CIRCA TITULUM XII. De Privilegijs Indorum.

§. I.

§. I.

Privilegia Indorum ut sint favorabilia, & quid inde emolumenti. Circa Cap. 1. & 2.
1113
*FAvorabilia esse dictum
ibi, ex quo & habetur latè esse interpretanda, pro quo & videri possunt P. Herincx Tomo 2. Tract. 3. Disput. 4. Quæst. 7. & P. Bonæ-Spei Tomo 4. Tract. 3. Disputat. 11. Dub. 3. qui n. 25. tradit, quòd si privilegium sit partim favorabile, partim odiosum: qua parte est favorabile, est latè interpretandum; strictè autem qua parte est odiosum, si in illo hæc distingui possint, & nulla in contrarium obstet necessitas. Si tamen dubium sit an privilegium sit favorabile, an odiosum, est judicandum esse simpliciter favorabile, quia privilegium favorem per se intendit. Quæ quidem doctrina videtur aptari posse Dicto 3. ex n. 8. ubi asseruimus, si privilegium aliquod sit contra jus commune, aut aliàs odiosum, ex quo nulla utilitas ad Ministrum veniat, non debere amplè interpretari, quia non habet rationem talis respectu Ministri, & ita non est fundamentum ut possit erga illum ampliari. Additum tamen Dicto 2. Ordinariè privilegia commodum aliquod Ministrorum afferre; unde & posse ex ea parte etiam favorabilia judicari. Ubi quidem ex eo quòd commodum aliquod afferant, non videntur penitus favorabilia, sed habere rationem privilegij, quia commodum uni potest respectu alterius esse odiosum, ut in privilegio decimarum. Tunc ergo stare prædicta doctrina poterit. Sed quidem quod ad Dictum primum spectat, tunc locum habere potest, quando de Religiosis non agitur Indorum Ministris. Quod autem ad secundum, de Religiosis accipiendum, ut verosimilius possit procedere. Et pro omni bus etiam verosimiliter accipiendum. Licet enim stare possit commodum alijs odiosum, dum de Indis agitur, odium quodcumque redditur in favorem, quia tendit ad illorum conversionem, valdeq́ue conveniens est ut Ministri Evangelici laboris sui, satis quidem onerosi, aliquod habeant levamen ex Apostolicæ Sedis verè paterna providentia. Congruit autem quod ultimò additum, extante dubio, ut inde omnis possit scrupulus amoveri.
1114
*Juxta quod procedit etiam quod
habet nu. 22. ubi ait derogationem juris communis in caussis pijs juxta Tiraquellum non reputari odiosam, cùm pia sit. Unde Religiosorum exemptio ab Ordinario loci odiosa non reputatur, licet sit contra jus commune, quia pia est, & ideò amplè sumenda: præsertim cùm summa sit Juris-consulto ratio, quæ pro Religione facit, juxta legem Sunt personæ ff. de Relig. & specieb. fundi 4. Sic ille. Cùm ergo ex parte Religiosorum novus accedat titulus in casu nostro, inde etiam ampliatio sustinenda. Addit idem privilegium, quod est in præjudicium tertij, reduci ad odiosum, ac proinde esse strictè interpretandum. Atqui privilegium tale potest esse pium: ergo etiamsi odiosum, potest ampliari. Id quod in exemplo adducto ab Auctore ipso videtur planum; in exemptione inquam Religiosorum, jus enim tertij tangit, & diminutio jurisdictionis præjudicium quoddam est: ut videri potest apud P. Sancium Lib. 8. de Matrim. Disp. 2. nu. 3. licet P. Hugo Chassaing de Privilegijs RegulariũRegularium Tract.
Quid præiudicium.
2. Cap. 1. Proposit. 3. id neget ex eo videlicet, quòd præjudicium pro injuria sumat. In generaliori autem acceptione, pro jactura, scilicet sine injuria, debet convenienter admitti. De illius autẽautem nominis significatione varia agit P. Pereyra in Lucidario n. 888. & nu. 1170. & luculentiùs Passeratius. D. Caramuel in Theologia fundamentali nu. 466. ita scribit: Qui
D. Caramuel.
suo utitur jure, etiam cum damno tertij, nemini præjudicat; est enim præjudicium, non qualecumque damnum, sed illatum injustè. Sic ille. Cujus non obstante judicio, id quod est dictum, potest verosimiliter sustineri.
1115
*Quòd ad rem autem attinet ita ille
loquitur n. 945. In privilegio quòd est contra commoditatem tertij, non verò contra illius adquisitum jus, debet esse latißima interpretatio in favorem illius, cui privilegium conceditur; non enim est credibile in materia meræ gratiæ voluisse | Principem esse melioris conditionis illum, cui privilegium non conceditur, altero cui conceditur. Ceterùm si privilegium vergat contra jus adquisitum à tertio, ita debet interpretatio fieri, ut non dicatur Princeps vel Pontifex, aut alteri injuriam fecisse, aut suæ jurisdictionis limites exceßisse. Hæc ille. Iuxta quem circa jus tertij etiam esse potest ampla interpretatio. Distinctio autem illa de commoditate & jure adquisito difficilis apparet, quia supponitur esse veram tertij commoditatem, quæ ab ipso aufertur, aut limitatur, unde & jus in illa habere, quod in re dicitur, unde & adquisitum. Licet ergo juxta stylum Pontificiæ Cancellariæ sit juri tertij non esse intelligendum velle Pontificem derogare: pro quo & Guiniparus Quæst. 2. Cap. 3. nu. 29. & seqq. Disputat. 2. & Moronus Responso 40. nu. 31. & seqq. quando tamen expressè de illo agitur, in ijs, circa quæ potest illius potestas exerceri, si favorabilis concessio, & in caussa pia ac Religionis versemur, interpretatio est cum rationabili amplitudine facienda. Ut constat ex Cap. Ad audientiam de decimis, ubi Alexander Tertius ad novales dixit extendi, cùm tamen de tertij præjudicio infallibiliter ageretur. Et quidem Dom. Caramuel de privilegio favorabili generaliter agens id asseruit, quod vidimus, unde si de privilegio Religionem concernens ageret, non est dubium plus aliquid concessurum, quando videlicet expressè de re aliqua agitur, circa quam potest Pontifex ex absoluta potentia disponere, ut circa decimas, & legata pia, de quibus alibi à Nobis dictum.

SPECIALIS DIFFICULTAS. Circa necessariam praxim opinionis probabilis ratione amplæ interpretationis faciendæ.

1116
*DIximus privilegia in casibus
memoratis favorabiliter interpretanda, id quod Juris utriusque auctoritate firmatur. Sed quid si opinio extet in casus contingentia, negans licitam esse ampliationem, aut contendentem licitum esse partem contrariam amplecti? An ejus usus licebit? Negat P. Joannes de Cardenas Parte 1, Crisis Theologicæ Tractatu 1. Disput. 17. Cap. 2. & seqq. affirmans, & latè probans eo ipso, quòd constitutio favorabilis sit, & eatenus latissimè interpretanda, extendendam esse ad casus, in quibus est opinionum probabilium diversitas, atque adeò probabilitatẽprobabilitatem opinionis strictæ limitari per illud principium juris, quòd Constitutio favorabilis amplianda sit: unde tantùm erit speculativè probabilis, & non practicè: sive directè probabilis, reflexè tamen vi prædictæ regulæ improbabilis, & certò falsa. Pro quo adducit P. Suarez lib. 4. contra Regem An
Auctores pro eo adducti.
gliæ Cap. 34. n. 4. & Tomo 2. de Relig. Tract. 6. de voto lib. 6. Cap. 26. nu. 6. P. Thomam Sanchez lib. 4. Summæ Cap. 40. nu. 26. & Tomo 1. Consil. lib. 2. Cap. 4. Dub. 55. nu. 31. Dianam Parte 6. Tract. 1. Resolut. 30. fin. Valenzuelam adversus Venetos Parte 1. nu. 43. Thomam Delbene Tomo 2. Cap. 26. Dub. 9. Sect. 14. nu. 12. Antonium Sousam in Bullam Cœnæ Disput. 76. nu. 5. citantem Hostiensem, Ioannem Andream Felinum & Martham. P. Pellizarium in Manuali Regular. Tomo 2. Tract. 8. Cap. 6. nu. 142. P. Fagundez Lib. 4. de Iustitia Cap. 10. nu. 10. qui Doctores in materia immunitatis præsertim loquuntur, & licet eorum nullus quæstionem in terminis proprijs verset, ex illorum tamen loquendi modo id videtur colligi, quod & videtur sufficere; pro quo & argui similiter potest, ut ex modo loquendi Doctorum, qui favorabilis appareat, debeat necessariò inferri favorabilem esse sententiāsententiam eliciendam, quia & hoc ad favorem spectat, ut scilicet nequeant illi nisi ut certissimi assertores allegari. Funda
Fundamentum pro assertione.
mentum autem ad paucas potest clausulas revocari, stabilita enim in Constitutione (idem erit in privilegio) favoris certa ratione, ex ea sequitur ad casus dubios extendi debere: Atqui in opinione probabili dubium extat; licet enim quis quando assentitur, non dubitet, res tamen ipsa dubitabilis est, & ubi assentitur unus, potest alius dubitare, immò & opinans ipse ante assensum. Ubi & addi potest, etiam post assensum, ad quem non necessitatur, si occurrat aliquid momenti alicujus pro parte adversa, potest assensum suspendere, & ad statum dubietatis redigi. Ergo tenetur in hujusmodi eventibus ad favorabilem sententiam penitus inclinari. Propter quod dictus & doctus Pater plures probabiles sententias in materia immunitatis, quas Joannes Sancius Disput. 44. nu. 52. proponit, & pro praxi probat, nec posse reduci ad praxim, nec dici probabiles in Disputationis fine contendit.
1117
*Sed quidem difficilem ille provinciāprovinciam
Quid stet contra illam,.
assumpsit, & contra se habet plures & gravissimos Doctores, qui sententias probabiles in in materia immunitatis, & multis alijs, non penitus favorabiles defendentes, eas non tantùm speculativè, sed pro praxi tales, & omninò securas asseverant; distinctionis præfatæ nulla inducta mentione. Et videri illi possunt apud Dianam Parte 1. Tract. 1. & 2. Parte 3. Tract. 1. Parte 4. Tract. 1. Parte 5. Tract. 1. Parte 6 Tractat. 1. Parte 7. Tract. 1. Thomas Del-bene Parte 1. & 2. de Immunitate Ecclesiastica per plura Capita, exceptis tribus postremis, in quibus de illa non ita directè, licet locum habeant privilegia. Et quidem P. Suarez, qui uti præcipuus sententiæ patronus adducitur, post adducta verba ex loco contra Regem Angliæ ita subdit: & juxta hæc judicandum est de multis sin
P. Suarez.
gularibus casibus, quos congerit Azor Tom. 1. Lib. 5. Cap. 13. & 14. Sic ibi, in doctrina P. Azor nihil deprehendens, quod posset improbare. Ille ergo Cap. 13. Quæs. 9. post quæstiones nonnullas circa immunitatem propositas, ex varijs legibus, statutis, & ordinationibus Catholicorum Principum, quibus illa videtur violari, ita scribit: Meum in controversia propositum est, non
P. Azor.
| Reges & Principes, Ecclesiæ alioqui patronos & defensores, & benè de Christiana & Catholica Republica meritos offendere, nec eos verbis de suo jure & potestate dejicere: nec Ecclesiæ, quam ut matrem piè & religiosè venerari & honorare debemus, aliquod jus debitum mea disputatione detrahere vel denegare, sed explicare dumtaxat rei difficultatem, ne facilè Doctores Catholicos, qui de hac quæstione tractarunt, approbemus aut improbemus, vel etiam damnemus: quæ enim mitiùs & benigniùs interpretari possumus, non est cur duriùs & severiùs accipiamus, quasi rigidi censores effecti. Sic doctissimus ille & prudentissimus Magister, qui citato in Capite plures quæstiones probabiliter quidem, nec tamen conformiter regulæ illi de favorabili interpretatione resolvit. & Cap. 14. de alijs disserens, licet non in omnibus similiter decernat, auctores tamen gravissimos pro illis stantes debita veneratione prosequitur, neque eorum Assertis eam, quam conciliare illis auctoritatem ac probabilitatem potuerunt, neutiquam inficiatur. Quibus tamen adductus Scriptor probabilitatem denegaret, immò & jam constat denegasse. In quo quidem Principum Catholicorum juri videtur derogari, quatenus illud, quod habent, ut beneficio probabilium opinionum auctoritatem tueantur suam, ipsis abnegatur.
1118
*Nec satisfacit quod habet n. 49. ubi
Vt respondeat P. Cardenas.
ita scribit: & tamen aliquibus difficile videtur damnari tamquàm improbabiles, quæ habent pro se plures Auctores. Quod mihi difficile non est, qui video aliquas opiniones in alijs materijs defendi planè improbabiles à plusquàm viginti Doctoribus, quas retuli Disput. 11. Cap. 8. Sic ille, addens prædictæ objectioni satisfieri ex eo quòd sententiæ Doctorum adversantium ut directè probabiles admittantur, licet reflexè falsæ sint & improbabiles. Non inquam satisfacit. Primò
Sed improbatur efficaciter.
quia hîc non agitur de aliquorum tantùm Auctorum sententia, sed de quamplurimis; quorum sententijs nullus est ausus notam improbabilitatis irrogare, & numerum sanè excedunt ab Auctore assignatum, etiam 28. de quo nu. 154. Secundò. Juxta id, quod tradit Cap. 4. & resumit cum P. Vasquez n. 165. 252. & 253. quatuor sunt exceptiones, ex quibus Doctorum auctoritas infirmatur. Prima, quòd pars opposita sit certa. Secunda, quod eorum sententia levi fundamento nitatur. Tertia quòd Auctor varia improbabilia doceat. Quarta quod absque discussione rationum, vel more avium alium sequantur. Atqui nihil horum potest magno illi gravissimorũgravissimorum Scriptorum agmini opponi probabiles sententias in materia, de qua agimus, propugnantium: Ergo non stat eorum auctoritatem nullius esse momenti ad probabilitatem illis conciliandam. Prætereà, si opponi exceptiones prædictæ possunt: ergo illorum sententiæ non sunt directè probabiles. Illatio est evidens, quia directa probabilitas vera probabilitas est: aliàs non judicasset Auctor ex eo satisfieri, juxta nuper dicta ab ipso: veræ autem probabilitati exceptiones dictas constat repugnare. Deinde quod de hujusmodi directa probabilitate dicitur non etiam satisfacere compertum est: Quia ut absoluta & & omnimoda non admittatur, ratione prædictarum exceptionum tantùm haberi potest: quas tamen vidimus locum habere non posse. Præterquàm quòd nequit stare id, quod de Regio jure dicebamus: cùm enim sententiæ illæ quod ad praxim attinet sint improbabiles, perinde est ac si probabilitate essent penitus destitutæ. Et juxta hunc sensum Auctores locuti, qui sententias, de quibus agimus, tenuerunt, praxim videlicet attendentes, & distinctionem illam directæ & reflexæ neque per somnium habitam cogitantes.
1119
*Et quidem P. Suarez, à quo præce
P. Suarez ut faveat.
dens discursus sumpsit exordium, tantùm abest ut positioni citati Scriptoris patrocinium præstet, ut ex eo potius contraria veniat comprobanda. Sic enim ille citato loco contra Regem Angliæ: At verò quando ignorantia vel dubitatio circa jus provenit ex rei ipsius difficultate, & opinionum varietate: tunc si nihil certum & exploratum poßit ex sacris Canonibus colligi, servandæ sunt generales regulæ de opinionum delectu, & in hac materia est valde observandum, ut in favorem Religionis, & consequenter in favorem exemptionis amplietur potius quàm restringatur Ecclesiastica immunitas, & juxta hæc judicandum est. Sic Doctor Eximius, qui in casibus occurrentibus circa jus, si opinionues sint, servandas esse generales regulas asserit de opinioum delectu: ergo locum illæ habere possunt in materia exceptionis, sin minùs inutiliter, & minimè ad veritatem consonè sic Doctor tantus locutus fuisset, cùm dicere debuisset tantummodò quòd est in ejus verbis extremum, omissa penitus clausula de opinionum delectu. In illis autem nihil speciale habetur, cùm id omnes pro certo habeant, favorem scilicet Religionis & exemptionis ampliandum potiùs quàm restringendum: ubi probabilitas non exclusa, neque quod præmiserat de generalibus regulis circa illam. Unde notanda conclusio: & juxta hæc judicandum est. Non enim dixit, Iuxta hoc, sed Iuxta hæc, ut quidquid circa modum procedendi in opinionum conflictu præmiserat, indicaret. Et ut demus de præferenda opinione favorabili in eventu quocumque judicium protulisse, ubi id, quod de improbabilitate dicitur, cùm manifestè opiniones supponat esse probabiles, & quidem in ordine ad praxim, de illa enim erat sermo, cùm de casus contingentia, ut ex tenore verborum constat, ageretur. Id quod in Doctoribus pro eodem adductis observandum, nullus enim, ut diximus, in terminis est proprijs quæstionis locutus, neque improbabilitatem illam universalem ullatenus indicavit, etiamsi demus id, quod dudum circa P. Suarium, dicebamus.
1120
*Quia verò P. Suarez de Opinionum
delectu, & generalibus circa illum locutus regulis, consulendus ille circa illas in 1. 2. Tract. 3. Disput. 12. Sect. 6. ubi cùm statuat posse quemsequi opinionem probabilem relicta probabiliori, de quo n. 8. cùm tamen n. 4. sic præmisisset: & in his omnibus non loquimur tantùm
Idem.
in communi de opinionibus abstractè sumptis, sed etiam in particulari applicatis ad hanc personam, & cum his circumstantijs. Juxta quæ id quod ab | ipso dictum de opinionum delectu, minimè ad opiniones à circumstantijs est abstractas referendum. Potest autem aliquis ex ijs, quæ habet in sine nu. 8. forsan offendere, sic enim ibi: Intelligenda est autem hæc conclusio præcisè ex vi hujus capitis, & ex directa obligatione illius legis, de qua versantur opiniones, nam fortaßè aliunde ex sine extrinseco vel ex alia obligatione quasi reflexa, poterit aliquis interdum teneri ad operandum & non operandum juxta aliquam probabilem opinionem, ut supra explicavi. Sic ille, qui ad explicationem se remittens superiùs exhibitam: & videtur illa esse, quæ habetur nu. 1. ubi ait opinionem minùs probabilem posse tutiorem existere, & propter aliquam majorem utilitatem etiam majorem pro illa resultare obligationem: Quomodo opinio v.verbi g.gratia, (verba illius sunt) quæ olim
dicebat posse absolvi absentem in casu neceßtatisneceßitatis, revera minùs probabilis etiam tunc erat; tamen ad juvandum proximum tutior erat. Juxta hæc ergo dubitari nequit, quin distinctio aliqua directi, & reflexi sit admittenda. Sed quod ad præsens institutũinstitutum attinet, minimè congruit: non enim negamus respectum posse reflexum inveniri, sed quòd ille incongruè & inverosimiliter casui, in quo sumus, applicetur. Mens autem P. Suarez comperta est, quandoquidem agnoscit directum respectum, ratione cujus lex non obliget stante probabilitate, cùm tamen ab extrinseco supervenire obligatio queat: atqui in casu nostro secus accidit, cùm non ab extrinseco, sed ab intrinseco valde respectu obligatio statuatur.
1121
*Et ex hoc arguo manifesta ratione.
Nam distinctio illa directi & reflexi, nequit ullo modo consistere, & ita corruit præfatæ sententiæ fundamentum. Id patet. Nam respectus reflexus nequit esse extrinsecus: ergo erit in ipsa directi ratione contentus. Assumptum ostenditur. Nam lex aut Constitutio est essentialiter favorabilis: ergo ejus obligatio favorem respicit, tum in exercitio, tum in debita interpretatione. Discursus est evidens, & juxta mentem citati Scriptoris. Nec video quid possit verosimiliter responderi pro salvanda prædicta distinctione: licet aliàs dici possit ex eo convinci non esse locum interpretationi, quæ favorabilis non sit, & ita neque opinionibus, quæ restringendam legem aut Constitutionem
intendant. Verùm id non urget; nam quamvis lex aut Constitutio favorabilis sit absolutè, ex eo non sequitur quo minùs in casu aliquo possint viri docti censere pati aliquam restrictionem. Sic videri præsertim potest in materia Ecclesiasticæ immunitatis, de qua citati Scriptores. Ex quibus ille apud P. Azor Cap. 13. Vers. Item solent, ubi sic ille: Solent esse statuta
ut primogenitus excludat secundò genitum in bonis paternis. Item ut masculi excludant feminas. Quæritur an valeant hujusmodi statuta laicorum contra Clericos, vel feminas Religionis voto consecratas? Est constans multorum & communis opinio, quos refert & sequitur Felinus n. 101. valere, quoniam nihil detrahunt Ecclesiasticæ immunitati. Nam ante Clericorum ordinem susceptum jus est alteri acquisitum: proinde si secundò genitus sit Clericus, nihil mirum est si non succedat in bonis, quia lex constituta fuit antequam Clericus crearetur. Similiter si femina sit Sanctimonialis Deo dicata, potest succeßione paterna excludi, quia non excluditur, eo quòd sit sanctimonialis, sed quia antequàm Religionis votis sese adstringeret & Deo obligaret, lex fuerat constituta, ut masculi feminas excluderent, & proptereà excluditur, sicut etiam secundò genitus non excluditur quia Clericus, sed quia secundò genitus: ergo ejusmodi statuta nihil immunitati Ecclesiasticæ derogant, & eo ipso tuta conscientia firma & rata censentur. Sic ille præfatam sententiam & referens & amplectens, sicut nonnullas alias. Ubi tamen præfatus Scriptor minimè practicam probabilitatem inveniet, & immunitatem Ecclesiasticam violari contendet, cùm debeat in favorem ejus judicari.
1122
*Ad quod quidem responderi non
potest ex ijs, quæ habet n. 53. ubi quartam limitationem addit, quoties scilicet favor procedit, contra jus tertij, tunc enim non est ampliandus, atque adeo non debet extendi ad casus dubitabiles, neque habentes pro utrâque parte opiniones probabiles, ut notavit P. Thomas Sanchez lib. 8. de Matrim. Disput. 2. nu. 3. cum multis Doctoribus. Sic enim cùm dicat, ita subdit: Et nota in materia immunitatis non
Auctor idem.
habere locum hanc limitationem, quia numquàm Principes sæculares habent ius contra reverentiam debitam Religioni, & statui Ecclesiastico, nisi circumstantiæ evidenter extrahant casum à caußâ immunitatis. Hæc doctus Pater. Iuxta quem in casu prædicto non poterit allegari jus acquisitum, quia acquisitio illa ratione legis aut statuti habetur, vim habentis auctoritate Principis ad sic statuendum, quod tamen jus in Principe negatur. Cùm tamen illud communis & constans recognoscat opinio: illi profectò datus locus, unde id habetur, quod intendimus, in favorabili inquam lege, constitutione, & privilegio, quamvis favor summus appareat, esse locum posse opinioni. Quòd si dicatur casum prædictum ratione circumstantiarum evidenter extrahi à caussa immunitatis; contra est, nam circa illum versantur opiniones, unde evidens potiùs est non esse evidentem; & ex se id constat, quia ut esse contra immunitatem asseratur, non leve extat fundamentum. Ex quo & fit etiam quando evidens aliquibus videtur aliquid in materia præsenti, esse locum dubio & opinioni posse, cùm sint qui non ita evidens arbitrentur; Esse autem illam non solùm directè, sed absolutè probabilem juxta mentem Auctorum illam amplectentium evidentissimum etiam est, quia versatur circa legem, quæ ad praxim evidenter dirigitur; aliàs esset prorsus inutilis, id quod esset jam adhibitam responsionem deserere de evidenti extractione à caussa immunitatis.
1123
*Potest etiam positio præfata ex ijs,
Validum aliud argumeutumargumentum.
quæ in limitatione dicta dicuntur, efficaciter impugnari: Nam si circa jus tertij versetur constitutio, & circa illud sint diversæ opiniones, non habet locum certa circa favorem interpretatio: Atqui eadem videtur ratio in eo casu, quia stat generalis regula de ampla interpretatione. Neque enim responderi potest obstare jus tertij, quia illud incertum est, & | in dubio melior est conditio possidentis, & quę possidet constitutio est, circa quam dubium esse nequit, si præsertim de immunitate Ecclesiastica agamus. Et in ea quidem respectu sæcularium Principum non posse habere locum limitationem illam de jure tertij, non videtur convenienter dictum: licet enim illi non habeant jus contra Ecclesiasticam immunitatem, possunt tamen habere illud non solum evidens ut admittitur, sed etiam probabile, ut servata, & in suis proprijs terminis constante illo, ipsi in specialibus casibus agere possint taliter ut illa minimè violata censeatur, juxta id, quod ex P. Azor. positum nu. 1117. Item ex concessione Apostolica aliqua habere privilegia possunt, pro quibus & jus quæsitum. Circa quæ occurrere opiniones quandoque possunt, unde & illi jus tueri possunt, & jam validiùs agere, quia virtute se defendere possunt Apostolicæ concessionis, & non tantùm ex jure sæcularis, quantumvis excellentis, potestatis. Quæ omnia videntur comperta, unde plura non addam omnia discutiens, quæ ab Auctore præfato pro suæ sententiæ stabilimento congeruntur. Neque enim in spiritu contradictionis hæc assumpta disceptatio contra Scriptorem compertæ adeò eruditionis, sed ut ostendam illum in hac parte evidenti minimè discursu procedere in re magni momenti, cùm elidi ille possit breviter indicatis, aut expensis fundamentis: in quo, ut jam admonui, parùm est laboris sui impendio profecturus.
§. II.

§. II.

Circa perpetuitatem Indicorum Privilegiorum, & illorum exactam durationem. Ad Cap. 3. & 4.
1124
*IN priori manifestè demonstratum
Non omnia esse perpetua.
non esse omnia perpetua, quod & uti certum repetendum. Quia verò ex verbis illis R. P. Claudij, de quibus nu, 14. scilicet, Curatum est cum Sanctißimo, ut omnia privilegia, quæ
ab ejus Prædecessoribus pro Indijs concessa fuerant, sine aliqua restrictione prorogarentur: & obtinuimus, sicut ex Brevi, quod nunc mittimus, constabit: præcipuum pro illa nonnulli fundamentum desumpserunt: cùm tamen quod transmissum Breve, non omnium, sed quorumdam perpetuitatem contineat. Sed quidem res ipsa ad congruam intelligentiam adhibita consideratione compellit: ut scilicet id obtentum significetur, quod ex Brevis tenore constabit, & non amplius. In quo quidem nulla verbis improprietas, nullum in sensu admiscetur absurdum. Quid enim hac planius clausula: Postulavimus omnia, & obtinuimus, quod constabit ex Brevi. Illud enim Sicut idem importat, ac si diceretur Quod. Et quidem cùm in Brevi non omnia postulata contineantur, ratione illius regulanda est priorũpriorum verborum generalior usurpatio.
Axioma enim celebre apud Jurisperitos est verba sequentia præstare præcedentibus evidentissimum intellectum: de quo Cardinalis Tuschus Tomo 8. Lit. V. Conclus. 144. & D. Barbosa de, Axiomatibus Iuris, Axiom. 222. Cùm aliàs non versemur in Canone aliquo Concilij, aut alio ex sacris; sed in Epistola, in qua Latinè reddita potuit Secretarius, aut exceptor alius non omnem locutionis proprietatem servasse, licet in rei substantia minimè à veritate deviarit. Neque mihi compertum an verba prędicta ex Latina fuerint epistola decerpta, an ex Hispana Latinitati donata, unde faciliùs potuit æquivocationis occasio suboriri. Neque illam hucusque potui diligenter quæsitam invenire. Videtur autem Latinus stylus, & juxta illum, ac ita scribentium fidem, nostra in Scriptione processimus. Ex eo autem quod additum in litteris alijs sequentis anni, nihil, quod urgere ampliùs possit, habetur. Neque trium illorum Prælatorum litteras reddi Pontifici oportuit, quamvis omnium privilegiorum non esset perpetuitas impetrata: nimis enim importuna instantia post concessionem modo dicto impetratam videretur.
1125
*Circa id verò quod de confirmatio
ne privilegiorum sine limitatione ulla in Bulla Pauli V. extante dictum est, ut non videatur cum limitata Indicorum postmodùm ab eodem habita posse componi, id stare ex adverso videtur, quid de privilegio circa dispensationem in gradibus matrimonij prohibitis, est à Nobis dictum n. 388. & seqq. hujus Tituli. Cùm enim à præfato Pontifice sit primo non excepto derivata concessio, & posteà cum limitatione circa ipsum, id stare posse sine prioris concessionis abrogatione efficaciter comprobatum. Ergo & stare poterit generalis illa in Bulla ejusdem contenta Pontificis, non obstante limitatione ab eodem adjecta in Brevi, de quo dictum. Quòd autem confirmatio illa generalis ad Indica debeat extendi ex Constitutionis favorabilis nativa conditione deducitur, juxta dicta §. præcedenti pro illius ampliatione. Sed quidem hoc non urget: licet enim non implicet modus concessionis dictæ, ex concessionis & confirmationis circumstantijs ibidem adductis constat intentionem Pontificis minimè se ad Indicorum privilegiorum confirmationem, de quibus neque agebatur. extendisse. Quod autem in verbis præsertim sit attendenda disponentis intentio, Doctores videndi apud nuper citatos observant. Unde quod de favorabili titulo additur, non est ad rem: cùm tamen in reliquis, de quibus memorata Constitutio procedit, debeat inviolabiliter observari. Pro quo est illud in ipsa: Decernentes easdem præsentes, nullo unquam tempore
Bulla Pauli V.
&c. Sed tamquàm in divini cultus favorem, & fidei augmentum, & propagationem concessas, semperque & omninò ab illis exceptas &c. Vult ergo doctissimus Pontifex quidquid in Jure pro favore Apostolicarum Constitutionum, & præcipuorum titulorum habetur, ad suam illam, & contenta in ipsa penitus applicandum, quod est attenta animadversione & observatione dignissimum: Sicut & quod sequitur post adducta verba, sic enim ibi: & quoties illæ emanabunt, toties in pristinum & validißimum statum restitutas, repositas, & plenariè reintegratas &c. | absque eo quòd desuper à dicta Sede illarum ulterior restitutio, revalidatio, confirmatio, seu nova conceßio, impetranda sit, &c. Quæ cùm ita se habeant, quomodo stare potuit, ut à R. P. Generali Indicorum privilegiorum ulterior restitutio, revalidatio, confirmatio, ac nova concessio peteretur, quandoquidem illa fuerant in præfata Constitutione contenta? Cùm ergo petita fuerit, manifestum est pro non contentione illorum argumentum, nec debere nos sapere plusquàm oporteat sapere, supra Generalis inquam genuinum & primitivum intellectum: qui sicut id, quod postulavit, exactè cognovit, ita & quod est concessum exactissimè recognovit. Et hæc circa Caput 3.
1126
*In 4. circa durationem n. 32. com
munis adducta doctrina de computatione temporis pro lege, juxta quam illud quod est ab ipsa designatum, debet intelligi de momento ad momentum. Ubi non leves possent difficultates, & earum discussiones involvi, quas P. Cardenas Parte 2. Tract. 3. Disputat. 26. & 27. exhibet, utiliter apud eumdem consulendas. Pro eo autem quòd ad Nos spectare potest, dictum ibi Brevia Pontificia non esse computanda de momento ad momentum, & ita diem Datæ non computandum propter dicta ibidem. Circa quod & alia habentur n. 60. 94. & 102. ubi de Constitutione Innocentij X. circa triennium præcisum gubernationis, & sesquianni vacationem, nec non de septennali dispensatione ab Alexandro VII. & quod de momento ad momentum dicitur, non esse in omni rigore servandum verosimiliter demonstratum. Neque proptereà Dom. Caramueli annuimus à P. Cardenas solidè & subtiliter impugnato, in ijs, quæ ad computationem mediæ noctis ille contendit, ex quibus gravia possunt inconvenientia suboriri: non ita circa alia, quibus difficilè possunt præcisa momenta designari; in quibus cùm Auctores diversimodè sentiant, si & illis Dom. Caramuel accedat, non est cur debeat plus quàm alij rigidè & uti novitatum architectus, impugnari. Notat quidem P. Cardenas nu. 24. momenta non reduci ad instantia physica, aut mathematica: est enim
magna diversitas inter utrumque. Instans enim mathematicum est physicè & realiter indivisibile; momentum autem est quædam brevissima successio, physicè quidem divisibilis, moraliter autem indivisibilis: quia physica ejus divisibilitas & successio imperceptibilis est. Est igitur momentum illa brevissima morula temporis, in qua homo nequit distinguere successionem. Sic philosophatus ille. Sed quidem momentum idem esse quod instans aut punctum prorsus indivisibile censent multi. Et sic ante alios D. Hieronymus in illud 1. Cor. 15.
v. 52. In momento, in ictu oculi. Ubi de resurrectione generali sermo, quam in instanti futuram communis Doctorum sententia est, prædicta Apostoli auctoritate roborata, ut videri potest apud P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disput. 50. Sect. 9. Vers. & absolutè. P. Cornelium in eum locum, ubi & alij complures Interpretes, ex quibus P. Tirinus, P. Menochius, P. Salmeron, P. Sà, P. Justinianus. Pro quo & illud 1. Reg. 4. v. 20. In ipso autem momento mortis ejus. Ubi
1. Reg. 4. v. 20.
benè à P. Mendoza dictum, in ipso momento proptereà positum, quia quod parùm abest, nihil distare videtur, unde in mente habendum illud: O momentum, à quo æternitas! Non ergo significatio illa brevissimi temporis ita propria est.
1127
*Neque video cur in negotio, de quo
agimus, non possit juxta significationem dictam usurpari. Et quod ad mediam noctem spectat, certissimum est illam in momento, prout indivisibilis est duratio, consistere: posse enim durationem dici, sunt qui affirment, & licet non ita proprius modus loquendi sit, sustinendus tamen ad commodam explicationem, cùm alius non ita accommodatus sit, & æternitas atque ævum durationes dicuntur, etiamsi indivisibiles. Sicut autem de media dicitur nocte, ita & de alijs; neque ulla est urgens ratio cur non possit intelligentia hujusmodi sustineri. Licet enim nobis physicum non possit agnosci momentum, non ideò tale esse desinit: In ordine autem ad regulandam operationem sufficit prudens observatio quæ licet punctum physicum non attingat, aliud tamen proximum attingat etiam indivisibile: neque enim necessarium est ut sit illud physicè divisibile, ut verissimè possit dici: Nunc finitur tale tempus, Nunc incipit talis obligatio, sicut diceretur, si physica essent nobis instantia omninò perspecta: tunc enim, ut in Angelis accidit, non esset divisibilis, licet brevissima, duratio necessaria, ut inter nos agere politica ratione possemus. Id quod & post felicem resurrectionem in cælis poterimus obtinere, & exactissimè illud assumere, de momento ad momentum. Nec modò circa id insisto, de quo esse quæstiones possunt, an momenti physici aut moraliter sumpti ita habenda sit ratio, ut addi aut minui possit nihil ex antecedentibus, aut consequentibus, sed illud tantùm adnitor ostendere momentum posse in sua propria significatione sumi, pro ea scilicet temporis parte aut quasi parte, quæ secari nequeat, sic enim D. Hieronymus locu
D. Hieronymus.
tus circa citatum D. Pauli locum, In momento, ubi Græcè est In atomo, qui ex eo talis dictus, quòd secari nequeat. Circa horologium autem, & Dom. Caramuelis exaggeratas observationes alibi à me dictum. Neque negasse est animus momentum aliquando pro brevissimo spatio sumi. Unde & aliqui apud P. SalmeronẽSalmeronem suprà dicunt esse quadragesimam horæ partem. Sed quod negamus est illi esse unicam, & communem significationem, cùm de terminis durationis agitur, & non posse in genuina & maximè propria, cùm de illis agitur, usurpari. Et quidem objectio, quam P. Cardenas, contra se proponit Cap. 5. cui & doctam solutionem apponit, satis robusta est contra momentum morale, neque ejus difficultas penitus evacuata videtur, quæ tamen juxta modum dicendi præfatum penitus dissipatur.
§. III.

§. III.

