CIRCA PAROCHOS INDORUM.

§. I.

§. I.

Vt teneantur ad restitutionem ob divini Officij omissionem, & nonnulla alia de quibus. Cap. 2.
1284
*DIctum nu. 49. Asserto 4. non
teneri ad restitutionem, dum decimas non percipiunt. Videtur autem obstare id quod habetur Titulo se
quenti n. 18. Ubi statuitur doctrinalem curācuram in Parochis Indorum esse proprium beneficium, & ita importare jus ad bona Ecclesiastica, ac proptereà id, quod ab Indis cum tributo confertur, locum decimarum habere. Non videtur autem satisfieri ex eo quòd illud non ut decimalis portio tractetur, sed ut stipendium doctrinæ. Non enim ex eo quòd tale dicatur, solius doctrinæ stipendium est, sed Paræcialis curæ: sic namque & Paræciæ dicuntur Doctrinæ, licet prætereà sit subsidium obventionum. Quod autem contributio dicta ut decimalis non tractetur, ex eo fieri potuit, quòd cùm id, quod ad decimas spectat, dispositioni sit Catholicorum Regum à Pontificia Sede commissum, & in illos transmissæ; talem agendi modum convenientem fuerint arbitrati, ut scilicet à gubernatoribus uti Regiæ Gazæ portio administretur, & per eorum manus ad Parochos transmittatur. Quibus sic stantibus obligatio restitutionis officium divinum omittentes adstringet, sicut alios bonorum Ecclesiasticorum ob officij pensum fruitione gaudentes: si & addamus juridicum axioma, quod subrogatum sapit naturam ejus, in cujus locum subrogatur, & sic tributi portionem locum decimarum.
1285
*Nihilominùs dictis standum, quia
Contrarium statuitur.
revera tributi portio dicta non habet decimalem conditionem, unde decimæ nomine minimè computata, sed quasi contra positum aliquid, ut videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 1. Cap. 21. nu. 31. Ubi de Regia Ordinatione qua statuitur, ut ex tributis Indorum salarium Parochorum deduceretur, hocque tamdiu duraret, quamdiu Indi decimarum solutioni non assuescerent, salarium ergo decima non est. Propter quam rationem pro illius solutione, dum à Parochis exigitur coram Gubernatoribus, Regia est ordinatione prohibitum, ne adhibeantur censuræ: quod tamen circa decimas jure fieri potest. Inde est etiam ut cùm decimæ à Catholicis Regibus fuerint Ecclesijs redhibitæ, earum nomine neutiquam fuerit portio illa, quæ pro salario Parochorum designata est, comprehensa, eo quòd decimalis non sit. Quod & nomen ipsum apertè designat; nec valeat dici ullo modo id quod Indi solvunt esse decimam partem emolumentorum, quæ ipsorum labori respondeant, ut est compertum; quo pacto personales decimæ computandæ, quæ fructus laboris censentur, aut habentur titulo lucrativo, de quo multa apud Scriptores, & videri specialiter potest P. Fagundez de Præceptis Ecclesiæ in 5. Lib. 1. Cap. 2. præsertim nu. 7. Id autem quod de dispositione Regia dicebatur, non est aliter accipiendum, quia portio Parochis designata non est ut decimalis propriè reservata, quandoquidem decimæ absolutè sunt Ecclesijs redditæ, & ita, ut diximus, decimarum nomine non venit. Axio
Subrogati conditio.
ma autem de subrogatione varias admittit limitationes, & duæ illæ instituto præsenti deserviunt, ut subrogatum sit ejusdem naturæ, & quod in eo vigeat eadem qualitas: pro quo Dom. Barbosa Tract. de Axiom. in 213. nu. 3. quod quidem in præfatis videre est, cùm tributaria portio diversam habeat à decimali rationem.
1286
*Sed urgeri non leviter potest pro
contraria positione, ex eo quod habet Dom. Solorzanus cit. Lib. 1. Cap. 22. n. 32. & seq. & in Politica respondenti loco, quod scilicet Indi simul cum tributis, decimarum vice, id quod dictum est exolvunt, & exigendũexigendum est ab eis antequàm tributa persolvant, ut apertè deciditur in CōcilioConcilio Limensi 2. Quod ea intentione disponi videtur, ut ijdem Commendatarij, & ipse Rex, posteà de speciebus, quas ab Indis pro solutione tributorum accipiunt, & decimatæ non reperiuntur, aliam decimam exolvant, quod est in Regio Indiarum Concilio, & Limensi Prætorio judicatum. Idque efficit ut omnino justior
Dom:. Solorzanus.
& æquior videri debeat consuetudo de decimis ab | Indis integrè non solvendis, cùm quod ipsis hac de caussa remittitur, præstetur posteà ab eorum Commendatarijs, & sic Ecclesiastici nullum damnum incurrant. Alioqui enim si decimis integrè ab Indis perceptis, easdem etiam integrè à Commendatarijs exigere vellent, sequeretur quòd bis eædem res decimarentur, quod jura minimè patiuntur. &c. Juxta hæc ergo videtur certum Indos decimas solvere, licet non integrè ob piam Ecclesiæ, & Rogum ejus nomine, remissionem, & ita corruere fundamentum superioris positionis. Licet autem multi Indorum sint, qui species non habeant, & sola pecunia obligationi dictędictæ satisfaciant, illa quidem juxta ęstimationẽæstimationem specierum solvitur, unde & eamdem videtur habere rationem, juxta ea, quæ habet citatus Dom. Solorzanus Lib. 1. Cap. 19. nu. 52. Quæ quidem negari non potest satis esse similia ve
ro; unde assertum nostrum non uti prorsus exploratum proponimus, sed ut probabile. Nam discursus præfatus doctissimi Scriptoris non apertè convincit, licet sit, ut dixi, verosimilis. Et juxta ipsum quidem quidquid Indi pendunt, rationẽrationem tributi habet supra Cap. 18. n 24. & 25. ubi ita scribit: Nos verò gratiam pro pecunia dare
Idem.
desideraremus, quod minimè ferendum est; cùm, quæ gratis accepimus, gratis dare jubeamur. Matth. Cap. 10. Quamvis non sit iniquum ex eisdem tributis, quæ tuitionis, gubernationis, & Supremi dominij recognitionis, atque alijs justis titulis, de quibus suprà egimus, imponuntur, aliquid eorum Parochis, & animarum Pastoribus aßignare (ut re ipsa fieri videmus) ex quo se competenter alere poßint. Quæ sunt magni illius Doctoris verba. Neque
ex eo quòd quædam rerum species ab Indis cum tributo conferantur, existimandum est eo fine ita dispositum, ut decimalem habeant rationem, cùm talis dispositio alium habeat scopum, ut videri apud eumdem potest Citato Cap. 18. nu. 85. ubi sic ille: Res illæ, quæ tributorum
Idem.
solutioni designantur, non eo animo notatæ videntur, ut vel ipsæ, vel prædia, in quibus nascuntur, tributis obnixæ (corrige obnoxiæ) & obligatæ maneant: Sed quoniam cùm Indi pigri sint & ignavi, conveniens & necessarium fuit eas solutioni destinare, ut prædia colere, pecora pascere, aut alere, lanificia, & alia opera proprijs manibus exercere compellerentur: atque hoc modo & medio Reipublicæ utilitati & abundantiæ, & ipsorum commoditati simul consuleretur. Sic ille. Et quidem ex eo quod ab ipso pronuntiatũpronuntiatum vidimus circa obligationem decimandi in ijs, ad quos species dictæ deveniunt, efficacissimũefficacissimum potest pro assertione nostra argumentum efformari: Ideo siquidem talis obligatio urget, quia ratione detractæ portionis pro Parochorum salatio non fuerat decima persoluta neq;neque enim dici potest ita fieri proptereà quòd sic decima, cujus pars Indis remittitur, integretur: Sic enim non integra decima ex speciebus exigeretur, sed aliqualis: aliàs absurdum suberit de duplici decima à Jure penitus reprobatum.
