem enim videtur esse ratio, cùm reverà ij, circa quos extitit prohibitio, legitimè fuerint | approbati. Ubi & addendum minimè fuisse reprobatos, sed sufficientiæ tantùm voluisse dictum Prælatum notitiam comparare. Nihilominùs id mihi visum neutiquam admittendum, non solùm quia sententia nuper adductæ contraria, probabilissima est, pro qua citatus Scriptor allegat P. Henriquez, Ledesmam, & Joannem Gutierrez, cùm posset plures alios, ex quibus P. Mendus Disput. 22. Cap. 7. ubi benè asserit Cardinalem Lugo juxta sua principia idem debere consequenter tenere, & meritò. Tum etiam quia alia est ratio de revocatione, circa quam non est qui dissentiat, ut videri potest apud P. Mendum l. c. n. 37. Circa praxim autem Leander Tomo 1. Tract. 5. Quæst. 65. ita
in fine scribit: Immò idem dicendum censeo de alijs Confessoribus, à quibus licentiam audiendi CōfeßionesConfeßiones auferre solent Episcopi: quòd scilicet nisi simul cum revocatione licentiarum, approbationem auferant, semper remanent eligibiles virtute Bullæ. Sic ille, citans Llamas, Thomam Hurtadum, & P. Mendum. Sed Auctores isti de praxi, quam ille prætendit, minimè locuti, sed de Parocho tantùm, qui licet officium dimiserit, eligi potest virtute Bullæ, de quo & Nos Tomo 2.
Minimè sustinendus.
Auctarij, unde modus ille dicendi est singularis, & minimè sustinendus. à P. Mendo efficaciter impugnatus suprà nu. 37. contra quem est prætereà, eo stante revocationem talem futuram nullius momenti ubi Bullæ usus, quia nullus Sacerdos de revocatione curaret, quod quidem sine maximo esse inconvenienti nequit: sic enim possent multi in ignorantia erga administrationem Sacramenti adeò necessarij consenescere. Præterquàm quòd approbationis titulus etiam licentiæ nomine explicatur; datur enim sic approbato facultas ut confitentes audire possit electus ab eo, qui supra oves proprias jurisdictionem habet. Unde cùm Episcopi vulgatur edictum, in quo confitendi licentiæ dicuntur revocari, indubitabile est audire confessiones non posse illos, ad quos edictum dirigitur; sicut si diceretur sic: Nullus confeßiones audiat, nisi coram N. compareat. Quis enim possit hærere, & subterfugia quæritare, cùm evidens sit verè audire, qui approbatus audit ab eo electus, qui eligere legitimè potest? Neque prohibentium intentio aliter potest rationabiliter conjectari: cùm eò generaliter tendat ut sufficientiam exploret, & manifestissimum sit non solùm in licentiatis, sed etiam in simpliciter approbatis magnos posse defectus inveniri, & in his potiùs, quia cum limitatione approbati sunt, quandoquidem nulla est eis jurisdictio demandata. Quæ quidem videtur aperta demonstratio, ut modus dicendi prædictus nequeat sustineri. Omitto communes difficultates aliàs apud citatum Mag. Acacium, pro quibus habet ille Resolutiones probabiles, secutus ferè semper Auctores Societatis. Neque enim ex illis est, qui Cajetano, Soto, Sylvestro, Ledesmis, Cabezudo, Navarrete, & nonnullis alijs, doctissimis quidem, contenti, fastidiunt alios, ex Societate præsertim, ut vix ipsos, nisi fortè ut impugnent, censores severissimi, dignentur allegare. Unde & cum veneratione & affectus ingenua applicatione legendus, vulgari lingua non vulgarem eruditionem complexus, sine styli affectatione, ut decebat Episcopalis celsitudinis candidatum.
Loading...