Circa Constitutionem Innocentij X. pro gubernatione in Societ. IESV.
1128
*HAbetur illa n. 39. quam non esse
absolutè favorabilem, sed gravantem ostensum §. 1. in cujus fine sic diximus: & verò Sanctißimus (Alexander VII.) sic dispensans, ut per Litteras ex Vrbe scribentium accepimus, ubi primum in Sedem est summæ Potestatis evectus, Patribus Societatis nostræ benignè polliceri dignatus est, adfuturum se Societati favore suo in ordine ad ea, quibus se à Prædecessore suo gravatam sentiebat. Sic ibi. Id quod æterna dignus memoria Pastor cumulatè præstitit, Constitutione sua sub Data diei 1. Ianuarij an. 1663. cujus juvat exordium hoc loco transcripsisse, sic enim ille: Debitum Pastoralis officij, quo Ecclesiæ Catholicæ Regimini divina dispositione præsidemus, exigit, ut paternam dilectorum filiorum Presbyterorum, & Clericorum Regularium Societatis IESV, quæ ab ipsis fundationis suæ primordijs in re Christianæ Religionis juvanda, promovendaque Infidelium & Hæreticorum conversione; & horum pertinacia retundenda, ac juventute litteris & probis moribus informanda, Christique fidelibus in viam mandatorum Dei dirigendis (adiuvante Domino) sedulò semper & fructuosè laboravit, ac etiam nunc strenuè laborat, curam peculiari studio gerentes: illa, quæ prospero, feliciq́ue ipsius Societatis regimini & progressui impedimentum adferre noscuntur, èex medio tollamus & abrogemus, sicut magistra experientia suadet, & Nos matura consideratione adhibita ad Omnipotentis Dei gloriam salubriter expedire arbitramur. Sic SS. Alexander sublaturus èex medio impedimenta, & abrogaturus pergens, quæ occasione Innocentianæ
Constitutionis videbantur opportuno Societatis regimini magistra experientia, suprema omnium, obrepsisse. Quod quidem ejusdem Alexandri verbis attestatum, dum sic ait: Cumque dicta Societas subsequenti tempore usque ad dictam præfatam Innocentij Prædecessoris Constitutionem, præfatum gubernandi modum magno cum fructu, ipsiusque Societatis tranquillitate servaverit: Edita
Alex. VII.
verò, eadem Constitutione, plurimis, gravißimisque affecta fuerit incommodis, multoq́ue plura & graviora pericula & inconvenientia subitura extiterit. Nos per suspensiones &c. Quæ quidem non solùm Nobis documento esse debent, ut Religionis fundamenta serta & tecta esse contendamus, & ne levitatis ambitiosæ periculosis impulsibus pro illis infirmandis connitamur, certi nihil inde nec nobis nec alijs commodum emersurum, verùm incommoda multiplicanda super numerum: Sed Pontificibus ipsis, qui & ipsi magnæ Magistræ experientiæ possunt esse discipuli, ne faciles aures quibusdam malè erga humilitatis securum præsidium affectis, & inofficiosas querelas congeminantibus præstent, sed auctoritati & famæ consulant suæ, quæ periclitari non modicè poterit, dum eorum decreta non solùm ut minùs convenientia, sed etiam uti præjudicialia Religionibus abrogantur.
1129
*Illud etiāetiam in præfata Alexandri Con
stitutione observatione dignum, quod ad firmanda ea conduci, quæ circa computationem temporis dicta sunt, à Data scilicet Pontificiarum faciendam, & RR. PP. Generalium curam, ut pro Indijs peculiaris dispositio in dispensationibus à Sede Apostolica obtineatur, de quo num. 102. sic enim in illa: Prætereà cùm dictus Gosvvinus Præpositus Gene
Alex. VII.
ralis Nobis iterùm exponi fecisset, quod Provinciæ Indiæ Societatis prædictæ Litterarum nostrarum in forma Brevis super suspensione hujusmodi primo loco ad sesquiannum, ut præfertur, facta emanatarum beneficio maximè indigebant, illoq́ue frui vix poterant, quia priusquàm de eisdem Litteris nuntius ad illas partes perferretur, aut jam elapsus, aut propè finem futurus erat dictus Sesquiannus: Nos ipsius Gosvvini Præpositi Generalis precibus benignè annuentes, similem suspensionem statuti, mandati, præcepti, & ordinationis memorati Innocentij Prædecessoris, quantum quidem ad Provincias, Domos, Collegia, & loca quæcumque dictæ Societatis in Indijs tam Orientalibus, quàm Occidentalibus, & alibi extra Europam tantùm consistentes & consistentia attinebat, ad septem annos à die 14. Novembris 1656. computandos fecimus. Sic Pontifex de suspensionibus temperarijs locutus, quæ abrogationem statim exprimendam præcesserunt. Ex quibus apparet quàm id sit certum, quod de computatione à die Datæ facienda dictum Cap. 4. Neque enim dici potest Pontificem de suis tantùm concessionibus fuisse locutum, sed juxta mentem R. P. Generalis, qui juxta communem & firmam doctrinam in sua postulatione processerat, quam uti certam amplexus, cùm aliàs facile ipsi fuisset edicere concessiones ejusmodi non à die Datæ, sed à die scientiæ computandas. De hoc ergo jam non licet ampliùs dubitari; cùm in terminis maximè urgentibus dispositio processerit; quando scilicet de Indijs agebatur, pro quibus benignior computatio maximè conveniens videbatur.
1130
*Dictum etiam & efficaciter demon
stratum nu. 104. & seqq. R. P. Generali de Pontificis Oraculis fidem facienti in Societate fidem sine difficultate præstandam. Sed quid Provinciali in re extraordinaria, & notabilem novitatem circa gubernationem importante à Generali disposita? E.Exempli g.gratia, Vice-Provincia Chilensis ut diversa ferè à Peruviana Provincia consistebat: quam tamen subjiciendam & uniendam penitus Peruvianæ R. P. Generalis statuit, Vice-Provinciæ nomine, & prærogativis alijs abrogatis. Pro quo Peruviano scripsit Provinciali. Poteritne hic sua simplici epistola Chilenses alumnos ad unionem & subjectionem redigere, Vice-Provinciali deposito? quia depositus censendus est, licet Vice-Provincialis retineat nomen, eo quòd non tam talis respectu Vice-Provinciæ, sed quatenus Provincialis gubernat vice, ut fieri quandoq́ue solet Limæ ob diuturnam absentiam Provincialis. Ad quod quidem juxta ea videtur respondendum, quæ diximus n. 64. ubi de authentica | renuntiatione respectu Provincialis, & exhibitione ac lectione Patentium litterarum: quæ quidem omninò necessaria est: & in præsenti casu locum habere, quandoquidem Peruvianus Provincialis, qui talis absolutè non erat respectu Vice-Provinciæ memoratæ, in eam se uti absolutum Provincialem introducit, quod perinde est ac si Provincialis non esset, & pro Chilensi illa portione designatus fuisset Provincialis. Neque videtur sufficere, si renuntiatio in loco aliquo, etiam præcipuo Peruvianæ Provinciæ fiat; quandoquidem in eo subditi Chilenses non sunt, aut major eorum pars, juxta id, quod de Superioribus localibus ab Octava est Generali Congregatione dispositum, & extat, nu. 63. cùm sic verosimilis observanda proportio, quam & ratio videtur comperta persuadere.
1131
*Ex quibus videtur non posse alle
gari discrimen, quod Doctores tradunt ex Jure collectum, inter Ordinarium judicem & delegatum: huic enim non paretur impunè, dum litteras delegationis non ostendit, pro quo nu. 103. & multa apud Cardinalem Tuschum Tomo 4. Lit. I. Conclus. 455. Quæ quidem indicant in Ordinario judice non ita esse generaliter asserendum, licet ex Baldo ita scribat citatus Cardinalis Conclus. 477. Judici non creditur aliquid facienti supra suam facultatem, licet
Cardinal. Tuschus.
dicat se facere de mandato & commißione Superioris, licet dicat se habere mandatum à Principe, nisi doceat de eo. Sic ille: pro quo & plura Dom. Solorzanus adductus n. 65. Quidquid inquam de hoc sit, pro quo est diversitas sententiarum, discrimen tale nequit allegari ex eo quòd Peruvianus Provincialis judex Ordinarius sit: quia pro judice Ordinario esse dispositio legalis potest pro diversis casibus, ut ea, quæ ex Jure communi habentur, & indicata superiùs, relinquamus. Et tale est, quod circa renuntiationem dictam, quod ad Provinciales etiam extendendum, & quæ à Nobis sunt adducta videntur demonstrare. Pro quo & facit quod constans usus circa Provinciales habet, eos scilicet officium non auspicari, nisi Litteris Generalis prælectis, cùm in alio irregulari ingressu periculum appareat, quod oporteat præcavari.
1132
*Et ita quidem videtur dicendum, si
subditi vellent negotium istud Juris rigore tractari, & non sincero illo peragi stylo, quem sincera Societatis obedientia solita est in hujusmodi casibus observare. Nec dubito quin opportunius futurum fuerit authentica insinuatione uti, si nullum aliàs inconveniens subsit in ostensione, aut transsumpto fundamentalium Litterarum, quæ ostendi quidem Consultoribus poterunt, nec tamen omnibus oportebit fieri manifestas. Sic vidi aliquando Provincialem in casu mortis sine designationis authenticæ litteris publicari, post apertam corācoram Consultoribus capsulam, renuntiante illum Limani Collegii Rectore, neque in eo scrupulum aliquem deprehensum. Dum enim subditi parêre sunt sine aliqua tergiversatione parati, omne cessat ex Litterarum non adhibita ostensione periculum. Et potest quidem hoc in obedientiæ profectione fundari, quam D.
Ignatius Parens filijs observandam consignavit, promptissimam scilicet, etiam littera imperfecta relicta; & in omnibus rebus, ubi peccatum non cerneretur. Quæ sunt illius verba: Part. 3. Constit. Cap. 1. §. 23. Ad Superioris vocem perinde, ac si à Christo Domino egrederetur, quam promptißimi simus, re quavis, atque adeò lit
Constitutio Societatis.
tera à nobis inchoata, necdum perfecta relicta. Et hæc pariter, sicut & sequentia ibidem. Cum magna celeritate spirituali gaudio & perseverantia quidquid nobis injunctum fuerit obeundo: omnia iusta esse nobis persuadendo, omnem sententiam, ac judicium nostrum contrarium cœca quadam obedientia abnegando. Sic Divus Pater. Juxta hæc ergo Chilenses Patres R. P. Generali unionem præcipienti tenentur obedire: tenentur & Provinciali, obedientiæ hujusmodi instrumento, quia in eo peccatum nullum, & obedientiæ, quam profitentur, perfectio exigit, ut circa modum non hęreanthæreant, in quo nullum etiam peccatũpeccatum cùm tamen, ut ex Declarationibus constat, debeat esse manifestum. Legales autem subtilitates ut obediatur, requirere, & juridicis terminis adhærescere, obedientiæ sinceritas non admittit à suo Sanctissimo Parente tantoperè commendata. Non quòd per sacros Ca
nones disposita in summa veneratione habenda non sint, & cùm necessitas exigit observanda: sed quia illorum auctores Pontifices summi nolint Religiosam Obedientiam ad earũearum rigorem adstringi, quando ex æquo & bono potest, inspecta veritate, procedi. Pro quo ita scribit Paulinus Bertus in Praxi Criminali de formando processu Titulo 5. Cap. 2. in fine: Quod &
Paulinus Bertus.
Summi Pontifices voluisse, aut saltem laudasse videntur; qui Regularibus ipsis privilegia concedentes liberam illis absque Iuris apicibus ac rimulis, tamquam eorum statui magis consonam judicandi facultatem concesserunt. Compend. privileg. Verb. Appellare nu. 1. & Verb. Correctio fratrum nu. 6. Sic ille, post adductos Doctores, qui pro eodem agendi modo, seclusis etiam privilegijs manifestam convenientiam agnoverunt, scilicet Panormitanum, Felinum, Lapum, Villagutierrez, Victoriam, & Rodericium. Et posset alios.
§. IV.

§. IV.

Circa communicationem Privilegiorum, præcipuè inter Religiosos. Ad Cap. 5. 6. & 7.
1133
*IN priori dictum privilegium persona
le non transire de persona ad personam, & in sequenti juxta concessionem Iulij Secundi, & Leonis X. (illum enim præcessisse in Additionibus adnotatum num. 8. Licet Leo in citatione præcedat) hujusmodi transitum, de privatis scilicet ad privatos dedimus ratione communicationis. Quod quidem ita videtur intelligendum, non ut quod uni alicui privato concessum est, omnibus alijs privatis debeat concessum judicari, sed quòd privatorum gremio alicui: id quod ex tenore concessionis | videtur manifestum. Cùm enim præmittatur, De Prælatis ad Prælatos, consequenter additum de Fratribus privatis ad privatos. Sicut enim quod de Prælatis dicitur, ita est accipiendum, ut quod concessum est alicujus Religionis Prælatis, ad Prælatos alterius ex memoratis extendatur, ita & quod pro privatis, quo pacto decurrere concessiones solent ad Religiones spectantes, dum peculiares aliqui non inveniuntur expressi, pro omnibus enim privatis procedunt, quo pacto & illis fruuntur etiam Prælati, ut privati inquam, cùm non sit rationi consonum illos esse pejoris conditionis, nisi fortè Prælato alicui ratione dignitatis privilegium concedatur, quod tunc non videtur personale, nisi exprimatur, quo pacto concessiones aliquæ apud Scriptores cum prærogativa extensionis virtute communicationis occurrunt.
1134
*Et id quidem minimè apparebit dif
ficile legenti apud P. Bonæ-Spei Tomo 4. Tract. 3. Disput. 11. Dub. 6. Resol. 1. ut sequitur. Dico 1. Si privilegia sint personalia. V.Verbi g.gratia, Patri Petro Carmelitæ ut Petro, seu præcisè ut hæc persona est, concessa, non censentur concessa omnibus alijs communicantibus: nisi fortè illis præcisè sine quo privilegiũprivilegium privilegiato foret inutile. Probatur 1. 2. & 3. ut ibi ubi declaratio Leonis X. ex Lezana. Pergit, & sic Resol. 2. Dico 2. Si privilegia realia. V. g. Patri Petro Carmelitæ, ut Carmelitæ concessa, censentur concessa omnibus alijs communicantibus. Si verò, Patri Petro Carmelitæ ut Carmelitarum Generali, Provinciali, Priori &c. omnibus communicantium (corrige Communicantibus) Generalibus, Provincialibus, Prioribus &c. concessa censentur, modò idem motivum perseveret. Probatur 1. pars. Quia cùm alij Carmelitæ non sint ab illius communicatione exclusi, sed sub isto nomine ad illam conclusi, & ipsi non distinguantur à suo Ordine, tale privilegium rectè censetur toti Ordini Carmelitarum factum: Atqui privilegia toti Ordini Carmelitarum facta, censentur etiam omnibus alijs communicantibus facta, ut patet ex dictis: ergo &c. Probatur 2. pars: Quia Mendicantium Generales, Provinciales, Priores &c. habent istam inter se privilegiorum communicationem, ut patet ex Bulla 18. quæ similiter ex dictis nullo jure efficaciter prohibentur: ergo admitti potest, saltem ubi idem motivum perseverat. Hæc ille, addens nu. 57. nomen Carmelitæ (& idem est de Religiosis alijs) esse nomen fictæ personæ, & ita significare rem à persona distinctam. Et in dubio extendi debere privilegium, nisi sit contra jus commune, aut tertij.
1135
*Circa quæ quidem, quod ad privati
Efficaciter improbatus.
concessionem attinet, etiam sub nomine Carmelitæ aut alio, id videtur efficaciter militare, quod habet ipse n. 52. contra extensionem sub nomine tantùm personali: Quia alioqui totum jus commune, & regularis observantia corrueret ob frequentißimas in illis cum particularibus necessarias dispensationes, quæ ad omnes statim extenderentur. Sic ille arguit. Atqui idem futurum sive privilegium sub solo tantùm personali nomine, sive addita Religionis qualitate, compertissimum esse quis non videat? Cùm etiam pro declaratione stet quod ex Leone X. adducitur, ostendi oportebat ubi ille distinctionem illam adhibuerit, quod equidem minimè poterit à sic sentiente præstari. Deinde cùm addat ille ut vidimus, Saltem ubi idem motivum perseverat. Evidentissimum est motivum concessionis peculiaris esse in uno Carmelita posse, quod non in omnibus, neque in pluribus, & fortè neque in paucis occurrat: ergo nequit rationabiliter extendi. Et id quod cum particula saltem videtur quodammodò limitare, absolutè profert, & explicat num. 47. de ijs loquens, in quibus majus esse poterat pro communicationis amplitudine fundamentum. Neque illud, quod pro se affert, videtur
Disiectum fundamentum.
urgere: licet enim in concessione privilegij alij non exclusi videantur, quia non expressi; re tamen vera ex modo concessionis censentur exclusi, cùm personalis sit, & juridicam exclusionem importet juxta dicta n. 112. Quod autem dicitur Carmelitam privilegiatum modo dicto non distingui à suo Ordine, non est ita ut asseritur, quia distinguitur ut pars à toto. Ex eo autem quòd formalis conceptus Religionis in eo reperiatur, quia formaliter Religiosus dicitur ab illius formali conceptu, satis frivolum desumitur argumentum: sic enim & dici posset privilegium concessum Patri Petro ad omnes homines extendi; quia in omnibus eadem est natura, licet in P. Petro per individualem differentiam contracta; quo pacto etiam ratio Religionis suam habet contractionem. Quòd si etiam hujus tituli habenda esset ratio, quod de motivo dicitur, momenti esset nullius, deficiente enim illo, perstat formalis ratio Religionis. In privilegijs autem concessis Præla
Quid circa Prælatos.
tis, sua est etiam adhibenda consideratio; nam & personalia esse possunt, & ex motivis, circumstantijs, ac modo concessionis eorum est conditio dignoscenda.

Circa Privilegia pro Festis.

1136
*NVm. 140. typographicus error oc
currit, ex quo clausulæ sensus videtur claudicare: sic enim ibi: Quanta ergo Sanctis ad communicationem concurrentibus eorum, quæ pro Festo S. Didaci concessa sunt, cui eorum debeat concedi, si non suffragatur antiquitas, dubium prorsus negotium est. Ubi quidem Quanta pro Quatuor positum. De quatuor enim Sanctis ex Ordine Prædicatorum erat sermo; scilicet Hyacintho, Raymundo, Vincentio Ferrerio, & Antonino. Et difficultas, cui eorum esset adscribendum quo Fr. Emmanuel Rodedericus, D. Hyacintho attribuerat, ut scilicet pro ejus Festo id haberetur, quod pro D. Didaci Festo fuerat à Sixto V. & Clemente VIII. concessum, quandoquidem SS. Vincentij & Antonini antiquiora erant Festa, utpotè, qui Canonizationis honore ante alios decorati. Et videtur quidem D. Vincentius debuisse præferri, quem mirum est à Pontifice prætermissum. Ubi & addendi jam S. Ludovicus Bertrandus, & S. Rosa Virgo Peruviana, ex tertio Ordine Pœnitentiæ, sicut Diva Catharina Senensis, quin & Sanctissimus geminato titulo Pius, | licet nondum supremo Canonizationis cultu sublimis, quandoquidem Beatificationis potest esse sufficiens, ut dictum n. 146. & probatum SS. Martyrum Marroquiensium exemplo, ubi quòd respectu aliarum Religionum similis sit admittenda Festorum cum suis prærogativis extensio.
1137
*Et id quidem præter citatos ibidem
Vt faveat P. BonæSpei.
tenet P. Bonæ-Spei citata Disputat. 11. num. 58. ubi præmissa concessione Julij Secundi, de qua suprà, ita scribit: Vnde quidam docent, quòd sicut Indulgentiæ plenariæ conceduntur sæcularibus visitantibus Ecclesias Dominicanorum in Festo S. Dominici, Petri Martyris, Catharinæ Senensis, & alijs, ita sunt communicanda Ordini Carmelitarum V.. Verbi g.gratia, in Festis S. Eliæ, S. Alberti, S. Teresiæ, vel alijs à Superioribus determinandis, ut certiùs & maturiùs procedat hujusmodi communicatio. Ita P. Vrbanus ab Ascensione suæ Theologiæ moralis Tract. 2 regula 10. Ex quibus & præcedentibus liquet Mendicantes communicare in Indulgentia Communionis generalis PP. Societatis concessa, si in Bulla non sit particula communicationis exclusiva. Hæc ille, qui circa id,
quod ait de Communione generali, prudenter se gessit, dum limitationem addidit ex tantis exclusivæ particulæ, quæ revera extat, dum in concessione sæculares tantùm adduntur Ecclesiæ, delicentia Ordinariorum, ac illarum Rectorum, pro quo P. Quintanadueñas Tom. 1. Singularium in Appendice Tract. 1. Dubio 8. n. 10 Quamquàm ut extendi ad Ecclesias Regularium possit, non sit fortè defuturus assertor, ex eo quòd pro sæcularibus opus expressione erat, cùm pro Regularibus certa extensio videretur. Sed est id parùm verosimile: unde cùm sit satis frequens accessus Patrum Missionariorum ad oppida, in quibus Regularium Ecclesiæ sunt, in quibus posset Communionis habere frequentia, annuentibus Prælatis, nihil tale voluere Pontifices, quia si voluissent, expressissent, cùm de communicatione circa hoc sit etiam certum neutiquam meminisse, cùm non sit illa pro Regularibus omnibus generalis, sintq́ue etiam circa illam non leves difficultates.
1138
*Pergit citatus Scriptor & de Com
municatione Indulgentiarum pro Festis inquirens, sic respondet nu. 60. Respondeo rem esse satis dubiam, quia ex una parte id expreßè concedit Leo X. apud Casarrubium in Compendio. V. Communicatio, his verbis: Leo X. motu proprio
Leo X.
communicavit, & de novo concessit Ordini Prædicatorum (& sic de alijs) omnes, & singulas gratias, concessiones, Indulgentias, peccatorum remissiones, prærogativas, favores, immunitates, exemptiones, facultates, privilegia, & indulta tam spiritualia, quàm temporalia, qualiacumque illa sint, quæ Minorum, Eremitarum S. Augustini, Carmelitarum &c. Ordinibus concessa sunt, aut in posterùm cōcedenturconcedentur. Ex altera autem parte non usus universalis istius modi privilegij satis significat omnes communicantes isti privilegio, ceßisse, & cedere: & meritò, ne alioqui cum summa Indulgentiarum confusione, jurgijs, & scandalis 4. Mendicantes in suis templis Communionem generalem, Sacrum Scapulare, Chordam S. Francisci, Rosarium, & Corrigiam S. Augustini, æquè publicent, & consequenter etiam PP. Societatis, qui eodem jure Communionem generalem sibi reservant, quo nos v.verbi g.gratia, sacrum Scapulare, eodemq́ue jure illud à nobis ad se transferrent, quo ipsorum Communionem generalem ad nos transferri vellemus. Hæc doctus Pater. Qui tamen n. sequenti, ita scribit: Adde tamen Indulgentias uni Ecclesiæ alicujus Ordinis concessas quoad sæculares, hoc ipso alijs ejusdem Ordinis Ecclesijs & Oratorijs censeri concessas, juxta Privilegium Clementis VII. apud Peyrinum Tomo 1. privilegiorum, Constitut. 7. his verbis eiusdem Clem VII. Omnia & singula privilegia immunita
Privilegium Clem. VII.
tes, Indulgentias, exemptiones, & indulta, uni, aut pluribus domibus Ordinis huiusmodi specialiter concessa, ad omnes & singulas ipsius Ordinis domos de novo susceptas, & suscipiendas, auctoritate Apostolica per præsentes de novo extendimus & ampliamus. Sic ille, ubi de Minimorum Patrum Religione concessio procedit. Circa quæ id, quod de cessione privilegij dicitur, difficile quidem est, & si illam usus præ se fert confusionem, quam ipse affirmat, nullo modo Pontifices eidem annuissent; cùm tamen prudentem illum futurum fuerint arbitrati. Et quidem adducta exempla non id, quod ipse contendit, evincunt. Quod enim ad Communionem generalem spectat jam vidimus locum habere non posse, neque Indulgentias adeò dubias (si quis circa id contenderet) licet publicare. Scapulare cùm Carmelitarum proprium sit, & ut tale divinis revelationibus auctoratum; quis illis detrahere, nisi valde imprudenter, audeat? Sicut & Rosarium PP. Dominicanis, & Augustinianis Corrigiam? Quod autem in Festo alicujus sancti, pro quo non est specialis Indulgentia concessa, ea, quæ per communicationem obvenire potest, publicetur, quamjurgijs obnoxiam pariat confusionem? Et
Instantia efficax.
quidem ex privilegio adducto, & admisso, nullum tale resultat incommodum, cujus tamen admissione id, quod improbatum fuerat, videtur approbatum. Si enim Indulgentiæ pro una Ecclesia concessæ ad omnes extendantur, & sic gratia est omni Religioni communis, id quidem & omnibus Religionibus communicationis privilegium habentibus est concedendum. Tunc sic extentio hujusmodi adeò magna proptereà conceditur, quia respectu illius nulla apparet confusio: Ergo & respectu communicationis in alia Religione admittenda est, quando sine confusione stare potest, ut sæpissimè potest accidere, unde & ab Auctore præfato necessariò admittendum. Tunc ultra. Communicatio privilegij est absoluta, ergo nequit fieri in ea divisio, ut communicentur quæ confusionem parere non possunt, & quæ secus removeantur. Patet illatio: nam in tali modo concessionis major esset confusio, & nullum est privilegium, in quo ratione abusus non possit esse confusio: illud ergo Prælatorum est prudentiæ relinquendum, qui sibi cavebunt, ne propter abusum privilegij usus penitus detrahatur.
1139
*Proptereà P. Herincx Tomo 2. Tract.
3. Disput. 4. nu. 79. post adductam F. Emma|nuelis doctrinam, de qua suprà, & ipsi assentientes Hieronymum Rodericium, de quo & Nos, & etiam Marchantium, ita subdit: Estq́ue notißimum in praxi, præsertim hîc in Belgio. Immò est clarißimum ex Bullis Pontificum, in quibus conceditur communicatio privilegiorum, & nominatim exprimuntur Indulgentiæ, ac peccatorum remißiones, prout exprimit Sixtus IV. Bulla 33. (quæ Mare magnum Prædicatorum) n. 52. & Iulius Secundus Bulla 19. & Leo X. Bulla 30. & Adrianus VI. Bulla 4. & Clemens VII. Bulla 2. & Pius V. Bulla 5. Intellige cum proportione respectiva, juxta Declarationem Iulij Secundi Bulla 18. citata nu. præced. Vt proinde non satis mirari poßim adeò peregrinum in privilegijs Regularium esse Antoninum Diana, virum alioquin in quavis praxi familiarem & doctißimum in Parte 9. Tractat. 2. Resolut. 20. quòd præfatāpræfatam opinionem dicat prorsus rejiciendam, & abhorrentem esse à praxi, admirabundus interrogans: Quis igitur unquam cogitavit quod virtute Iubilei, (id est, plenariæ Indulgentiæ) conceßi in die S. Bonaventuræ, lucrentur Fideles illud in die S. Hyacinthi (vel potiùs S. Thomæ Aquinatis) in Ordine Prædicatorum? Hæc ille ijs conformia quæ à Nobis dicta circa Auctores solis exclamationibus & admirationibus arguentes. Qui & cùm addat in Belgio communicationem hujusmodi vigere, minimè probandum indicat id, quod de confusione, & cessione privilegij ob vitandam illam vidimus Patrem Bonæ-Spei, Belgam etiam protulisse.

Circa Privilegia habentia peculiarem limitationem.

1140
*DE illis Difficult. 4. & 5. Circa quæ
citatus P. Herincx suprà n. 80. non obstare illam affirmat, & probat ex eo quod P. Suarez testatur Lib. 8. de legibus Cap. 17. n. 6. restrictionem scilicet additāadditam à Gregorio XIII. in privilegijs Societatis post illorum absolutam concessionem. Quo fundamento & alij similiter censuerunt, ut vidimus n. 149. Sed mihi videtur prorsus errare, de limitatione agendo, quæ pro Societate à Gregorio XIII. præstituta est, ut Generalis sit necessaria licentia ad illorum usum, quod & adducta Difficult. 5. convincunt, & ex se in contrario usu apparet intoleranda difformitas: ut scilicet Religiosus gravis Societatis nequeat privilegij alicujus, v.verbi g.gratia, Benedictionis sacrarum vestium, aut paramentorum, usum habere, quem tamen habeat Religiosus juvenis alterius Religionis cui non est directè concessum. Et generaliter quòd plus liceat communicanti, quàm illi, cui est gratia primariò & principaliter impartita. Præterquam quòd licet restrictio facta fuerit post privilegiorum concessionem, non est tamen asserendum absolutam illam fuisse, cui modus deficit à concedente subnexus, aut potiùs conditio. Sic enim in omnibus sanctionibus sacris & civilibus accidit, sicut & in dispositionibus ultimarum voluntatum, (ut est apud Juris utriusque conscios inconcussum) ut absoluta dicatur dispositio quando omne id habet, quod est ex mente disponentis adjiciendum. Pro quo Instit. de contrahenda empt. & vendit. & C. de fid. instrum. l. Contractus. Et ipsum nomen absolutum id apertè præ se fert, est enim idem ac perfectum.
1141
*De restrictione autem alia, quando
additur particula taxativa, quæ videtur directè communicationem removere, ut vobis tantùm, dumtaxat, solis &c. aliter videtur sentire citatus Scriptor n. 75. & eum referens P. BonæSpei n. 47. absolutè loquendo, non verò sic se habentibus ut modò habent, ob privilegia Religionibus multis concessa post limitationem præfatam in concessis Societati, præsertim Congregationi reformatæ S. Bernardi Ordinis Cisterciensis apud Fr. Emmanuelem in Bullario, & est 3. Gregorij XIV. ubi post plenissimam communicationem, sic subditur: Non
Privilegium Greg. XIV.
obstantibus privilegijs sub quibuscumque tenoribus obtentis, ac cum quibusvis etiam annullativis, mentis attestativis, & etiam communicationis prohibitivis, alijsque efficacioribus, & insolitis clausulis. Sic ibi. Quod videtur equidem non parùm urgere. Sed inprimis non se extendit ad privilegia posteà cum restrictione concessa, juxta eorumdem Scriptorum mentem, & aliorũaliorum, de quibus Nos n. 149. Deinde ex prædicta adeò ampla concessione id tantùm habetur, ut nullum privilegium, in quo sit limitata concessio, (ut scilicet nequeat alteri communicari,) respectu dictæ Congregationis incommunicabile censeatur. Id autem valde diversum est ab eo, quod sententia contraria contendit, quæ non solùm communicationem admittendam esse ait, sed restrictionem in privilegio contentam penitus respuendam. Ex illa ergo concessione id minimè habetur, de quo n. præced. cùm tantùm communicatio indulgeatur, sed privilegiorum, quæ debeant suo cum onere pertransire. Prætereà cùm concessio talis adeò sit obvia in Bullario præfato, ubi illam legi, est promptum, mirum profectò est Doctores negantes communicationem, stante particula taxativa, nullum in ea pro assertione sua obstaculum invenisse. Neque dici potest ejus non meminisse, quia nec legerunt: nam P. Suarez, quem secuti alij citato Cap. 17. n. 8. Fr. EmmanuelẽEmmanuelem pro parte adversa citat Quæst. 55. Arti. 17. ubi ille Concessione præfata adducta, inde suam probare nititur positionem. Videntur ergo existimasse in ea nihil, quod urgere posset, inveniri, ut ex ea scilicet generalis posset communicatio non obstante particula restringente, fundari.
1142
*Et quod ad Societatem attinet, spe
Notandus Bullarum concursus.
cialissimum aliquid occurrit, præfatum scilicet Gregorium XIV. Constitutione sua die 4. Kalend. Iulij 1591. privilegia Societatis confirmasse urgentissimis clausulis, qui & eorum communicationem prohibuit verbis illis: Pra
sentis autem Constitutionis & gratiæ communicationem omnibus alijs, qui sua privilegia cum ipsa Societate copiosè participant, participareq́ue poterunt, quomodolibet in futurum fieri omnino prohibemus. Sic ibi. Eodem autem anno & die Constitutio præfata pro Congregatione D. Bernardi in Hispania ab eodem Pontifice prodijt, | ut ex Data constat. Ex quo manifestè habetur nullam alteri esse contrariam, atque adeò Constitutionem pro Societate suo in robore permanere, ut scilicet ejus privilegia nulli alteri Religioni debeant communicata censeri, nisi sub terminis ibidem expressis. Quia verò Religionibus incommodare in hac parte, sicut neque aliàs, à nostri est animi sinceritate penitus alienum, quidquid de Societate sit, quod de probabilitate dictum n. 151. libenter approbamus. Quia verò nu. 152. ita scriptum: Neque enim Societas privilegium aliquod habet, ut ejus privilegia non debeant concessa censeri, nisi de illis fiat mentio expreßa. Quod quidem nuper positis videtur esse contrarium: id quidem ita accipiendum, ut Constitutio Gregorij de privilegijs procedat in ipsa contentis, aut expressè, aut generalibus clausulis comprehensis; cùm aliorum, quæ posteà esse poterint, alia esse ratio possit, quod & praxis non infrequens comprobavit.
1143
*Alia addi limitatio solet circa De
creta Concilij Tridentini, ut scilicet vim habeant privilegia, nisi contraria illi sint. Circa quod P. Herincx nu. 85. ita scribit secutus alios, quos non exprimit: Dubitari autem posset circa intellectum clausulæ. In his, quæ non adversantur Decretis Concilij Tridentini, de quibus privilegijs sit intelligenda. Respondetur autem non intelligi de omnibus privilegijs quovis modo etiam materialiter Tridentino contrarijs, sed quæ formaliter contrariantur, ita videlicet, ut expreßè à Consilio revocantur per clausulam. Non obstantibus privilegijs, hæc enim sunt ei simpliciter contraria: quæ autem non revocantur, tacitè ab illo confirmantur, cùm generales locutiones universaliũuniversalium Canonum & Legum contineant tacitam exceptionem privilegiorum specialium, quibus expressè non derogant, juxta certam ac receptißimam regulam, Generi per speciem derogatur. Vnde posteriores Pontifices, qui per præfatam clausulam non intendunt excludere privilegia, nisi quæ ipsum Tridentinum excludit, tantùm loquuntur de privilegijs, quibus per ipsum Tridentinum derogatur. Sic ille addens alia n. seq. pro doctrinæ propositæ probatione, & præsertim explicatione clausulæ Concilij ejusdem Seßione 25. Cap. 22. Sic se habentis: Omnia & singula in superioribus De
Concilium Trident.
cretis contenta observari sancta Synodus præcipit, non obstantibus privilegijs sub quibuscumque verborum formulis conceptis. Ait enim loqui Concilium de Decretis tantùm in præfata Sessione contentis circa Regulares, cùm non Sessiones dixerit, sed Decreta.
1144
*Sed quidem habet docti Scriptoris
Contra ipsum quæ faciant.
adducta doctrina non levem difficultatem: declarationem siquidem Concilij ad omnia Decreta in eo contenta extendi modus ipse locutionis ostendit, neq;neque ex eo quod Sessiones non dixerit, verosimilis potest conjectura desumi. Sessiones enim non citantur nisi propter Decreta, unde Decretis expressis satis expressæ censentur Sessiones: & Pontifices quidem si limitationes suas ad citatam solummodò Sessionem direxissent, ut æquivocationem, aut sinistrum intellectum excluderent, Sessionem præfatam exprimere debuissent, addentes Concilij Tridentini in Seßione 25. Deinde prædicta verba non posita ut significarent aliquid in eo Capite contentum, quod esset præcedentibus annectendum, sed initium Capiti præstant, suntque à præfato Auctore non ut extant in illo, sed interpositis nonnullis omissis. Cùm ergo sic dicitur: Hæc omnia & singula in superioribus Decretis contenta, illud, Hæc omnia, ad contenta in Sessione dicta referendum est, & reliqua ad alia superiorum Sessionum. Vel potiùs Omnia & singula ad omnia in Decretis Sessionum omnium comprehensa: sicut inferiùs illud Non obstantibus eorum omnium & singulorum privilegijs, ubi quod ad singula attinet, non est aliquid extra omnia, sed major illorum expressio, ut vis potiùs in sequentibus constituenda sit, licet utraque congruat explicatio. Pro quo facit Pium IV. qui Concilium confirmavit, & cujus auctoritate promulgatum est Privilegia omnia generaliter abrogasse in Bulla 3. kal. Martij 1565. Prætereà ex pluribus Declarationibus CardinaliũCardinalium, quas adducit Fr. Emmanuel Tomo 1. qq. reg. q. 61. arti. 13. habetur Regulares non posse absolvere à casibus Episcopis reservatis in vim privilegiorũprivilegiorum, quęquæ ipsis fuerant ante Concilium TridentinũTridentinum concessa. Id autem non procedit propter derogationem aliquam privilegij circa materiam in Seßione 25. citata contentam: sed in Cap. 7. Seßione 14. in fine. Ubi Dom. Barbosa. Unde P. Bonæ-Spei suprà num. 40. respectu omnium revocationem agnoscit, ea in speciali commemorans, licet id omiserit, quod ad citatum Caput septimum spectat Seßionis 14. Omisit etiam illud Bruno Chassaing de Privilegijs Regularium Tract. 2. Cap. 5. Proposit. 1. Ubi exactius recenset privilegia, quæ censeri possint revocata.
Quid P. Bruno Chassaing.
1145
*Et Auctor quidem dictus derogationem privilegiorum, de qua citato in Capite, non tantùm ad contenta in Seßione 25. referendam censet Proposit. 2. sed ad alia, in quorum designatione est valde singularis, cùm absolutè censeat ad Decreta illa esse referendam, in quibus nominantur Regulares, non verò ad illa, in quibus licet privilegijs derogetus, quia tamen non expressi Regulares, ad illos dici nequeunt pertinere: Sunt tamen illa tantùm tria, scilicet Seßione 22. de observandis in celebratione Missarum, circa celebrationem in Oratorijs contra Ordinarij voluntatem, Seßione 23. Cap. 12. Circa susceptionem Sacrorum Ordinum, & ætatem pro illis requisitam. Et Cap. 15. circa examen & approbationem pro audiendis Confessionibus. In quo quidem ita delicatè discurrit, ut etiam id habere locum dicat in Decreto Cap. 13. Seßionis 25. ubi sic statuitur: Contro
Concilium Trident.
versias omnes de præcedentia, quæ persæpè cum scandalo oriuntur inter Ecclesiasticas personas, tam sæculares, quàm Regulares, cùm in proceßionibus publicis &c. Episcopus amota omni supplicatione, & non obstantibus quibuscumque componat. Sic ibi. Ex eo enim quod Quibuscumque dictum, & non additum Privilegijs, negat illa submota, immò etiamsi adderetur, nec tamen Regularium dicerentur, idem statueret, cùm posset illud ad sæcularia referri. In quibusdam etiam Decretis, licet in illis de privilegijs mentio, ut | Seßione 5. Cap. 2. & Seßione 6. Cap. 3. de Reform. nihil esse, quod urgeat, affirmat, quia de prætextu privilegiorum agitur, & non de veris.
Quid contra illum.
Quæ quidem omnia licet non sint qui libenter excipiant, immò & ad praxim adsciscant, defuturi; re tamen vera non videntur adeò solida, ut viri docti, & in materia præsenti profundè versati ea pergant pro praxi secura complecti. Et quod de Decreto Seßionis 14. Cap. 7. dictum n. præced. satis ostendit, quod fidenter asserimus. Si enim Decretum illud, in quo nulla de Regularibus mentio, sic eos constat adstringere, quid de illis fiet, in quibus mentio expressissima continetur? & ut de illo nuper adducto loquamur, circa controversias componendas, non solùm in eo Scriptores auctoritatem Episcoporum recognoscunt, sed & quamplures potestatem ad compellendum per censuras, ut videri potest apud D. Barbosam in Collectaneis ad citatum Caput 22. nu. 5. Et in Declarationibus Cardinalium ad Caput 13. licet in hoc non annuamus, propter dicta nu. 235. & Tit. 17. n. 50. & seqq. circa quod & ibi iterùm.
1146
*Pro ijs autem quæ ad Indias spe
ctant, limitationes aliquæ adduntur in Bullis Pontificijs, circa dispensationem inquam in gradibus pro Matrimonio prohibitis, & pro absolutione à casibus reservatis Sedi Apostolicæ. Sed illæ ad institutum præsens non pertinent, ubi de limitationibus tantùm circa communicationem agimus, & certissimum est, si Religiosi velint illis privilegijs, quæ sunt Societati concessa, uti, cum eisdem limitationibus usum futurum: pro quo P. Herincx nu. 78. ubi exemplum adducit in
P. Herincx.
privilegio Fratrum Minorum pro Familiaribus; sed degentibus dumtaxat intra septa Monasterij, quod communicatur alijs Religionibus cum eadem restrictione. Quod etiam in privilegijs pro Festivitatibus Sanctorum, de quibus suprà, prosequitur, inter Minores & Prædicatores, & Generalibus, Provincialibus & alijs, eorumdem Ordinum, & consequenter etiam communicantibus, dilargitis, ubi & addit illud Fratrum privatorum ad Fratres privatos, sed sine explicatione, cùm tamen revera opus illa sit, & à Nobis adhibita suprà n. 1133. Circa id autem, quod de Generalibus dicitur in privilegijs citatis, id est in Societatis Generalibus peculiare, ut privilegia omnia Societatis, eidem concedantur, utpotè omnis illorum usus largitori, quia sine illius licentia neque licitus, neque validus est, de quo dictum nu.
Notandum prò Societate.
167. & seqq. Neque in hoc stare communicatio Religionum aliarum valet, quia esset earum statum valde substantialiter variari, id quod in privilegiorum concessione cavetur, & omnes adnotant Scriptores. Unde & idem est de Societatis Generali dicendum, quòd scilicet nequeat quidquam ex privilegijs Generalium Ordinum aliorum erga propriam pro Societate gubernationem attrahere, per quod illa ullatenus immutetur: bene tamen aliqua, quæ possunt cum Monarchica excellentia componi, à Gregorio XIV. in citata Bulla nu. 1141. eatenus collaudata. Id quod etiam ex Compendio Privilegiorum compertum habetur.