1287
*Stet ergo assertionem propositam
esse probabilem: ubi id, pro quo esse controversia potest ad exiguam est quantitatem revocandum, quandoquidem Parochorum multiplici labori ferè tota portio præfata respondet, quæ & Indis ad minorem redactis numerum, minor quotidie redditur. Ex quo & alius titulus pro depellenda obligatione succurrit; quia scilicet non solvitur, quod antea solvebatur, & labori unionis respondebat. Et licet dici possit minùs esse laboris, dum paucioribus impenditur: id quidem non est pro satisfactione sufficiens, nam circa multa idem labor extat, & ipsa inter paucos campestris habitatio satis molesta est, sub Jove sępè non solùm frigido, sed algenti, aut aliàs peracerbo. Pro quo & facit Assertum 6. ubi statuimus Parochos Indorum ad omnia illa teneri, ad quæ Hispanorum Parochi: cùm tamen habeant insuper varia incommoda, quibus carent illi, unde & ipsis aliquid est præ illis indulgendum. Et ut alia prætereamus, quod dictum est Asserto 11. si, ut ibi jacet, exerceatur, non erit quidem in eo labor levis, dum Indi ad recipiendam Eucharistiam disponentur, ne detur sanctum canibus, & margaritæ ante porcos projiciantur. In una enim pretiosissima margarita totus est eorum cumulus comprehensus. Unde Diva Agnes sic dixit: Iam corpus ejus corpori meo sociatum est, & sanguis ejus ornavit genas meas: potuit & meritissimò etiam dicere: Tradidit auribus meis inæstimabiles margaritas. Quanta ergo cura adhibenda est ne lutulentis pedibus proculcentur?
§. II.

§. II.

Circa proximam occasionem. Ad Caput 3.
1288
*MUlta in illo circa hujusmodi oc
casionem, pro qua regulam assignasse certam valde difficile graves Scriptores existimant, unde & sententiarum diversitate certatur. Et difficultatem quidem post Navarrum in Manuali Cap. 3. nu. 10. in fine, aliosq́ue recognovit D. Caramuel in Regul. S. Benedicti. Disput. 70. 1067. Sed P. Cardenas in
P. Cardenas.
Crisi Theologica Tract. 1. Disput. 18 n. 89. affirmat, servata distinctione periculi formalis, & occasionis externæ inter modum fugiendi periculum per fugam occasionis, & per actus intrinsecos hominis, non esse difficile regulas generales pro hac materia statuere, unde & pergit, ac quinque suppositionibus, ac totidem Assertionibus, negotium sibi videtur doctus Pater confecisse. Et quidem in omnibus nihil est quod non possit convenienter quicumque eruditus amplecti. Sed an illæ sufficiant nescio an sint omnes asserturi, siquidem ijs stantibus, restant graves difficultates circa obligationem vitandi occasionem, & moralem impossibilitatem, ut debeat impendi absolutio, vel negari. Et quidem quod ab illo asseritur, negat nullus, & nihilominùs circa difficultatem ut diximus multi pronuntiant, pro quo & doctè Mag. Acacius de Velasco Tomo 2. Resolut. 315. Sed sit illud difficile aut facile, confusè traditum, ut vult Dom. Caramuel, aut expeditè, ad caussæ substantiam nihil confert aut impedit quomodocumque unicuique libeat | pronuntiare. Distinctio autem inter periculũpericulum
formale & occasionem externam explicatur à P. Cardenas nu. 17. Et quod ad occasionem externam attinet, illam vocat periculum materiale, quatenus provocat ad lapsum: formale autem quod consideratis circumstantijs intrinsecis & extrinsecis inclinat ad lapsum. Ut in duobus hominibus, quorum alter firmissimè proponit cum morali securitate non futuri lapsus, & alter tepidè & remissè circa occasionem, in qua peccare consuevit. In priori enim non est periculum formale, seus in alio. Ubi quidem erunt fortè qui non penitus assentiantur, nec convenientem modum loquendi admittant, ut occasio dicatur periculum materiale, & interna dispositio formale, quando in utroque alius modus influendi apparet: occasio enim potiùs videtur caussa effectiva periculi in eo, qui periclitatur, quia etiam videtur esse caussa effectiva extrinseca peccati, id quod etiam apparet in dispositione interna, quæ & periculi caussa est, sicut & peccati: periculum enim nihil aliud est, quàm imminentia successus mali ex dispositione caussarũcaussarum, quę major aut minor est secundùm eorum diversam dispositionem, uti in casu nostro occasio & interior hominis status, cum majori aut minori inclinatione ad lapsum.
1289
*Sed quidquid de hoc sit, in quo quæstio videtur esse de nomine, quod ad morale momentum attinet, nihil inde variandum, unde pro eo, quod à Nobis dictum est occasione peculiaris casus, sed qui forsitan non talis ubi & similes occasiones, videndum an citati Scriptoris doctrina aliquid ad comprobationem possit derivari, vel illi aliquatenus adversetur, sicut ex adducto alio digno veneratione Magistro. Probat ille contra Leandrum à SS. Sacram. & alium à Murcia, nec non contra Dom. Caramuelis retractatam penitus as
sertionem, non esse licitum se exponere probabili peccandi periculo, pro quo citat Quæst. 18. à n. 21. & satis quidem efficaciter, quod & à Nobis aliàs dictum, dum statuentes usum licitum opinionis probabilis, exceptionem adhibuimus in casibus, in quibus ex illius usu damnum posset irreparabile resultare, ut in administratione Sacramentorum, & pluribus alijs: cùm certissimum sit eum, qui probabiliter judicat id, quod à longè conspicit, esse feram, non posse in illud sagittam jacere, sicut neque potionem præbere, in qua sit probabile venenum contineri. Sed numquid illud contrarium est Asserto 2. nostro, in quo probabilis opinionis usum dicimus circa materiam præsentem, ut scilicet possit Parochus servitrices iuvenculas adsciscere, ob probabile judicium de gravaminis notabili gravitate? Minimè quidem, quia illorum Scriptorum doctrina generaliter procedit, & ita nulla extante necessitate, aut probabiliter imminente. Neque ibi de turpiter lapso agitur, de quo Asserto 3. sed in ordine ad obligationem ex Concilij Limensis prohibitione ortam, Juris dispositioni conformem. Stante enim turpi commercio jam non humanis legibus, sed divinis regulandum est judicium circa illud, an scilicet urgeant illæ, an verò locum relinquant non damnabili laxitati.
1290
*Et circa casum, de quo egimus, as
P. Cardenas ut faveat.
sentitur P. Cardenas, qui n. 167. affirmat concubinarium, cui famula dat occasionem peccandi, si illa, vel alia omnino necessaria sit domui, ita ut impossibile sit moraliter esse sine aliqua, & certum sit illum non peccare ex speciali affectu erga illam, sed quamcumque famulam denuo admittentem allaturam illi idem periculum, non teneri expellere istam. Ratio est, quia in illis circumstantijs expulsio istius non confert periculum, cùm supponamus idem periculum advenire cum altera. Sic ille, plus quidem concedens, quàm casus proponat, in quo de infirmo agitur, cui omnino servitrices aliquot necessariæ. Et quod de peculiari affectione dictum, à Nobis etiam adnotatum. Pro quo etiam stat Dom. Villaroel Tomo 1. gubernat. in fine præsentis Capitis adductus, & in fine ille Arti. 7. ubi cum Navarro locutus, cujus est verbis etiam locutus Villalobos in Summa Part. 1. Tract. 9. Difficultat. 25. §. 6. Juxta quos post conditiones alias, de quibus non est dubium, quartam addit illam: Que aya alguna notable causa para no se apartar. Quòd si aliqua notabilis caussa ut non separentur. Satis autem notabilis caussa apparet ægri necessitas, ut in sæcularibus docet experientia.
1291
*Sed hoc non sustinet Mag.
Quomodo nonnulli refragentur.
Joannes Martinez de Prado, & eum secutus citatus Mag. Acacius, cui & favere videtur Mag. Sotus, quos ille adducit nu. 13. & 14. dicens neque pro salute, neque pro vita, aut alia re mundi prædictum animæ periculum esse admittendum, quod ex Christi verbis à Nobis adductis probant, & possent plura pro eo congeri. Verùm generale illud assertum vix probabile est, quia communis Doctorum sensus eidem adversatur, quidquid sit de uno aut altero casu. In nostro autem solam probabilitatem contendimus: nam & Nos contra salutis suæ corporalis cum animæ periculis amatores etiam peroravimus, & quidem arbitror Navarro scrupulosior nullus, ut in ejus est operibus cernere: & post diuturnam ac profundam considerationem sic est arbitratus, ut de Auctoribus alijs taceam, exceptis illis contra quos P. Cardenas intolerandæ patronos laxitatis, patrociniumq́ue Doctorum affectantes, ea illis affingentes quæ neque unquam somniarunt. Et quidem Navarri sententiam adduxerat Mag. Acacius n. 9. & eam uti verosimilem proposuerat: & n. 10. sanius esse consilium asserit cum Villalobos, si aliquantulùm differatur absolutio, unde absolutam obligationem non agnoscit, & cum Mag. Prado ad prudentis asserit esse referendum arbitrium, quod ad proximam, de qua ibi occasionem poterat pertinere.
1292
*Jam quod attinet ad confessionem
factam Parocho criminis complici, quam esse licitam cum certis conditionibus n. 57. dictum, pro quo & dati non infimæ notæ Scriptores, validam esse in rigore tenet P. Herincx Tomo 4. Tractat. 4. Disputat. 5. num. 67, Sed suspectam, saltem dum intercedit inter illos mala pec|candi consuetudo: tunc enim præsumptio est violenta de veri doloris defectu, ac propositi. Pro quo adducit Basilium Poncium Lib. 7. de Matrimonio Cap. 38. qui solùm admittit casum extremæ aut gravissimæ necessitatis. Additq́ue in quibusdam diœcesibus subtrahi Confessarijs expressè jurisdictionem super complicem peccati. Quod quidem propter diœcesim Medio
Quid Bonacina.
lanensem videtur præcipuè dictum, juxta id quod testatur Bonacina Tomo 1. Tit. de Sacramento Pœnitentiæ Disputat. 1. aliàs 5. Quæst. 7. Puncto 5. qui à nu. 10. quæstionem agitans invalidam probat esse confessionem, cùm sit illicita, & graviter in ea peccari probet. Sed cùm Mediolani scripserit, & supposita prohibitione cum præfato rigore loquatur, non videtur quidem generaliter decernere, sed pro diœcesi sua. In quo mirari juvat eum ita locutum nu. 10. Vers. Hac ratione: Verùm in hac re, quam nullus hactenus, quem eo legerim, explicavit, nobis confidenter, & indubitanter dicendum est prædictum Confessarium nulla ratione posse virtute Iubilei, vel alterius facultatis reservatorum, socium in Confeßione audire, vel absolvere. Moveor his rationibus. Scilicet ob Concilium 7. Provinciale, & Diœcesanam Synodum XI. addens insuper ex defectu finis, & necessarijs Confessionis conditionibus, quia neque cum pudore & verecundia futura, sed fortè capta inde occasione liberiùs peccandi. Ex quo videtur etiamsi prohibitio peculiaris desit, minimè licitam fore juxta ipsum; licet revera ita discurrat ut de Mediolanensi tantùm diœcesi locutus videatur. Et mirari quidem juvat, ut dixi, sic affirmantem nullum hactenus, quem legisset, rem
explicasse, cùm id in P. P. Suarez, & Filliucio, quos passim locis proximis allegat, legere potuisset. Ille siquidem Tomo 4. in 3. p. Disp. 27. Sect. 4. n. 19. perspicuè asserit nullo jure naturali, divino, aut humano Confessionem hujusmodi prohiberi, & posse à Sacerdote tali sanctè fieri Sacramentum: quod penitus amplexus P. Filliucius Tract. 7. n. 246. Quod autem ita confidenter ac indubitanter procedat, posset quidem ad casum referri in Mediolanensi diœcesi, nisi id, quod est præmissum obstaret, sicut etiam quod habet nu. 15. quidquid etiam n. 13. ubi solius prohibitionis rationem inducit pro resolutione, de qua ibi. Et quidem ex prohibitione ipsa argui potest, & jurisdictionis subtractione; non enim erat necessarium prohiberi, quod ex se non esse licitum indubitanter constabat; neque subtrahi jurisdictio poterat, quæ erat prorsus nulla. Quòd si dicatur, id ita factum propter eos, qui aliter sentiebant: ergo jam quæstio illa erat in mundo, erantq́ue qui assererent & qui negarent. Jam quod ad casum extremæ aut gravissimæ necessitatis præfati Scriptores id adstringunt, alij minimè admittunt, & in PP. Suario & Filliucio id videre licet absolutè & sine illa adeò ingenti restrictione loquentibus, quam & impugnant Joannes Sancius in Selectis Disputat. 11. nu. 16. & Diana Parte 5. Tract. 14. Resolut. 110. & Portel citato Casu. 50. licet nu. 1. urgentissimam necessitatem apponat, circa ejus finem ita scribit.