Circa Excursionem pro Formulis Adnotationum in Compendio Indico, de qua n. 176. & seqq.

1147
*DE facultate pro Indorum Confes
sionibus audiendis necessaria, occasione Brevis Innocentij X. in controversia cum Episcopo Angelopolitano, cùm agatur, n. 181. sic ibi habetur: Præterquàm quòd juxta aliquos dici potest dispositionem dictam (Innocentij) in foro externo procedere: cùm tamen Bulla Pij V. pro solo interno suffragetur, & hoc Religiosos debere esse contentos, ut Indorum saluti meliùs consulatur. Sic ibi. Ex quo quidem suspicari quispiam fortè queat Nos aliquid approbare
contrarium Pontificiæ damnationi Alexandri VII. circa Propositionem sequentem ordine 36. Regulares possunt in foro conscientiæ uti privilegijs suis, quæ sunt expreßè revocata per Concilium Tridentinum. Privilegia autem circa administrationem Sacramenti modo dicto expressè revocata sunt, ut constat ex Decreto
Decretum Tridentini.
Seßionis 23. Cap. 15. ibi, Privilegijs, & consuetudine quacumque, etiam immemorabili, non obstantibus. Ubi licet privilegijs non addatur Regularibus, quod esse necessarium censet Bruno Chassaing, ut exclusa reputantur, juxta dicta nu.
1145. qui & in præfato Decreto illam desiderat, ut constat ex fine Propositionis 2. non videtur tamen expressa revocatio posse denegari, nisi velimus nodum in scirpo quærere. De Regularibus sermo præcesserat, & subditur non obstare privilegia. Ergo ad Regulares referendum, in quibus esse illa solent, nam in sæcularibus vix tale aliquid poterit reperiri, in eo præsertim genere, de quo agebatur. Præfato ergo Scriptori nullum negotium damnatio adducta facesset, dicenti sibi non esse privilegia, de quibus agitur expressè revocata. Sed quidem juxta illius philosophandi modum damnatio Pontificia est penitus supervacua, uti de subjecto non supponente: nullum enim extat privilegium expressè revocatum. Quia vel clausula, Non obstantibus carent, vel si nonnulla habeant, prætextum tantùm excludunt: alia autem non habent expressionem Regularium. Neque ulteriùs alia sunt. Quis autem non videat id esse non solùm à ratione alienum, sed etiam tanto injuriosum Pontifici, & eatenus magis in eum directum, quòd non solùm in conscientięconscientiæ foro loquatur, sed absolutè, id quod & ejus fundamentis videtur, si quid valerent, comprobari.
1148
*Stante ergo expressa revocatione, id
quod à Nobis est propositum, minimè est Pontificiæ menti contrarium: agitur enim de privilegio sanctissimi Pij, in quo de præfato Concilij Decreto expressa mentio, cujus, non obstante sententia Congregationis ab Innocentio X. pro caussa, de qua ibi, designata, commoda adhibetur explicatio. Et ex prædicta quidem Bulla modus dicendi præfati P. Bru|nonis venit apertè refellendus, cùm in eo sic SS. Pontifex: Exponi Nobis nuper fecit tua Majestas Regia (Philippum secundum Regem no
Bulla Pij V.
strum alloquitur) quòd juxta sacri œcumenici Concilij Tridentini decreta, nulla matrimonia nisi præsente Parocho, aut de illius licentia contrahi, nullusque Religiosus absque Episcopi licentia Verbum Dei prædicare, ac sæcularium personarum Confessiones audire &c. Sic die 23. Martij An. 1567. paulò post præfati Concilij publicationem, ejusdem Decretis uti expressis & indubitatis, acceptis. Licet autem quod ad Confessionum auditionem attinet, non videatur ad conscientiæ tantùm forum pertinere, quod alibi adnotatum, cùm actio exterior sit, & punitioni obnoxia, si contra prohibitionem fiat, juxta
eos, de quibus ibi dictum, stare illud potest, & sic explicari, ut deprehensus in ejusmodi auditione dicat se tantùm veniales culpas audire, & Indos ob incapacitatem de gravitate mortalium non plenum conceptum efformare. Quod si mortalia verè deprehendant; scire se quid facere in eo oporteat eventu, cùm possint ad habentes approbationem mitti: non tamen affirmando mitti illos, cùm sit in eo mendacium manifestum, nisi mentalis aliqua restrictio succurrat de modo alio missionis.

Circa Dubium pro praxi utilißimum, de quo n. 188. & seqq.

1149
*DIctum ibi PręlatumPrælatum dimisso officio
posse uti privilegijs, quæ ipsi ante dimissionem competebant, cùm opportuna explicatione, & in benedictione sacrorum ornamentorum, ac Corporalium, exemplum designatum. Sed numquid ad Calicis & Aræ consecrationem poterit usus extendi, admissa omnino verosimili sententia, de qua inferiùs? Respondeo absolutè licere: juxta Adnotationem tamen Verb. Benedictio, necessitas est gravis attendenda, si externorum sint. Si domestica, & Superior domi adsit, vix esse conveniens poterit, nisi fortè ægrotet, & ejus beneplacitum accedat: neque aliter videtur posse stare concessio, juxta generalem in privilegijs regulam, ut non sint contraria observantiæ Regulari, de qua præter alios P. Herincx Disp. 4. cit. nu. 77. & P. Bonæ-Spei nu. 48. Dictum
prætereà nu. 190. juxta probabilem sententiam Parochum dimisso officio posse Confessiones vi præcedentis approbationis audire, quod quidem ita intelligendum, ut ab habente jurisdictionem possit ei, sine nova approbatione Episcopi auditio pro suis ovibus limitata committi, aut virtute Jubilæi, vel Bullæ Cruciatæ eligi. Nullus autem ibi pro sententia dicta citatus, sed ex eo ejus probabilitas deducta, quod de approbato sine limitatione Doctores tradunt, pro quo adductus Bassæus. De Parocho autem in speciali videndus Diana, & illi quos citat Parte 1. Tract. 11. Resol. 8. Parte 3. Tract. 4. Resol. 146. in fine, & Parte 5. Tractat. 12. Resol. 47. & à Nobis adducti in Additionibus circa Cap. 7. n. 14. de quo & aliàs dictum. Quibus obstare videtur Decretum Alexandri VII. die 30. Ianuarij 1659. quod adducit P, BonæSpei Tomo 6. Tract. 5. Disput. 11. in principio, in quo Propositiones aliquæ Censurarum adjectione damnantur, inter quas illa nu. 8. Re
gulares Ordinum Mendicantium semel approbati ab uno Episcopo ad Confeßiones audiendas in sua Diœcesi, habentur pro approbatis in alijs Diœcesibus: nec nova Episcoporum indigent approbatione. Est falsa, & animarum saluti perniciosa. Sic ibi. Obstare inquam videtur, quia in Parocho post officij dimissionem eadem est, quæ in Regularibus ratio, immò & major, quia in Regularibus approbatio perseverat, quæ independenter ab officio est obtenta & circa quam nihil est innovatum: quod secus se habet in Parocho, cui ratione officij est approbatio impensa, & officij dimissio successit. Ubi nequit dici odiosam esse dispositionem, & ideò non extendendāextendendam. Quia non est illa ad gubernationem spectans, sed doctrinalis, & ita post adhibitam Theologorum & Canonistarum consultationem, ut in eodem Decreto continetur. Quando autem talis declaratio est, ad omnia extenditur, in quibus ratio eadem reperitur: & ita quod exprimitur tantùm habet rationem exempli, & non restrictionis, ut in materia omni alia consimili videre est, aut etiam dissimili, circa quam possunt cadere Theologicæ qualificationes, cùm sumantur per oppositionem ad fidem secundùm diversos gradus, unde quæ ęqualemæqualem habent oppositionem, æqualem etiam debent habere censuram.
1150
*Nihilominùs videtur sententia præ
dicta in Pontificio Decreto minimè comprehensa, quia illud in hac parte principium aliquod fidei non concernit, sed ad gubernationem Ecclesiasticam præcipuè spectat in Confessariorum designatione, Concilij Tridentini dispositioni conformi, in qua varij esse intellectus possunt. Ex quo & fit cùm de Regularibus agitur, & sententia ut minùs illi conformis refellitur cum additione censuræ, non ideò ad Parochos sæculares id esse referendum, quia cùm ad dispositionem gubernativam spectat, odium continet sub eo respectu, & sub alio dici possit diversam in Parocho esse rationem. Parochus enim strictius subit examen, cùm beneficium Parochiale per concursum provideatur, cùm tamen erga Regulares benignius se gerere Episcopi soleant, multum enim operatur intuitus Religionis, quod & circa Ordinum Sacrorum susceptionem boni arbitrantur Auctores. Hinc est ut sententiam prædictam post adductum Alexandri Decretum sine ullius scrupuli umbra defendat iterùm P. Andreas Mendus in Statera Opinionum Dis
sertat. 14. Quæst. 13. cui ignorantia Decreti nequit opponi: licet enim stare possit ut illud non viderit, quia tamen opus dictum doctissimorum virorum fuit subjectum examini Pontificia auctoritate, dum contra illud malè affecti conclamarent, & eorum judicio est ab omni liberum censura proclamatum, pro quo illustre testimonium apud me habeo ab Auctore transmissum: ideò inquam ignorantia Decreti nequit opponi, cùm incredibile sit illud viros tantos post tot annorum decursum | ignorasse. Prodijt illud, ut vidimus An. 1659. cùm tamen Statera prodierit Anno 1666. & post aliquot alios examen fuerit institutum. Juxta quæ licet nolim pro sententiæ probabilitate, de qua citato n. 190. quod ad universa
litatem approbationis attinet in Regularibus diversis rejectam Pontificijs Declarationibus usurpare, de quibus alibi, quod ad Parochos autem pertinet, cùm à sua non sit probabilitate dejectum, non est cur non possit convenienter usurpari. Et ut illud desit, alia certè sunt, ex quibus potest probabilitas præfundari.
§. V.

§. V.

De Privilegijs circa Baptismum. Ad Cap. 8.
1151
*CIrca Baptismum præter dicta citato in Capite, multa à Nobis dicta alibi,
suprà inquam in Appendice de Trinitate, & in Auctarijs præsertim Tomo 2. Parte 6. Sect. 5. & 6. & locis alijs, quæ dabit Index, sicut & circa sequentia, sicut & Tomo 3. neque modò occurrit quidquam, quod nos cogat diutiùs immorari: quandoquidem hoc loco de privilegijs tantùm circa Baptismum sermo sit, nec nobis incumbat de illo exacta tractatio; licet quod ad Indos, & Neophytos alios spectat, nostræ non possit solicitudini denegari. In quo quidem plus negotij facessit quod ad Æthiopes spectat, quàm quod ad Indos, circa priores enim fre
quentiores difficultates occurrunt, an scilicet baptizati sint. Ex quibus illa non parva. Qui enim in TerręTerræ Firmæ portubus baptizantur, ut signum aliquod accepti Baptismi præ se ferant, solent icnnculisicunculis sanctis ad collum appensis ornari. Sed quidem nonnulli ex istis interrogati de Baptismo, licet aquam sibi in caput aspersam memorentur, quod & sint qui testentur alij, de Sacramento necessarium non videntur formasse conceptum, licet & nomen ipsis impositum, & rogati an Christiani sint, annuant perlibenter. Ubi quidem verosimile est validè baptizatos, si circa ministerium illud Sacerdotes omni exceptione majores institerunt. Licet autem sic baptizati nequeant postea suscepti Sacramenti exactam reddere rationem, id quidem eorum est incapacitati tribuendum, qui eorum obliti, quæ erga ipsos docti ministri peregerunt. Quod ex eo etiam accidit, quia pro susceptione non adeò plena in illis notitia requiritur, & comprehensio concurrentium mysteriorum, ut non facilè potuerit ea, quæ instilata est, ad alia conversis barbaricis cogitationibus, avolare. Non ergo videntur in circumstantijs dictis sub conditione baptizandi, quia validæ susceptionis est moralis certitudo. Quòd si quis, ad quem ea spectat cura, circa incapacitatem magis instructus dubium deponere nequeat, poterit iteratam sub conditione ablutionem adhibere. Circa quod video aliquos nimium quantùm liberales, ut cum quacumque dubij umbra ad rebaptizationem accurrant.
1152
*Nuper obijt matrona nobilis pro
Temerè adhibita rebaptizatio.
vectæ ætatis, & parentum Christianorum, atque eximiè talium filia, de quorum diligentia circa rem momenti tanti nulla poterat esse suspicio. Quia tamen morti proxima, nondum moriebatur, & morti aliquod subesse videbatur obstaculum, id non sine mysterio accidere non solùm ad hæc promptæ mulieres, sed & aliqui, in quibus pro maturiori consilio obligatio major, ineptè judicarunt, idq́ue ad Baptismi defectum retulerunt, unde & baptizata illa, & quia non diu post à vivis abijt, suspicio roborata. Ubi quidem temerè actum dubitari nequit. Quòd si dubij quidquam irrationalis intercurrit, sine Baptismo potuit morituræ securitas accurari, excitando ipsam ad actus contritionis, & amoris Dei super omnia, pro quibus illa capacissimo vigebat ingenio, & piosissimo erga DeũDeum, & Deiparam affectu. Circa quod ita scribit Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Re
Mag. Acacius de Velasco,.
sol. 89. n. 5. Aunque tenga uno grandes sospechas, si està bautizado, y esto le cause grandes congojas, no se puede bautizar secretamente sub conditione aviendo nacido entre Christianos, que para esto son menester evidentißimos argumentos, como dice el Concilio Tridentino Seßion. 7. n. 9. Aßi lo sienten comunmente los Dotores. Sic ille citans in margine Sotum, Villalobos, & P. Suarez. Circa quæ in primis citatio Concilij Tridentini prorsus aberrat, nihil enim tale in Seßione dicta, in qua, sicut neque in alijs, per numeros non proceditur. Benè verum est in Canone 9. de Baptismo, Confirmatione & Ordine definiri non posse reiterari, quia imprimunt characterem. Scriptores autem alij pro eo stant, neque id mirum, cùm sit aperta Innocentij Tertij Decisio in Cap. ult. de Presbytero non baptizato,
ubi sic locutus: & certè de illo qui natus de Christianis parentibus, & inter Christianos est fideliter conversatus, tam violenter præsumitur quòd fuerit baptizatus, ut hæc præsumptio pro certitudine sit habenda, donec evidentißimis forsitan argumentis contrarium probaretur. Sic Pontifex. Quibus non obstantibus, si probabilis conjectura subsit, reiterandum esse baptismum affirmat P. Suarez Tomo 3. in 3. P. Disp. 22. Sect. 2. in fine: quem sequuntur alij, pro quo & eum ac alios citans videri potest P. Palaus Parte 4. Tract. 19. Disput. Vnica. Puncto 13. nu. 8. Quomodo autem id stare queat cum Pontificis decisione evidentissima argumenta requirentis, non explicant, potest tamen convenienter explicari, si dicamus quamlibet probabilem, & ideò gravem & solidam conjecturam post exactam diligentiam adhibitam, esse evidentissimum argumentum pro Baptismatis incerta susceptione; qua stante suscipiendus sub conditione est: quidquid nonnulli circa obligationem sub mortali reluctentur, cùm dicant sufficere tali probabilem sui Baptismi susceptionem:
contra quem dicendi modum, de quo & Nos alibi, videri potest P. Palaus suprà n. 11. bonis rationibus usus, circa quarum efficaciam non oportet decertare. Quod contritionem habere talis possit difficile ipsi videtur. Sed stante persuasione in ipso de obligationis defectu, cur id nequeat cum contritione componi? Si enim obstaret, ideò esset, quia obligationi sub mortali non fieret satis: Atqui ille ita sibi persua|sus obligationem talem probabiliter non agnoscit: ergo neque extat obstaculum contritioni. Si addatur cōtritionemcontritionem includere saltem virtualiter amorem Dei super omnia, nec videri quomodò stare amor talis possit in eo, qui certus de Baptismo cùm non sit, ejus recusat susceptionem, cùm in eo casu potuerit valida non esse susceptio, & ita ipse in statu peccati saltem originalis consistere: Responderi posset in hujusmodi homine non futurum Dei amorẽamorem super omnia cum omni ejus perfectione, benè tamen cum necessaria, eo quòd à nobis tantùm exigatur, ut propter nullam rem mundi eum mortaliter offendamus; quem quidem affectum habere is, de quo agimus, valet quin obstet id, quod de statu peccati dicitur, cùm ipse existimet rationabiliter se in eo non existere: si in eo fortè deceptionem patiatur, subintrat contritio ad originalis depulsionem, sicut & ad lethalium, si fortè adsint, aliorum. In quo quidem suo modo est Baptismus in voto, taliter enim affectus redditur per contritionem, ut si baptizatus non esset, ad Baptismum statim properaret, aut commodam nactus occasionem. Sed de his satis.
1153
*Ante annos aliquot Angli quidam
piratæ apprehensi, ex quibus in publica custodia detentis unus miserè obijt pertinax in erroribus Anglicanis: alij Catholicam sunt Religionem amplexi, & dubitatum an deberent iterùm baptizari. Circa quod eorum est attestationi fides adhibita asserentium se esse ritè baptizatos, & in Baptismo apud Anglos eamdem, quæ apud Catholicos, in materia & forma haberi rationem. Et quidem hoc tempore hæreticos omnes aquam esse pro Baptismo necessariam constanter affirmare, tradit Cardinalis Bellarminus Lib. 1. de Baptismo Cap. 4. Circa formam etiam non errare testatur Fr. Angelus Petriaca à Sonnino in Turri David,
Er. Angelus, Petriaca.
seu Disputationibus contra hujus temporis hæreticos, Lib. 8. Disput. 1. circa principium. Vers. Quantùm ad formam. Ubi tamen addit errare circa necessitatem illius, quia Lutherus, Zuinglius, & Brentius dicunt sufficere, si Baptismus in nomine Domini ministretur: & Zuinglius ac Buccerus absolutè necessitatem Baptismi eatenus negant, quatenus judicant solùm esse signum seu sigillum justificationis, quæ tantùm per actum fidei habetur: vel externum signum nullum dicens ordinem ad regnum cælorum. Licet ergo in materia & forma non errent quantùm ad praxim, quia certis utuntur, in illarum applicatione errant, unde videntur verum Baptismi Sacramentum minimè ministrare. Licet enim in Concilio Tridentino sic habeatur citata Sessione 7. Canone 4. Si quis
Concilium Tridentin.
dixerit Baptismum, qui etiam datur ab hæreticis in nomine Patris, & Filij, & Spiritus Sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum Baptismum, anathema sit. Licet inquam sic habeatur: prædicti tamen non habent intentionem faciendi quod facit Ecclesia: quandoquidem hæc Baptismum conferre intendit ut Sacramentum necessarium ad salutem, & habens ordinem ad regnum cælorum, cum necessaria forma à Christo instituta, & uti necessaria adhibenda. Quo pacto asserunt communiter Theologi, si in forma Baptismi addatur aliquid, quod necessarium reputetur, ut in nomine Deiparæ, aut quid simile, Baptismum esse invalidum, eo quòd admisceatur error circa substantiam Sacramenti, sitq́ue id contra intentionem Christi, & consequenter Ecclesiæ.
1154
*Pro cujus explicatione ita scribit P.
Vasquez Tomo 2. in 3. p. Disput. 138. n. 66. & 67. Substantia Sacramenti non pendet ex fide Ministri. Tum etiam quia licet quis putet falsum esse id, quod facit Ecclesia, & nullius momenti, potest velle illud administrare, & facere tamquàm cæremoniam ipsius Ecclesiæ, quidquid inde sequatur: neque enim ad substantiam Sacramenti pertinet intentio effectus ipsius: & ita licet Minister putet Sacramentum nullius effectus esse, illud ministrare poterit intentione ea, quam necessariam esse diximus, & quamvis Arrianus non credat mysterium Trinitatis verum, sicut etiam non credit Gentilis, tamen si verba formæ, quibus utitur Ecclesia, proferat cum intentione illa universali faciendi quod facit Ecclesia, Sacramentum conficiet. Nam sicut is, qui nescit quid verbis illis significetur, si ea proferat cum prædicta intentione, Sacramentum conficit, ita etiam qui non credit, id, quod verbis illis significatur, habere potest intentionem in universum, & Sacramentum conficere, etiamsi actu oppositum credat, quia cum opposito errore illa intentio esse potest. Sic ille, qui magis in particulari intentionem exponit nu. 32. & 33. ad quem se refert Cardinalis Lugo Disputat. 8. de Sacra
Et Cardinalis Lugo.
mentis n. 36. & P. Dicastillus Tomo 1. de Sacram. Tract. 1. Disp. 3. n. 77. Sed quidem aliud est velle aliquomodo facere quod facit Ecclesia, & modum illum intentionis in universum habere, ac velle absolutè facere contrarium. Unde ipse Pater num. 35. Sic præmiserat: Ex
P. Vasquez.
his tamen Auctoribus Ricardus addere videtur tamquàm necessariam intentionem finis, hoc est, intentionem effectus Sacramenti, quem sequitur etiam Gabriel: rectè tamen id explicat: nempe ut necessaria sit intentio non expressa circa effectum Sacramenti, sed implicita saltem, quia videlicet necessaria est intentio circa res & verba, non tantùm ut sunt res naturales, sed quatenus sunt signa instituta: id quod clarius diximus nos suprà: videlicet quatenus est cæremonia quædam alicujus gentis aut nationis; in hac enim expressa intentione, virtute etiam continetur intentio effectus ipsius Sacramenti. Hæc doctus Pater, qui immediatè cum Scoto ait in intentione ministrandi BaptismũBaptismum, non tantùm ut res naturalis est, sed ut est cæremonia quædam religiosa, includi aliam, faciendi quidem hominem Christianum, & justificandi eum. Juxta quæ docti Scriptoris, quæ & aliorum sunt communia asserta, satis videtur compertum intentionem illam hæreticorum, de qua suprà, non posse cum necessaria ad confectionem Sacramenti componi: quandoquidem est illi apertè contraria: nihil enim de fine aut effectu Baptismi intendunt ab Ecclesia intentum, sed quod diximus cum Scriptore citato.
Pro quo & Cardinalis Lugo suprà contra
Quid Cardinalis Lugo.
Scribonium Minoritam asserentem nullam | aliam requiri intentionem faciendi quod facit Ecclesia, quàm quòd velit quis facere actum illum externum abluendi & loquendi prout exteriùs fit ab Ecclesia, seriò & non solùm iocandi gratia, contra quem & alios viros doctos illi coætaneos. de quibus n 14. arguit in sequentibus, & n. 15. affirmat hæreticos nullam prorsus intentionem exegisse faciendi, quod facit Ecclesia, & nu. 19. ita scribit: Secundum argumentum, quod desumitur ex definitionibus Conciliorum suprà adductis, urget etiam contra prædictam sententiam. Requirunt enim ad valorem Sacramenti intentionem faciendi quod facit Ecclesia, quæ intentio non habetur ab eo, qui non intendit conferre verum Sacramentum. Sic ille, quibus dici nihil clariùs potuit.
1155
*Pater Arriaga Tomo 7. Disput. 19.
Quid P. Arriaga.
n. 17. modum proponit conciliandi duas voluntates oppositas in hæretico præsupposita sententia sua, iuxta quam velle facere, quod facit Ecclesia, est idem ac velle facere, quod intendit Christus in Sacramentorum institutione, ait ergo cum illa compati oppositum ex ignorantia, nolendi scilicet facere quod Christus fecit, & consequenter Ecclesia, & priorem illam prævalere, & sic concludit: Si ergo illam secundam voluntatem ita corrigant, & quasi dicant: Quidquid de mea opinione sit, volo facere id omne quod voluit Christus, conficient Sacramentum: si autem id non dicant, sed purè puta, Volo conficere Sacramentum non caussativum gratiæ, tunc haud dubiè nihil efficient, ut advertit benè Suarez, casu quo hæreticus Calvinista diceret: Volo Eucharistiam conficere, quæ non sit nisi repræsentatio Corporis Christi. Sic ille: qui in eo dicendi modo, & voluntatum, seu intentionum compossibilitate, secutus est P. SuariũSuarium Disp. 13. Sect. 2. circa finem Vers. Superest ut respondeamus,
Quid P. Suarez, ex quo ille.
quem erit operæ pretium sic loquentem excepisse: In qua re primùm omnium observandum est, an tanta sit contrarietas voluntatum, ut omnino destruetur intentio faciendi Sacramentum tam in particulari, quàm in generali, seu confusè: nam si talis sit contrarietas, non fiet Sacramentum, quia tollitur intentio necessaria. Exemplum esse potest si minister ita intendat facere Sacramentum: quale ipse existimat ex falsa & erronea opinione: ut nullo modo velit facere illud, quale Ecclesia intendit: etiamsi contingat ipsum decipi, & Ecclesiæ intentionem esse conformem institutioni Christi: ut si hæreticus Calvinista hoc modo velit efficere talem Eucharistiam, qua sit signum Corporis Christi, non quæ sit verum Corpus Christi. Hic autem modus intentionis vix haberi potest moraliter loquendo, requirit enim nimiam quamdam reflexionem actuum ex odio, aut maxima quadam pertinacia profectum. Hæc & alia Doctor Eximius pro ampliori explicatione illarum voluntatum: qui ad odium & pertinaciam cùm referat voluntatem illam minimè faciendi, quod facit Ecclesia, non est cur illam ut moraliter fore impossibilem arbitretur, qui contra Schisma Anglicanum scribens, illius gentis odium erga Romanam Ecclesiam, & ingentem pertinaciam, non potuit non habere perspectam, licet quæ modò ex ipso dedimus lucubrationem aliam constet præivis
Circa utrumque illatio.
se. Ex quibus, & datis etiam ex P. Arriaga constat Baptismum dictum saltem de valore valde suspectum relinqui. Et ut de actibus, qui pro eo possunt concurrere, juxta discursum Doctoris Eximij loquamur: ille, ratione cujus esse validus Baptismus posset, est ab eodem designatus: Nisi fortè Ecclesia Romana sit institutioni Christi conformior. Sic enim explicanda confusa illa & generalis intentio. Atqui quod expressè intenditur est non facere Sacramentum: & voluntas illa dicto modo explicata, valde longè ab ijs est, quia nusquàm de illa mentio; nihilq́ue magis ab eorum persuasione alienum, quàm ut se decipi suspicentur. In nobis quidem dum fidei mysterijs præbemus assensum, minimè locus esse potest restrictioni illi: Nisi fortè decipiamur. Atqui illi ita erroribus adhærent, ut nos inviolabili veritati, & ut aliqui forsitan sint dicto modo se gerentes, quinam illi sint nescimus, unde Baptismi incertitudo resultat, & consequenter iterationis necessitas, ubi & verosimilius est generaliter loquendo, quidquid, ut dixi, in speciali de quibusdam sit, neque verò probabilem haberi posse de illius valore conceptum.
1156
*Pro quo & audiendus P. Bonæ-Spei
Tomo 6. Tract. 2. Disput. 2. nu. 82. & 83. ubi sic habet: Petes 2. an baptizati ab hæreticis sint sub conditione rebaptizandi? Respondeo affirmativè, saltem pro ea provincia in qua constat tales hæreticos sæpè invalidè baptizare: vel quia intentione, materia, aut forma legitima non utuntur: vel quia uno abluente alter in cathedra formam profert. Ita Sylvius conformiter ad Synodum principalem Mechliniensem. Vnde miror P. Herincx hîc Disput 6. nu. 44. sine scrupulo dicere: Neque ego scrupulum soleo movere conversis ad sidem, videlicet ut baptizati ab hæreticis, rebaptizentur: Cum citat Pastorale Mechliniense recognitum anno 1624. In quo
Synodus Mechliniensis.
titulo de Sacramento Baptismi §. de forma sic legitur: & quia nostri temporis hæretici, pro insatiabili suo in Ecclesiam odio, Sacramentorum formas plerumque invertunt, materiam contemnunt, aut legitimam intentionem non habent (eo liberius quòd opinione Calvinistica Baptismus fidelium non sit necessarius) meritò Baptismus ab eis collatus de nullitate suspectus haberi debet. Proinde ab eis baptizati, sub conditione rebaptizentur. Quod unicum ipsi sufficere debet ad movendum scrupulum conversis ad fidem, ut baptizati ab hæreticis rebaptizentur, nisi constet, quòd hæretici, à quibus baptizati sunt, circa Baptismum non malè sentiant, nec invalidè baptizasse sint reperti: tunc enim ne quidem sub conditione rebaptizandi sunt, quia de fide est illos validè baptizare posse. Hæc ille.
1157
*Circa quod P. Ægidius Tomo de Sa
Quid P. Coninck.
cramentis Quæst. 66. n. 96. ita scribit: Simili raratione quidam olim in Belgio sub conditione rebaptizabant omnes baptizatos ab hæreticis, quia credebant esse dubiũdubium an ipsi ritè baptizassent. Et ratio dubij potest esse præcipuè quia non putant Baptismum esse necessarium ad salutem, parum quandoque curant qua ratione conferatur. Hinc à multis audivi, in Anglia quosdam Prædicantes dum baptizant proles nobilium, uti aqua rosacea, aut etiam aspergere solas vestes prolis, ne ei aliqua ratione molesta sit aqua frigida corpori aspersa. Item magnificentiæ caussa quibusdam locis aliquando Prædi|cans formam Baptismi ex sede concionataria pronuntiat. Et quidem si constet ita collatum. Quia tamen hujusmodi casus valde rari sunt, sine justa ratione præsumendi non sunt accidisse, & minùs prudenter generatim præsumuntur accidere. Quare non judicarim baptizatos ab hæreticis sub conditione rebaptizandos, nisi particularis ratio occurrat suspicandi malè fuisse baptizatos, cùm de fide sit eos validè baptizare posse. Sic ille, circumscriptis nonnullis brevitatis caussa. Qui circa Anglos cùm ita loquatur, non videtur quod de raro successu addit cum eo cohærere. Non enim rarò accidit filios nobilium baptizari, cum sint illi innumeri, & Prædicantes eodem spiritu erroris imbuti, & consequenter parùm de ratione collationis curare, ut meritò ab ijs baptizatis possit aptari, quod de particulari ratione suspicandi ab ipso tandem pronuntiatur. Et de necessaria intentione agens Quæst. 64. nu. 67. sic ille loquitur: Etsi non deceat valorem Sacramenti pendere à bonitate aut fide Ministri, ne de eo simus semper incerti: alia tamen est ratio de intentione, quia sæpè occurrit caussa dubitandi de illis: cùm innumeri ubique occurrant & mali, & etiam hæretici, vel athei: rarò autem contingit quemquam tam malum esse, ut nolit intendere veritatem Baptismi: cùm hoc illi facillimum sit, nec poßit contrarium illi prodesse. Quare quamdiu contrarium non constat ex aliquibus signis, possumus de ministri intentione esse moraliter certi & securi: quod debet nobis (sicut in omnibus alijs humanis actibus) sufficere. Tantùm ille consequenter ad quæ in superioribus locutus. Sed quidem quod de atheo moralis haberi certitudo queat, durum meritò videri potest, sicut & de hæreticis, de quibus non est perspectus procedendi modus in re momenti tanti, cùm & habuerit ille Anglorum consuetudinem certa ex relatione compertam. Cùm enim certissimum sit Christum non alium pro nobilibus, alium pro plebeijs instituisse Baptismum, clamante D. Paulo Ephes. 4. v. 4. & 5. Vnum corpus, & unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
Ephes. 4. v. 4. & 5.
Vnus Dominus, una fides, unum baptisma. Cùm inquam unus sit, & erga nobiles sic agi constans sit, circa alios etiam nihil esse quod diversitatem ut necessariam persuadere possit, promptum est & rationabile suspicari.
1158
*P. Martinon Tomo 4. Disp. 22. n. 86.
Quid P. Martinon.
pro casu proposito duas intentiones proponit, sed in illis unam esse debere prædominantem affirmat, & explicat, ratione cujus efficacia alterius impediatur: sufficit enim quòd hæreticus absolutè intendat conficere Sacramentum, quidquid sit de suo errore privato. Ut si habeat simul utramque intentionem, sed unam absolutam & efficacem conficiendi Sacramentum, quidquid sit de suo errore privato, sive illa præcedat, sive subsequatur. Et sic concludit: Si autem simul haberet utramque intentionem æqualem, nihil faceret, quia vellet facere impoßibile. Sic ille. Quis ergo in hac intentionum confusione explorare poterit ordinem, quem inter se intentiones prædictæ custodiunt? Manet ergo valde incerta Sacramenti confectio, unde succedit Auctoris ejusdem prudentissimum monitum nu. 33. ubi sic ait: In casu autem, in quo rationabiliter dubitatur de valore Baptismi non est expectanda revelatio, sed prospiciendum saluti hominum, propter quos Sacramenta sunt instituta; & potiùs exponenda sunt periculo nullitatis, quàm anima periculo damnationis. Sic doctus Pater.
1159
*Omitto alios, in quibus præfatis
Resolutio dubij propositi.
similia, & juxta illa videtur comperta in casu proposito resolutio, quòd scilicet conversi Angli baptizandi sub conditione sint, quandoquidem non apparet firmum aliquid, quod elidere possit, si non penitus violentam, verosimilem tandem præsumptionem. Quòd si illi renuant, eo quòd seipsos ritè baptizatos censeant, & rebaptizationem in nationis BritannicęBritannicæ infamiāinfamiæ cedere conquerantur: poterit quidem Baptismus omitti, cùm illi ad actus contritionis & Dei amoris super omnia valeant excitari. Pro quo & conducere potest id, quod de opinione probabili circa Baptismum n. 1152. est dictum, ut suus etiam relinquatur locus judicio doctorum Patrum Coninck & Herincx. Ubi illud
tantùm pro coronide addendum, videri scilicet juxta dicti vix posse locum habere decisionem Concilij Tridentini, de qua n. 1153. circa valorem Baptismi ab hæreticis collati. Cùm enim dicatur necessarium esse ut habeant intentionem faciendi, quod facit Ecclesia: neque tale aliquid illi cogitent, sed ipsam insatiabili odio prosequantur, qui stare possit præfatus Canon, contra hæreticos postremorum temporum ordinatus? Ad quod quidem dicendum revera stare posse ut hæretici sint modo prædicto operantes, qui Romanæ Ecclesiæ fateantur se usum amplecti, neque in hoc velle ab ipsa discordare, verum Baptismi Sacramentum, & nonnulla alia, si non omnia, à Christo instituta confitentes. Deinde possunt velle Sacramenta conficere uti à Christo instituta, nihil substātialesubstantiale subtrahentes, & de Romana Ecclesia nihil cogitantes. Cumq́ue Ecclesia Romana ita Sacramenta administret sicut à Christo instituta sunt, eo ipso saltem implicitè censentur juxta Romanæ Ecclesiæ intentionem operari. Prætereà, multi sunt hæretici, (ut ex fide
Notanda doctrina.
libus habetur testibus) qui opinativè erga religionem se fatentur procedere: quia sicut inter Catholicos sùnt diversæ scholæ Thomistarum, Scotistarum, Nominalium, & sic aliorum, qui probabilibus principijs innituntur, ita etiam existimant illi in materia religionis agi posse, ut quisque eam amplectatur sectam, quæ probabilis suo judicio videatur. Unde & Catholicos non damnant, quia & illos probabiliter sentire fatentur, & posse consequenter sua in religione salvari, de quo à Nobis dictum aliàs, & statim apparet absurditas talis assertionis: Christus enim opiniones non docuit, sed firmissimas veritates, quæ ad nos magisterio Scripturæ sacræ, & traditione illibatæ devenerunt, sin minus Ecclesia perijsset, contra quam tamen Christus non prævalituras inferni portas proclamavit. Quòd si circa illas dubia aliqua, earum firmitate constante, oriantur, id mirum non est, unde neque quòd opinionum varietas misceatur: id siquidem in omnibus scientijs accidit, in quibus certa principia cùm sint, | opinionum tamen diversitate certatur. Juxta hæreticos ergo hujusmodi facile intelligere possumus quomodo cum intentione faciendi quod facit Ecclesia procedant: cùm enim id, quod illa circa Sacramenta tradit, probabile existiment, quando ad illa conficienda procedunt, stat rectè illud, quod ex P. Martinone & alijs, nuper dicebamus, per intentionem scilicet prædominantem velle id facere, quod Christus instituit, quidquid sit de suo errore privato. Cùm enim opinio formidinem partis adversæ contineat, consequenter ita debent in foro animæ protestari, Quidquid de mea opinione sit. Et quòd multi ex illis non ita ut veteres, à sensu Ecclesiæ sint alieni, eruditè ostendit Dom. Caramuel in Theologia fundamentali n. 166. & 167. Pro quibus hæc satis.
§. VI.