1293
*Et hoc magis locum habebit, si pona
Quid Portel.
mus casum in Parocho rurali, qui cognovit carnaliter suam Parochianam, quæ non potest urbem vel oppidum adire commodè pro quærendo alio Confessario. Sic ille, in quo & mirandum, quid ibidem habet sic locutus: Hæc opinio, quod sciam, numquàm fuit recepta, immò nec audita extra Mediolanum: & quod notandum est, Bonacina nullum Doctorem pro se in hac materia citat. Hæc doctus Pater: qui in Conlusitano suo, ut Dom. Barbosa loqui solitus, sententiam Bonacinæ invenire potuit, in Patre inquam Fagundez de Præceptis Ecclesiæ in 2. Lib. 4. Cap. 3. nu. 34. antiquiore Scriptore, ubi asserit Confessarios hujusmodi peccaturos mortaliter, validam tamen futuram absolutionem, si confitentes sint ritè dispositæ, ubi etiam de concubinis. Citat autem D. Thomam in Additionibus ad 3. p. q. 20. arti. 2. Sed quidem stantem contra ipsum apertè, sic enim ad 1. scribit: Ad primum ergo di
D. Thomas.
cendum, quòd in tali casu nec Sacerdos debet audire confessionem mulieris, cum qùa peccavit, de illo peccato, sed debet ad alium mittere: nec illa debet ei confiteri, sed debet petere licentiam ad alium eundi, vel ad Superiorem recurrere, si ille scientiam (corrige licentiam) denegaret: tum propter periculum, tum quia est minor verecundia: si tamen absolveret, absoluta esset. Quod enim Augustinus dicit (libro de vera & falsa pœnitentia Cap. 20.) quod non debet esse in eodem crimine, intelligendum est secundùm congruitatem, non secundùm neceßitatem Sacramenti. Sic ibi. Ex quo
Mag. Nuñez.
manifestum habetur non peccare mortaliter sacerdotem: id autem quod de congruitate dicitur, interpretatur Mag. Nuñez Cabezudo ut sit in eo peccatum veniale, quod neque admittit Joannes Sancius. Et verò cùm confessio talis solùm in casu non levis convenientiæ admittenda sit, Confessarius ad illius auditionem inculpatè procedit, unde ut P. Suarez adductus suprà asseruit, Sanctè potest facere Sacramentum. Citat etiam P. Fagundez alios pro suo placito, sed nescio quanta cum fide, nam Sylvester ubi illum allegat, scilicet Verb. Confeßio 1. nu. 16. nihil tale habet, neque alios opus est modò ut diutiùs implicemur, cùm sit satis pro certo habendum quæstionem præsentem, & varios circa illam dicendi modos non esse in Scholis Theologicis peregrinos. Unde & quæstionem etiam agitat Verucelli Tomi 1. Quæst. 162. Dub. 5. Ubi acriter pro negativa parte depugnat, cuius rationibus ex eo fit satis quod resolutio nostra procedat in casu, pro quo inconvenientia ab ipso adducta non adsint, quod non est moraliter impossibile.
§. III.

§. III.

Circa Sacramentum Baptismi. Ad Cap. 4. & Addit. n. 319.
1294
*AN potio Chocolatica esse queat
Baptismi materia citato AdditionũAdditionum loco cum P. Verricelli agebamus, ubi & sic habetur: Vbi non est prætereundum nimis esse rigidam Pasqualigi sententiam, de qua Decisione 77. negantis posse in neceßitate aquis ex floribus expreßis unquam baptizari. Cùm & ipse admittat fieri posse humore stillante ex arboribus Decis. 78. & jure carnium Decis. 79. Sic ibi, admittendo aquam ex floribus expressam esse dubiam Baptismi materiam, & ita in necessitate cum adjuncta conditione penitus applicandam. Contra quod tamen ita scribit P. Cardenas in Crisi Theologica
Vt neget P. Cardenas
Tract. 6. Disput. 46. n. 102. de illo locutus, quem dabimus inferius: Exorbitat sextò in eo, quòd dicat aquam rosaceam esse materiam dubiam Baptismi, cùm certißimum sit eam nullo modo esse materiam hujus Sacramenti. Nam ex definitione Tridentini Sess. 7. Can. 2. habemus aquam veram & naturalem esse de neceßitate Baptismi. Constat autem certißimè aquam rosaceam non esse aquam veram & naturalem, sed aquam artificialem, sive succum rosarum medio calore ignis expressum. Et ita omnes ad unum Theologi tamquam certum affirmant. Sic ille, mirabili prorsus confidentia, exactissimus aliàs, ut erat opus crisim profitenti, Theologicorum sensuum explorator. Ostendendum ergo non ita esse sententiam dictam omnium ad unum Theologorum, cùm extent plures aliter sentientes, quorum dicendi modum uti improbabilem non licet rejectare.
1295
*Esse ergo materiam dubiam Bap
tismi aquam rosaceam, & similes ex floribus aut herbis expressam, & ita in necessitate adhibendam tenent
Joannes Puteanus Professor Regius Sacræ Theologiæ in Academia Tholosana in 3. p. D. Thomæ q. 66. arti. 4. n. 22.
Chamerota de Sacramentis Tract. 2. de Baptismo Cap. 2. Dub. 2. cujus verba adducit Diana Parte 5. Tract. 3. Resolut. 2.
P. Franciscus Bonæ-Spei Tomo 6. Tractat. 2. Disput. 1. n. 27. ubi ita inquit: Attamen in casu neceßitatis adhiberi debere, & posse liquorem quemcumque, de quo prudenter judicatur, seu dubitatur an sit aqua vera & naturalis; immò & aquam rosaceam, succum herbarum, lignorum &c. cùm nondum definitum sit non esse aquam naturalem, & desuper (corrige insuper) aliqui dubitant. Ratio est quia cùm Baptismus sit ad hominum salutem institutus, hominum saluti magis, quàm reverentiæ Baptismi consulendum. Hæc ille, qui in eo quod ad reverentiam attinet, ad liquores aliquos minùs decentes respectum intendit; quòd tamen de aqua rosacea dici nequit, quæ, si revera esse materia possit, nihil in ejus usu, dum necessitas compellit, irreverentiæ videtur admisceri.
P. Angelus Maria Verricelli Tomo 1. Tract. 1 Quæst. 15. ubi pro eo multa.
Fr. Joannes Pontius in Cursu Theologico Disp. 42. n. 11. ubi de quacumq;quacumque aqua, de qua dubitaretur an esset naturalis, & apponit exemplum in aqua defluente ex ligno cùm comburitur, quam non esse sufficientem præmiserat.