§. VI.

Circa Sacramentum Confirmationis. Ad Cap. 9. & Additionum n. 16. & 17. & n. 261. & 262.
1160
*DIctum etiam de illo in Auctario To
mo 1. & 2. & quòd possit à Pontifice illius administratio simplici Sacerdoti committi uti certissimum stabilitum. Circa quod tamen Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Resolut. 201. n. 7. ita scribit: El ordinario Ministro de este Sacramento, como consta del Concilio Tridentino Sess. 7. Cap. 3. solamente es el Obispo. Si por comißion ò delegacion del Pontifice, lo pueda
Mag. Acacius de Velasco.
ser qualquiera Sacerdote, es dudoso entre los Dotores. Y aunque del mismo Derecho consta (Cap. Pervenit. dist. 95.) que Gregorio Magno concediò à los Presbyteros de Sardinia, que à falta de Obispo pudiesen ministrar este Sacramento, y se dice que Gregorio XIII. como dice Filliucio (Tract. 3. c. 2. n. 16.) dispensò con un Sacerdote en la India, por lo qual comunmente son de este parecer los Theologos siguiendo à S. Thomas (3. p. q. 72. arti. 11. ad 1.)
Sic ille, cujus ratio quo ad sensum claudicat, ut est ex tenore perspicuum. Neque admittendus quatenus id, quod est ita certum, ut sint qui de fide esse censeant, in dubium revocat, cùm aliàs statuat in Jure haberi D. Gregorij concessionem, quem est Gregorius alter imitatus, quibus & addere poterat alios à Nobis adductos, ac præscrtimpræsertim Eugenium IV. in Concilio Florentino testimonium irrefragabile perhibentem. Non ergo licet de veritate hujusmodi dubitare, pro quo & Fr. Angelus Petriaca In Turri David Lib. 8. Disput. Vnica & 6. de Sacram. Confirmationis Conclus. 3.
1161
*Sicut autem circa dogma præfatum
dubitari nequit, ita neque circa aliud stans pro Episcoporum impotentia circa hujusmodi commissionem, quam tamen negavit Ledesma, ut affirmat citatus Mag. Acacius nu. 8. sic habens in margine Ledesma, quem refert Filliucius, ubi suprà. Est autem suprà ut vidimus juxta ejusdem citationem, ubi per errorem est n. 16. pro 26. & id, de quo agimus, non n. 26. sed 28. Ubi neque ipse refert directè à se visum, sed Referatur ait: refertur autem, & exactè illius explicatur sententia à P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 36. Sect. 2. Vers. Secunda pars, ubi sic
P. Suarez.
habet: Contra hanc verò partem sentit Ledesma hic quamvis enim nobiscum doceat nunc de facto non posse Episcopos committere hoc ministerium simplicibus Sacerdotibus in suis Episcopatibus, quia hoc est eis à Summo Pontifice prohibitum: existimat tamen posse id facere stando in solo jure divino seclusa prohibitione Pontificis: quia tantam habet potestatem Episcopus in sua Provincia, quantam Papa in toto orbe. Sic ille: qui eum graviter deceptum asserit, & illius fundamentum esse nimis falsum & improbabile, de quo & Nos alibi, unde & citatus Scriptor sic etiam protulit: Pero engañose dicho Dotor, chariorem habens
M. Acacius cum laude notatus.
veritatem, quàm Platonem. Negari tamen nequit secluso illo fundamento, quod nimiùm probat, & ideò nihil, Mag. Ledesmæ sententiam non eam mereri censuram, quàm si absolutè potestatem in Episcopo ad effectum prædictum affirmaret, sub qua suppositione illum & refert & impugnat præfatus Mag. Acacius. In quo mirari juvat ad citationem remotam in P. Filliucio confugisse, cùm habuerit obviam, proximam, & directam in P. Suarez, quem est legisse compertum, ut constat ex clausula ex codem posita n. 1. licet ad Sectionem 1. pertineat. Quæ quidem adnotasse opportunum ratus, ob eam, quæ scriptis debetur fides, cùm aliàs Auctorem etsi vulgari scribentem lingua, supra vulgarem judicem æstimatione dignissimum, plus veritati quàm domesticis lucubratoribus militantem, & propter egregiam sapientiam, ac religiosam probitatem ad Pontificias infulas sublimatum.
1162
*Circa materiam hujus Sacramenti,
Objectio ex raritate balsami.
quod ad balsamum spectat: objiciunt hæretici apud Fr. Angelum Petriacam suprà id quod est apud Scriptorem obvium, illud scilicet non esse materiam, nec esse potuisse Confirmationis, ob illius raritatem, cùm scribat Plinius Lib. 12. Cap. 25. in duobus tantùm hortis Iudææ nasci solitum, qui jam vastati sunt: neque potest suppleri artificioso balsamo, sicut nec aqua Baptismi artificiosa aqua, nec vinum EucharisticũEucharisticum artificioso vino. Ad quod quidem sic ille respondet, & est Octava Objectio: Respondeo
Fr. Angelus Petriaca.
non deesse balsamum naturale in Indijs, & defacto semper ex illis partibus ab Orientalibus habitum fuit, & ab Orientalibus Occidentales obtinuerunt, & nunc talis liquoris adest copia, & licet aliquantum à priori differre videatur, tamen utrumque verum est balsamum, & qui balsamum posuit materiam Confirmationis Deus optimè noverat illud numquàm in Ecclesia defuturum Plinius autem in suis historijs multa, quæ falsa sunt, scripsit, & quæ de balsamo narrat, inter ea sunt connumeranda. Hæc ille, qui ut objectionem dilueret, non opus habuit Pliniana castigatione: siquidem ex eo, quòd de divina Christi providentia erga Sacramentum à se institutum protulit, legitimè potuit fieri satis objectioni. Ex Plinio etiam in eodem loco multiplicatio habetur comperta, dum de Roma loquitur, in quam
Plinius.
balsami arbores advectæ. Sic enim ibi: Quippe viti similior est quàm myrto. Malleolis seri dicitur, | nuper vincta ut vitis, & implet colles vinearum modò, quæ sine adminiculis se ipsæ sustinent. Et post pauca: Seritq́ue nunc eam Fiscus: nec unquàm fuit numerosior aut procerior. Sic ille. Cui non dissimilia quoad raritatem in Judæa, testis domesticus tradit Lib. 15. antiquitatum Cap. 5. dicens apud Jerichuntem tantùm nasci. Et
Philo Iudaus.
propagationem in Ægyptum peractam. Et in Babylonem à Cleopatra Lib. 1. de Bello Iudaico Cap. 5. in Arabia etiam Felice, alibiq́ue copiosè proveniri antiqui testantur Auctores, pro quo videri potest P. Oliverius Bonartius in Ecclesiastici Caput 24. v. 21. & alij ex recentioribus eruditi Interpretes.
1163
*An morituri infantes confirmari
queant disquirunt Scriptores, & specialiter P. Layman Tomo 2. Lib. 5. Sect. 3. Cap. 5. Quæst. 3. & quærit ille de constitutis in mortis articulo. Ubi quidem non videtur esse difficultas, quia multi in periculo constituti, evadere illud possunt, quod & sæpè contingit. Resolutio autem etiam de certò morituris procedit, & est affirmativa cum D. Thoma, D. Bonaventura, & Alensi, quos adducit. Pro quo tamen est difficultas ex ijs, quæ docet P. Suarez Disp. 35. Vers. Ex qua conclusione, quod scilicet omnis baptizatus est capax Confirmationis, ubi sibi objicit non omnes esse aptos ad spiritualem pugnam, ad quam per se primò hoc Sacramentum ordinatur, & respondet: omnes esse aptos ut
P. Suarez.
armentur ad pugnam, & ut confirmentur per characterem in milites Christi, & perfectionem gratiæ habitualis recipiant, ratione cujus habeant paratum auxilium pro tempore opportuno: non enim oportet ut in actu secundo statim detur, neque enim adultis omnibus semper datur, ut per se constat. Sic ille. Atqui pro infante statim morituro verificari prædicta nequeunt, qui non solùm in actu secundo, sed etiam in actu primo non habent paratũparatum auxilium, unde neque armari ut milites Christi possunt. Ad quod quidem responderi potest ex P. Layman non obstare quòd num
P. Layman.
quàm spiritualiter militaturi sint, id enim per accidens est: atque sine actuali pugna ad præmium & gloriam cælestem pervenire possunt, se cundùm proportionem gratiæ illis à Deo in hac vita collatæ. Quod est quidem rectè dictum: licet revera non videatur plenè satisfacere, nam multa contingere per accidens possunt, ratione quorum effectus Sacramentorum, immò & Sacramenta ipsa possunt impediri. Non videtur ergo res ista penitus expedita. Nihilominùs circa Indicos infantes poterit non semel ad praxim advocari. Solent enim matres illos dicto modo in extremis positos ad suscipiendam Confirmationem adducere, dum Episcopi in eorum oppidis hujusmodi Sacra
Monitum pro Episcopis.
mentum administrant. Quid autem circa alios oporteret præstare, ex Epistola Innocentij I. ad Decentium I. exploratum habetur, sic enim ibi:
S. Innocentius I.
Episcopi, occupationibus alijs impediti, ad omnes languidos ire non possunt; ceterùm si Episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem à se visitandum, & benedicere, & tangere Chrismate, sine cunctatione potest. Sic Divus Pontifex. Esset ergo valde Episcopis gloriosum, si Confirmationem morituris infantibus in parentum domibus ministrarent: quod tamen usus non habet: nec video cur non dignum judicare possint id, quod est eorum adeò proprium dignitati. Licet autem Divus Innocentius ipsorum id videatur arbitrio relinquere, dum ait, Si dignum ducit, ideò equidem ita dispositum, quia omnium diœcesanorum domus idoneæ non sunt, ut ad illas venire oporteat Episcopum: quando autem tales fuerint, cur non veniat opportunè admonitus, ne magno illo gratiæ auctario priventur infantes, & consequenter gloriæ, quod illi constat respondere? & in oppidis quidem Indorum inquirere Episcopi debent an sint aliqui nondum confirmati, qui ægritudine ne in Ecclesiam venire valeant, præpediantur. Et ad hos quidem iturum illum, & Confirmationem impensurum, videtur attenta ipsius obligatione muneri genuina perspicuum. Conferendum viaticum quis dubitet, etiamsi infirmus vilissimo & sordido in tugurio decumbet. Et dedignabitur Episcopus in eum introire locum, in quem introire dignatur Christus, Princeps Pa
1. Pet. 5. v. 4. & 2. v. 25.
storum? 1. Pet. 5. v. 4. cùm & illi conversi ad Episcopum & Pastorem animarum nostrarum? Ibid. 2. vers. 25. Meritò hic illud ipse resumat, quod aliàs interrogatione subjuncta: Quò ego
Ioan. 8. v. 21.
vado vos non potestis venire? Joan. 8. v. 21. Sed nos ad alia veniamus.
§. VII.

§. VII.

Circa Privilegia pro SS. Eucharistiæ Sacramento. Circa Cap. 10. & in Additionibus nu. 18. & seqq. & 269. & seqq. & Tom. 1. 2. & 3. Auctarij V. Indices.
1164
*POsse Indis Eucharistiam ministrari
Circa Communionem Paschalem.
etiam in die Paschatis, & sic illos adimplere Ecclesiæ præceptum virtute privilegij Pauli IV. verosimiliter comprobatum. Ubi quod de Pio V. dictum, majus jam pondus auctoritatis continet, cùm illum ad publicum in Ecclesia cultum subvectum videamus. Adductum etiam pro eodem Breve Innocentij X. primum Paschatis diem prohibentis, si ita Ordinarij velint. Quam limitationem pro Indis non obstare efficaciter demonstratum. Quod autem nec id commodare alijs queat, affirmat & probat Fr. Bruno Chassaing de Privilegijs Regularium Parte 2. Tract. 8. Cap. 2. Proposit. 6. Ait enim Constitutionem dictam esse tantùm confirmationem decreti Congregationis Cardinalium, ac proptereà nihil aliud operari præter id, quod tale decretum operatur: quod cùm nullum alium effectum habeat, nisi illum, quem habet sententia Doctorum (quod alibi ab ipso probatum, scilicet Tract. 1. Cap. 1. Pro
posit. 3.) Cumq́ue alij Doctores non mediocris litteraturæ & famæ in privilegio fundati evidenti existiment posse stare contrarium, & Regulares in ejus possessione sint, melior est eorum conditio. Secundò, inquit Constitutionem tantùm habere vim sententiæ circa administra|tionem Sacramenti Pœnitentiæ, de quo Pontifex interrogatus. Et quod circa Communionem additum, contra inauditam partem fuisse, nec posse tollere jus acquisitum, juxta Communes regulas Cancellariæ, & præsertim Urbam VIII. quo vivente scribebat Auctor, & erat illius Pœnitentiarius in Basilica Lateranensi. Sic cùm discurrat præfatus Scriptor, ejus quidem est laudandus zelus, dum pro Regularibus hoc loco, sicut in multis alijs, subtiliter & ingeniosè decertat: sed quidem solidiora in illo docti complures etiam Religiosi desiderant, de quo & Nos alibi.
1165
*Circa prædictas autem responsio
nes loquendo; Prima de Cardinalium Declarationibus sufficienter publicatis & interposita Pontificia confirmatione & mandato circa observantiam vim legis non habere, nec obligationem inducere, ab Auctore defenditur citato loco Tract. 1. Quòd autem & aliæ, ex eo facilè intelligendum venit, quod & ille uti certum statuit, præsertim pro Gallia, quamvis pro illa etiam sub priori consideratione videatur stare repulsa. Ait enim clausulas mandatum præ se ferentes non proptereà adjici, quòd decreta, quæ simpliciter doctrinalia sunt, leges aut Canones fiant, sed ut in statu doctrinali remanentia, majori cum reverentia & firmitate recipiantur, & observentur. Quemadmodum approbationes & confirmationes doctrinæ Sanctorum Augustini, Thomæ & Bonaventuræ à pluribus Pontificibus factæ, non illi dedederunt vim legis, sed eam magis acceptabilem Dei Ecclesiæ reddiderunt. Similia etiam tradit Verricelli in qq. moral. Tract. 2. q 6. nu. 21. quos cum adducat Diana Parte. 11. Tract. 2. Resolut. 42. sicut & non nullos alios ita concludit in fine: Tu verò, amice lector, inter pug
Vt illi reluctetur Diana.
nantes Doctorum sententias quoad præsentem difficultatem, illam sequere, quæ magis auctoritati sacræ Congregationis favet, & revera mihi omnino displicet opinio Bruni & Verricelli de Declarationibus Cardinalium verbo facto cum Sanctißimo. Sic ille, qui idem profert Tractatu 8. Resol. 53. post adductos Bossij & P. Dicastilli sententias, desiderium expromens suum ut res hæc momenti tanti magis clarè à Sede Apostolica statuatur. Quem & Nos adducimus infrà Titulo 18. n. 66. indicantes etiam neque Nobis placere, ut ad negationem auctoritatis identidem, dum Declarationes dictæ interveniunt, confugiatur.
1166
*Et quidem ubi Congregationum
Roboratur impugnatio.
sacrarum Declarationes cum debitis requisitis procedunt, & Pontificia intercedit auctoritas, vim obligandi habere non videtur quomodo possit in dubium revocari. Sic enim Decretum circa celebrationem Missarum obligatorium à suo exordio fuisse irrefragabilis veritas est, ut constat ex damnatis Propositionibus Alexandri VII. ordine 8. & 9. Sic enim ibi: Duplicatum stipendium potest Sacerdos pro eadem
Missa licitè accipere, applicando petenti partem etiam specialißimam fructus ipsimet celebranti correspondentem, idque post Decretum Vrbani VIII. Item. Post Decretum Vrbani VIII. potest Sacerdos, cui Missæ celebrandæ traduntur, per alium satisfacere, collato illi minori stipendio, alia parte stipendij sibi retenta. Quod quidem Decretum in Congregatione Sacræ Romanæ Inquisitionis dispositum accedente Pontificia determinatione prodivit; cùm Decretum Urbani à S. Congregatione Cardinalium Concilij Tridentini Interpretem promanarit, & auctoritate Pontificis omnimodam acceperit firmitatem. Quod etiam in Brevi Innocentij X. videre licet, ejusdem enim Congregationis interventione prolatum. Neque in illo specialius aliquid occurrit quàm in alijs similiter editis, ut non integra illis fides, & observantia debeatur. Et durissimum sanè est, dicente Pontifice suo Decreto apponere Inviolabilis Apostolicæ firmitatis robur, & se velle ab omnibus observari, nihil ex clausulis adeò robustis resultare, quod momenti considerabilis sit, & quod post illud ita res suo in statu maneant, ac si tale decretum minimè prodijsset. Cùm supponamus omne id habere, quod ab Urbano VIII. est constitutum, cujus Decretum habet Diana Resolut. 66. citata. Et quod aliàs pro legum Ecclesiasticarum obligatione est generaliter necessarium. Quod in Societate nostra specialiter observandum, quæ Pontificiæ Sedi speciali se vinculo adstrictam gloriatur.
1167
*Jam quod ad responsionem secun
Responsio alia profligata.
dam attinet de parte inaudita, & salvo jure quæsito, non plus in illa ponderis invenitur. Unde enim constat partem Regularium inauditam? cùm in rebus minoris momenti, quando de privilegijs agitur, soleat Religionis Procurator advocari, & eo audito procedi: neque præsumi debeat sine Juris observantia negotia ista considerationis tantæ tractari. Cùm aliàs dispositio præfata favorabilis magna ex parte appareat, quòd scilicet obligatio communionis Paschalis possit in Ecclesijs Regularium adimpleri, solumq́;solumque primum Paschæ diem posse ab Ordinarijs, si voluerint prohiberi. Id autem quod ad jus quæsitum spectat, posset quidem meritò pro defensione produci, si ita esset, quod asseritur, scilicet illud esse evidens; non esse autem tale constat ex quamplurimis non mediocris litteraturæ & famæ, ut Auctor de suis loquitur, quibus minimè illi veniunt exæquandi, ut videri potest apud Dianam Parte 9. Tract. 9. Resolut. 27. apud quem Patres Suarez, Vasquez, Coninck, Layman, Sanchez, Fagundez, Palaus, Lessius, Persiccus, Amicus, & prætereà Miranda, Bonacina, Lezana, & Diana ipse, quibus addi alij plures possent: & specialius Guiniparus Disput. 4. Quæst. 2. & 3. quibus jus præfatum minimè evidens, immò neque verosimile videtur: unde & sequitur potuisse Pontificem, & ejus auctoritate Congregationem, id quod vidimus, pronuntiare. Simus ergo moderatione dicta contenti, cùm insuper de re agamus, ex qua, si juxta insinuatam Pontificis mentem praxim sinamus decurrere, nihil profectò molestiæ videtur accrescere, sed levaminis potiùs, si & ad illud accedat litigiorum cum Ordinarijs devitatio, pro qua ij, qui privilegiorum sunt acerrimi defensores, monitores etiam prudentissimi comperiuntur.
1168
*Num. 224. privilegium adductum,
ut Indi possint sine Communione Jubilæorum gratias comparare. Cui in Additionibus respondet n. 270. ubi circa P. Verricelli, sicut in antecedentibus & sequentibus, & sic scriptum: Conceßionis Pauli V. mentionem subdit ad
Error apud Verricellum.
instantiam Regis nostri Philippi III. ut Indi sine communione valeant Iubilæa & gratias alias sola præmissa Confeßione lucrari: atque hujus Pontificij Brevis mentionem fieri in Secundo Concilio Limensi. In quo est lapsus manifestus: Concilium enim secundum ante natum Philippum est celebratum, sicut & potiori ratione ante Pauli V. creationem. Hæc ibi. Nec tamen propter dicta existimandum est privilegium aliquod extare ad effectum dictum à præfato Rege impetratum à Pontifice alio; sed ab Auctore citato Pium IV. pro Paulo V. & Philippum II. non III. ponere debuisse, ut constat ex dictis n. 225. Ubi typographo nequit error adscribi, excusationi autem fortè esse potuit Auctori ita se apud D. Solorzanum legisse, sic enim ille Tomo 2. Lib. 1. Cap. 27. nu. 91. Vnde Lectorem ad eos
Et apud D. Solorzanum.
remisisse contentus adjicio Paulum V. f. r. ad instantiam Catholici Regis nostri Philippi Tertij Breve quoddam expedijsse, ut Indi Iubilæa & alias gratias, & Indulgentias solo Pœnitentiæ Sacramento priùs ritè peracto lucrari, & consequi possent. Cujus Brevis fit mentio in quadam schedula Matriti 22. Februarij 1613. ad Marchionem Montis-clarium Peruanum Proregem directa, & apud Remesalium in Historia Guatemalensi lib. 9. Cap. 18. & Concilium Limense 2. par. 2. Cap. 95. Sic ille: qui in Politica attentiùs circa hæc scripsit Lib. 2. Cap. 29. pag. 240. Col. 1. Vers. Y remitiendome, ubi post memoratam conces
A quo & correctus.
sionem sic subdit: Del qual Breve se haze mencion en una Cedula Real, y por Fr. Antonio Remesal, y antes tenia advertido lo mesmo del dicho Concilio Limense II. refiriendo averlo tambien concedido Pio IV. &c.

Circa Altare portatile.

1169
*NVm. 230. ubi sic dicitur: Alia au
tem de Episcopis hujusmodi facultatem non habentibus &c. error extat adjectione particulæ Non, ut constat ex facultate Pontificia, de qua nu. 229. Quo præjecto difficultas nuper occurrit an Superior laicus Fratrum B. Joannis Dei, dum visitat Provinciam, possit secum Religiosum Sacerdotem, pro quibus certa cum limitatione indulta concessio, uti Capellanum ducere, qui & possit in Altari portatili celebrare. Ubi supponendum est privilegium communicationis, de quo dictum in Additionibus nu. 8. Juxta quam videtur procedere id, de quo agitur, non esse denegandum, quia Sacerdotes dicti veri Religiosi hujusmodi Religiosis sunt, & cùm sint dignitate majores, non videtur cur debeant ejusdem esse conditionis, & adeò favorabili communicatione privari. Et quidem quoad ea, quæ sine privilegio licent, de quibus dictum, dubitari nequit, cùm esse non deceat conditionis pejoris, respectu sæcularium Sacerdotum. Quòd autem ratione Religiosi status addatur aliquid ampliùs, valde videtur consonum rationi. Unde etsi amplius non liceat, poterit Superior dictus esse sua sorte venerandi Capellani, sibiq́ue subditi associatione contentus. Et quidem ut in hac parte privilegij communicatio non sit, ex eo videtur probari posse, quòd præcipuum hujus Religionis corpus ex Fratribus laicis coalescat, unde & illi directè communicatio privilegiorum censetur impensa: Sacerdotes autem ex primaria institutione non sunt, unde neque ad gubernationem admittuntur, & cum magna, ut dictum, moderatione: unde & ijs tantùm privilegijs uti poterunt, quibus & alij, non tamen alijs, quæ ad ipsorum statum non videntur pertinere, juxta quem pro assistentia, tantùm in hospitalibus admissi comperiuntur. Unde & non sine aliquo scrupulo videtur stare posse, ut Superior dictus visitaturus Provinciam secum ducat Capellanum, quandoquidem pro assistentia dicta tantùm permittuntur. Ex quo & videtur privilegij usus neutiquam admittendus, quia non currit communicatio, nisi conformis sit futurus usus observantiæ regulari, ut Scriptores generatim advertunt, & de quo Cap. 7. nu. 154. & 162. ubi illud ex Cap.
Cap. Tuorum de privilegijs.
Tuorum de privilegijs: Quia privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Ex quo & fit neque pręsumi posse pro actionibus, in quibus abusus committitur, concessam potestatem. Quæ quidem non levia neque contemnenda apparent, unde & opportunius videtur, si Superior præfatus ea, quam diximus sit moderatione contentus, si Sacerdotem adducat secum pro domo aliqua ex ijs, quæ ad eum spectant designatum: nam eumdem in profectione & reditu, pro quibus longum temporis insumendum spatium, secum habere, sine detrimento hospitalis, ad quod spectabat ille, stare nequit: sicut neque Sacerdotum numerus supervacuus: quamquàm aliqui supra domorum numerum sint futuri, ut pro morituris, aut penitus impeditis possint deservire. In quo quidem cum magna debent consideratione se gerere: dum enim minimè necessarij, Episcopis deceptis, promoventur, titulus promotionis deficit, & quàm id grave sit, ac inconvenientibus obnoxium, manifestius est, quàm ut in eo comprobando immorari debeamus. Cùm sint aliàs apud ipsos pœnæ gravissimæ pro ijs, qui modis indebitis ad Sacros Ordines promoventur, qui & ad statum laicalem ipsis propriũproprium rediguntur. Neq;Neque ex titulo paupertatis est petenda securitas, licet illam voveat Religiosus Sacerdos, de quo est sermo, quia non vovetur nisi ut alligata peculiari statui, qui respectus si auferatur, titulus remanet diminutus, unde ad effectum, pro quo Pontificia Sedes privilegium promotionis indulget, penitus insufficiens.

Circa horam celebrandi Missam.

1170
*PRivilegium omnium maximum cir
ca hoc, ut scilicet, post dimidiam noctem possint Religiosi, congrua occurrenti | caussa celebrare, quod ex bonis Auctoribus à Nobis adductum, admittit, & urget Fr. Bruno Chassaing de Privil. Regul. Parte 2. Tract. 8. C. 1. proposit. 2. ubi & alia refert non ita ampla. Sed illud pro PP. Minoribus à Leone X. concessum, ut commune Mendicantibus in harum Compendio contentum peculiare aliquid prępræ se fert, quod oportuit à præfato Scriptore, (ut & præstitit) explicari; sic enim ibi: Conceßit Fratri
Privilegium Leonis X.
bus Minoribus de observantia ut de licentia Superiorum poßint celebrare illicò post Matutinum, de æstate verò quando noctes sunt breviores, etiam ante Matutinum Chori vel infra, dummodò celebraturus illud per se, aut cum socio dixerit, prout consuetum est in Ordine cum Prima. Sic ibi. Circa quod cùm statim occurrat difficultas, eam sic Auctor elucidat: Verùm hæc difficultas facilè solvitur, si dicamus quòd poßunt dici Missæ ante Matutinum Chori omnino persolutumi potest enim illicò post mediam noctem Prima recitari, & statim inchoari Missa dum Matutinum persolvitur. Hæc ille, qui statim addit conditionem illam dicendi Matutinum cum Prima modò non esse
obligatoriam, cùm illa cessaverit obligatio, nec sit jam ex Jure, aut consuetudine pro præparatione ad Missam necessaria, quod tamen tunc temporis cùm esset in usu, Pontifex conveniens judicavit. Quod quidem doctè & consentaneè dictum, licet non sit defuturus, qui ex non adimpleta conditione circa privilegij legitimum usum moveat quæstionem. Cùm tamen probabilis sit explicatio dicta, ejus poterit beneficio scrupulus omnis propulsari. Et quidem in Concessione de consuetudine Ordinis dicendi Matutinum cum Prima, mentio inducitur, quæ tamen jam non extat, unde ad substantiam requisitæ conditionis præsertim attendendum. Cumq́ue Matutinum dici privatim possit non solùm ante mediam noctem, sed etiam ante illius initium si qualicumque hora competenti fuerit dictum, & Prima statim à media dicatur nocte, intentioni Pontificis videtur plenissimè factum satis.
1171
*Post præfata sic Auctor: Nec obji
ciendum hoc privilegium per Tridentinum Cap. Vnico Sess. 22. esse revocatum. Nam respondetur non revocare privilegia Regularium, ut probat optimè Rodericus Tomo 1. Quæst. 43. art. 55. & Miranda citans Suarium Tomo 2. q. 4. arti. 10. Conclus. 2. ut etiam in præcedenti Propositione diximus. Sic ille, qui præcedenti Propositione de Altari fuerat portatili locutus, quod à Concilio Tridentino minimè fuisse revocatum arbitratur, pro quo & amplissimum privilegiorum usum, quæ recenset, limitatione omni submota proponit, etiam in loco ubi dormiunt conjugati, à quo tamen Rodericus, quem ille citat, abhorret, gravissimo verborum pondere. Circa quod & videnda, quæ à Nobis dicta Tomo 1. Tract. 5. nu. 322. & hoc Capite n. 228. ubi moderatio commendata. Quòd autem privilegium dictum à Concilio Tridentino revocatum sit ex declaratione Gregorij XIII. habetur expressum in Concessione pro illo, de quo n. 226. & pro quo est Bulla specialis die
1. Octob. 1579, ubi sic Pontifex: Vsum Altaris viatici Societati vestræ à fel. record. Paulo Papa III. concessum, deinde à Concilio Tridentino universè sublatum &c. Quod autem ad Fr. Ludovicum de Miranda attinet, in loco ab Auctore citato errat toto cælo citatio, quia in Quæstione illa 4.
talis Articulus non est, neque in ijs, quæ continet, tale aliquid reperitur. Immò privilegia Regularium fuisse per Concilium revocata in ijs, quæ contraria Decretis illius sunt, tradit Tomo 1. Quæst. 46. Arti. 4. & Tomo 2. Quæst. 37. Arti. 10. per errorem 12. Ex quo forsitan ansam arripuit Auctor pro citatione præfata, eo quòd in eo cum alijs probet Regularium privilegia quoad Interdicti suspensionem in suis Festivitatibus nullatenus esse annullata & revocata: pro quo quidem peculiarem rationem extare commodè ab ipso, & citatis ab eodem doctis Scriptoribus, explicatur. Quia verò ex illis unus est Sayrus, ex eo forsitan æquivocatio accidit, ut Suarius pro Sayro fuerit usurpatus. Jam quod ad casum attinet, de quo in præsenti, circa horam celebrationis MissęMissæ, ex principio illo non revocatorum privilegiorum venit similiter adductum privilegium reprobandum, nisi alia suppetat pro illius persistentia ratio, quæ non affertur, præter dicta generaliter ab ipso, de non expressis Regularibus in derogatione, de quo dictum nu. 1145. & principium illud de jure quæsito nu. 1167. quæ quidem vidimus quàm parùm appareant conformia veritati. Verosimilius illud ex Tractatu 1. Cap. 2. ubi probat privilegia omnia Regularium à Sede Apostolica per diversos Pontifices sine adjecta limitatione Concilij Tridentini confirmata. Sed videndum an possit talis confirmatio cum proscriptione Alexandri VII. componi, de qua 1147. Quod scilicet Regula
res poßint in foro conscientiæ uti privilegijs suis, quæ sunt expreßè revocata per Concilium Tridentinum. Si enim confirmata sunt: ergo uti possunt, & si non possunt quod de Confirmatione asserit, à Pontifice repellitur uti carens fundamento. Neq;Neque dici potest confirmationem abrogare, id quod tenori Propositionis nec cōgruitcongruit; aliàs etiāetiam Propositio talis minimè digna censuris ante DecretũDecretum Pontificis deberet judicari, quandoquidem ante illud confirmatio suo in robore permanebat. Videtur ergo ita explicari
posse, ut Pontifex tantùm velit damnare PropositionẽPropositionem dictam, quatenus illius assertores volebant à Concilio non fuisse privilegia Regularium abrogata nisi pro foro externo, & ita in conscientiæ foro licitum esse illius usum sine nova alia concessione. An autẽautem ratione illius licitus esse queat, sive quia pro aliquibus stat illa expressa & directa, sive quia per communicationem, hoc ab ipso Doctorum sententijs relictum, cùm Pontificum liberalitatem nulla possit humana potentia coarctare. Est ergo hoc non inverosimile, unde & responsio ex hac parte ut non improbabilis potest sustineri.
1172
*Sed ut revera talis non sit, privile
gium aliud extat, cui nequit obstaculum præfatum apponi, cùm sit Gregorij XIII. & ita post privilegiorũprivilegiorum abrogationem à Tridentina Synodo constitutam: quod & exhibet præfatus Scriptor ex Compendio Hieronymiano, | & Sorbo pro Congregatione S. Justinæ, ut cùm fuerint in itinere constituti poßint Missas celebrare ante auroram, & post mediam noctem. Quod quidem potest generale censeri, quatenus pro celebratione adeò anticipata vix alia esse ratio possit, nisi quam potest itinerationis commoditas honestare. Ubi cùm concessio de constitutis in itinere sic procedat, videtur quæstioni relictus locus an inchoaturus iter possit ipsa nocte exitus uti privilegio, cùm de illo non videatur dici posse in itinere esse constitutum. Sed quidem affirmandum proculdubio id esse licitum, cùm pro nocte dicta sit ratio eadem, & sit certum sua in concessione velle Pontificem commoditati itineris connivere, quæ & in ipso esse potest exordio. Præterquam quòd cùm privilegium sit favorabile, debet amplè interpretari. Et is, qui tantoperè vigilat aggressurus iter, possit non absurdè dici jam in itinere constitutus, cùm sit in eo constitutus exordio, ex quo pro ipso adeò èex lecto festinus exurgit, & ita jam est in labore itineris constitutus. Quemadmodum qui post inchoatum iter Missam celebrat, non potest dici cum toto rigore in itinere constitutus, quandoquidem tunc iter non facit, quod tantum fieri dicitur ambulando. Non est ergo circa hoc cur hærere scrupulosiùs debeamus.
1173
*Jam quod ad tempus post meridiem
Circa tempus post meridiem.
spectat, privilegium Eugenij IV. pro dilatione usque ad horam nonam seu tertiam à Nobis adductum proponit & expendit, uti amplissimum & sine aliorum limitationibus citatus Scriptor Propositione 3. non multùm curans aliud pro Cœlestinis itinerantibus apud Joannem de la Cruz de Statu Relig. Lib. 2. Cap. 5. Dub. 6. Conclus. 2. à quodam Eugenio. Sed quidem hic Auctor non Eugenium aliquem privilegij agnoscit Auctorem, sed Quartum, ut est apud ipsum manifestum, cum ea tamen differentia, quæ apud illum extat, sic enim ibi: Eugenius Quartus Bulla 11. conceßit Benedictinis itineran
Duo privilegia Eugenij IV.
tibus, aut alia de caussa, posse Missas celebrare usque ad Nonam inclusivè, id est, intra tres horas post meridiem. Immò inter vivæ vocis Oracula absolutè concedit Minoribus posse Missam sine scrupulo celebrare usque ad Nonam. Sic ille. Idem ergo est Eugenius utriusque gratiæ dilargitor neque alius certè esse potuit, nam Eugenius Tertius ante Cœlestinorum floruit fundationem, ad quem extant scripti à D. Bernardo Libri de Consideratione, cujus & discipulus, & subditus. Quia verò posterius illud vivæ vocis oraculo constitit, nota circa illud difficultas insurgit, & videtur dicendum, cùm posteriùs vix addat aliquid, & sit quasi prioris declaratio, quasi & Bullatum censeri posse, licet diversæ sit Religioni concessum, ab eodem tamen Pontifice, qui non apparet verosimile voluisse Religiones dictas in eo esse dispares, quas adeò de Ecclesia bene meritas dignoscebat. Præter id, quod de Confirmatione absoluta privilegiorum affirmant plures Scriptores, qua & Oracula comprehensa, de quo in præsenti Capite nu. 219.
1174
*P. Pasqualigus de Sacrificio novæ
legis Quæst. 429. n. 1. ita scribit: Supponendum est Brunum Chassaing de Privileg. par. 1. tract. 8. cap. 1. proposit. 3. referre privilegium Eugenij IV. celebrandi usque ad horam nonam tamquàm absolutum, & se extendens ad omnes Sacerdotes. Quod tamen verum non est, quia se extendit solùm ad Sacerdotes in itinere constituti, (corrige Constitutos) aut alia ad hoc caussa subsistente, ut constat ex duplici Constitutione 58. & 63. hujus Pontificis relata in Bullario Caßinensi. Includie autem hoc privilegium totam horam nonam, atque adeò se extendit usque ad decimam exclusivè, ut ibidem observat idem Brunus. Sic ille. Circa quod
Non admittitur.
non videtur cur sit neganda fides Compendio Mendicantium, ex quo P. Brunus formalia verba desumpsit, cùm alia esse Eugenij Bulla potuerit non ad Cassinenses, sed ad Minores spectans, & ita à Scriptoribus ea non est limitatio communiter observata. Neque Brunus de hora decima locutus, sed de nona: re tamen vera id sibi voluit, quod ex eo refert Pasqualigus, quia locutus juxta Italiæ morem, in quo horæ non à media nocte, sed à diei initio decurrunt, unde tertia nostra est illis nona, & quarta est decima. Ex quo privilegij amplitudo dispicitur, siquidem intra illud spatium, quod à tertia ad quartam fluit, dici Missa potest. Sufficiat autem ut Missa intra dictum spatium inchoetur, licet post decimam aut quartam finiatur: juxta id, quod citatus Auctor tradit cum pluribus, quos adducit Quæst. 400. circa Missæ initium, scilicet non esse expectandum initium auroræ ut possit inchoari, sed sufficere, si in ipso initio auroræ adhuc duret: quia verificatur in aurora celebrari ratione partis essentialis aut integralis. Idem autem in casu videre est, de quo agimus, quia verissimè affirmari potest Missam hora nona celebrari. Pro quo P. Henao de Sacrificio Missæ Parte 2. Disp. 21. n. 23.
1175
*Et hic quidem Auctor ibidem n. 26.
sic habet post adducta privilegia Societatis: Porrò autem circa postpositionem Missæ, non est (quod sciam) facta generaliter in Societate communicatio aliorum privilegiorum, qualia sunt duo concessa Benedictinis, & præsertim Congregationi S. Iustinæ, ut queant ob caussam itineris, vel ob justam aliam, celebrare usque ad nonam inclusivè numeratam ex Solis ortu. Sic ille. Sed quidem quòd prædicta privilegia saltem pro Indijs debeant communicata censeri, ex eo probari potest quod à Nobis dictum præsenti Capite nu. 238. Neque videtur cur subtrahi communicatio debuerit in re ad commodum & consolationem Sociorum adeò congruenti, in qua & scrupulis submovendis consulitur, ut ex tenore constat apud Brunum suprà. Vsque ad horam nonam post meridiem sine scrupulo conscientiæ. Circa quod tamen P. Quintanadueñas Tomo 2. Singularium Tract. 5. Singul. 7. n. 6. inter illa, pro quibus Generalis communicatio requiritur, recenset facultatem ad postponendum officium, & ad celebrandum per horam ante auroram, & infra horam post meridiem. Et ita quidem quod ad posterius attinet habetur in Compendio communi, Verb. Missa §. 3. Sed quia primum illud de postpositione divini officij, quod habetur Verb. Horæ Canonicæ, omnibus itinerantibus conceditur, videri possunt & alia ad ipsorum | commodum spectantia etiam concessa, & ut ita sint quæ in Compendio disponuntur: illud modò peculiari ratione disquirimus, an sicut pręfatapræfata cum debita à Superioribus dependentia licent, usus etiam amplior dictorum privilegiorum à R. P. Generali videatur indultus, quamvis de illis in Compendijs mentio nulla inveniatur. Et ut communicatio præsumi possit quęquæ diximus videntur verosimiliter indicare. Pro quo & facit quod à Nobis est dictum Tomo 1.
Tit. 5. n. 316. & seqq. & in Additionibus num. 109. de privilegio Pij IV. concesso Canonicis Regularibus S. Salvatoris Lateranensis pro celebratione Missæ in Cameris infirmorum. Illius etenim quia fortè non fuerat habita notitia, in Compendio mentio nulla, quando autem habita, aut de illo attentiùs cogitatum, in eo jussum apponi. Et sine limitatione peculiari concessum, juxta dicta ibidem: quia non erat cur solatium illud infirmis benè meritis negaretur. Pro quo Pasqualigus suprà Quæst. 479. Ex quo & videtur in casu nostro posse discurri, ut de privilegijs consimilibus ad solatium, commodum, & securitatem conscientiæ, submotis scrupulis spectantibus, philosophari verosimiliter debeamus. Et quidem R. P. Generalis, cùm de usu præfati privilegij non satis convenienti fuisset admonitus, usum non est aversatus, etiamsi pro eo specialis communicatio non præcessisset, sed eum, qui in usu est excessum arbitratus.

Circa Vasorum sacrorum consecrationem.

1176
*DE illa n. 252. & seqq. & in Additio
nibus nu. 24. & 282. ac 283. & quod liceat ostensum non obstante declaratione sacræ Congregationis in caussa Episcopi Angelopolitani. Fuit autem & Prælatus alter, qui prohibitionem impetravit, de quo Dom. Villaroel Tomo 1. Gubernationis Ecclesiasticæ Quæst. 6. Arti. 11. nu. 8. ubi ejus tenorem adducit, juxta quem ad solas Diœceses Novi regni Granatensis & Limanam videtur extendi. Ex quibus non esse generalem indubitatum apparet. Quia enim pro Diœcesi priori obtenta, non est generalis judicata, nova addita supplicatio, ut ad Limanam protraheretur extensio: Ergo quia ultra Limanam non est facta extensio, pro alijs non est obligatoria judicanda. Ex quo & videtur fieri neque in prædictis obligationem urgere, quia defuncto Prælato, qui pro obtinenda prohibitione institit, non est ratio cur potiùs in prædictis Diœcesibus, quàm in alijs prohibitio debeat observari, quæ quidem ad Prælatum pro ea insistentem potuit peculiarem habere respectum, sicut de Angelopolitano dictum citato n. 283. Licet autem Dom. Villaroel videatur privilegiorum circa hoc vim jam cessasse, ex adjuncto discursu sentire, re tamen vera non vult eisdem penitus contraire, sic enim scribit, post adhibitum monitum erga Prælatos de moderatione, cum qua est omnibus in caussis, ea, de qua agebatur, præmissa, cum Religiosis procedendum, cùm in transgressione præcisorum jurium possit esse culpa lethalis: Digo esto porque aunque tengo por sin duda, que para la materia, de que tratamos,
Dom. Villaroel, ut obstet.
han ya espirado estos Privilegios, porque han cessado las cōquistasconquistas, y ay gran numero de Obispos. No es mi animo destruir sus privilegios: pero es mi intento que se sepa el estado en que oy està el negocio. Sic ille nu. 7. Suum ergo judicium, cùm proferat, aliorum tamen non intendit circa privilegium dictum sententiam improbare.
1177
*Et quidem quod in eadem Declara
Vnde veniat impugnandus.
tione asseritur de facultate benedicendi paramenta, aliaq́ue ornamenta Ecclesiastica, in quibus non adhibetur unctio sacra pro servitio propriorum Collegiorum tantùm, non videtur quomodo possit componi cum pluribus Pontificum concessionibus, de quibus Cardinalis Lugo in Adnotationibus pro Vivæ vocis Oraculis circa Verb. Benedicere post §. 11. & Nos nu. 260. juxta quas sine ullo scrupulo proceditur, unde & circa alia, de quibus ibidem, non est rationabile diverso agitari judicio, cùm prohibitio circa omnia pari verborum tenore in illa, unica clausula contenta dirigatur. Quod autem Dom. Villaroel privilegiorum hujusmodi finem cessare, ut vidimus, arbitretur, experimento potest convelli multiplici, ex quo necessitas redditur manifesta, vacant enim per annos multos Indiarum Ecclesiæ, & distantia diœcesum magna, valde est incommoda, ut ex una ad aliam debeant ornamenta & vasa sacra pro benedictionis gratia comportari. In casu autem illo, de quo præfatus Antistes, n. 6. missi ad ipsũipsum Calicis ab Episcopo Cuscensi ut
eum consecraret, quod fecisse abnuit, alius equidem verosimiliter annuisset iuxta dicta n. 259. ibi, quid si adsit, nec velit, aut nequeat, censendus non adesse. &c. cùm fateatur aliàs Episcopum ægritudine laborasse, pro quo & ego possum testimonium perhibere; Cusci enim degebam, cùm hæc agerentur, ante annos quinquaginta, eramq́ue in Collegio nostro publicus Theologiæ professor, in qua etiamnunc discipulum ago, ut publicus esse magister possim, utinam dignè, utinam pro Dei gloria aliquantulùm promovenda, dum ad maiora, pro quibus suspiro, imbecillitatis obstaculis, non pertingo. Facit etiam contra Dom. Villaroelis existimationem iterata Pontificum sine interruptione concessio, vicennaria inquam: neque enim de veteribus privilegijs agimus, quibus antiquitas ob mutatum rerum statum vim potuit quadamtenus aut inflectere penitus, aut saltem tenuare. Fuerunt enim, & sunt, & erunt Indiæ inter primarias Pontificum curas, unde & in concessionibus suis prædecessorum suorum inhærere se vestigijs profitentur. Vt videri potest in Bulla Pauli V. quæ incipit Animarum saluti, quem imitati alij. Indiæ ergo non minùs providam & benignam indulgentiam illorum promerentur. Et quidem ad præfatam providentiam spectat, id concedere nostris his temporibus, quod in superioribus non ita fuerat constitutum, hoc ipso in genere, de quo agimus; siquidem in facultatibus peculiaribus pro Episcopis Indiarum id habetur, quod videre in præsenti Titulo possumus. n. 208. ut sede vacante delegati sint, quibus auctoritate | Apostolica facultas conceditur in casu neceßitatis
consecrandi Calices, Patenas, & Altaria portatilia sacris oleis, ab Episcopo tamen benedictis. Cùm ergo facultas talis ad Clericos possit sæculares devenire: an non de benignitate est Pontificia rationabiliter præsumendum, in necessitate simili Religiosos deterioris conditionis esse minimè volituram, tantoperè in negotio conversionis, & promotione Christiani status benemeritos, atque uti tales ab ipsa sæpissimè collaudatos? Ubi licet objicere quispiam posset, stante privilegio dicto apud Nos, non videri cur delegati alij Sede vacante designari debeant pro hujusmodi functione, ac proptereà supponi illam minimè illis esse concessam. Ad id ritè responderi potest Romæ non posse constare quibus in partibus Religiosi resideant, neque qualis apud eos usus privilegij vigeat, & ideò ad certa & secura providentiam Pontificiam oportuit collimare.
1178
*Nec prætereundum id quod habet Herincx Tomo 4. Tract. 3 Disput. 8. nu. 144. ubi ita scribit, agens de Campanarum consecratione: Admittit idem Barbosa suprà simplicem be
nedictionem (in qua videlicet omitteretur Chrisma) posse ab Episcopis delegari. Eademque consequenter competit Prælatis Mendicantium, prout ijsdem competit facultas benedicendi ipsasmet Ecclesias sacrorum Ordinum, & quævis alia, in quibus non intervenit Chrisma Immò in Belgio delegātdelegant Episcopi Decanis ruralibus, alijsaliijsque Sacerdotibus consecrationem Campanarum: cujus formula, in qua etiam fit mentio Chrismatis, describitur in ipso Pastorali Mechliniensi, in quo alioquin sola Pastoralia sunt posita. Quorum proinde opinione usus iste Chrismatis videretur non ita esse reservatus Ordini Episcopali, uti nec reservata est unctio in vertice, quæ fit cum Chrismate à Parochis. Sic ille. Ex quo quidem mirum non videri debet, si circa ea, de quibus egimus, usus sit Chrismatis Indicis PręlatisPrælatis concessus, ubi major necessitas foveatur. Et quod de Campanis dictum posse pro Indijs etiam ad usum adscisci videtur consequenter admittendum, si videlicet Episcopi consecrare eas nolint; & cum eorum beneplacito Religiosi consecrationis laborem amplectantur. Ratione enim consecrationis speciale aliquid haberi ad effectus Christiano populo salutares ex ritu consecrationis constat, & eruditè ostendit Dom. Barbosa in Votis decisivis & consultivis Lib. 3. voto 102. nu. 25. Ubi dubitari potest circa probabilitatem delegationis dictæ, an Sede vacante possit illa stare, Capitulo conferente. Circa quod videtur affirmativè respondendum, ijs suppositis, quæ circa Capituli potestatem apud graves Scriptores occurrunt. Et sit apud illos statum & firmum succedere cum plenitudine jurisdictionis, ijs exceptis, pro quibus est speciale aliquid constitutum, inter quæ non potest, quod ad præsentem caussam attinet, inveniri. Neque enim ex eo quòd potestas consecrandi in Capitulo non extet, inferri impotentia delegationis valet, siquidem Episcopus non consecratus id præstare potest, sicut ad alia, in quibus sacra est unctio futura, & præsertim in Sacris Ordinibus, pro quibus & Prælati Regulares, juxta Decretum Clementis VIII. quod adducit Dom. Barbosa de potest. Episcopi Allegat. 7. n. 28. Pro Episcopo autem non consecrato, gubernationem tamen Ecclesiæ penitus assumente, videnda, quæ habentur Tit. 13. Cap. 3. Quæ quidem licet verosimilia appareant, in casus tamen contingentia moderatio est semper pacis mater veneranda & secura servanda, ne plusquàm oporteat Campanarum sonitus audiatur.
1179
*Illud circa ea, in quibus non adhibenda unctio ex P. Herincx nu. 142. adjecisse præstat, ut ea, quæ ad præsens Caput spectant, cum benedictionibus terminentur, sic enim ibi: Plures tamen contendunt præfatos non posse
illa benedicere pro alienis usibus, seu Ecclesijs, prout nonnulla privilegia sonare videntur. Alij multi oppositum existimant, quibus favet quotidiana praxis, saltem his in locis. Sic ille, nonnulla statim privilegia adducens, & speciale illud, de quo in Compendio Communi Verb. Benedicere §. 3. quod eodem citato Compendio, recenset & explicat in ordine ad Sui Ordinis Religiosos. Licet autem illud fuerit vivæ vocis oraculo, sed ita de illo loquitur ac si id non videatur obstare, & pro ampliori securitate privilegij alterius Bonifacij IX. inserit mentionem. Et quidem cùm de quotidiana testetur praxi, vivęvivæ vocis oraculi ratio non urgere videtur, quandoquidem praxis dicta privilegio Innocentij præfato præsertim innititur, pro quo dubitari nequit non levia fundamenta suffragari. Et CompendiũCompendium quidem Indicum post revocationem Oraculorum impressum anno 1635. neque propter rationem dictam quidquam in ipso variatum, quod à præcedentibus impressionibus discordaret. Sed cùm pro Indijs Bullata privilegia extent, nullus pro usu scrupulus admittendus. Et quidem in antiquiori illo, de quo in præsenti Capite nu. 252. de facultate pro alienis nihil extat: sed quia sine limitatione ulla circa hoc illa procedit, uti certum habitum ad aliena posse & debere extendi, & ita circa hoc Annotationes additæ, de quibus dictum n. 176. & 260. Ti
tuli, in quo sumus. Et quod de caussa magni momenti dicitur, visum ibidem quomodo sit accipiendum, & cum proportione ad rem, de qua occurrit occasio, habenda consideratio. Ad benedicendum enim Amictum caussa gravis momenti est, & gravis necessitas, convenientior illius usus præ alio, ob majorem decentiam, & licet in Corporalibus majus aliquid venerationis appareat, in illis promptior est futura facultas, ut indecentia vitetur, quæ in ipsis frequentiùs oculos intuentium offendit, & tanti Sacramenti est injuria majestati.
§. VIII.

§. VIII.

Circa Privilegia pro Sacramento Pœnitentia. Ad Caput 11. & 16. Annotat. 22. 27. & seqq. & 289. & seqq.
1180
*MUlta ad hujusmodi Sacramentum spectantia in Auctarij Tomis occurrent, unde hoc loco pauciora, & sit illud prius,

Circa potestatem Episcoporum pro absolutione ab hæresi.

REsidere in illis pro occulta nec purè men
tali tenent plures à Nobis adducti n. 327 nec improbatum illud penitus, sed probabilitas cum Cardinali Lugo admissa, quidquid Diana n. præced. citatus pronuntiarit, de quo & Parte 7. Resolut. 23. Contra quod tamen insurgit P. Cardenas Tract. 1. Disput. 9. nu. 450. ubi ita scribit: Fuit olim probabilis opinio, quæ docuit non revocari in Bulla Cœnæ potestatem absolvendi à casibus occultis, quam Tridentina Synodus conceßit Episcopis: illam enim docent viginti Auctores magni nominis apud P. Thomam Sanchez Lib. 2. Sum. cap. 11. nu. 27. ubi pro ea proponit rationes non vulgares: & tamen Alexander VII. definit illam esse scandalosam, & non toleratam à Sacra Congregatione Cardinalium: & consequenter, cùm implicet contradictionem, propositionem practicè probabilem pro foro interno esse scandalosam, illa quidem omittit probabilitatem. Sic doctus
Pater ad Propositionem Tertiam inter proscriptas ab Alexandro alludens tenoris sequentis: Sententia asserens Bullam Cœnæ solùm prohibere absolutionem hæresis, & aliorum criminum quando publica sunt, & id non derogare facultati Tridentini, in qua de occultis criminibus sermo est anno 1629. die 28. Iulij in Consistorio S. Congregationis Eminentißimorum Cardinalium visa, & tolerata est. Sed hoc quidem non videtur
Sed contrarium ostenditur.
sententiæ præfatæ probabilitatem penitus detraxisse, quandoquidem in Propositione solùm damnetur falsitas ex eo quòd Sacræ Congregationi attribuatur, quod minimè constat accidisse, visam scilicet & toleratam sententiam, in quo & scandalum admiscetur, cùm ex tolerantia Sacræ Congregationis conentur sic asserentes auctoritatem illi conciliare, ex quo gravia possent inconvenientia suboriri. De qualificanda ergo sententia, circa quam talis assertio versabatur, à Pontifice actum, nullum evidens indicium apparet, neque sine illo gravis ea est ipsius defensoribus inurenda nota, cùm & plures, & magni nominis sint, cùm habeamus aliàs doctissimum, & prudentissimum Alexandrum ægerrimè tulisse Gallicanas censuras contra opiniones ab Amadæo Guimenio suo in volumine congestas, ut constat ex Bulla præliminari ipsius. Et quidem cùm Decretum odiosum sit, non debet ultra id, quod verba præ se ferunt, ampliari. Hinc est ut licet absolutio peccati hæresis purè mentalis reservari possit, quod ferè omnes Doctores fateri affirmat P. Sancius suprà Cap. 8. nu. 4. nihilominùs in Bulla Cœnæ non reservatur, ut est communissima eorumdem resolutio apud ipsum Patrem n. 2. quia processus Cœnæ reservationem quoad mentalem hæresim non exprimit, sed solam pœnam excommuni cationis externis actibus congruentem. Item reservatio pro peccato non est in ordine ad animæ interius forum, unde remota excommunicatione à quovis Sacerdote legitimè approbato potest hæreticus etiam externus absolvi, cùm manifestum sit absolutionem potuisse reservari. Et fortè majus fundamentum extare pro reservatione videri alicui posset, quàm pro extentione Decreti Alexandri VII. in quo id, quod dicebatur, non amplius deprehenditur indicatum.
1181
*Et ante Alexandrum Decretum
aliud extitisse Urbani VIII. constat ex Bulla an. 1631. die 5. Novembris, in quo statuit ut Decreta quæcumque Pontificia ad negotium fidei pertinentia Regulares omnes, nullis obstantibus privilegijs, comprehendant, ubi tamen de Episcopis nihil. Ex quo videtur fieri in eo, quod ex Decreto Concilij illis competit, noluisse cum præfatis pariter comprehensos. Et quidem si hoc tantopere judicatur conveniens, cur non id expressè à Sede Apostolica definitum, cùm sine difficultate ulla id fieri ante annos plurimos potuisset? Neque ex eo quòd in Bulla ipsa Cœnæ dicatur, Etiam Episcopali vel alia majori dignitate præditis, aperta est derogatio, in puncto quæstionis, ut vult Bordonus Tomo 1. Cap. 12. nu. 42. Non enim ita aperta pro occultis, quæ tot ac tantis sapientissimis Scriptoribus minimè est talis, cùm & ipsi essent perspicacissimi, judicata. Immò neque ipsi talis penitus visa est, cùm contrariam probabilem arbitretur, probabiliorem eam, quam sequitur, arbitratus. Et Dominus quidem Barbosa in Collectaneis ad Concilium Tridentinum Seßion. 24. Cap. 6. supra viginti Scriptores adducit pro Episcoporum asserta potestate, & licet pro negata plurimos, ex illis tamen vix est, qui oppositæ sententiæ probabilitatem audeat inficiari. Videndus nu. 52. & ego quidem eatenus pro sententiæ prædictæ probabilitate milito, quatenus video in Indijs posse illam utilissimè ad praxim advocari, esseq́ue in illa remedium satis opportunum, ut multorum valde gravatis medeatur: licet aliunde etiam posse illud suppetere ex dictis in pręsentipræsenti Capite, & Additionibus innotescat.

De neceßitate Episcopalis Approbationis.

1182
*STatuta illa non semel, pro qua &
& stant P. Herincx Tomo 4. Tract. 4. Disput. 5. nu. 43. ubi ita scribit: Itaque in praxi tenendum ut quilibet curet approbationem obtinere ab Ordinario domicilij, & dum in alia diœcesi versatur, eam similiter à Diœcesano obtineat, si ibi
Confeßiones subditorum ipsius excipere velit, præsertim quando Episcopi id exigunt. Quidquid enim sit de primæva mente Tridentini, aut verbis illius, videmus Ecclesiæ sensum & praxim eò planè vergere. Sic ille, qui juxta dicta ab ipso Versu antecedenti non est accipiendus de necessitate approbationis in alia diœcesi pro audiendis confessionibus subditorum Diœcesani, à quo approbatus est, si domicilium non mutavit. Contra quem arguit P. Bonæ-Spei Tomo 6. Disput.
11. nu. 24. & 35. licet ipse etiam pro necessitate stet, eo quòd cum P. Dicastillo Disput. 9. Dub. 9. vim Decreti Sacræ Congregationis pro necessitate hujusmodi stantis non urgere censeat, eo quòd de illo authenticè non con|stet. In quo quidem non immeritò procedit, ut enim sic statuat, ut vidimus, nullum fundamentum profert, ratione cujus Regularium privilegia revocata penitus videantur: quia neque Declarationes Cardinalium authenticè proponuntur, neque Bulla Urbani VIII. circa necessitatem approbationis edita sufficienter publicata fuit, de quo ille n. 39. quæ neque publicata juxta legitimam formam pro revocatione allegari potest, cùm juxta illam sola approbationis necessitas declaretur, quod unius Diœcesani attestatione salvatur, unde nobiles post illam Scriptores majorem minimè necessariam censuerunt, de quo ibidem. Unde ergo elicita revocatio? Inde quidem, quia cùm in fine præfati n. 39. sic habeat: & ita quidem hi
respondent. statim nu. 40. in hunc loquitur modum: Verùm hujusmodi Responsio nullatenus quadrat novißimæ Decisioni Cardinalium datæ in judicio contradictorio, & confirmatæ per Breve Apostolicum Innocentij X. in qua deciditur, Regulares in una Diœcesi ab Episcopo approbatos nequaquàm posse in alia Diœcesi Confeßiones audire sine approbatione Episcopi diœcesani. Vnde etiamsi verba Tridentini alium sensum paterentur apparet tamen alia mens Pontificum, qui velle possunt ut ipsa tali sensu accipiantur, & observentur. Hæc ille, qui tamen in his, quæ subdit infirmare illa comperitur, sic enim inquit: Vt proinde nulla restare videatur tergiversatio, nisi fortè recurratur ad defectum promulgationis, quæ à prioribus Doctoribus requiritur ad hoc ut interpretatio authentica sensus dubij seu controversi obliget ad legem in sensu determinato observandam. Sic Auctor, cujus, ut dixi, resolutio dum sic loquitur, infirmatur, quia Breve præfatum Innocentij non est in
Belgij partibus promulgatum, ut cum Lezana testatur P. Bonæ-Spei citato n. 35. id quod & de alijs potest quampluribus affirmari, præter alia, quæ dici verosimiliter possunt, de quibus idem P. Bonæ-Spei nu. 42. & seqq. & Nos aliàs.
1183
*Quod ergo de sensu Ecclesiæ &
praxi eò vergente profertur, piè quidem & prudenter dictum erunt qui dicant multi, sed nihilominùs dum pro eo firmius aliquid non adducit, venerationi habebunt consilium, sed quod improbabile non ostenditur, immò pro quo non levia probabilitatis argumenta congeruntur, non refugient ad praxim amplexari, sicut in multis hujusmodi accidit, quæ probabilia cùm sint, juxta praxim moderatio à prudentibus inculcatur. Unde & post omnia dicta ita tenet Mag. Joannes Antonius Baco, & cum eo Fr. Thomas de Riera in Summa Præceptorum Decalogi & Ecclesiæ Disp. 36. Cap. 10. ubi ita scribit Latinus redditus: Confessor eli
Mag. Baco ut dissentiat.
gendus tempore Iubilæi aut per Bullam Cruciatæ debet esse approbatus ab Ordinario. Et sufficit quòd approbatus sit ab aliquo Ordinario, ut poßit eligi in Vniverso mundo, & à casibus reservatis absolvi. Nonnullis Cardinalium Declarationibus, quæ contra hoc afferuntur respondetur, dum authenticæ non ostenduntur, non esse obediendum ipsis; & etiam non loqui de Confessario electo per privilegium Pontificis, sicut in Iubilæo & Bulla Cruciatæ. Hæc ille: non esse autem solum testatur ipse P. Herincx citato nu. 39. cujus illa sunt verba: Sed
Sicut plures alij.
(ut omittatur quòd Bulla hæc nondum sit publicata in his locis) post eam nobiles Scriptores sciente Ecclesia hanc sententiam publicis scriptis mandarunt. Sic ille.
1184
*Et ipse etiam P. Bonæ-Spei id se in
Scholis uti probabile dictasse affirmat nu. 33. Sed post maturiorem considerationem aliter judicasse, ex profundiore Decreti Concilij Tridentini perpensione. Pro quo & præmiserat nu. 25. non sibi placere communem illam responsionem circa Decreta, ex eo non admissa, quòd authenticè non constet, circa quod sic ait: Sed quòd videamus illas (Declarationes) ab Eminentißimo Lugone, Lezana, & alijs magnæ fidei viris, & quidem Romæ, post Vrbanum citari, sufficere debet: ne alioqui in Scholis omnes paßim habere debeamus suspectas. Hæc ille satis prudenter, in quibus Bullæ Urbani, de qua dictum, multum videtur deferre, quia juxta sensum necessariæ approbationis, quam Recentiores inficiabantur Scriptores nonnulli, accepta est, & ad praxim applicata. Habet autem n 8. expressius aliquid, de quo & à Nobis dictum aliàs, damnationem scilicet Alexandri VII. Propositionis sequentis: Regulares Ordinum Mendicantium semel approbati ab uno Episcopo ad Confeßiones audiendas in sua Diœcesi, habentur pro approbatis in alijs Diœcesibus, nec nova Episcoporum indigent approbatione. Circa quam sic subditur: Est falsa, & animarum saluti perniciosa. Cui adeò manifestæ Pontificiæ Decisioni illud tantummodò posse opponi videtur obstaculum, non scilicet esse legitimè promulgatam, cùm ad Andegavensem Episcopum fuerit solùm cum alijs directa, ut constat ex Epistola ad ipsum apud citatum scriptorem n. 17. Qui
tamen memor dictaminis sui, de quo nuper, ut non expediat ad defectum authenticarum attestationum, quando moralis habetur Decretorum Sacrorum certitudo, provocare. Declarationem prædictam libenter amplectitur, & ex ea necessitatem approbationis, ut in ea continetur probat n. 34. sicut & decreto Innocentij X. licet n. 43. asserat pro Resolutionis circa id probatione nolle se præfato Decreto uti pro quo nu. 46, & 47. reddit rationem. Vult ergo & non vult, non quidem piger, sed solertissimi vir ingenij, humano ductus, sed non damnabili prorsus respectu. Cùm ergo eligat, quæ ad dictam controversiam spectant intacta relinquere, ne aut Catholicam Majestatem, à qua est revocatorium Decretum impetratum, aut Pontificiam auctoritatem offendat, videtur Declarationis Alexandri cum ipsius Censura vim penitus ineluctabilem, & arctissimè prementem agnoscere: si enim illa talis est, quomodò potest id, quod est ab ipso damnatum, in tactum relinqui? Nisi dicatur illam peculiaria privilegia non excludere, & de illo tantùm à se agi, circa quod fuerat sub Innocentio concertatio, & ita suspensionem illam judicij non ad generalem doctrinam, sed ad Indicam controversiam pertinere. Sed cùm pro generali Decisionem Innocentij adducat, ut vidimus, minùs id videtur consequenter dictum: unde Lezanæ resolutio magis consentanea apparet, | ut sententia, quam ille pro Societate defendit, non videatur penitus improbata. Sed habemus
præter dicta necessitatem approbationis iteratæ juxta Diœcesium diversitatem inducentia, noviorem & urgentiorem Decisionem Clementis X. de qua Tomo 2. Auctarij, in quo non
Parte 8. Sect. 52.
solùm pro subditis Episcopi, à quo non est approbatus, distinctam approbationem necessariam esse statuit, si in diversa diœcesi quomodocumque versetur, sed etiam pro subditis ejus, à quo approbatus est, si in illa accidat concurrisse. Cùm tamen Diana Parte 3. Tract. 4. Resolutione 144. ita contrarium proponat, ut asserat circa illud non dubitare Doctores, de quo & Parte 10. Tract. 14. Resolut. 39. Tractat. 14.
Quas quidem adeò strictas Decisiones vereor ne Religiosorum quorumdam abusus extorserint, aut affectatus plusquàm oporteat exemptionis prætextus, quo Prælatos offendant, qui proculdubio eos suis potiri & gaudere privilegijs sinent, quibus abundè sunt à liberalitate Pontificia cumulati, si ipsos modesto & officioso agendi modo studeant demerere. Casus tamen esse possunt, in quibus oporteat robusta defensio, in quibus tamen Religiosa non est deserenda modestia, neque ex defensionis modo exacerbandi eorum animi, ut reditus ad amicitiæ portum post litium tempestatem debeat desperari.

Circa Casus Episcopis reservatos.