D. Joannes Machadus Tomo 1. Lib. 3. Tract. 2. Docum. 2. n. 6. ubi postquam de varijs aquarum generibus, quas insufficientes judicaverat, & inter eas rosaceam, locutus fuisset, generalem tradit regulam, juxta quam omnes præcedentes quæstiones cessant, instantem scilicet necessitatem, quomodocumque de veritate aquæ dubitetur.
Benedictus Remigius in Praxi Parochorum &c. Tract. 5. Cap. 2. §. 1. Ubi non solùm licitum, sed etiam obligatorium statuit præfatum usum.
1296
*D. Josephus Januarius, quem licet P. Cardenas non videatur admodum curare, à D. Caramuele, qui & ejus doctrinam amplectitur, eximiè commendatur, pro quo num. 64. Unde & cum eo, & alijs.
D. Caramuel in Theologia fundamentali num. 1934. Qui & nu. 1812. quæstionem proponens, eam esse philosophicam attestatur, & sic respondet: Secundò rescire à Philosophis (debet) anne aqua odoracea, pluvia, &c. nivalis, glacialis &c. specie differat à naturali? Si differunt, rejici debent: si non differunt, admitti possunt. Sic ibi. Juxta quod cùm adhuc explorata non sit præfata diversitas, non est penitus in necessitate extrema illius usus rejiciendus. Neque obstat id, quod habet n. 164. stat enim inconveniens, quod objicit: posse scilicet aqua præfata fideles uti; scilicet generali usu, & non in urgentissimo necessitatis articulo, sive aqua vera sit, sive non, cùm verba Christi juxta hæreticos ad metaphoricum sensum pertrahantur.
Ægidius Trullench Tomo 1. Lib. 2. Dub. 3. nu. 3. negat aquam rosaceam esse Baptismi materiam: negat item de liquore distillato ex vite, arboribus, aut ex herbis expressa. Addit tamen sic: At quia de hoc est dubium, non videtur improbabile posse in extrema neceßitate conferri Baptismum in hac aqua. Sic ille. Ex quo evidenter sequitur idem dicendum de aqua ex rosis expressa. Quid enim plus habent in ordine ad præsentem effectum herbæ quàm flores, aut flores quàm herbæ?
1297
*Ad Scriptores jam Societatis ve
Auctores Societatis.
niamus.
P. Joannes Præpositus, qui à Diana citatus contra propriam sententiam Parte 5. Tract. 3. Resolut. 2. insignis Theologi honoratur encomio, ita scribit in 3. p. D. Thomæ q. 66. arti. 4. nu. 22. post alia: Charitas in tali circumstantia obligat, ut adhibeamus omne medium, quo fortè poterimus eidem proximo succurrere. Hinc est quod licet ea, quæ Notabili secundo diximus, non esse materiam convenientem Baptismi, sint conformia communiori Doctorum sententiæ: quia tamen de quibusdam aliqui dubitant, ut de aqua rosacea &c. in extrema neceßitate deficiente materia certa, licere in hujusmodi baptizare &c. Ubi licet de licito tantùm usu videatur concludere, ex eo quod de obligatione charitatis dixerat, compertum est illam juxta ipsum extare.
P. Adamus Tannerus Tomo 4. Disput. q. 1. Dub. 2. n. 42. similiter loquitur.
P. Stephanus Bauny Tomo 1. tract. 2. Quæst. 4. Assert. 2. Vers. Infertur 2. & seq. Ubi & juxta doctrinam Reginaldi de obligatione adhibendi medium dubium, illa sub reatu mortalis peccati constringit.
P. Antonius de Escobar & Mendoza Tomo, seu Volumine 2. Problematum moralium lib. 11. nu. 142. post adductas circa casum præsentem oppositas sententias, ita post alia subdit: Igitur si dubitas de aqua an sit vera (distillata inquam ex floribus) & diluendus in periculo existit, nec alia certior ad manum materia subest, aliquando potes, quandoque debes hujuscemodi adhibere materiam, sub conditione tamen. Hæc ille. Ubi distinctio illa circa posse & debere, videtur difficilis. Cùm enim nequeat talis adhiberi materia nisi in periculo, ut ipse statuit, & juxta id currat quæstio, cum licito usu obligatio charitatis urget. Unde apud ipsum ibidem axioma illud omnium consensu receptum: Extrema neceßitas cogit quæque tentare. Et rogo quidem cur quādoquequandoque debeat? Ad quod responderi aliter non potest, nisi reddita ratione periculi: Atqui illa est semper: ergo & semper urget obligatio.
P. Emmanuel Mascarenhas de Sacramentis Tract. 2. nu. 31. ita loquitur: & propter rationes suprà citatas existimo etiam in casu extremæ neceßitatis, si non detur aqua naturalis, posse Baptismum conferri in aqua rosea seu artificiali distillata à succis herbarum, seu in aqua profluente à vite; & ratio est, quia licet communis Doctorum sententia doceat hanc non esse materiam sufficientem: tamen aliqui dubitant de hoc: tum quia dubitant utrùm aqua artificialis differat specie ab aqua naturali: tum quia licet Concilia exigant ad validitatem Baptismi aquas naturales, quales sunt pluviales, maris, fontium, & fluminum: non tamen est definitum hactenus ab Ecclesia in nullo planè casu ullam aliam aquam à naturali non sufficere ad validitatem Baptismi; unde saltem in opinione multorum est materia dubia, qua in casu neceßitatis, deficiente materia certa seu probabili, possumus uti sub conditione. Hæc ille, qui id quod de Ecclesiæ definitione hactenus non extante protulit, ex Joanne Puteano hausit similibus verbis loquente, ut videri apud Dianam potest Resolut. 2. citata. Juxta quæ locus relinquitur opinandi etiam aqua non naturali posse conferri Baptismum in casu extremæ necessitatis: ex ra
Ratio urgens ex similitudine.
tione illa non quidem levis momenti, quòd quidem aqua rosacea majorem affinitatem videatur habere cum aqua naturali, quàm aqua quorumcumque fontium. Unde non apparet verosimile eam pro casu necessitatis Christum Sacramenti omnium maximè necessarii auctorem penitus repulisse. Chocolatum etiam spissum, & potiùs habens rationem cibi quàm po
Quid de Chocolato.
tus, contendit P. Verricelli suprà esse posse Baptismi materiam, id quod ex PP. Coninchio & Palao in simili loquentibus comprobat n. 6. Et quid hoc ad rosaceam aquam? Quis & credat à Christo huic negatum, quod illi concessum, pro significatione mystica adeò ineptam, cùm sit illa pro ipsa tot dotibus decorata?