1185
*DIctum de illis Tomo 1. Auctarij
Par. 3. Sect. 10. & Parte 4. Sect. 9. Tomo 2. Parte 8. nu. 660. circa Bullam Clementis X. pro quo & stat Decretum Alexandri VII. apud P. Bonæ-Spei, de qua ille nu. 8. simul cum adducto nu. præced. & tenore hujusmodi Censuræ: Est falsa, auctoritati Episcoporum, & Sedis. Apostolicæ injuriosa. Nihilominùs pro Indijs facultatem absolvendi Regularibus competere citato loco probatum, eo quòd pro absolutione à casibus Bullæ Cœnæ competat virtute peculiarium concessionum, de quibus dictum nu. 300. Capitis præsentis, & alijs consequenter adjectis Vicennario temporum cursu, cùm modò Clementis IX. concessio decurrat. Sed potest contra resolutionem dictam argui ex Declaratione Cardinalium, quam adducit P. Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. re
gul. q. 61. art. 13. tenoris sequentis: Sacra Congregatio perquisita, an per Bullas ordinarias, in quibus conceditur facultas absolvendi à casibus Sedi Apostolicæ reservatis, comprehendantur etiam casus reservati Episcopis & Prælatis Religiosorum, fuit responsum, quod non, nisi fiat specialis mentio. Sic S. Congregatio. Juxta quod ex concessione absolutionis pro reservatis Sedi Apostolicæ videtur non deduci legitimè stare illam pro Episcopis reservatis. Sed quidem Declarationi
Contrarium ostenditur.
prædictæ id potest objici, quod multis alijs, scilicet authenticè de illa non constare, licet Alfonsus Casarrubius Verb. Absolutio quo ad sæculares pag. 81. & Tit. Casus reservati pag. 150. & 151. illam cum alijs adducens testetur haberi in Catechesi Neapolitana fol. 283. Id enim ad faciendam plenariam fidem non sufficit, juxta Decretum Urbani VIII. Deinde in illa non est sermo de amplissima concessione, sed de Bullis Ordinarijs. Quòd autem stante concessione casuum Bullæ Cœnæ Episcopales censeantur comprehensi, ex Declaratione adjuncta præcedenti apud eumdem elici potest non obscurè, sic enim ibi Vers. ult. Iterùm etiam
dubitanti (Alfonso Hispano Cajetæ Episcopo) quid per Bullam Sanctißimi nominis IESV, in qua specialiter habetur, quòd Confessarij poßint absolvere Confratres à casibus Episcopo reservatis, Illustrißimus Cardinalis Carafa nomine totius Congregationis respondit, neque per illam Bullam fieri posse, nisi tantùm ratione Iubilæi plenißimi indicti à Summo Pontifice cum potestate absolvendi à quibuscumque casibus, etiam in Bulla Domini contentis. Hæc ibi. Juxta quæ cum concessione pro casibus Bullæ Cœnæ Episcopales veniunt, eo quòd summa illa concessio sit.
1186
*Hinc est virtute Bullæ Cruciatæ
Virtute Cruciatæ ut liceat.
posse ab illis absolvi, ut affirmat P. Bonæ-Spei suprà Disput. 10. nu. 26. adducens priorem dictam Declarationem, & alia ex Compendio doctrinæ Christianæ Magistri à S. Thoma. Aliter respondet citatus Fr. Emmanuel, ex eo scilicet quòd post declarationem dictam à Gregorio XIII. pro absolutione hujusmodi Societati Jesu est confirmata cum innovatione facultas, pro quo citat Compendium, Verb. Absolutio §. 1. Quod quidem ita est. Quia tamen opponi potest fuisse vivæ vocis Oraculum, instantia est obvia, quia gratia talis tantùm habuit vim declarationis in ipsius exordio, licet pro majori firmitate addita fuerit confirmatio. Sic enim ibi: Nihilominùs declaravit idem Gre
Privilegium Societatis.
gorius XIII. die 2. Maij anno 1583. non esse intentionis suæ, quòd per talem epistolam sit derogata Societati facultas: eamq́ue quatenus opus sit de novo confirmavit. Habetur in vivæ vocis Oraculis pag. 131. Sic ibi. Qui etiam adducere potuit privilegium, de quo inducta superiùs mentio,
Aliud simile.
Confraternitatis nominis Jesu: licet enim dictum à memorato Cardinali fuerit, Virtute illius id non posse, circa quod fuerat perquisitio, quia tamen à Gregorio XIII. similiter est confirmatum, ut testatur dudum allatus Mag. à S. Thoma, & ex eo P. Bonæ-Spei n. 27. ex eo fundari facultas valet, sicut & pro Societate innovata & confirmata. Quæ qui
Revocata illa, & alia.
dem stare ritè & rectè possent, nisi à Successoribus Pontificibus strictiores circa illa fuis
sent Decisiones promulgatæ; unde modò Nobis non ea est mens ut generalem facultatem pro absolutione à casibus dictis adstruere, aut defendere contra Pontificum expressam mentem contendamus; cùm pro instituto peculiari nostro satis sit pro Indijs facultatem talem extare non leviter hîc & aliàs comprobasse.
1187
*Neque obstare potest fieri ex hoc
reservationem hujusmodi in Indijs futuram inutilem, cùm recursus ad Regulares sit admodùm facilis, quod non leve inconveniens apparet. Sed quidem si quidquam valeret objectio, contra Bullæ Cruciatæ concessionem pariter militaret, ad quam esse facilis recursus | potest, quæ quidem pro Indis necessaria non est, respectu quorum Episcopalis non currit reservatio, sicut neque respectu Æthiopum: Europæorum autem vix est ullus, qui Bullam non accipiat, immò neque Indorum quisquam, in quorum populis fit Bullarum competens distributio. Et illius usus circa hoc non eam habet limitationem, quæ pro reservatis in Cœnæ Bulla continetur, ut tantùm liceat semel in vita, & semel in morte, cum unius tantùm pro ampliori usu iterata sumptione: sed toties quoties potest ad effectum præfatum adhiberi: quemadmodum si pro reservatione in Religiosis liceat, pariter asserendum, qui est communis omnium affirmantium & negantium sensus. Eo ergo non obstante sua est utilitas in reservatione, tum ad ostendendam peccatorum quorumdam gravitatem, tum etiam quia non semper ita præstò aderunt Religiosi, quibus & Prælati poterunt usum moderari, Habet autem concessio hujusmodi convenientiam pe
culiarem, in remotissimis enim his partibus sæpissimè Episcoporum desideratur præsentia, & vacante Sede valde impeditum negotium est ab eadem pro absolutione facultatem impetrare. Quod si ad Vicarium recursus habendus, est quidem non facilis pro longè distantibus. Cumq́ue à Sacerdote sæculari, nec semper ut erat opus, docto & experto, requirenda absolutio sit, opportunius accidit ut à Religiosis Sacerdotibus doctrina & experientia præditis remedium animæ conquiratur.
1188
*Sicut autem facultas dicta non ad
versatur Decreto Alexandri VII. de quo nu. 1185. ita neque alteri urgentiori, quia majore cum auctoritatis pondere promulgatum: est enim pro eo damnatio Propositionis 12. inter 44. alias tenoris sequentis: Mendicantes
possunt absolvere à casibus Episcopis reservatis, non obtenta ad id Episcoporum facultate. Adjecta nota scandalosæ die 4. Septemb. 1665. Cùm tamen alia, de qua cit. n. 1185. diversas habeat, quas vidimus, qualitates, falsæ scilicet & injuriosæ Episcoporum & Sedis Apostolicæ auctoritati. Prodijt autem die 30. Ianuarij 1659. Ubi dubitari meritò potest an prior illa censura retinenda sit, vel dicendum in posteriori Decreto temperatam, aut unam & alteram retinendam. Et hoc ultimum videtur omninò simile vero: quia licet postrema censura unam illam proferat qualitatem, sic tamen habet: Vt minimum tamquam scandalosas esse damnandas. Cùm ergo id minimum sit, quod de falsitate & injuria dictum fuerat, meritò potuit applicari. Sed cur non ita factum; quandoquidem in utrâque consultatione virorum doctorum est judicium adhibitum, & forsitan eorum aliqui in utraque consederunt? Ad quod quidem non est ita prompta responsio, ut placitura omnibus videatur: unde poterit quisque id quod aptius sibi videbitur respondere. Dici ergo in primis potest in damnatione posteriori omissam falsitatis notam, quia eo ipso quòd nota est scandali adjecta, quod ad falsitatem spectat, satis intelligitur declaratum: scandalosa enim Propositio à Pontifice judicata est prorsus falsa: quod efficacissimè demonstrat P. Cardenas
P. Cardenas
Tract. 1. Disput. 9. Arti. 8. Deinde id quod ad injuriam Episcoporum & Sedis Apostolicæ spectat, ratione scandali declarati in materia, de qua agitur, censetur pariter injuria auctoritati prædictorum facta, non obscurè insinuata: quia Episcopalis contemptui habetur auctoritas, dum id, quod adeò severè præcipitur, transgressione sequenti violatur, & Sedis Apostolicæ, quæ iteratis Decretis Episcoporum conata est auctoritatem inviolatam conservare. Quomodo enim scandalosum non sit, nihil curare ista, & proprij judicij inventa malesana privilegiorum intelligentia pertinaciter anteferri? Sic ergo videtur non incongruè posse præfatas Censuras non inverosimiliter conciliari. Quibus meliora dantes libenter audiemus.
1189
*Ex quibus habetur, quòd licet In
diarum Episcopi in suis approbationibus & licentijs cum limitatione casus sibi reservatos Religiosis concedant, ea non debeat limitatio obstare, quia illi de Religiosorum privilegijs eam non habent notitiam, quæ pro exacta hujusmodi dispositione præcedere debuisset, sicut in alijs accidit, in quibus Scriptores non esse obstaculo aut certò aut probabiliter asseverant. Si objicias pro absolutione ab ijs, pro quibus limitationem adhibent, non approbare, & ita nullam futuram absolutionem, & si ponamus in eo injustè procedere, juxta damnatam Propositionem 13. sic se habentem: Satisfacit præ
cepto annuæ Confeßionis, qui confitetur Regulari Episcopo præsentato, sed ab eo injustè reprobato. Potest siquidem reprobatio partialis esse, & ita defectu approbationis absolutio reservatorum annullari. Ad id quidem dicendum limitatione dicta non posse Religiosum dici absolutè reprobatum, cùm revera approbatio præcedat, unde non intrat damnatio pręfatæpræfatæ Propositionis. Quando autem limitatio subsequitur, nullo modo intendit Episcopus superiori obsistere potestati, unde si aliundè ex concessione Pontificia facultas habeatur, absolutio constabit, ut patet in Jubilæo, & Bulla Cruciata, quibus stantibus argui similiter posset, quia Confessarius non est pro casibus in eisdem concessis approbatus. Sicut ergo in illis argumentum est nullius roboris ob Pontificiam concessionem, ita & in Religiosorum privilegijs. Quando
ergo Episcopus approbat, licet cum limitatione, ita id præstat, ut ratione approbationis, is, quem approbat, idoneus evadat ut possit eligi ad eorum absolutionem, quæ à Superiori fuerint concessa potestate. Immò & respectu æqualis tale aliquid potest accidere, si videlicet Episcopus successor casuum aliquorum reservationem subtrahat: tunc enim Confessarij absolvere à reservatis priùs poterunt sine nova approbatione: quia reservationis substractio non est propria approbatio, quam Concilium requirit, & prævio est examine conferenda, aut aliàs notitia habita de sufficientia approbandi. Sed ex eo quòd Confessarij ab antecessore Episcopo absolutè supponuntur approbati reservatione subtracta, ad ea se extendit facultas, pro quibus anteà impedimentum versabatur. Et hanc reservantis mentem fuisse cre|dendum est, ut sic approbaverit, reddens approbatos practicè aptos, ut reservatione remota, possent ampliori uti facultate. Licet autem Episcopi injustè queant approbationem negare, quo eventu neq;neque virtute Jubilæi, neque Cruciatæ stare electio poterit, quod est Pontificiæ menti conforme, & demus etiam posse approbationem in ordine ad reservata expressè negare: id tamen præsumendum non est, quia in eo intolerandum extat absurdum, cùm sine congruenti id faciat ratione, atque etiam cum injuria approbati Religiosi, respectu cujus nulla negationis hujusmodi ratio occurrit: & ut in negotio adeò gravi & periculis exposito, inoffensè procedatur, debuisset equidem suam mentem reddere penitus manifestam; quod dum ita non agitur, juxta ordinatam & rationabilem est voluntatem approbantis judicandum. Cùm enim viri docti & probi sint, & docta & proba est eorum ratio procedendi reputanda, & nullis in convenientibus obnoxia. Cùm aliàs dici possit posita absoluta approbatione non posse limitationem addere, ratione cujus facultas absolvendi virtute competentis indulti possit impediri, nisi deveniamus ad casum approbati secundùm quid, pro quo est specialis difficultas: qualis non est approbatus, sed cum limitatione pro casibus reservatis, ut est planum.
§. IX.

§. IX.

De Privilegijs circa Sacramentum Extremæ Vnctionis. Ad Caput. 12. De quo & Tomo 1. Auctarij Parte 1. n. 652. & plura Tom. 2. Parte 6. n. 243. & seq. & 255. & seqq. alibiq́ue.
1190
*CItato in Capite typographici non
Errores typograpbici.
nulli errores occurrunt. Num. 348 Subjectioni pro Iurisdictioni. Num. 350. Commemoratio pro Commoratio. Et Num. 355. Alia pro Talia. Circa id autem quod n. 349. contra P. Suarez objicit P. Pellizarius de persistentia privilegij circa administrandam Extremam
unctionem familiaribus cum amplitudine, de qua ibi, affirmans esse improbabile ob revocationem Oraculorum, à Nobis ita repositum: Debuit tamen attendere dictus Auctor P. Suarium non scripsisse post revocationem Oraculorum, & ita satis probabiliter locutum. Sic ille. Quod quidem & Nobis accommodari oportet in caussa simili, dum citato n. 348. cum eodem P. Suario, & Compendio generali privilegiorum locuti, ac Pij V. concessionem amplexi, licitum esse insinuavimus privilegijs uti in conscientiæ foro à Concilio Tridentino revocatis. Ante Decretum siquidem Alexandri VII. Scribebamus, in quo Propositio ista continetur cum sæpiùs dicta qualitate, & est ordine 36. Regu
lares possunt in foro conscientiæ uti privilegijs suis, quæ sunt expreßè revocata per Concilium Tridentinum. Cùm autem uti scandalosa proscribatur, talem revera fuisse ante Decretum præfatum, durum quidem videtur pronuntiare: cùm tamen juxta dicta superiùs id videatur necessarium, quandoquidem qualitatem Propositionibus proscriptis affixam non habent, ex eo quòd proscriptæ sint, sed quia tales, ideò sunt juxta meritum declaratæ. Unde qui post Pontificiam declarationem eas, aut earum aliquam conaretur defendere, ejus assertio non jam scandalosa tantùm, sed multò esset majori Censura dubio procul inurenda. Quid ergo? Dicamus equidem scandalosam materialiter fuisse, sed non formaliter: quia talis ut posset illi nota hujusmodi à supremo Judice talium caussarum affigi: sed non formaliter, quia pro scandalosa non habita, quam censuram privatus nullus auderet inurere, cùm ejus probabilitas non levi videretur fundamento constare. Quod neque ipsi, qui ad consultationem adsciti in Sacra Congregatione præstitissent: in qua tamen consideratione profundiori adhibita, & divini luminis uberiori participatione perfusi, ut vidimus, judicarunt. Et hoc quidem circa præfatam Propositionem specialiùs asserendum ob auctoritatem ita sentientium, & plurium quidem, & magnæ auctoritatis: quòd & circa nonnullas alias poterit forsitan enuntiari: cùm tamen circa alias id futurum, quod accidit, potuit verosimiliter conjectari.
1191
*Illud etiam adnotatu dignum quod
ex P. Martinon initio Capitis habetur: Sacerdotem scilicet sine oleo ab Episcopo benedicto posse Sacramentum hoc administrare, in casu scilicet necessitatis. Quæ sententia jussu S. Inquisitionis Tribunalis Hispanici obolita est & expuncta: neque ego illam uti propriam statui, nec modò plus ipsi probabilitatis adscribere, quàm S. Tribunali videatur, licet pro illa stet Glossa & P. Amicus: pro quo & ita scribit P. Herincx Disput. 9. nu. 12. Non sufficere autem
P. Herincx.
oleum usuale, sed de neceßitate Sacramenti requiri ut sit specialiter ad hunc effectum benedictum, sicut in Sacramento Confirmationis docent pro indubitato quicumque de hac re scripserunt: nisi quod oppositum probabile censeant Victoria, Serarius, & Ledesma, & inferius n. 13. sic: Immò essentialiter requiri benedictionem Episcopalem docent communius Doctores &c. Si ergo communius, oppositum etiam suo est in gradu commune, licet hoc ultimum ad dispensationem videatur etiam pertinere. Ad eumdem modum locutus P. Ægidius Disput. 19. Dub. 2. n. 6. ubi & ita scri
P. Coninck.
bit: Nota Caietanum in 3. p. q. 72. art. 3. dubitare utrùm hæc benedictio de beat fieri per Episcopum, putatq́ue esse probabile hoc non esse de essentia, tam hujus Sacramenti, quàm Confirmationis: quamvis non audeat hoc absolutè definire. Sed hoc nullo mo
Cardin. Cajetanus.
do est probabile &c. Sed quidem Cajetanus non solùm id probabile videtur judicasse, sed probabilius, sic enim ibi: & de primò quidem dubio apparet tenendum, quòd si Episcopus confirmaret cum chrismate consecrato à simplici Sacerdote, Sacramentum nullum esset, juxta verba Auctoris sic sentientis, consecrationem hujusmodi pertinere ad neceßitatem, & non ad solemnitatem Sacramenti: perspicacius tamen considerando oppositum, est magis rationi consentaneum, quandoquidem nulla est | major consecratio ea, quæ fit in Eucharistia, quam cùm poßit simplex Sacerdos efficere, omnem aliam non Sacramentalem efficere potest, ita quòd facta tenet, quamvis peccet faciendo. Nec Auctor in Littera explicat, quòd ab Episcopo omninò oporteat fieri: nihil tamen definitivè concludo. Hæc ille: qui licet de Extrema unctione non inferat mentionem, quia tamen juxta textum D. Thomæ loquitur, in quo illa extat, & quia ratio ejus pro illa fortiùs militat, quæ ab ipso dicta, ad eam sunt proculdubio referenda. Dum ergo magis consentaneum affirmat simplicis Sacerdotis benedictionem sufficere, satis quidem suam mentem aperuit, licet definitivam noluerit sententiam pronuntiare. Quæ quidem non proptereà dicta velim, ut sententiæ præfatæ probabilitas statuatur, sed ut ostendam Societatis Auctores non fuisse primarios illius assertores, cùm ex illustri PP. Prædicatorum familia doctissimi ejusdem Patroni extent, unde & in ijs partibus, ad quas Hispani Tribunalis non pertingit auctoritas, nonvidebitur improbabilis futura, juxta quod locuti superiùs adducti.
1192
*Et quidem P. Sa Verbo Extrema
P. Sa ut sentiat.
unctio n. 6. sic habet: Materia est oleum benedictum ab Episcopo, Trident. Sess. 14. Cap. 1. D,. Thomas 3. p. q. 29. arti. 4. quamquam etiam sine benedicto validum est SacramentũSacramentum. Victoria de Sacramentis n. 217. Sic ille. Ubi Magister Sacri Palatij sic reposuit: Episcopi benedictionem necessariānecessariam
Mag. sacri Palatij cotrectio.
esse ad essentiam Sacramenti in simplici olivarum oleo putant Durandus, Paludanus, & Flores D. Thomæ &c. At Victoria nu. 217. putat necessariam ex præcepto. Sic ibi, asserto præfati Patris
expuncto, pro quo ille Victoriam adduxerat, & quem patronum unicum pro eodem compellarat. Dum ergo Corrector sententiam Victoriæ relinquit intactam, quam & priori opponit, quæ illi mens est? Si enim probabilis, cur correctio addita? Si improbabilis, cur sine animadversione relicta? Sit utique, quam proponit probabilior: id equidem in caussa esse non potuit, ut probabilis in suo removeretur, Auctore, sicut non est in Victoria, doctissimo Magistro remota. In promptu est ratio apud multos, circa quod non juvat distineri. Addendum pro sententia P. Sa adduci à Leandro Tomo 1. Tract. 4. Disput. 2. Quæst. 3. plures alios,
& inter eos P. Henriquez id tenêre expressè Lib. 3. Cap. 8. Lit. G. Sed quidem ibi non est ita expressum, cùm tantùm aliorum dicendi modum prosequatur sic locutus: Doctores qui pu
tant Sacerdotem posse consecrare chrisma Confirmationis ex commißione Papæ suprà citati Cap. 2. §. 3. ut Cajetanus q. 72. 3. Palud. dist. 7. q. 4. idem potiori jure admittunt de oleo unctionis, atque ita benedictio Episcopi est de præcepto, sed non de neceßitate materiæ, si Papa dispensat. Victoria §. 200. aliàs 216. Scotus, Paludanus, Cajetanus, & tamen Concilia explicant id, quod consuetum est absque dispensatione. Sic ille, juxta aliorum sententiam manifestè locutus: qui & propriam etiam in textu sic tradit: Materia necessaria est simplex oleum olivarum: idque decenter: hanc per Episcopum oportet esse consecratam, posset tamen Pontifex Sacerdoti, qui est Ordinarius Minister hujus Sacramenti, committere facultatem consecrandi oleum, sicut ex simili commißione consecrare posset Calices, Altare, Ecclesiam, & Virgines. Hæc ibi. Ex loco autem, ad quem se refert, scilicet Cap. 2. §. 3. constat, (ubi de Confirmatione, junctis, quæ habet in Glossa Lit. S.) idem de chrismate non sentire; cùm tamen, quos pro contraria allegat sententia de valido Sacramento sine dispensatione, ut tales proferat, non ut propriæ defensores: unde sic in textu: At con
Idem circa Confirmationem.
suetudo Ecclesiæ probat id benedicere esse proprium Ordinis Episcopalis: & Concilia definiunt Presbyteris omnino prohiberi divina auctoritate. Sic doctus ille Magister, ex quibus non id manifestè habetur, quod P. Leander contendit, sed solùm per dispensationem Pontificis id posse stare: quod autem sine illa validum sit Sacramentum, minimè est illius sensui conforme, licet plures proferat aliter sentientes. Quod autem de materiæ decentia ait verbis illis, Idq́ue decenter, non est ad decentiam tantùm, & non ad necessitatem benedictionis referendum; sed convenientia designationis explicata, ut ad effectum Sacramenti oleum potiùs, quàm creatura alia, à Christo institutore assumeretur. Quid verò jam de mente præfati Auctoris sit, aut cum P. Sa, & alijs ab ipso adductis sentit, aut certè eorum sententiam minimè reprobandam arbitratur, ut mirum non fuerit P. Martinon, & P. Amicum, eam uti probabilem approbasse, sicut & Patrem ipsum Leandrum,
Leander ut faveat.
dum sic loquitur: Sed longè probabilius respondeo esse de neceßitate Sacramenti &c. Ubi clarè significat oppositum esse probabile, cùm comparativum supponat apertè positivum, & ita est receptissimum apud Scriptores.
1193
*Jam quod ad institutionem attinet,
Circa Institutionis tempus.
de quo citata Parte 6. non fuisse illam, quando Christus Apostolos ad Evangelizandum misit, & illi ungebant oleo infirmos multos, & sanabant. Marci 6. v. 13. ex professo probatum, pro quo & agmen numerosum Scriptorum inductum. Id quod contra hæreticos acerrimus bellator Fr. Angelus Petriaca defendit in Turri David.
Fr. Angelus Petriaca.
Lib. 8. Disput. 8. ne curæ nobis sit, quod à nostro, & quidem celebri, Scriptore dictum, ad pugnam contra hæreticos hujus temporis defensionem contrariæ sententiæ videri quodammodo necessariam. Videndus ille in fine Disputationis, sicut & Magister Baco in Summa
Mag. BaeoBaco.
Decalogi &c. Disput. 22. Cap. 1. Est autem notandum, quod circa benedictionem adducit citatus Fr. Angelus sic locutus: Quantùm ad be
nedictionem olei ab initio sic fecit Ecclesia, & Apostoli hoc fecerunt, ut habetur in Apostolicis Constitutionibus Clementis Romani qui fuit Petri Apostoli discipulus Lib. 8. Cap. 29. his verbis: De aqua & oleo ego Matthæus constituo, ut benedicat Episcopus aquam, aut oleum; si verò non aderit, benedicat presbyter præsente Diacono &c. Ubi quidem eorũeorum
Constitutio S. Clementis.
videtur firmari sententia, qui Episcopalem benedictionem non esse de necessitate Sacramenti affirmant, cùm illam se constituere D. Matthæus affirmet, & aliàs in Episcopi defectu ad Presbyterum addat pertinere. Sed quidem ex eo ad summum habetur circa benedictionem stare posse dispensationem, quam D. Matthæus præstare potuit juxta plenitudinem Apostolicæ | potestatis. Neque ex eo quòd constituere dicitur, censendus est primarius institutor, quia intelligi commodè potest idem esse ac declarare, aut etiam statuere eum modum procedendi, dispensatione adhibita, in usu Sacramenti servari. Videtur autem difficile quomodo de aqua & oleo similiter statuat: aquæ enim benedictio pro Baptismo ad Presbyterum spectat sine ulla dispensationis necessitate. Sed quidem dici verosimiliter potest primis illis Ecclesiæ temporibus benedictionem fontis baptismalis ad Episcopos pertinuisse. Pro quibus hæc satis.
§. X.

§. X.

Circa Sacramentum Ordinis. Ad Cap. 13. & Additionum n. 299. & Tomo 2. Auctarij Parte 6. Sect. 20.
1194
*QUod n. 370, dictum circa conces
sionem B. Pij V. concernentem privilegia à Concilio Tridentino revocata, aut contra illius Decreta, limitandum juxta dicta n. 1190. cum quo tamen stat, quod circa Indica privilegia præfato n. 370. assertum, non esse scilicet verosimile Gregorium XIII. in revocatione prædictæ Bullæ illa revocata voluisse, quando ipse pro Indiarum conversione ita erat solicitus, & privilegia in ordine ad illam plura & eximia conferebat. Unde in Compendio Indico vix est §. aliquis, in quo illius nomen memoria dignum æterna non habeatur. Licet autem Concessiones aliquot temporariæ fuerint, id quidem proptereà sic ab ipso factum, quia in remotissimis Indiarum regionibus noluit erga Sedem Apostolicam cessare recursum, & independentiæ omnimodæ intuitu observantiam debitam tenuari: sibi prudentissimè persuadens successores Pontificia in Sede in zelo erga Indiarum conversionem, & Ministrorum spiritualia fomenta pariter successuros. Est autem in prædicto nu. 370. clausula illa finalis: Quamquàm in illius usu nescio an sit
Vsus quomodo non conveniat.
convenientia alicujus momenti futura: cùm tamen, rebus ut nunc stantibus, inconvenientia potiùs non levia poßint pertinere. Ubi errore typographico Pertinere pro Pertimeri positum. Est autem sermo de privilegio Nicolai Tertij, de quo tantùm locutus P. Pellizarius ibi citatus, nec debet cum privilegio Innocentij IV. ibidem memorato confundi.
1175
*Sed quia usus aliquando sine incon
venientibus stare posse prudenter forsitan judicabitur, juxta dicta n. 368. alia restat difficultas superanda ex eo quod quatuor minores Ordines Sacramenta sunt juxta probabilissimam sententiam, quam sumus amplexi Tomo 2. Theolog. Problematum in Appendice Problem. 7. §. 2. cùm etiam §. 1. ostensum sit Tonsuram juxta probabilem multorum sensum idem habere. Est etiam plurium satis verosimilis assertio in administratione Sacramentorum non esse licitum probabilis opinionis usum, eo quòd sic administrans se periculo exponat nihil revera faciendi, & ita sacrilegiũsacrilegium, ritu administrationis frustrato. Et licet in administratione Pœnitentiæ id Auctores communiter admittant, ideò est quia defectum ad jurisdictionem spectantem potest Ecclesia supplere; quod tamen in alijs non ita accidit, unde pro ipsis aliter sentiendum. Quod discrimen post alios observavit Diana Parte 1. Tract. 15. Resolut. 29. ubi sic ait Vers. ult. Nam licet in alijs casibus in
materia Sacramentorum, sequendo opinionem probabilem, relicta probabiliori & tutiori, esset periculum irritandi Sacramentum, quod in casu, de quo loquimur, non potest evenire. Nam licet illa opinio probabilis sit falsa à parte rei: tamen in tali casu jurisdictio suppletur & confertur ab Ecclesia. Sic ille, qui Tract. 13. Resolut. 2. idem tradiderat, circa quod errat citatio n. 30. Tit. 13. ubi Resolutio 29. pro 2. posita, ibi enim de opinione probabili circa Sacramenta sermo habetur, de quo inferius. Jam quod ad præsentem caussam attinet, compertum est privilegij præfati usum solùm esse probabiliter licitum: unde si quis bona fide uteretur illo, & revera opinio sit vera, Ordines conferret, & verè conficeret Sacramenta: immò & si fide non bona, ut aliàs evenit in Ministris legitimis Sacramentorum. At verò per se loquendo non videtur usus licitus, juxta doctrinam allatam, unde privilegium apparet inutile.
1196
*Sed quidem licitum esse opinionis
probabilis usum circa Sacramenta, ubi de eorum confectione agitur, cum explicatione commoda, receptissima est, & gravissimorum Scriptorum auctoritate firmata sententia, de quo citato n. 30. Tit. 13. & in eo quidem est sita diversitas, ut quando ex usu opinionis probabilis gravia sequentur incommoda cum damno proximi, nullo liceat modo, ut in Baptismo, Ordine Presbyteratus, & Episcopali consecratione, juxta dicta nuper citato loco. Quod etiam in Sacramento Pœnitentiæ dicendum, quando non agitur de sola opinione circa jurisdictionem, sed juxta partes ad substantiam pertinentes. Quando autem damnum timetur nullum, sed potiùs de commodo agitur, eo, qui recipit, minimè resistente, licitus quidem usus esse potest, non quidem eo relicto, quod ad substantiam Sacramenti spectare pro certo habetur, jam enim contra charitatem ageretur, sed ita procedendo, ut is, circa quem exercetur opinio, id sub ambiguo opinionis habeat, quod nullo modo sit aliter habiturus, idq́ue non necessitate urgente, sed convenientia & utilitate provocante. Ita multoties in Sacramento Matrimonij accidit, quod cum opinione probabili circa necessaria pro substantia contractus celebratur, contrahentibus spontaneis, sicut & qui adesse debet, Parocho; & in Confirmatione item, quæ administratur perpetuò amentibus, cùm sit tantùm probabile esse illos hujus Sacramenti capaces; de quo Auctores apud Dianam Parte 3. Tract. 4. Resolut. 20. Sic ergo & usus privilegij circa Ordines dictos licitus esse poterit. Ubi quidem dubitare quispiam possit,
Peculiarli dubij enodatio.
an si reipsa opinio, de qua agimus, vera non sit, nihilominùs usus esse validus possit, & certus effectus, eo quòd Ecclesia defectum suppleat: non enim de materiæ aut formæ supplemento | hic agitur, sed de privilegio, cujus defectum potest Ecclesia supplere, sicut & conferre potest, ut in jurisdictione pro Pœnitentiæ Sacramento: videtur enim ratio similis pro utroque militare. Sed quidem ratio similis non est: in Sacramento enim Pœnitentiæ ob gravissima animarum pericula id stat, quod communis Doctorum sententia firmat, Ecclesia ipsa, usum sententiæ circa illum sciente & tolerante, Sede inquam Apostolica illius Capite: cùm tamen in usu, de quo agimus, nihil tale possimus odorari. Hinc est ut Confessiones virtute Bullæ Cruciatæ à Regularibus factæ à Pontificibus sint invalidæ declaratæ, unde & nullum & irritum Sacramentum, quidquid de bona dici potuerit fide, nihil privilegio illo in ordine ad valorem suffragante. Quod quidem valde urget ex eo quòd in materia Sacramenti Pœnitentiæ versemur, circa cujus valoris firmitatem tantoperè conferre potest Ecclesiæ supplementum: quia illius intentio minimè ad supplendum privilegij defectum extendi argumento aliquo declaravit, neque Doctores tale aliquid ex eo colligere potuerunt videantur dicta Tomo 1. Tit. 5. nu. 331.
§. XI.

§. XI.

De Privilegijs circa Sacramentum Matrimonij. Ad Cap. 15. Addition. n. 52. & seqq. & 300. ac seqq. & sæpè alibi.
1197
*CIrca gradus cognationis, quibus
cum stare Matrimonium potest id dictũdictum, quod est probabilissimum judicatum, unde & inter transversales in primo gradu, pro quo præter citatos stant plures alij, inter quos Angelus Petriaca in Turri David Lib. 11. Disp. 4. Magister Baco in Summa Decalogi, & præcept. Eccles. Disput. 24. Cap. 9. qui ita in fine illius scribit: Magna existente caussa posset Pontifex dispensare, ut duo fratres nuberent. Vt si Rex Hispaniæ noster Dominus Matrimonium contracturus non inveniat uxorem, cui conjungi sine magnis inconvenientibus nequeat, hominum sapientium & prudentium judicio. In hoc eventu justa esset caussa dispensandi, ut Rex sorori jungeretur, præsertim si uterina non esset, sicut non fuerunt Sara Abrahæ, & Thamar Ammonis. Sic ille. Et exemplum quidem Abrahæ & Saræ adducit etiam Fr. Angelus, ob verba Abrahæ ipsius Genes. 20. v. 12. Verè soror mea est, filia patris mei. Sed quidem
Gen. 20. v. 12.
satis est eo ex capite infirma probatio: Saram enim non fuisse propriè sororem, sed neptem Abrahæ, filiam inquam Aram fratris sui, & Sororem Lot, ex narratione, quæ habetur Cap. 11. v. 29. perspicuum habetur, & ita communiter observant interpretes, & Sororem ab Abrahamo dictam ob proximam cognationem, quia enim illa Thare Abrahæ patrem suum agnoscebat avum, & nepotes filij solent appellari, potuit illa Abrahæ soror dici, quia & dicto modo filia patris sui. Quod autem ad Thamar attinet non est quidem ita urgens, ut ex eo firmari possit præfatum theorema, ut videri potest apud P. Gasparem Sancium 2. Reg. 13. v.
2. Reg 13. v. 13.
13. post Abulensem Quæst. 4. in eum locum. Videndus etiam Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Resolut. 249. ubi cum Cajetano & contra Sotum eleganter nostram sententiam firmat.
1198
*Circa gradus lineæ rectæ ita scribit
citatus Fr. Angelus suprà pag. 450. Vers. 1. Hinc necessariò sequitur inter parentes & filios jure naturæ prohibita esse conjugia, & omnes, qui per rectam lineam ab eis descendunt, quia inter eos naturalis superioritas & subjectio cum debita obser
Fr. Angelus Petriaca.
vantia & reverentia adesse debet. Hæc eadem ratio primò extenditur inter prolem, seu filios & novercam, quæ matris propriæ tenet locum, & vitricum, qui patris tenet locum. Inter ceteros cognatos non video talem indecentiam, quæ naturali lumine sit nata ad conjugia prohibenda: non nego autem congruentiam, sed talem esse dico, ut debita posita caussa dispensari poßit: Nam contractus matrimonialis non est quid turpe & inhonestum, sed honestum, bonum habens finem, nempe generis humani propagationem: & talis contractus in novo testamento est Sacramentum, estque figura, sicut semper fuit eximiæ charitatis & dilectionis Christi Domini Salvatoris nostri in Ecclesiam suam. Hæc ille, qui in eo, quod ad lineam rectam inter consanguineos habet, plures numerare potest sententiæ ejusdem assertores, de quibus & Nos, cum prælatione contrariæ, primo excepto gradu.
Sed quod ad affinitatem spectat, & de noverca ac vitrico dictum, neutiquam admittendum, quod & ibidem rejectum: de quo & alijs multa Parte 1. Auctarij Sect. 4. & Parte 6. nu. 321. & seqq. Neque urget quod noverca loco matris habeatur, cùm revera mater non sit; sicut & quandoque accidit novercas à privignis ætate non parvo annorum spatio superari, ut esse earum parentes possent, ut in Regina nostra Serenissima Maria Anna videre licet Philippi Quarti relicta vidua, & Regnorum Gubernatrice, de cujus aliàs egregijs naturæ & gratiæ dotibus aliquid prælibatum. In Vitrico autem cum privigna simile fieri argumentum poterat, quia illum hæc habet loco patris: sed similiter obsistendum; revera enim pater non est: & de eo quod tale non est re ipsa, nequit pro eo quod est tale, aut è contra, simile argumentum affirmari, ut est compertum. Et ex eo quidem quod à præfato Scriptore adductum pro aliorum graduum probatione, argui consimillimè potest: ex eo scilicet quòd Matrimonium contractus honestus est, & ad maximum naturæ bonum ordinatum, nec non Sacramentum sublimis significationis, vinculi videlicet divinissimi inter Christum & Ecclesiam. Ergo quando possibile inter eos asseritur, pro quibus nulla apparet prohibitio ex divina lege, aut jure constanti naturæ fundata, nihil quod
Pro eo dispensatio.
repelli debeat, profertur, si præsertim de necessitatis casu agatur: cùm constet aliàs in hoc à Pontifice dispensatum, quòd ante annos aliquot vidimus in noverca, & privigno, primariæ in Hispania nobilitatis, inter quos vinculum aliud proximæ consanguinitatis elucebat.
1199
*Sed argui potest ex Divo Paulo 1.
Cor. 5. v. 1. ubi sic ille: Omnino auditur inter vos fornicatio, & talis fornicatio, qualis nec inter Gentes: ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Quem locum adducit citatus Auctor pag. 455. col. 1. & respondet Melanctoni & Kemnitio sic arguentibus ex eo Christianos teneri ad observantiam legis Levitici, tale conjugium prohibentis, id ita ab Apostolo præstitum, quia conjugium tale est contra jus naturæ, quia novercæ naturali jure repugnat subjectio ad filium, quia uxor subjecta est viro. Sed hoc jam rejectum suprà, & quod de subjectione dicitur,
Prima rejecta solutio.
ex eo ulteriùs solvitur, quod subjectio talis voluntaria esset, & cùm sit mulieris ad virum, nihil in ea naturæ adversum invenitur. Unde
Præferenda alia.
præferenda est responsio, quam Auctor ex Cardinal. Bellarmino præmittit dicens quòd is, quem Apostolus reprehendit, adulterium commiserat cum noverca vivente patre; nam 2. Cor. 7. v. 11. de tali homine sic scribit, Scripsi
2. Cor. 7. v. 11.
vobis non propter illum, qui fecit injuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestendam solicitudinem nostram. Unde id colligunt S. Anselmus, & S. Thomas. Si enim pater mortuus fuisset, nullam accepisset injuriam: nam qui mortui uxorem ducit, non dicitur ejusdem uxorem accepisse, cùm jam uxor non sit, conjugio per mortem dissoluto. Ex qua respōsioneresponsione majus sententia nostra firmamentum nacta est, dum nobiles patroni pro ipsa congeruntur. Et pro explicatione prædicta stat etiam P. Cornelius, qui ex Valerio Maximo Lib. 5. Capite
P. Cornel.
de parentum amore in liberos, Seleuci exemplum adducit, qui Antiocho filio Stratonicam uxorem suam tradidit, cujus amore ægrotabat ad mortem, cùm id ex Medico cognovisset, ex
P. Tirinus. P. Menochius.
quo & P. Tirinus, & paucioribus P. Menochius, ac plures alij. Quod ergo ait Apostolus, Qualis nec inter Gentes, de concubinatu profert
Commoda explicatio.
cum noverca vivente patre. Addi etiam potest inter Gentiles non pessimè moratos ita in more fuisse, ut conjugia cum novercis communiter aversarentur: non ita pro casibus, in quibus peculiares possent convenientiæ reperiri. Et fortè tale aliquid apud Corinthios ante conversionem.
1200
*Circa dispensationem autem in gra
du dicto, sicut & in præfatis jure divino non prohibitis, quæ primi gradus sunt dictum nu. 391. facultatem extendi, etiam pro foro exteriori, quod & firmatum ibi, & alibi, & modò ex eo comprobari potest, nam licet dispensationis quoad gradus dictos in linea recta consanguinitatis & affinitatis rara valde occurrere possit necessitas, sicut & in transversali pro fratribus: circa affinitatem tamen in linea ista, valde necessaria est, quando ex illicito congressu resultat: neque credibile est pro casibus hujusmodi in regionibus adeò remotis, & pro quibus adeò est Sedes Pontificia solicita, remedium pro necessitate hujusmodi non extare. Et quod ad eas partes spectat, in quibus Ordinariorum desideratur præsentia, id quidem Religiosis competere ex Privilegiorum tenore perspicuum: ubi autem illi adsunt ex eo difficultas oritur, quod illis cum limitatione primi gradus facultas tribuatur. Sed ea quidem ex eo superata quod ibidem dictum, & ampliùs declaratur. Nam facultas Religiosorum virtute privilegij Societati concessi ea est, de qua nu. 362. pro gradu primo procedit, & pro utroque foro verbis illis: In partibus quidem ubi locorum
Tenor privilegij.
Ordinarij de facili adiri possunt, in foro conscientiæ tantùm, sed perpetuo. Ubi ergo adiri possunt, ad eosdem in foro utroque spectat dispensatio cum ea amplitudine, quæ in privilegio ipso continetur, dum gradus nullus divino jure permissus prohibetur. Neque enim dispensatio ad Ordinarios tantùm spectat, ut existimare quispiam posset, eo quòd dicantur Assessores Societatis Sacerdotes, quandoquidem non solùm dicuntur tales, sed ut in privilegio ipso habetur: De consilio tamen & assensu dictorum Societatis Presbyterorum, tamquàm Adjutorum & Assessorum suorum. Ubi enim adjutorium cum assensu est, etiam est concursus ad substantiam actus. Unde etsi demus Ordinarijs non esse concessam facultatem pro primo gradu: ratione adjuncti Assessoris, state potest ampla facultas dispensandi, quia quod præcipuum est trahit ad se minùs præcipuum. Mixtum enim sequitur
D. Barbosa.
naturam sui simplicis magis digni, ut Doctores tradunt apud D. Barbosam Tract. de Axiomatibus Iuris, axiom. 152. n. 15. Est autem magis dignus Religiosus, non attenta dignitate personæ, sed potestatis.
1201
*Dici potest ita quidem stare posse
Objectio quædam.
doctrinam præfatam, si aliundè apertè constet facultatem Religiosorum pro foro externo cum ea virtute simul cum Ordinariorum facultate concurrere; quod tamen non sic accidit: postquàm enim de facultate in ordine ad forum conscientiæ in privilegio dispositio præcessit, statim ad externum fit transitus, dum dicitur: Ordinarij verò &c. neque ullo modo insinuatum reperitur concessionem dictam ad forum externum prorogari. Nec dici potest casum necessitatis pro foro externo fine remedio relictum, quandoquidem pro viginti annis indulta facultas, ijs expletis pro annis totidem iteranda, & sic deinceps. Ad quod quidem
occurrendum ex eo quòd licet in priori concessionis parte solùm de concessione in foro conscientiæ agatur, modus tamen ipse loquendi manifestè indicat ad facultatem pro foro externo concessionem tendere, ut sensus perfectus habeatur. In partibus quidem ubi locorum Ordinarij &c. Cùm ergo statim sequitur, Ordinarij autem &c. & pro eo illorum assensus ut necessarius proponitur, videtur omnino irrefragabile concessionem cum integra sua plenitudine derivari, & ita nullum ex memoratis exceptum gradum. Prætereà post concessionem pro Ordinarijs in foro utroque, statim pro Religiosis eadem adjungitur, ubi de facili adiri illi non possunt. Ubi & manifestissimum est illam ad gradus omnes extendi, cùm respectu illius nulla fuerit exceptio superinducta. Ex quo & manifestissimè habetur in concessione intermedia, Ordinariorum scilicet, idem debere contentum recognosci, quia pro diver
sitate indicium nullum. Et quod ad necessitatem spectat ex eo ulterius probari potest, quòd | cùm Paulus V. in Bulla anni 1610. die 11. Februarij facultatem dispensandi cum limitatione primi gradus concesserit, in alia anni 1614. die 16. Maij, illam subtraxerit, de necessitate pleniùs informatus. Neque fit satis ex eo quòd dicebatur de repetita per vicennaria annorum spatia concessione, id enim ad præsens institutum non facit, quandoquidem non de concessionis duratione qualicumque agimus, sed de illa, juxta quam dispensandi potestas ad omnes contendimus debere gradus jure divino non limitatos extendi. Eam autem repetitione dicta non stare, evidens est ex limitatione addita ab Urbano VIII. usque ad Clementem IX. Quomodo autem id non obstet anteriori concessioni Gregorij XIII. à limitationibus eximiæ, sufficienter declaratum.
1202
*Et quidem uti adversantes præfatæ
resolutioni adducti nulli, ut ex eo capite debeat non inverosimilis affirmari. Licet enim P. Suarez, & P. Palaus citati nu. 15. præsentis Tituli adversari videantur quatenus standum asserunt privilegio posteriori cum limitatione concesso, quod tamen negant multi absolutè loquendo: in eo tamen prædicti Patres loquuntur eventu, quando scilicet privilegia ab eodem sunt Principe impertita, quod in Pontifice Decisiones aliquot Decretales evincunt. Unde P. Suarez Lib. 8. de Legibus Cap. 39. cùm sic præmisisset nu. 7. & hoc modo probabilius censemus. Quæ sententia frequentiùs recepta est
P. Suarez.
&c. Et post nonnullos inductos textus, ita subdit: Ratio verò esse potest, quia Princeps concedendo generalem favorem, non censetur sibi auferre potestatem faciendi alienam (corrige aliquam) specialem gratiam illa generali non obstante. Quod similiter habet P. Palaus Parte 1. Tract. 3. Disp.
P. Palaus.
4. Puncto 21. §. 4. n. 14. cum P. Suario, quem citat omnino locutus. Et sic nonnulli alij, qui etiam videntur adversari. In casu autem nostro (ut aliud demus) res aliter se habet, de privilegio enim agimus à Gregorio XIII. concesso, & à Successoribus limitato, licet Paulus V. ut vidimus, eidem tandem fuerit assentitus.
1203
*Et sanè arbitror attentis casus præ
sentis circumstantijs, quæ adduci fundamenta pro parte adversa possunt, ægrè nimis posse eidem adaptari. Quod enim de notitia prædicti privilegij à Pontificibus successoribus habita dicebatur nu. 387. licet verosimile appareat, eo tamen non obstante talem notitiam non obstare multorum sententia est, cujus probabilitatem citati Scriptores agnoscunt, & prætereà non procedit in casu præsenti, cùm loquantur de privilegio impetrato ab aliquo contra alium, & non in terminis quæstionis, quando scilicet respectu ejusdem diversędiversæ extant concessiones quarum prior sit amplior. Et insuper, quamvis quod de notitia dicebatur verosimile appareat, non tamen certum: quod cùm accidit, & ignorantia præsumi potest, probabilissima sententia est non revocari privilegium, quia de eo non fit
mentio, quod est ad revocationem necessarium, pro quo benè P. Arriaga Tomo 4. Tract. de legibus Disput. 34, nu. 47. & seqq. ubi adducit Cap. Cùm Ordinem de Rescriptis in 6. Ubi error manifestus, Caput enim illud non habetur in 6. Sed in 1. Decretalium, & quia Sextum est in eo Titulo, inde æquivocatio, & Lectori labor, ibi ubi citatur quæsituro. Sic autem habet in illo Alexander Tertius: Si con
tra vos super decimis, vel alijs quæ Ordini vestro specialiter Sedes Apostolica indulsit, non facta mentione Cisterciensis Ordinis, litteræ fuerint à Sede Apostolica impetratæ: per eas minimè teneamini respondere. Sic Pontifex. Cujus decisio licet in terminis casus præsentis non currat expressè, ex illa tamen pro eo fit validum argumentum propter rationem apud Scriptores obviam. Unde Glossa sic infert: & ideò non valent litteræ
Glossa.
etiam speciales secundùm jus commune obtentæ contra privilegium. Si ergo impetratæ juxta jus commune, ut in decimis apparet jure communi debitis, non valent, multò minùs valebunt, ubi de communi jure non agitur, sed de privilegio minorando, pro quo est jus quæsitum. Unde ad casum nostrum illatio deducenda ob rationem illam communem, licet de impetrante contra privilegiatum in eo non agatur, sed in defectu mentionis privilegij positio præfata fundetur, sive illius notitiam, qui litteras concessit, habuerit, sive non: de illa enim nihil in Textu, neque in Glossa, apud quam gravissimi Interpretes.
1203
*In terminis autem maximè habili
bus locuti sunt P. Thomas Sancius, & Cardinalis Lugo, quorum si sequamur sententiam, post alios similiter locutos, non erit, ut credo, qui eam in praxi securissimam vereatur arbitrari. Prior ergo Lib. 8. de Matrimonio Disp. 12.
P. Thomas Sancius.
nu. 16. ita scribit: Hinc deducitur quid dicendum sit in hac quæstione. Quidam impetravit dispensationem, & ob aliquos scrupulos sibi objectos impetravit aliam, quæ concessa est sibi cum aliquibus moderationibus: dubitatum est an postea certior factus de valore dispensationis prius impetratæ poßit ea uti. Quidam Iurisperitus Romanus id negavit. Ductus est, quòd per posterioris gratiæ impetrationem visus sit nolle priori uti. Atque gratia semel repudiata non potest amplius acceptari. Sed ex dictis nu. præced. constat integrum ei esse uti priori gratia. Quòd ei non visus sit renuntiare, utpote qui posteriorem ad prioris confirmationem impetravit. Et si noluit priori uti, non fuit ea voluntas absoluta, sed ex errore proceßit, & supposito prioris vitio. Hæc ille: cujus resolutio in casus nostri specie magis urget, quandoquidem in eo nulla fuit renuntiationis umbra respectu gratiæ prioris, sed in postulatione confirmationis privilegiorum ob temporis limitationem circa nonnulla adjectam, limitatio est prædicta reportata. Ex eo autem quod ad resolutionem nu. præced. se referat, inde robur nuper propositæ accrescit, ab auctoritate scilicet, cùm pro illa adducat Innocentium, Hostiensem, Joannem Andream, Baldum & Bellameram.
1204
*Cardinalis Lugo citato loco ita scri
Cardinalis Lugo.
bit: Titius Sacerdos facultatem obtinuerat ab Episcopo absque ulla limitatione ad casus reservatos suæ Diœcesis; posteà eamdem facultatem, immemor fortaßè prioris conceßionis, ab Episcopo petijt, qui eam tunc conceßit cum aliqua restitutione (corrige | restrictione) & limitatione. Quæsitum fuit an hæc secunda conceßio limitaverit primam &c. Dixi regulariter non censeri revocatam &c. Pro quo P. Sancium, & congruas rationes adducit, propter quas possit accidere ut Pontifex diversimodè affectus, nunc hoc modo, decernat, cum priùs aliter, respectu ejusdem, sicut respectu diversorum; in quibus tamen ratio sit eadem. Subdit statim sic. Ideò tamen dixi Regulariter, quia cùm id totum pendeat ex circumstantijs, ex quibus indaganda est intentio Superioris, fatendum est posse aliquando circumstantias esse tales, ut limitatio aliqua posterior præjudicet priori. Nam in primis potest Superior illam limitationem apponere, ut explicitè, vel implicitè significet se semper limitationem illam in tali conceßione subintellexisse. Hoc ipsum dicendum erit, si in secunda conceßione limitata superior addat verba excludentia usum illimitatum, ut si v.verbi g.gratia, dicat: Non aliter absolvas, prohibeo usum ampliorem, aut alia verba similia. Sic ille de concessionibus locutus à Superiori eodem provenientibus; unde pro ijs, quæ diversorum sunt ratio est urgentior, præsertim Pontificum, quos negotiorum moles non patitur circumstantiarum omnium rerum earum, quæ apud ipsos geruntur, indelebilem memoriam conservare. Quòd autem ex circumstantijs in nostro casu colligi nequeat voluntas revocandi, juxta præfata exempla clarissimum est, ut nulla pro eo sit opus probatione, sed concessionum tenores perspicuos percurrisse.
1205
*Est etiam pro roboranda præfata
positione valde notanda sententia, quam cum P. Suario & alijs defendit Diana Parte 8. Tractat. 3. Resolutione 49. asserentibus quod si Pontifex cum aliquo dispenset circa id, pro quo potest Episcopus dispensare, & in dispensatione per viam commutationis facta onera aliqua adjiciat, potest sic dispensatus his non obstantibus ad Episcopum recurrere, aut ad alios privilegiatos, qui poterunt onera illa subtrahere, ac dispensationem conferre ut aliàs possent, si ad Pontificem habitus recursus non fuisset: quia factum Pontificis, dum prohibitio non extat, non tollit habitam in prædictis facultatem. Unde etiam habetur, quòd si Pontifex absolutè dispensationem neget, possint nihilominùs illi aliter de sufficientia caussæ judicantes dispensare. In quo quidem aut pro
Inde validum argumentum.
casu nostro pariformis ratio elucet, vel certè pro illo potior & validior. Si enim negatio aut limitatio Pontificis obstare nequit, dum nihil insuper adjicit, quominùs Episcopus & privilegio gaudentes, uti sua aut ordinaria aut delegata facultate possint: multo minùs obstare poterit expressæ Pontificis alterius concessioni, pro cujus revocatione nullam inserit mentionem. Et licet P. Sancius videatur adversari Lib. 8. Disput. 14. n. 5. pro eo tamen nullum adducit Auctorem, cùm tamen pro opposito sint & plures & magni nominis defensores videlicet P. Suarez, P. Salas, P. Amicus,
Portel, & Diana ipsos secutus. Et ipse P. Sancius post adductam assertionem affirmat dispensare Episcopum posse, si negata à Pontifice non esset dispensatio, sciente tamen illum dispensationis talis caussas injustas judicare, & ideo solitum dispensationem denegare: quia Pontifex sic denegans non ligat ordinariam Episcopi facultatem, cùm non adstringatur ad dispensandum ex ijs solis caussis, quas Pontifex justas judicavit. Ubi quidem quęquæ redditur ratio de non ligata Episcopi facultate, casum etiam de quo agimus, comprehendit; quia ligatam illam pro eo asseritur quidem, sed nulla pro eo subjuncta ratione. Deinde plus videtur contra compertum Pontificis judicium agere de injustitia caussæ, quàm contra simplicem negationem: multa enim negantur, non quòd sit injustum, quod petitur, sed quia minùs placet quandoque concessio. Unde & ipse Pater n. 6. in fine sic assertionem ibidem extensam ampliùs extendit: At posset utique quando Papa aliquando concederet, licet aliquando neget.
1206
*Et hæc quidem pro privilegij perpe
tuitate circa dispensationem in primo gradu & conscientiæ foro, esse dubio procul sufficientia, nescio an possit quispiam maturo prędituspræditus judicio dubitare. Quod verò ad forum exterius spectat, juxta modum philosophandi præmissum, cùm ex ipsis privilegij visceribus (ut ita loquar) deducatur, quo plus probabilitatis priori positioni accedit, eo etiam & subsequenti. Itaque tenor concessionis Gregorianæ talis est, ut dum facultas dispensandi in primo gradu perpetua conceditur, inferat facultatem circa eumdem in utroque foro, quæ quidem à Successoribus minimè, limitationibus licet additis, revocata: quandoquidem tali cum virtute illativa est concessa ad eum modum, quo Successorum concessiones illam continent juxta qualitatem concessionis, quia enim primus gradus in illis excipitur cum perpetua aliàs concessione pro conscientiæ foro, dum ad exterius forum fit transitus, similis concessionis qualitas importatur, & facultatem quidem hujusmodi
Quid ea non stante.
adeò necessariam existimo, ut si forsitan quæ pro illa dicta sunt sufficientia non judicentur, ad alias sit concessiones Innocentij, Leonis, & Adriani provocandum, de quibus nu. 385. & 386. & citatis n. 393. Ubi quod dictum juxta illas de Episcopis, aut eorum Officialibus facultatem habentibus, non ita accipiendum est, ut Officiales independenter ab Episcopis habere illam censeantur, sed ab illis delegatam, vel vacante Sede à Capitulo. Est autem de more in his Indiarum partibus ut quod ad dispensationes attinet, minimè Officialibus, seu Vicarijs generalibus deferatur, & digna quidem rei adeò gravis consideratione: licet juxta Pontificias concessiones id non videatur repugnare; quando videlicet tales illi fuerint, ut meritò id eorum peritiæ, prudentiæ, & maturitati committi valeat, solent enim quandoque minùs apti designari, quorum in præfatis dotibus defectus Ordinariorum assistentia, aut sapientium Assessorum consilio suppleatur. Pro quibus hoc satis, & alijs ad Matrimonium spectantibus, cùm in Auctarij Tomis multa occurrant, propter quæ, ut admonui superiùs, Tomi 2. recognitiones sint futuræ breviores, voluminis etiam mole crescente ultra id, quod respondere debuit intento, & res ipsa videtur postulare. Sit ergo
§. XII.

§. XII.

De Privilegijs circa Præcepta Ecclesiæ. Ad Cap. 15. & seqq.
1207
*CIrca primum de Festorum obser
vatione occurrit difficultas circa Festum S. Rosæ Virginis Peruvianæ, an scilicet Indi ad illius observantiam teneantur, de quo dictum Tomo 2. Auctarij Parte 6. nu. 102. & seqq. ubi & negatum, & probatum fundamentis præsentis Capitis, & alijs. Videtur autem pro adstruenda obligatione (quam adstruit Synodus Huamangensis pro illa diœcesi Cap. 7.) instari posse ex eo quòd Sancta Virgo Indica sit, unde ad Indicos indigenas ejus præcipuè spectat celebratio, & consequenter quæ de obligatione circa illam dicuntur, ad eos dicendum pertinere. Sed quidem prædicta ratio non convincit, quia pro obligatione sub mortali reatu majus aliquid debet afferri, cùm pręsertimpræsertim de ijs agamus, in quibus infirmi sensus ad obligationes hujusmodi reperiuntur. Quin urgeat prærogativa Patronatus, quia etiam D. Jacobus Patronus, est, nec tamen ad illius Festi observationem Indi constringuntur. Pro quo & juvat dictam Virginem Indianam quidem, sed non Indam fuisse, cùm ex parentibus fuerit Hispanis progenita. Unde quod in ejus officio primus Americæ Meridionalis flos sanctitatis compellatur, non ita accipiendum est ut Americana fuerit origine, sed patria, licet aliquid in ea Indicæ stirpis fuisse credatur, sed adeò parùm ut extra quartum fuerit gradum, & ita Hispana penitus reputanda. Nec probandus modus loquendi illorum Scriptorum, qui natos
in Indijs ex parentibus Europæis Indos vocant, in quo frequens P. Nadasi in Anno dierum memorabilium Societatis IESV. Sic Alfonsus Guerrerus die 18. Martij Ferdinandus de Tovar. 16.
P. Nadasi notatus.
Novembris, Melchior Venegas. 19. Iunij. 15. Novembris, Rochus Gonzalez. Meliùs 10. Aprilis Isidorus de Saavedra Peruanus. 11. Antonius Ruiz de Montoya Hispanus Peruanus. 12. Petrus de Añasco Hispanus in Peru. 13. Iunij. Christophorus Viverius Peruanus, ubi insignis illa æquivocatio P. Gabrielis Vasquez pro P. Gabriele de Baeza Germano fratre P. Didaci celebris Scriptoris. 6. Decembris, Hieronymus de Montecinos Hispanus. Circa P. Joannem Perez Menaco die. 20. Ianuarij in eo erratum quod Paraquarius, cùm Peruanus dici debuisset, & aliàs meritissimò Hispanus. Et quidem cùm ex natis in Indijs quidem dicantur Hispani, quia ex Hispanis parentibus orti, alij Indi, erroris præbetur occasio, ut Indi, quia ex Indica stirpe sunt nati, censeantur. Quæ quidem licet forsan alicui non magni videantur momenti, quia tamen non levis, ea non præterijsse, minimè hoc loco indignum, occasionis adminiculo, iudicavi.
1208
*Pro Præcepto 2. annuæ Confessio
nis, de qua Cap. 17. & Tomo 2. Auctarij Parte 8. n. 412. & seqq. ubi aliqua peculiaria circa Cap. Omnis utriusque sexus. Illud hoc loco adjiciendum quod circa transgressores dicti præcepti spectat. In prædicto siquidem Capite pœna imponitur duplex, quòd scilicet arceantur ab ingressu Ecclesiæ, & careant Ecclesiastica sepultura. Quibus tamen communiter non sunt Ecclesiastici Prælati contenti, & ita in omnibus ferè Diœcesibus excommunicatis pœna imposita est, ut affirmat P. Palaus Tract.
22. Puncto 19. §. 3. n. 5. & Mag. Baco in Summa Decalogi & præcept. Ecclesiæ Disp. 16. Cap. 1. ubi apponit stylum circa hoc Diœcesis Majoricensis. Cur autem ita fiat, caussa esse potest, quia per designationem pœnæ à Jure designatæ non est Ordinarijs ablata potestas ampliorem imponendi, si viderint expedire, Et quòd expediat ex eo ostenditur, quia pœnæ præfatæ non ita commodè ad praxim reduci possunt, cùm exigant judicialem discussionem: quod non ita evenit in excommunicatione, quando ipso facto imponenda decernitur. De cujus si constet incursu, id quod est à Concilio Lateranensi dispositum, etiam locum habet, quandoquidem publicus excommunicatus juxta formam à Concilio Constantiensi traditam, arcendus est ab ingressu Ecclesiæ, & privandus Ecclesiastica sepultura. Unde dici potest dum pœna excommunicationis imponitur nihil fieri ultra id, quod est à Concilio dispositum: sed medium eligi, quod ad executionem opportunè conferat: id enim Ordinariorum est dispositioni relictum. Jam quod ad Indos attinet excommunicationis remedium neutiquam adhibendum, juxta ea, quæ habentur nu. 483, Tituli præsentis. Sicut neque quod spectat ad Ecclesiæ ingressum, de quo multi parùm curabunt: sicut neque quod ad Ecclesiasticæ sepulturæ privationem pertinet, nisi manifestè constaret mortuos esse in statu peccati mortalis, juxta receptas in hac materia sententias: privatio enim dicta non nisi post juridicam sententiam infligenda est, ut tradit P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 36. Sect. 8. nu. 2. Canus
Relect. de Pœnitentia part. 5. & cum eis P. Fagundez de Præceptis Eccles. Præcepto 2. Lib. 1. Cap. 4. nu. 2. & ex eo P. Palaus suprà. Circa Indos autem non est judiciario strepitu procedendum; & tam juxta illum, quàm juxta quemcumque alium, difficilis erit probatio, cùm constare nequeat an Confessionem omiserit tempore requisito, quandoquidem stare potest ut revera confessus sit, nec tamen pro eo haberi hîc & nunc notitia queat, quando instat tempus sepulturæ, & quidem, ut affirmat P. Antonius Perez Tractatu de Pœnitentia Disp.
6. nu. 18. probabilissima est sententia computans annum obligationis confitendi à prima die Januarij, neque agnoscens præceptum per se obligans ad confessionem Paschalem. Juxta quam longum valde spatium temporis potest excurrere, in quo præceptum Confessionis non urgeat: si videlicet Confessus die 1. Januarij, sequenti anno Confessionem differat, usque ad illius extremos dies. Quomodo ergo juxta cam procedens sententiam, omissionis pręceptipræcepti convinci reus poterit, ut ei pœna dictæ privationis infligatur? Cum Indis ergo nihil tale
Quomodo cum Indis agendum.
opus est, & posset, non incongrua pœna | censeri solita aliàs flagellatio in illis, quorum vilior status hoc genus supplicij patiatur. Quia verò illi ad Sacramenti hujus saluberrimum usum duris non sunt compellendi terroribus, ne occasio sacrilegæ confessioni, utpotè spontaneo carentem respectu, tribuatur; opportunius fuerit sic præcepti violati manifestè reos coram alijs in Ecclesia severè reprehendere, & ostensa Sacramenti necessitate atque utilitate, modoq́ue rectè faciendi Confessionem ostenso, & pro ex designato spatio temporis competente, ad Confessarium, qui ab eo fuerit electus, amandare: nam ut confiteatur punienti non est conveniens obligare, nisi fortè ille valde voluntarius id velit, sitq́ue futuræ sinceræ Confessionis valida conjectura: quod posse aliquando contingere, divina sic operante gratia, non debemus inficiari.
1209
*Præceptum tertium pro sacra Com
munione est, annua item, de qua Cap. 17. & plura in Auctarij Tomis, pro quibus Index consulendus. Et privilegium quidem pro Confessione Cap. præcedenti adductum, pro Communione pariter suffragatur. Neque obstat pro Communione accipienda difficultatem non talem frequenter occurrere, qualis esse pro Confessione solet, cùm enim illa hanc debeat præcedere, juxta ipsius necessitatem aut opportunitatem concessio regulanda. Ubi & addendum, cùm Communio, sicut & Confessio, juxta citatum Cap. Omnis utriusque sexus differri ultra annum possit quo ad Sacramenti perfectionem, quæ in absolutione consistit, quidquid de integrali ratione per satisfactionem sit: id etiam fieri posse post terminum illum, qui privilegio conceditur, etiamsi adeò distans à communi & legali sit, quia Confessarius dilationem potest convenientem judicare, unde & stare ratio, propter quam Concilium sic faciendum providentissimè judicavit. Potest autem dubitari an stare id queat
sine gravi peccato confitentis, nam cùm terminus illi pro Confessione adeò à juridico distans concedatur, potuit & debuit eo non abuti, & quæ ad exonerandam conscientiam conducunt, opportunè providere, sicque ad accipiendam absolutionem ritè dispositus devenire. Et licet dici possit Concilium pro dilatione Confessionis nihil statuere, sed solùm de Communione agere: id quidem non videtur satisfacere, quia dilatio Communionis ordinariè loquendo propter Confessionis accidere solet defectum, unde & ad hoc debuit Concilij dispositio attendere, & ita ab illa comprehensam. Et pro Communione pariter argui potest, debet enim is, cui pro dispositione ad ipsam præfatus ut terminus adeò liberaliter indultus, quidquid futurum impedimento esse præviderit, prævenire. Ad quod quidem dici
Illius enodatio.
inprimis potest, in hoc bonæ eorum fidei, pro quibus privilegiũprivilegium concessum, multùm esse deferendum: circa observationes enim tales minùs prævalet eorum attentio. Ea autem supposita videtur quidem ita esse quod pro obligatione est dictum, quia respectu cujuslibet præcepti tenetur quis impedimentum omne submovere, quod impletioni possit obstare, & ipsius subest potestati, dummodò necessarias aut valde utiles non tangat actiones, juxta id, quod de jejunio, & nonnullis alijs præceptis Doctores explicant, pro quo diversæ extant opiniones. In casu autem nostro nihil tale confingi valet, ut scilicet quis integrè confiteatur, & amplo illo temporis spatio omne id discutiat, quod Sacræ Communioni possit obstare. Si dicas id ipsum etiam in ijs locum habere, qui privilegiati non sunt, & annuum debent implere præceptum, cùm satis competens habeant spatium temporis ad dispositionem necessariam prævidendam. Respondeo ita quidem esse, observando id quod à Concilio pro dilatione dispositum est, ideò sic statuisse, quia pro Communione dies tantùm Paschæ est ab eodem designatus: jam verò cùm ad quindecim dies constet extensio, vix potest locus esse excusationi, quominùs, quis intra debitum tempus adimplere possit præceptum, cùm valeat opportunè confiteri, ita ut pro Communione dies suppetant ulteriores. Cùm ergo ita non fit, aut inconsiderationi tribuendum, aut novum in eo est agnoscendum peccatum, & pro illo à Confessarijs pœnitentes admonendi. Non tamen proptereà nego posse rem aliquando ob peculiares circumstantias ad speciales angustias revocari, & ideò tunc juxta id procedendum, quod est à Concilio circa dilationem dictam constitutum, de quo & communiter loquuntur Auctores.
1210
*Quartum præceptum pro jejunio
est, de quo Capite 18. & in Auctario, præsertim Tomo 2. Parte 6. nu. 420. & seqq. Neque pro illo sunt hoc loco acervandæ quæstiones, ubi de privilegijs tantùm agimus circa ipsum. Et circa illud, de quo n. 443. tenoris sequentis: Nec non cum Indis in foro conscientiæ tantùm, & cum Neophytis in utroque foro super jejunijs, gratis tamen, dispensandi: Ubi circa discrimen utriusque fori videtur opus esse explicatione. Et illa quidem apparet commoda, ut in foro conscientiæ tunc accidat, quando secreta est, ita ut alijs præter eum, cum quo dispensatur, ignota maneat dispensatio: id quod contingere sæpè potest, ut scilicet dispensatus comedat, sed non coràm alijs, nisi id, quod possit cum jejunij lege constare. Quod si contingat aliquando non jejunantem deprehendi, poterit tunc dispensationem detegere, neque id erit contra forum dictum, quia per accidens id contingit, ut in alijs Scriptores explicant, & pro dispensatione vir
Vt illud pro Bulla Cruciata.
tute Bullæ Cruciatæ obtentæ præsertim traditum invenitur, potest enim pro illa fidem facere scripto Confessarius, quod in casu inferendæ molestiæ possit auxiliari. In foro autem externo stabit dispensatio, quando & publica esse poterit, ita ut dispensatus id possit pro ratione non servati jejunij apertè affirmare, ne alijs sit scandalo dispensationis inscijs, quod est speciali cura vitandum. Ita autem dispensatio adhibenda est, ut non æquivaleat generali privilegio, sed juxta casus occurrentes: licet non sit necessarium ut pro una vel altera vice valeat impendi, cùm & possit pro tempore aliquo, pro quo illius caussa tractum habeat aliqualem. Circa id autem, quod dicitur | Gratis tamen, est observandum, idipsum haberi
in Privilegio pro dispẽsationedispensatione in gradibus pro Matrimonio prohibitis, uti videri potest Cap. 14. nu. 383. de quo in Compendio Indico Verb. Dispensatio §. 6. sic in Annotatione profertur: Quamvis autem Pontifex, in hac sola dispensandi facultate addat gratis faciendam esse: animadvertendum est tamen, idem esse in omnibus diligentissimè observandum. Sic ibi. Ubi quidem ea elucet Societatis zeli puritas, ut nihil pro ministerijs temporarij commodi adhærescere patiatur. Dici autem in Compendio verissimè potuit Pontificem tantùm eo loco clausulam præfatam adjecisse, quia ejus editio Bullas Pontificum, in quibus est adjecta, præcessit. Et ubi quidem de dispensatione circa gradusdictos agitur, non fuit constans illius expressio, ut videre licet in Bulla Pauli Tertij anni 1549. quæ incipit: Licet debitum, in qua nihil tale
Bulla Pauli Tertij.
habetur, sed facultas dispensandi verbis illis: & in locis remotißimis, qui priùs in gradibus non licitis, tamen lege divina non prohibitis matrimonium contraxerant, ut in eisdem manere poßint, dispensare &c. Circa dispensationem etiam in jejunijs videri potest Compendium. Verb. Dispensatio §. 1. & 2. ubi facultates sine præfato addito reperiuntur. Et videtur quidem in eo nihil esse mysterij peculiaris, sed juxta stylum aliàs currentem à Datarijs id venisse. Ubi & addendũaddendum Indos sic esse affectos, ut molestè ferant, si quid ab ipsis datum benevolè fuerit, respuatur. Unde & in casibus prædictis erunt fortè qui munuscula aliqua Patribus offerant, quæ quidem si constanter rejiciant, mæstos dimittent, nec illi se ex corde amatos sibi poterunt persuadere. Expediet ergo iterata repulsa amabili, & non severo nimis tetricoq́ue despectu: sed si tristari eos videant, erit laudabilis & honesta receptio, ut quod acceperint alijs ex eorum gremio largiantur: id quod fieri aliàs à Nostris solitum, quod utinam & ab alijs, quærentibus non quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi.
1211
*Circa Decimas, & primitias, pro
quibus quintum Præceptum, nullum extat Indorum privilegium, ut dictum Cap. 19. in quo de illis. Ubi & probare contendimus decimas non deberi, nisi de ijs, in quibus decimus fructnum numerus esse potest, neque ad valorem eorum, quæ ad eum non perveniunt numerum, reducendas, ut decima pars valoris sit reddenda etiam uniuscujusque materiæ decimabilis. Pro eo tamen videndum quod habetur in Additionibus ad præfatum Caput nu. 66. Sic enim ibi: & de uno fœtu solvendam decimam juxta æstimationem, stante consuetudine tradit P. Fagundez de 5. Præcepto Ecclesiæ Lib. 1. Cap. 5. nu. 2. ex Rebuffo, quem transcribit Leander Cap. 2. Tract. 9. Disput. 5. nu. 12. unde non penitus damnanda videtur, nisi ubi, fœ
tus exiguæ æstimationis sit: neque enim de minimis curare generositas Ecclesiæ debet, de quibus (per errorem de cujus) nec curat Prætor. Sic dicto in
P. Fagundez.
loco. Et Ecclesiam quidem non curare de minimis, similitudine Prætoris adducta testatur P. Fagundez suprà n. 8. sine adjuncto tamen similitudinis, & in materia momenti majoris P. Suarez Tomo 1. de Relig. lib. 1. de divino cul
P. Suarez.
tu Cap. 21. n. 9. Potest autem ex Axiomate præfato in contrarium argui, quia ut probat D.
Barbosa Tractatu de illis, Axiom. 150. n. 5. illud tantùm habet locum, quando agitur de restitutione in integrum, secus cùm de Jure communi, etiam cùm sumus in pœnalibus, ut in furto, in ansere, in gallina, immò & in uno ovo. In subtractione autem decimæ furtum committitur, cùm de Jure communi debeantur. Ubi & addi potest, quòd licet respectu hujus aut alterius minimum aliquid videatur, plura tamen minima considerabilem possunt quantitatem integrare. Et ita evenit in decimis, præsertim Diœcesis amplioris. Ad quæ quidem dicendum, quidquid de exemplo Prætoris sit, circa materiam, in qua sumus, Ecclefiam ita se gerere, & ejus ita se gerendi modi optimam esse rationem, quòd personis magnis de minimis non sit curandum, ut judicialem pro eo debeant strepitum excitare, sed generosè dimittere, ubi pro eo convenientiæ possunt occurrere peculiares. Quomodocumq;Quomodocumque autem axioma de Prætore non curante de minimis afferatur, non ineptè cadit, quia & illud Jurisperiti generaliùs usurpare soliti: licet enim pro casu speciali fuerit priùs inductum, generalis tamen sententia est, ad quoscumque meritò Magistratus advocanda. Et aliud quidem est ubi non est introducta consuetudo decimandi, aliquid generosè dimittere, aliud verò ex ijs, pro quibus firmata jam consuetudo decurrit. Sic enim in ansere & gallina, poterit graviter peccari, & peccato pœna proportionata succedere, in quo & stat adducta pro jure communi doctrina. Immò & ovo stante similiter consuetudine, esse poterit peccatum veniale.
1212
*Quia verò assertio prædicta de æsti
Notandæ pro Indio doctrina.
matione decimali pro uno fœtu ad consuetudinem revocatur, ut videri potest apud P. Fagundez suprà, circa Indos id venit considerandum, quod de consuetudinibus erga ipsos aut contra ipsos præsenti in Capite dictum, per violentiam scilicet frequentens introduci, juxta quæ quoad forum conscientiæ verosimiliter
Pro exactoribus alia.
judicandum. Licet in exactione cum moderatione adhibenda, possit esse in exactoribus excusatio, juxta consuetudinem receptam, & à Prælatis approbatam procedentibus, contra quam cùm Religiosi quidam in oppidis Indorum Apostolicis ministerijs vacantes aliquatenus censerentur renuisse, graves sunt ad Primarium Prælatum transmissæ querelæ, & ab illo ad ipsorum Superiorem, qui me exceptore ante ipsos sexaginta annos ad præfatos scripsit Patres, illis graviter indicens ne quid circa præfatam consuetudinem, quod esse offensioni posset, pronuntiarent. Ex prædicto autem &
nobili & generoso agendi modo, quem erga decimas servat Ecclesia, responsio constat ad ea, quæ pro minimorum multitudine dicebantur, quam etiam non curat, juxta datam explicationem. An autem minimum, quod hoc anno non est peccatum mortale, si decursu annorum continuetur, ita ut ad quantitatem eam perveniatur, quæ pro illo sufficeret, videtur quidem | negandum, quia distantia illa magna continuationem moralem non admittit, aut è contra, juxta id, quod Doctores circa genus hujusmodi obligationis affirmant. Secus esset si quis ex diversis fructibus minima sic subtraheret, ut eorum cumulus attento pretio, ad illud ascendat, quod se solo pro mortali esset peccato sufficiens, circa quod non videtur posse rationabiliter dubitari. Jam quod ad Primitias
attinet, attendenda consuetudo, juxta quam rarius pro illis apparet usus, neque mirum, cùm ex P. Lessio Lib. 2. de Iust. & Iure Cap. 39. n. 31. affirmet Trullench Tomo 1. Lib, 3. Cap. 3. Dub. 12. nu. 4. & ex ipso Mag. Baco in Summa Decalogi Disput. 16. Cap. 4. fere nullibi illum extare. Cùm ergo ita res habeat, mirum profectò fuerit, ut quod nullibi ferè est in usu, adversus Indos rigida vigeat consuetudo: quæ quidem eo ipso violentiæ ingeret suspicionem, & ita circa illas moderatione cum maxima procedendum. Id quod me citato statuit Synodus Huamangensis Cap. 28. nu. 11. Anno 1672.
1213
*Una tandem circa dicta & non le
vis, ut apparet, discutienda occurrit difficultas. Diximus enim Indos ad decimarum solutionem non teneri, stante obligatione tributi, cujus præcipua pars ad sustentationem Parochorum dirigitur, qui primus dicitur effectus. Atqui hoc fundamentum non videtur urgere, quia præter obligationem dictam potest esse alia in ordine ad Ecclesiam Cathedralem, & ejus Ministros, Prælatos inquam, Canonicos, & alios; nec non ad fabricam, pro qua annui sumptus necessarij, unde Trullench suprà ita scribit: In Archiepiscopatu verò Valentino, præter
Trullench.
decimādecimam, quæ Archiepiscopo & Canonicis datur, solvitur Parochi loco primitiarum trigesimaquinta pars fructuũfructuum. Hinc est Communis resolutio Doctorum, fideles non tantùm teneri ad solvendas decimas pro Parochorum sustentatione, sed etiam pro aliorum Ecclesiæ Ministrorum, & pro ijs, quæ ad ejus cultum spectant, pro quo Mag. Acacius de Velasco Resolu. 246. nu. 3. junctis ijs, quæ habet post Verbum Diezmos. Ad
Illius expeditio.
quæ quidem dicendum rem ita se habere generaliter loquendo, & circa Indos disponi taliter potuisse, habita diligenti consideratione circa ipsorum statum & conditionem notissimæ tenuitatis. Ex quo factum ut titulo decimæ pars tributi generaliter haberetur, quæ insustentationem Parochorum cederet, pro quo Doctissimus Senator D. Franciscus Carrascus del SezSaz Cap. 6. in ll. Recopil. & D. Solorzanus Tomo 2.
Dom. Solorzanus.
Lib. 1. Cap. 21. & 22. & in Politica Lib. 2. Cap. 22. & 23. Ex quo infert ille nullam aliam decimam prædialem, personalem, aut mixtāmixtam soluturos. Quia verò Limana Ecclesia pro illis juxta diversitatem ab ipso assignatam, & usu receptam, post litis intentationem, ut illæ solverentur obtinuit, doctè concludit sic solventibus eam tributi partem, quæ ad decimam pro Parochorum sustentatione penditur, subtrahendam. Pro quo specialiter Cap. 22. n. 18. & 19. & Cap. 23. Politicæ. Vers. Y no sè. Ubi se nescire affirmat an liti hujusmodi sit finis impositus, quòd scilicet in præfato Archiepiscopatu Indi utrumque subeant onus, & tributi scilicet integri, & prædialium decimarum. Et revera impositus annis proximis, sed ita impositus, ut quod est pro Indorum judicatum commodo, fuerit, aut expressè, aut tacitè revocatum, eo quòd Regij Consilij sententia non sine gravibus poterat Ecclesiæ ipsius, & Parochorum incommodis ad praxim revocari.
1214
*Pro quo & favet citati Scriptoris
assertum citato Cap. 22. n. 52. & 53. & Cap. 23. Politicæ Vers. Y esto es lo que, ubi ait quòd ubicumque & quandocumque constiterit consuetudinem decimandi Indorum, in qua privilegium aliquod videtur intercedere, incipere esse Ecclesijs valde noxiam, cessare debebit, & alia forma constitui, per quam eis sufficienter consulatur. Eadem enim ratio est ut forma solutionis non debeat variari, si ex variatione gravia sint incommoda sentienda. Sed quidem rem
Quid contra illud.
ita disponi debuisse ut Indi duplici non gravarentur decima, æquissimum sanè Regium Indiarum Consilium censuit. Ex eo autem quòd forma prædicta graventur Ecclesiæ, si supersedendum sententiæ censeat, id equidem non ita accipiendum est, ut dum Ecclesiarum utilitati consulitur, Indorum commodis minimè consulatur. Quod poterit profectò sic fieri, alia desumpta forma: si videlicet ex tributo nihil, quod ad decimam spectat, detrahatur; benè tamen ex ijs, quæ ad alios effectus spectant, beneviso unde possint illi sufficienter integrari. Quod nimis difficile non erit, si pauperum istorum caussæ ea, qua solet Consilium pietate, à Christianissimis Regum nostrorum pectoribus derivata transigantur. Nec
Objectio depulsa.
fiet satis si dicatur decimam in tributo contentam non esse integram, cùm tantùm respondeat Parochorum sustentationi, sitq́ue ulterior necessaria pro Ecclesijs, Licet enim ita dici posset, si de fidelibus regionum aliarum ageremus, ut loquuntur Scriptores; de Indis tamen alia est ratio, quia decima in tributo inclusa juxta eorum tenuissimam conditionem est sufficiens judicata: & cùm illa perstet, similiter est de sufficientia decimæ judicandum. Sicut enim sufficiens censetur in eo, qui nihil in bonis habet, ex quibus debeatur decima, ita & de illis, quibus pauper agellus, ex quo vix pro sustentanda satis tenuiter vita necessarium subsidium valeant comparare. Pro quo & satis opportunè Dom. Solorzanus. Et quidem magna illa Ecclesiarum necessitas numquàm superventura est, nisi Indorum penuria; dum enim illorum fuerit copia, argenti & auri copia non deerit, cùm Peruvium sit illis plenissimum: unde & Indorum raritas tantùm in eo eventu futura: quos quidem tunc ampliùs gravare decimis geminatis, quàm sit à ratione alienum quivis ea præditus poterit facilè judicare.
§. XIII.