1298
*Et Pater quidem Palaus in eadem
videtur esse sententia Parte 4. Tractat. 19. Puncto 3. ubi cùm à ratione baptismalis materiæ excludat inter alia aquam rosaceam, seu ex vite, alijsque herbis & floribus expressam, aquam ex sale resolutam, cerevisiam, & jusculum; paulò inferiùs pro casu necessitatis omnia illa admittit: licet autem de aqua rosacea peculiarem non inserat mentionem, illam tamen verbis illis includit: Liquores ex herbis expressos, de quibus similiter fuerat locutus post aquam rosaceam: quam si vellet exclusam, exprimere profectò debuisset: parum tamen consequenter, immò cōsequentiaconsequentia nulla: quid enim habet aqua rosacea ut excludi debeat, cùm aqua ex floribus alijs & herbis expressa, materia habilis habeatur? ut superiùs etiam circa Trullench argumentabamur. Neque alia est mens P. Coninchij circa Quæst. 66. D. Tho. n. 23. dum enim ita concludit: Quia tamen extrema puerorum ne
P. Coninck.
ceßitas cogit extrema quæque tentare, nolim omnino damnare tali materia in ea utentes, donec Ecclesia apertè damnet: id quod ita pronuntiat ad materiam dubiam est apertè referendum, pro qua multa præmiserat, & inter alia, illo improbando Liquores ex plantis aut herbis expressos: quos tamen in urgenti necessitate adhibendos, cum præmissis alijs arbitratur.
1299
*Habemus ergo ex præfatis quàm
Conclusio resolutionis.
immeritò fuerit dictum omnes ad unum Theologos aquam rosaceam non esse materiam dubiam, neque in necessitate usurpabilem affirmare, cùm tantam habeamus impositam nubem testium, quos improbabiliter locutos non erit cordati Theologi pronuntiare; cùm tamen is, quocum agimus, & maturitate judicij, sicut & religione ac sapientia insignis habeatur. Neque contra resolutionem præfatam obstare debet id, quod narrat Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Resolut. 89. la se
Circa peculiarem successum.
gunda,
de Religioso quodam aqua rosacea baptizato; cujus Baptismum fuisse invalidum peculiaribus est signis comprobatum. Non enim constat in sola aqua fuisse defectum, quandoquidem, ut ex narratione apparet, in magna confusione alius potuit error admisceri, sicut revera etiam turbidi illi Religiosi motus aliundè provenire. Unde neque propter successum peculiarem, quem quisque prout libuerit interpretari potest, scholarum est variandus processus, & receptis opinionibus sua probabilitas detrahenda. Dici etiam potest juxta mentem aliquorum ex prædictis Doctorum Baptismum illum fuisse invalidum, quia non fuit casus extremæ necessitatis, pro quo aliter est à Christo provisum. Ad eum modum, quo censent aliqui Balsamum esse necessariam materiam Sacramenti Confirmationis: pro casu autem defectus illius posse assumi, quod revera tale non est, ut de Indico non pauci judicarunt: Ecclesia autem dum aquam naturalem esse materiam Baptismi declarat, verissimum quidem dogma proponit, sed de raro casu non decernit, pro quo necessitas aliter judicare compellit. Pro quo & commodum exemplum occurrit in sacrificio Missæ, quod ex præcepto Christi, & vi institutionis debet sub utraque | specie celebrari, pro quo Doctores apud Dianam Parte 8. Tract. 1. Resolut. 23. & P. Mascarenhas Tract. 5. Disput. 1. Cap. 7. & tamen potest esse casus, in quo sub una specie celebrare liceat, ratione scilicet necessitatis, pro quo videndus Auctor idem: ergo & propter necessitatem credi verosimiliter potest Christum tale aliquid in Baptimo disposuisse, cujus necessitas est maxima comparatione omnium Sacramentorum. Et hæc pro casu prædicto.
1300
*Jam quod attinet ad repetitionem
Baptismi ab Indis administrati confert id, quod habet P. Portel Tomo 2. Casu. 73. & 97. circa baptizatum à Clerico descendente ab Hebræis, posse enim statuit ob vehementem suspicionem: licet Tomo 1. Casu 28. de Religioso agens, qui eo cruciabatur scrupulo, multa afferat, quibus conatur ostendere nullam esse pro repetendo Baptismo obligationem. Et textus quidem Canonici juris pro eo adducens, si revera pro stabilienda hujusmodi positione conducunt, non solùm posse, sed etiam debere à repetitione abstinere convincent. Sed quidquid de illo sit, pro cujus iterato Baptismo magna inconvenientia, de quibus ibi: illa respectu Indorum nequeunt allegari, unde illorum securitati omnimodis consulendum. Et quidem fatetur ille n. 19. citati casus 28. contritionem esse difficilem & de Religioso satis circa res fidei instructo loquebatur. Quid ergo de Indis sit, quibus, si baptizati non sunt, necessaria est prorsus illa ut possint salutem æternam obtinere? & pro hoc faciunt quæ adducit Casu 73. citato. ubi quæ in priori illo 28. dixerat, & obstare possent, rationi conformiùs temperavit. Licet ergo respectu aliorum habere locum possit opinio probabilis, Indorum tamen respectu, (Et idem est, de Æthiopibus) admittendum non est, juxta sæpiùs dicta de exceptione, quando ex illius usu damnum constat eminere. Esse ergo potest probabile puerum ab Indo sacrista baptizatum, verum Sacramentum accepisse: sed opinioni huic non est insistendũinsistendum, quia baptizati periclitatur salus. Cùm ergo Parochus ad iteratam
administrationem accedit, videndum quomodo debeat intentionem suam conformare. Cùm enim judicet baptizatum esse, non videtur quomodo stare queat conditionalis intentio, quæ est propria dubitantis. Sed stare quidem potest hoc modo: Licet judicem te esse baptizatum, sed quia possum in eo falli, si non es baptizatus, Ego te baptizo &c. Ubi quod formam præcedit satis est si mente retineatur. Vel, Ego judico te esse baptizatum: sed quia certè non scio &c. Non est ergo necessarium ut opinativum judicium deponat: neque conditionalis agendi modus dubium statum arguit in operante, nisi quatenus opinio ad dubium potest etiam revocari, de quo dictum alibi juxta Divi Thomæ doctrinam, & eum communiter sequentium. Ubi & observare oportet, ne iteratio Baptismi
Notandum documentum.
scandalo esse possit, ut Indi licitam absolutè rebaptizationem arbitrentur: unde magna cum cautela in eo est procedendum, quod non erit Parocho difficile, si ad hoc ut debet, considerationem adhibeat, suo muneri genuinam.
§. IV.

§. IV.

Circa Sacramentum Pœnitentiæ. Ad Cap. 5. De quo & alibi.
1301
*PRo Indis, quibus ob distantiam ne
quit Parochus confessione audita subvenire, ne dicamus desiderantes confiteri, & pro eo solicitos in æternum damnari, quod non videtur divinæ consonum pietati, ad id, quod præcedenti habetur Capite oportet considerationem revocare. Ibi enim duo Canonici adducti textus Innocentij Secundi & Alexandri Tertij circa duos desiderantes Baptismum, quem tamen consequi non potuerunt, & eos æternam fuisse salutem adeptos Pontificijis Oraculis declaratur. Quia in S. Matris Ec
Cap. Ad Apostolicam.
clesiæ fide & Christi nominis confeßione perseveravit, ab originali peccato solutum, & cælestis patriæ gaudium esse adeptum, asserimus incunctanter. Sic Innocentius Cap. Ad Apostolicam, de Presbytero non baptizato. Si talis continuò deceßisset ad cœlestem patriam protinus evolasset, propter Sacramenti fidem & non propter fidei Sacramentum. Sic Alexander in Cap. DebitũDebitum De Baptismo. Et quis non hinc incunctanter inferret: Ergo & Indus pro Sacramento Pœnitentiæ clamans, similis erit in eadem felici sorte præfatis, qui & in S.