§. XIII.

De Privilegijs circa vota Castitatis, Religionis & alia. Ad Caput 20.
1215
*DIctum ibi Religiosos virtute suo
rum privilegiorum posse dispensare in voto castitatis, sicut & in alijs, quando videtur ablata reservatio Pontificia, & remanent casus Episcopales, sine distinctione illa, quam Doctores aliqui statuunt circa modum reservationis. & n. 463. adductus Bassæus, eam sententiam amplectens, quia Anno 1629. in Consistorio S. Congregationis Illustrißimorum Cardinalium visa & tolerata est, quod ex Crousers videtur desumpsisse. Qui loquendi modus cum Anni circumstantia, indicat sententiam dictam cum illa fuisse S. Congregationi propositam, circa quam versatur damnatio Alexandri VII. & est ordine Tertia, tenoris sequen
tis: Sententia asserens Bullam Cœnæ solùm prohibere absolutionem hæresis, & aliorum criminum, quando publica sunt, & id non derogare facultati Tridentini, in qua de occultis criminibus sermo est, Anno 1629. die 28. Iulij in Consistorio Sacræ Congregationis Eminentißimorum Cardinalium visa & tolerata est. De quo dictum §. 8. Cùm ergo circa absolutionem ita videatur à Pontifice cautum, ut nolit visam & toleratam sententiam dictam affirmari; si revera secus accidit, ut visa quidem, sed non tolerata sit; sententia, de qua modò agimus, id pro se habet, ut minimè fuerit reprobata. Et sententia quidem à Pontifice proscripta, oblata fortè est Sacræ Congregationi, circa quam tunc noluit quidquam decernere, quod non est fuisse toleratam, sed id futuro posteà examini reservatum: cùm tamen Pontifex in alia pariter oblata nihil, quod damnaret, invenerit: ex eo quidem aliqualis illi auctoritas videtur conciliari. Sed si etiam dicamus sententiam præfatam à S. Congregatione rejectam, ex eo non debuit absolutè reprobata censeri, juxta multorum sententiam de Sacrorum Congregationum Decretis, cùm illius peculiaris authenticum testimonium non extet. Ex Pontificia autem proscriptione id haberi tantùm poterit ultra id quod §. citato dictum, falsum esse & scandalosum affirmare non esse à S. CōgregationeCongregatione rejectam: sed ex eo nihil plus habebitur; non tamen sententiæ Pontificia subscriptio, dum res ampliùs non declaratur. Cùm neque id, quod nuper dictum in ea apertè videatur contineri.
1216
*Et potest amplius roborari ex recep
tissima sententia circa impuberes, ante annum quidem 14. in maribus, & 12. in feminis, juxta quam eorum vota possunt irritari à parentibus, & alijs, de quibus dictum in Additionibus Tomi præcedentis num. 164. ubi de juramentis, & Philippus à. Sanctiss. Trinitate Tomo 3. Disput. 3. de Voto Dub. 9. post D. Thomam 2. 2. q. 88. arti. 9. Et varia circa id apud Auctores Decreta. Quorum ratio est obvia, defectus scilicet pleni judicij circa adeò gravem obligationem. Ex quo videtur fieri tale aliquid non per modum irritationis, sed dispensationis erga Indos posse præstari. Ubi & illud specialius urget ante pubertatem matrimonium non posse contrahere, neque ingredi Religionem, quo minùs possint à parentibus extrahi, & multò minùs professionem emittere, etiam secluso Concilij Tridentini Decreto circa annum 16. ætatis Sess. 25. Cap. 5. de Regularibus, unde est illa irrita, ob ejus excellentiam, & difficultatem, quia per illam homo moritur mundo civiliter, ut doctus habet Scriptor suprà. Unde pro eo sufficienti est opus maturitate judicij. Ubi est facilis applicatio.
1217
*Si dicas ex eo fieri, professionem esse
Obiectioni occurritur.
nullam, & ita locum non habituram dispensationem. Id si demus, nullum erit inconveniens, & tunc quæstio futura de nomine. Sed quidem cùm juxta doctrinam præcedentem possint esse vota impuberum valida, sed irritationi obnoxia: ita & dici potest professio aliquomodo valida, cùm jam non de defectu agatur ætatis: & si fortè talis sit, quia valdè imperfecta, & vix ut talis æstimabilis, poterit dispensatione adhibita relaxari, sicut votum ejus, qui est proximus pubertati, irritari potest, in quo vix est discrimen judicij, quia tamen non habet omnimodam plenitudinem à Jure requisitam, beneficium relaxationis admittit. Pro quo P. Thomas Sancius Lib. 4. Summæ Cap. 35. nu. 11. Secutus P. Suarium Lib. 6. de Voto Cap. 6. n. 5. Tomo 2. & alios.
1218
*Circa eum autem, qui dispensare
possit ex eo oritur difficultas, quòd pro foro tantùm conscientiæ facultas ad illam concedi videatur, cùm tamen in casu præsenti ad externum debeat extendi, cùm de professione in eo constet. Ad quod quidem dici potest dispensationem posse in foro conscientiæ consistere: si taliter professus velit in Religione persistere, sed sine illa gravissima professionis solemnis obligatione, ut sunt qui dicuntur Donati. Quòd si illi valdè molestum sit in Religione degere, exire clam poterit, & eum vitæ modum assumere, quem commodum sibi fuerit arbitratus. Quòd quia Prælatis poterit displicere, & ita de revocando agere poterunt, si revocari contingat, rationem sui poterit recessus reddere, quæ si non placeat, patienter molestias religiosæ vitæ sustineat, vel pro dimissione instet; quæ non erit profectò difficilis, cùm ex ejusmodi malè erga Religionem affectis hominibus nihil, quod considerabilis sit futurum momenti possint sibi Prælati polliceri: immò & timeri scandala ex eorum depravatis moribus, ut experientia solet satis funesta comprobare. Alibi dedi Dom. Caramuelem prudenter admonentem de Religioso, etsi docto, etsi probo, etsi dotibus alijs æstimabili, si invitus agat, si erga Religionem sinistrè affectus, nihil posse sperari ab ipso, quod non meritò illa possit periculis ex prava dispositione imminentibus posthabere.
§. XIV.

§. XIV.

De Privilegijs circa dispensationem in petitione debiti. Ad Caput. 210.
1219
*DIctum de hoc & alibi, & in præ
senti Capite privilegium PP. Benedictinis concessum, quod est generale pro omnibus, & per communicationem Societati competit, convenienter explicatum. Quod quidem mirum est in Compendio communi fuisse omissum, cùm illud magni Scriptores faciant, & meritò propter ejus amplitudinem & firmitatem. Ideò autem fieri potuit, quia immediata concessio Pontificia non fuit, licet auctoritate Pontificis ab ejus Summo Pœnitentiario, ut ibidem dictum, emanarit; cùm tamen aliæ PP. Franciscanorum adducantur, quia immediatè à Pio V. sed vivæ tātùmtantum vocis oraculo prodierunt. Ex quo habetur privilegium dictum cum alijs apponi satis convenienter potuisse; cùm tamen obvia esse possit excusatio, revocatiōnemrevocationem scilicet oraculorum in mentem Collectorum non venisse, quam neque futuram unquam cogitare non immeritò potuerunt. Sed Apostolica providentia in Sede sua altiùs videt, & humanarum cogitationum sæpiùs prætervolat fallacia documenta. In privilegio ergo prædicto ea est stabilita moderatio juxta ipsius tenorem, ut ad ejusdem usum approbatio ordinaria non sufficiat, & licentia ad audiendas Confessiones, in quocumque ille futurus sit communicatione gaudenti, sed specialem deputationem requiri, non aliquorum, trium scilicet aut quatuor, sed eorum, qui Prælatis benè visi fuerint, ut intra proprias domos, aut extra illas facultatem sibi præstitam, etiam extra Sacramentum Pœnitentiæ, valeant exercere.
1220
*Circa quod Mag. Acacius de Ve
lasco Tomo 1. Resolut. 254. ita scribit Latinè versus: Dico primò. Probabile est posse dictos Confessarios dispensare in hoc impedimento petendi debitum, quamvis in ordine ad hoc non sint designati à suis Superioribus, (quamvis probabilius sit & securius à suis esse Provincialibus designandos, etsi semel sint, quamvis moriatur Provincialis, non expirat facultas concessa) Probatur assertum, Quia per conceßionem Iulij Secundi Anno Dom. 1503. confertur facultas Religiosis Monasterij S. Benedicti Congregationis Vallisoleti, ut poßint absolutè dispensare in præfato impedimento. Idem conceßit Pius V. Religiosis Minoribus Auno 1569. die 27. Septembris ut refert Compendium Societatis IESV. V. Dispensatio §. 8. Hæc ille. Qui in eo, quod asserit de absoluta concessione deceptionem passus, cùm constet privilegium dictum eas limitationes habere, de quibus dictum. Præterea privilegium PP. Franciscanorum in Compendio adductum, vivæ vocis est oraculum, & limitationes etiam habet, quæ videri possunt in ipso, sic enim ibi:
Compendium Societatis.
Possunt nostri Confessarij, si sint viri docti, & juxta formam Concilij Tridentini approbati, ex Commissione Provincialis dispensare in foro conscientiæ ad petendum debitum cum ijs, qui consanguineum, vel consanguineam sui Conjugis post Matrimonium carnaliter cognoverunt. Pius V. Franciscanis de Observantia 27. Sept. an. 1569. ut in Manuscrip. fol. 79. Hæc ibi. Quæ cùm ita se habeant, ex illis probabilitas sententiæ dictæ nequit ullatenus stabiliri. Neque satis facit prædicti Scriptoris doctrina circa vivæ vocis Oracula, dum ait, concessionem dictam pro PP. Minoribus jam non esse Oraculum, quia Gregorius XIII. qui B. Pio successit, Bulla speciali apud Emmanuelem Rodericium, Anno 1572. 11. Maij ex certa scientia, & ad perpetuam rei memoriam approbavit, confirmavit, & innovavit omnia vivæ vocis Oracula ab ipsius Prædecessoribus PP. Minoribus concessa, unde illa jam pura Oracula non sunt: & solummodò quæ talia censeri debent, sunt ab Urbano VIII. revocata. Non inquam satisfacit, licet & aliorum sit diversimodè aliàs applicata: Nam præter ingen
Quædam disiecta responsio.
tem difficultatem in ea contentam, ex eo quòd eò stante revocatio ferè inutilis redditur, cùm maximus Oraculorum cumulus Religiones spectet, inter quas communicationem esse & Urbanus, & prædecessor Gregorius probè perspectum habebant; hoc loco in eo non insistimus, sed in privilegiorum tenore, quandoquidem in illis & docti Confessarij, & etiam specialiter designati à Provincialibus requiruntur.
1221
*Adducit prætereà Dianam, qui Parte
Diana ut faveat.
5. Tract. 13. Resolut. 46. in fine ita sentit, id quod Parte 3. Tract. 2. Resolut. 14. tradiderat moderandum, quatenus ait non esse improbabile. Et quidem ille adductis pro contraria sententia priori loco Peregrino, Sayro & Joanne Suarez, nihil eorum auctoritati deferendum censuit, quia clariùs loqui debuerunt, unde sententiam dictam sine patrono reliquit, & ita de illa locutus, ut minimè probabilem videatur reputare, sic enim ibi: Sed ego contrariam sententiam prorsus sustinendam esse puto, ut patet clarißimè ex verbis privilegiorum &c. In citato ergo Partis 5. loco ex notabili æquivocatione id, quod diximus citato Cœlestino protulit, ex eo scilicet quod ita agat de privilegijs adductis, ac si soli fuissent Societati concessa, & ita cum ordinaria illa limitatione circa usum particularium: cùm tamen ita non sit, ut evidenter constat, cùm de privilegijs PP. Benedictinis, & Franciscanis concessis agamus, unde & illam P. Villalobos ab ipso Diana citatus suis in Fratribus recognovit, & Diana quidem Resolut. 14. memorata sic ait: & ideò mihi constat
Quid ille pro Societatis usu.
quòd in Societate IESV hæc facultas committitur à Provinciali particularibus Confessarijs, & non omnibus. Sic ille. Quod non propterea ab ipso dictum, quia proprium illud Societati existimaverit juxta genuinam ejus gubernationem, sic enim frivola esset ejus observatio; sed quia limitationem in privilegijs alijs Ordinibus cōcessisconcessis observatam deprehendit. Unde mirum est ita alibi, quasi ab ea notitia peregrinum censuisse. Et hæc quidem circa privilegia communia, cùm tamen pro Indijs illud extet, quod & generalius, & expeditius, de quo & dictum: neque modò erga illud oc|currit quidquam, propter quod oporteat diutiùs immorari, unde ad alia.
§. XV.

§. XV.

De Privilegio Indorum circa Censuras. Ad Caput 22.
1222
*DIctum & de illo copiosiùs Tomo 2.
Auctarij, Parte 6. Sect. 40. à n. 491. Videtur autem contra resolutionem utrobique firmatam id facere, quod habet Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 24. nu. 29. & 30. & in Politica Lib. 4. Cap. 24. fol. 702. Col. 2. Sic enim ibi: Absolutio tamen hæresis mentalis externæsive completæ, propter quam excommunicatio ipso jure incurritur, licet regulariter reservata sit Summo Pontifici, vel Inquisitoribus Apostolicis, qui ejus delegatam hac in parte jurisdictionem exercent, ut per Concilium Tridentinum Sess. 24. Cap. 6. in fine, & ea quæ tradit Covarrubias in Cap. Alma mater n. 15. &c. Adhuc tamen quoad Indos, Archiepiscopi & Episcopi Indiarum, & alij, quibus ipsi id commiserint, auctoritatem habent absolvendi eos ab hæresis crimine, & ab alijs quibuscumque criminibus, exceßibus, & casibus reservatis, tam in foro interiori, quàm exteriori, per Breve Gregorij XIII. concessum ad instantiam D. Philippi Secundi, pro ut refertur in ConfeßinarioConfeßionario Concilij Limensis edito ann. 1583. sub finem, cujus verba refert Fr. Ioannes Baptista ubi suprà fol. 242. subdens posteà cum Mag. Veracruce in suo Compendio Verb. Episcopus, quòd Religiosi habent in his partibus specialia privilegia, ut poßint omnia illa, quæ Episcopus; in foro pœnitentiæ. Sic ille priori in loco, in Politica autem satis illud compertum: Y los mismos Obispos los pueden absolver en el fuero interior y exterior de la descomunion. que se incurre ipso jure por la heregia externa ò completa &c. Confessionarij verba, de quibus Auctor, dedimus Cap. 11. præsentis Tituli nu. 295. Errat autem citatio Fr. Joannis Baptistæ, qui non n. 242. sed 442. ad finem inquam Operis ea habet, pro quibus stat allegatio.
1223
*Sed quidem quod circa excommu
Illam non incurrere firmatur.
nicationem à Nobis dictum & non levibus rationibus comprobatum est, prædicta minimè convellunt. Quidquid enim de absolutione ab excōmunicationeexcommunicatione dicitur, stare quidem pro foro externo potest, ut in ijs accidit, qui hæresim exteriùs pronuntiarunt, cùm tamen interiùs fidem retinuerint, quibus absolutio exteriùs impenditur in S. Inquisitionis Tribunali, dum non creditur de se testimonium perhibentibus. Et rationes quidem, quibus generaliter probatum est id, quod intendimus, hanc etiam partem penitus comprehendunt. Et facilius quidem ac verosimilius affirmari posset Indos excommunicationem incurrere impositam in Cap. Si quis suadente, ob percussionem Clerici, quàm illam, quæ in Bulla Cœnæ, & alibi contra hæreticos: quia prior illa capi faciliùs potest, cùm adeò sit nota reverentia, quæ Clericis debeatur, & experientia ostendat eos offendentes peculiaribus pœnis aggravari. Cùm tamen de Bulla Cœnæ, & Canonibus sacris contra hæreticos nihil potuerint vel leviter odorari.
1224
*Quia verò n. 484. præsentis Capitis
ita scripsi: Quòd ergo privilegium pro absolutione à Censuris, non arguit veram incursionem in illas, sed conditionalem, sicut in Ordinaria absolutione dicitur, si fortè incurristi: & quia labente tempore accidere potest, ut Indi capaciores ad spiritualia reddantur, ut & nunc sunt plures, & sic obnoxij Censuris: quo eventu plenum effectum habebit privilegium. Hæc ibi. Juxta quæ videtur asserendum Indos dicto modo capaces in Censuras incurrere, non ita alios. Quod tamen discrimen improbatum Sect. 40. citata Auctarij. Sed quidem in eo antinomia nulla. Licet enim modò plures dicantur obnoxij Censuris, id tantùm indicat tales esse, ut si Pontifici placeret, possent pœnis hujusmodi aliorum fidelium more percelli. Quòd autem hucusque non placeat, ex eo cōstatconstat, quia circa illos pro modo absolutionis nulla est discretio ab Apostolica Sede disposita: essetq́ue confusionis magnæ caussa, si de illa introducenda, & capacitatibus explorandis ageretur. Ubi quod de privilegijs diximus, satis rem præsentem evincit, quibus pariter omnes Indi perfruuntur, licet eorum capacitas in multis valde communem excedat, ac Europæis multis non solùm æquari valeant, sed etiam anteferri. Esse autem concessionem dictam verè & propriè privilegium, ostensum est superius, & ita habet citatus Fr. Joannes Baptista, ut non debeat dici circa Censuras nullum pro Indis privilegium inveniri. Pro quo sunt verba illa in prædicto Confessionario: Y de
Privilegium Greg. XIII.
clara su Santidad que quanto à esto no estorva el aver declarado que por la Bulla de la Cruzada no se concede absolver de caso de heregia. Porque quanto à los IndosIndios y personas dichas no se deroga el dicho privilegio y facultad de poderlos absolver de heregia, y de los demas casos reservados &c.
Unde & quod in Concilio Limensi dispositum, ut supra, rationem privilelegij indubiè continet, cùm sit exceptio à communi lege à Superiore præstita in favorem Indorum, juxta cujus mentem procedit prædicta Gregorij concessio, quæ simul cum Concilio An. 1583. in Confessionario apposita est, unde & sic concluditur: Y añadese à los Privilegios vistos por el Santo Concilio Provincial perpor mandado del Reverendißimo Metropolitano. Ut videri potest citato n. 295. Uno ergo omnes locuti spiritu, & Nos cum illis, quidquid ad privilegia spectat prosecuti. Sit tandem
§. XVI.

§. XVI.

Circa Indulgentias. Ad Cap. 23.
1225
*DE illis etiam extat Sectio 41. Part. 6
De Indulgentia Processionum.
sicut & nonnullis alijs locis, quæ ad eas spectant exactè videntur explicata, ut distineri hac in caussa non multùm debeamus. Pro Indulgentia peculari circa Processiones sic habetur nu. 500. Eos quoque qui in singulis | diebus Veneris cujusvis Quadragesimæ devotè Proceßionibus publicis, in partibus & locis transmarinis, ad orandum pro conversione Gentilium & hæreticorum prædictorum, juxta ritum Ecclesiæ Romanæ institutis interfuerint, trium annorum: reliquis verò omnibus eisdem Proceßionibus præsentibus contritis & confeßis, unius anni Indulgentiam elargimur. Sic concessio. Ubi quidem notatu dignum occurrit valde majus concedi lucrum ijs, qui Processionibus interfuerint, quàm illis, qui præsentes fuerint; cùm tamen interesse nihil sit aliud, quàm esse aliquem præsentem. Iucundos facias suæ interesse festivitati. Sic in Oratione Vigiliæ Assumptionis. Tui beatus
Hymnus S. Iacobi Majoris.
pluribus Notis amoris maximi. Quòd testis usque interfuit Reconditis mysterijs, Divus scilicet Jacobus Hispaniæ Patronus. Circa quod dictum citata Sectione 41. Sed pro majori luce adden
Interesse quid propriè.
dum interesse non solùm significare præsentem adesse, sed etiam aliquid gerere, de quo agitur, & nos dicimus Intervenir; quod ex benè Latinis habemus: unde & vox Interesse descendit pro commodo alicujus, ex eo quòd in negotio intervenerit. Sic ergo in præsenti interesse Proceßionibus est intervenire in ipsis, unum scilicet esse ex integrantibus Processionem, & ordinatè procedentibus. Præsentes autem dicuntur, qui modo quolibet adsunt, etiamsi partes agminis ordinati non sint, sive aliquantulùm distantes progrediantur, five ad videndum pio affectu concurrant, & non curioso tantùm aut vano respectu, id quod non obscurè innuitur, quandoquidem contriti & confessi dicuntur adfuturi, & juxta institutionem piæ ejusmodi functionis, cùm ad orandum pro conversione Gentilium & hæreticorum instituta supponatur. Et majus quidem spirituale lucrũlucrum meritò prioribus constitutum, ut omnes ad præfatum procedendi modum invitentur: sunt enim multi, qui minùs se illi accommodant, nescio quo improbando pudore, aut etiam molestiæ, si longius sit conficiendum spatium, declinandæ caussa, cùm etiam & honesta possint impedimenta piè etiam affectis obvenire.
1226
*Occasione autem non revocatarum
Indulgentiarum, de quo nu. 485. citato, juvat nonnihil circa generalem revocationem illarum quæ Religiosis propriæ, aliquantulùm immorari. Constat enim illas à Paulo V. revocatas, & ad duodecim tantummodò redactas, de quo dictum aliàs. Nihilominùs Mag. Acacius de Velasco Tomo 2. Resolut. 102. per errorem 103. constanter defendit, non obstante revocatione, illas suo pristino in vigore persistere, adductis pro eo Hieronymo Rodriguez: Joanne Soria, & Martino à S. Josepho, quorum fundamenta sunt, quia ipse Paulus V. post revocationem dictam confirmavit privilegia, gratias, & indulta spiritualia, subdens se renovare, ac de novo concedere privilegia confirmata à Clemente VIII. cum omnibus suis decretis, clausulis, & declarationibus, quæcumque illa sint. Et Clemens VIII. clarè & expressè sua in confirmatione Indulgentias concessit. Deinde quia ipse Paulus V. quadam in occasione asseruit nomine privilegiorum, & indultorum spiritualium se Indulgentias in confirmatione intellexisse, quas Brevi alio revocarat. Quod ita declaravit Fr. Ludovicus à S. Joanne ex Ordine PP. Minorum. Cùm enim Commissarius esset in Romana Curia, & apud præfatum Pontificem instanter ageret, ut ante verba illa Indulta spiritualia Indulgentiæ ponerentur; respondit Pontifex, non benè accipiendum, ut qui paulò ante Indulgentias, abrogaverat, statim illas Religiosis & Monialibus expressè largiretur: seq́ue sufficienter voluntatem suam declarare, cùm Breve Clementis VIII. confirmaret cum omnibus & singulis in eo contentis clausulis, sub quacumque forma & expreßione verborum. Quo in Brevi expressè habetur verbum Indulgentiæ. Cùm ergo Pontifex intentionem suam ita declaraverit, manifestum relinquitur posse hodie Religiosos lucrari Indulgentias ab ipso revocatas, sicut & illas, quas est postmodùm dilargitus, præfatas scilicet duodecim; unde ex revocatione tantùm abest ut incommodi quidquam circa hunc spiritualem thesaurum Religiosis obvenerit, ut magnum potiùs commodum occasione ejusdem reportaverint: quandoquidem & antiquioribus gaudent Indulgentijs, & novis, ijsque profectò insignibus perfruuntur: adeò testimonium à P. Ludovico à S. Joanne post adhibitam instantiam potuit prævalere. Pro quo & stat Fr. Joannes à Cruce Lib. 2. de statu Religioso Cap. 3. Dub. 5. Vers. Tandem ista, ubi affirmat in præfata Bulla Pauli V. Indulgentias contineri, etiam per communicationem cum alijs Ordinibus concessas. Et ita prose citat ipsum præfatus Scriptor, sicut & Ausonium Noctinot in Summa Dianæ Verb. Regularium Indulgentiæ: Sed prorsus aberrans, cùm absolute affirmet incredibile esse Paulum V. id quod dudum statuerat statim revocasse. Et ejus quidem resolutio respondet Auctori suo, qui Parte 4. Tract. 4. Resolut. 20. post adductum modum dicendi Hieronymi Rodriguez ita subdit: Sed ego non discederem à sententia
Diana.
Portel. Sic ille & Portel quidem pro sententia contraria magnam ab auctoritate ita sentientium illi auctoritatem conciliarat, pro quo In dubijs Regularium V. Indulgentian. 12. §. Secundùm principale.
1227
*Sed verò præfatis non obstantibus
Alexander VII. Propositionem dictam inter damnatas collocavit, estq́ue ordine 37, tenoris sequentis: Indulgentiæ concessæ Regularibus, & revocatæ à Paulo V. hodie sunt revalidatæ. Quidquid ergo P. Joannes à Cruce circa Pauli V. concessionem protulit, nullius momenti fuit, neque à Pontifice ratum est ac firmum ullatenus iudicatum; quidquid bonis alijs Auctoribus facilè credulis pia inclinatio in suarum Indulgentiarum possessionem celerem persuasit. Et Hieronymus quidem Rodriguez, qui prior in hujus caussæ patrocinium scripsit in Compendio qq. regular. Resolut. 77. nu. 45. ita scribit: Vellem equidem quòd hic articulus cla
riùs & apertiùs, tamquàm res gravißima à Domino Papa per suas litteras nobis innotesceret: interim tamen dum non apparet de expreßiori mente suæ Sanctitatis, probabiliter possunt Religiosi uti | præfatis Indulgentijs. Sic ille. Qui profectò hac in parte non sine aliqua audaciæ nota videtur processisse. Cùm enim rem gravissimam fassus fuerit, nec de Pontificis expressa mente constaret, ubi & assertio incredibile aliquid præ se ferebat: illam non debuit aperire portam, qua data Religiosi minùs cauti ruerent, non sine ipsorum pudore à Pontifice seris validissimis occludendam. Instabat P. à S. Joanne ut Paulus V. Indulgentias juberet apponi ante Spiritualia indulta. Recusat ille, & meritò, ne in ipso animi levitas argueretur, quod nuper ædificaverat, statim destruente. Et cùm sufficere dictis Religiosis, quod de Indultis spiritualibus dixerat, affirmarit, ad Indulgentias esse referendum, pia cupiditas æstimavit. Et hinc res illa gravissima in novum statum commutata, probabilitate vulgata ab eo, qui temperatiùs sensit, cùm tamen alij & clarum & certum pronuntiarint. Et Pontificem quidem rem concessisse, sed vocem denegasse, illo amoliendi judicij levioris notam indignam intuitu, incredibilius profecto est, & viro prudentiæ tantæ, sancto etiam respectu supremæ auctoritatis, indignum. Cùm aliàs revera id quod aversabatur, incurreret. Nolebat enim id concedere, quod nuper fuerat post considerationem seriam & profundam, concessione indignissimum arbitratus, ne levitati judicij tribueretur. Atqui re ipsa concessit: ergo inconveniens perseverat. Neque enim concessio intrà sola PP. Minorum claustra remansura, sed vulganda per orbem, ut experientia comprobavit.
1228
*Neque ex Bulla Clementis VIII.
argui verosimiliter potuit: nam quod ad Indulgentias attinet apertè fuerat revocatum. In confirmatione autem cùm Indulgentiæ non inveniantur memoratæ, pro illis concessionem non stare, quivis ritè ac rectè judicans cum Portellio, sibi debuit persuadere; cùm & Pontifex Indulgentias apponi tantopere recusarit: quidquid in confirmatione clausulæ illæ, de quibus nu. 1226. videantur indicare. Sub quacumque forma & expreßione verborum. Id siquidem non sufficere ipso, qui impetravit, apertè censuit, dum pro expressione Indulgentiarum constanter laboravit. Cùm ergo illæ non sufficerent, de illarum efficacia, utpotè sub quadam generalitate tendentium, validum sumi non potuit argumentum, subintrante notissima Juris regula, quod in generali concessione non veniunt ea, quæ quis non esset in specie verosimiliter concessurus. Quod præsenti in negotio contingere quis non videat? Cùm sit inverosimile Pontificem non uni, aut alteri, sed Religiosis omnibus concessurum ea, quæ heri maturitate judicij maxima censuerat abroganda. In quo quidem idipsum deprehendo quod
circa Bullam Cruciatæ, de quo Tomo 1. Tract. 5. n. 336. ex eo enim quòd P. Leander supplicationem interpositam à Rege nostro Philippo Quarto asseruit, quia ita sibi dictum à Dom. Arauxo, id sufficiens visum est, ut Bulla Urbani VIII. prohibẽtisprohibentis usum Religiosis quoad reservata non debeat urgens reputari. Et quid ad hæc Pontifex? Testimonium in casu nostro ejus, qui testis instrumentalis censeri potuit, levissimum reputatum, stante contra illud rationum urgentium apparatu. Quid jam ergo de testimonio illo testimonij alterius, ex alterius etiam testimonio pronuntiantis, & in re quidem non minùs gravi, sed compertissimè graviori, ob animarum pericula, quæ circa usum Indulgentiarum non ita possunt imminere? Ubi & audiendus P. Guiniparus in Iuris Pontificij defensione Disputat. 2. Quæst. 4. Cap. 3. nu. 16. ubi ita scribit: Nec testimonium Religiosißimi P. Ludovici à S. Ioanne Evang. juvat pro adversarijs, tum quia authenticè non constat, nec dicto ejus creditur, quia sunt verba partis &c.
1229
*Et quidem non video cur Religiosi
non debeant esse circa Indulgentias PontificiaPontificias moderatione contenti. Est enim Orbis Christianus Indulgentijs abundans, & possunt illi omnibus generaliter concessis perfrui, & insuper proprijs, ratione quarum non id habent solummodò, quod sufficere ipsis possit, sed & quod possit redundare. Sit pro eo comprobando quotidianum exemplum à præfato Mag. Acacio adductum aliosq́ue secuto Resolut. 101.
n. 4. ubi sic ille: Ex quibus omnibus infertur omnes fideles Christianos lucrari Indulgentiam plenariam recitantes post solis occasum ter Ave Maria cum illis versiculis consuetis ad tres Campanæ pulsus, quamvis ignorent quod recitatione illa in forma dicta Pontifex (Adrianus) Indulgentiam fuerit impertitus. Sic ille Latinus redditus. Licet autem quod de ignorantia dicitur, probabile tantùm sit, id quidem facili notitia ad certitudinem revocatur. Et an non Indulgentia talis, & quotidiana & facilis sufficiens esse queat, cùm quotidiano debito competens, immò & supereffluens suppetat satisfactio? & sunt etiam plurimæ aliæ ex communibus, ut roborata divina fiducia in pace in idipsum possit Religiosus dormire & requiescere. Quod si & ijs communibus Indulgentijs addantur
Eorum inde felicitas.
propriæ, id quidem eveniet, quod ab Evangelico Vate dictum circa ipsorum requiem, cùm
Isaiæ 32. v. 18.
sit futura opulenta. Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciæ, & in requie opulenta. Isai. 32. v. 18. Ad quem ego, finem Titulo præsenti imponens, jam nunc, adultæ noctis imperio, tendo, sequenti, Deo benè juvante, post matutinam lucem, initium præbiturus.
Loading...