Cap. Debitum.
Matris Ecclesiæ fide perseveravit, & propter fidei Sacramentum: nam & Pœnitentia SacramentũSacramentum fidei etiam est, cùm circa illud egregiè exerceatur, sitq́ue ex Articulis fidei unus, quo credimus Remißionem peccatorum, quod non est tantùm ad Baptismum, ut in Symbolo Nicæno habetur, sed ad Pœnitentiam pariter referendum.
1302
*Contra hoc tamen statim occurrit id,
quod de necessitate contritionis, in qua votum Sacramenti includitur, cōmuniscommunis tenet Theologorum sensus, ita ut non sufficiat attritio, sicut à Tridentino Concilio expressum Seßione 14. Cap. 4. quæ quidem Indis valde comperitur difficilis, de quo superiùs nu. 1300. & quamvis de Baptismo loquentes pro eo magnum extare fundamentum dixerimus, ut cum illius voto sufficiat attritio, circa Sacramentum Pœnitentiæ aliter à Nobis dictum, unde videtur clausa janua miseris clamantibus, sed non au
Vnde illa leniatur.
diendis. Et quid ad hæc? Videtur equidem id, quod de Baptismo dictum ad Sacramentum pœnitentiæ posse extendi. Nam id, quod de Pœnitentia dictum à Concilio, similiter de Baptismo accipiendum, pro quo Seßione 6. Cap. 6. ibi: Ac proptereà moventur adversus peccata per odium aliquod &c. Et nihilominùs locus est, ut attritio cum illius voto incluso aliqualiter in ipsa, & pariter desiderio ejusdem expresso possit non inverosimiliter sufficiens judicari: ergo & pro Sacramento Pœnitentiæ similiter ferri judicium, ut conformiter Sacrorum Canonum determinationibus obsequamur. Non equidem ut in quocumque voto hujusmodi efficaciam dictam debeamus agnoscere: multi enim desiderare Baptismum & Pœnitentiam possunt, cum vera attritione, nec | tamen propterea judicandum est eo tantùm justificandos: sed quando circumstantiæ illæ concurrunt, quæ in prædictis Canonibus reperiuntur, & est pariter in votis Indorum invenire, ne infeliciores sint alijs, cum illis peculiaris indulgentia potius debeatur.
1303
*Sed est quod addi possit magis com
Explicatio alii peculiaris.
muni Theologorum sensui, & divinæ etiam pietati conforme, nullam attritioni majorem virtutem tribuendo. Quòd scilicet Deus attritione in prædictis excitata, ejus intuitu ad tribuendum contritionis actum moveatur, non quidem merito de condigno, sed de congruo, quod in actibus præcedentibus justificationem plures & gravissimi Doctores agnoscunt, de quo & Nos aliàs. In quo quidem nihil occurrit, quod inconveniens aliquod præ se ferat. Et licet contritio difficilis sit, ut diximus, & maximè Indis, in casu autem gravissimæ necessitatis, clamante misero ex cordis intimis, non apparet verosimile non audiendum illum, sed Deum providentiæ suæ opportuna subsidia præbiturum: cùm qualiscumque contritionis gradus sit ad effectum justificationis sufficiens, in quo votum Pœnitentiæ includitur, juxta Tridentini luculentam doctrinam citato Cap. 6. Dici tamen potest hac ratione etiam posse componi, quod citatis in Canonibus invenimus, ut scilicet duo illi, de quibus ibi, contritione justificati fuerint, & sic voto Pœnitentiæ: potuêre enim sicut Nos philosophari Pontifices, & pro eo speciale Spiritus sancti lumen habuisse. Ad quod quidem responderi potest id admittendo, cùm tamen explicatio à Nobis adducta ut verosimilis etiam admittatur, non levi enim innititur fundamento. Non est tamen explicatio præcedens ad revelationem peculiarem referenda: sic enim determinationes tales non fuissent inter Decretales leges constitutæ, in quibus regulæ pro futuris eventibus proponuntur, suntq́ue pariter & doctrinales & decisivæ, & ita non revelationibus peculiaribus, sed juri & rationi conformes, sicut in omnibus alijs est videre.
1304
*Ut autem ex resolutione prædicta
pro negotio morali aliquid eliciamus, addendum illud, quod pro Parochis fuerit opportunum: scilicet propter dicta nihil fore ab ipso Paræciali curæ & diligentiæ detrahendum, sed circa absentes illam, quantum fieri valeat protendendam. Tum quia id exigit muneris talis obligatio, pro quo zelus Dei excubat, neque providentiæ suæ mirabiles dispositiones otio vult deservire Pastorum, sed diligentiæ provehendæ. Nato Christo Angeli Pastoribus apparent vigilantibus, & custodientibus vigilias noctis super gregem suum. Audiunt cælestem nuncium ad nati adorationem provocantem. Dictum factum. Veniunt, vident, adorant, delicijs cælestibus perfruuntur. Et re
Lucæ 2. v. 20.
versi sunt pastores glorificantes, & laudantes Deum &c. Lucæ 2. v. 20. Sed quî hoc fiat, ut invitati, & taliter pasti, ac in puero thesaurum omnem desiderabilem, immò & desiderio superiorem invenientes, adeò celeres revertantur? Ideò equidem quia Princeps Pastorum apparens, curam non patitur pastoralem imminui, licet posset in eorum absentia meliùs quàm ipsi gregem eisdem commissum per Angelos, quorum erat frequentissimum ministerium custodire. Prætereà quando Parochus ad vocantes ire nequit, peculiari cura pro ipsis orare debet, immò & populi orationes adjicere, quandoquidem illi in omnium maximo sunt discrimine constituti, & humanis omnibus destituti auxilijs: unde sicut, si propè adesset, ipsi deberet indesinenter assistere, juxta dicta Cap. 7. ita & circa absentem proportionabilis urget obligatio: quemadmodum circa emolumenta funeralia etiam pro absentibus cura ineluctabilis adhibetur, ut sua sit laus illis, qui sua non quærunt, sed quæ Jesu Christi. Qui tenentur etiam Paræcianos suos op
portunè instruere circa mortis articulum: ut scilicet si accidat ipsos mortis præoccupari periculo, neque habeant cui confiteri valeant proximum Sacerdotem, pro accersendo instent, & de peccatis corditus dolentes ad Confessionem anhelent, ut sic Deus eorum misertus viam salutis ostendat. Cùm enim ad instructionem pro necessarijs ad salvationis felicem effectum teneantur: id quod casum præfatum spectat, inter præcipua computandum. Cùm sit momentum illud à quo pendet æternitas: neque moriendi benè ars tunc possit convenienter addisci, quæ sicut aliæ temporis sicut & studij competentia spatia requirit.
1305
*Quia verò Indi Parochos suos time
re magis quàm amare soliti, circa integritatem Confessionis ordinariam solet esse periculum, unde & videndum quid circa hoc fieri ab illis oporteat, & plures quidem Quadragesimæ tempore aliquem solent Sacerdotem convenienti cum mercede conducere ad ministerium istud adjutorem. Id quod non solùm conveniens, sed obligatorium esse videtur, si id beneficij Parochialis congrua emolumenta permittant. Est enim non solùm verosimile, sed moraliter certum multa in Confessionibus sacrilegia committenda, si adjutorium hujusmodi defuerit: immò & eo stante huic malo non penitus obviandum. Juxta doctrinam in præsenti Capite adductam, sicut & n. 7. satis cōpertumcompertum habetur quantùm urgeant & justitia & charitas, ut bonum animæ Paræciani commodis Parochi temporalibus præferatur. Qui ha
1. Ioan. 3. v. 17.
buerit substantiam hujus mundi, & viderit fratrem suum neceßitatem habere, & clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo? 1. Joan. 3. v. 17. Atqui Parochus habet, ut supponimus, substantiam hujus mundi, & videt fratres suos necessitatem habere, ut scilicet illam in sustentationem adjutoris expendat: ergo si id non faciat, convincitur alienus à Christiana charitate. Si autem sumptus pro tali adjutorio non suppetant, cedendum necessitati, & Paræcianis non solùm obtrudenda licentia ut Confessarios sibi benevisos inquirant, sed & hortamentis utendum, cum ingenua protestatione beneplacentis animi, & nihilominùs promptissimæ ad eos audiendos, si ita placeat, voluntatis. Fuerunt quidem circa Religiosorum Confessarios ita providi Pontifices, ut eorum decreta satis nota manifestant, caventes, quod | humanum est, ne in Confessionibus Prælatis faciendis aliqua cum Sacramenti injuria taceantur. Quid ergo de Indis sentiamus oportet, si ad unius Parochi adeundum tribunal compellantur? Agat ergo Parochus quantùm in se est, ut præfato occurrat malo, & eo erga accedentes se gerat modo, ut illi paternum, immò & maternum affectum recognoscant, petito à Deo peculiari auxilio, ut Sacramenti adeò pretiosi administratio ita procedat, ut quod in salutem est omniũomnium institutũinstitutum, in nullius fatale præjudicium convertatur. Ubi non subtrahendum verissimum juxta ac elegantissimum testimonium P. Josephi Acosta Libro 6. de procuranda Indorum salute Cap. 15. sic scribentis: Quibus ex rebus facile intelligere possumus,
P. Iosephus Acosta.
quòd plurimi Indorum malignè Sacramento Pœnitentiæ abutantur, non sinceras, neque integras peccatorum confeßiones facientes, sed fuscatas ad speciem, & mutilas, non tam ad ipsorum referendum esse malitiam, quàm ad Parochorum sævos mores, & imperiosam quamdam austeritatem, qua infirmum & scabiosum pecus fastidiunt, & calce abjiciunt: qui errantes oves funda potiùs & baculo terrent, quàm sibilo levi colligunt, immemores prorsus illius magni pastoris, qui dixit: Sibilabo eis,
Zachar. 10 v. 8.
& congregabo illos, quia redemi eos. Hæc vir ille, quo non præstantior alter, sive Indicarum rerum notitia, sive maturitate judicij, sive nobilium scientiarum apparatu, rem eamdem indecursu citati Capitis gravissimè & elegantissimè prosecutus. Ubi & pro eo, quod ad mortem spectat sic locutus: Quid oro est, cur Indus, cùm ita ægrotat, ut mortem sibi impendere existimet, ultro accersit Parochum, & intimas conscientiæ plagas exponat? Profectò fidem satis Indus, cùm fingere nihil est opus, ostendit. Quod si sanus & salvus hominis asperitatem, & minùs sibi æquum animum minimè offenderet, faciliùs ac libentiùs res ipsas, ut sunt, proditurus esset. Sic idem.
§. V.

§. V.

Circa alia Sacramenta. Ad Cap. 6.
1306
*MUlta de illis in Auctario, unde hoc
loco properandum. Et circa Communionem pro Viatico administrandam observandum est ea, quæ in Ritualibus Romano & Indico circa illam disponuntur, & ad apparatum spectant in domo infirmi futurum, sæpè non posse penitus adimpleri, eo quòd IndorũIndorum habitacula adeò augusta & incommoda sint, ut locus præfatis esse non possit. Non tamen proptereà administratio omittenda est, etiamsi Parochus semper sit in manibus SS. Sacramentum habiturus. Circa quod ita scribit Doctor D. Petrus Aingo Ezpeleta in Selectis & practicis Resolutionibus de casibus occurrentibus tempore mortis Tract. 6. Resolut. 72. nu. 9.
Doctor Ezpeleta.
post notanda aliqua circa administrationem cum alijs circumstantijs. Quòd si ægrotus existat in loco sordido, adhuc est communicandus, curando quoad poßibile fuerit, ut locus, in quo degit ægrotus, mundetur & ornetur: caussa autem defectus munditiæ & ornatus non est infirmus sine viatico deserendus: his enim & majoribus humilitatibus Christus Dominus ob nostram utilitatem se subjecit, volens sub speciebus Sacramentalibus nobiscum manere, & se nobis in cibum præstare, & exemplo & imitatione illius Parochus, & alius quicumque Sacramentorum minister prudenter & patienter debet tolerare incommodum itineris, fœtoris, & aliorum paßim occurrentium in exercitio administrationis Sacramentorum. Sic ille, subdens statim eximium circa hoc S. Caroli Cardinalis exemplum. Et quidem si in Parochis is esset, quem talia exempla provocant, zelus circa decentem administrationem, curare quidem de
Vtilis animadnersio.
berent, ut habitationis indignitas cum decenti posset administratione componi, si videlicet juxta domus ostium mensa cum ara & Corporali pararetur, aut saltem cum Corporali supra mappam mundam: quod equidem sine considerabili posset labore præstari, & ita omissione non fuerit mirum si dicamus Parochorum conscientias aliquatenus prægravari. Poterit etiam interioris ornatus defectus vitari, si infirmus in ipso constituatur introitu: quod est perquàm facile Indis, cavendo quantùm est ex parte Parochi ne commotione acceleratio mortis accidat, & irregularitatis scrupulus suboriatur. Non erit autem pro illo momenti alicujus fundamentum, si Parochus dicat ijs, qui ægroti curam gerunt: Videte an poßit juxta portam constitui. Et illi adhibita moderatione constituant, minimè illo renuente: nam & in Ecclesiam se adduci multoties faciunt Viaticum recepturi. Quod quidem à Parocho neutiquam innuendum: quidquid illi bona fide faciant, sicut & ipsorum in eo Christianæ pietatis officio laudabiles adjutores, quale neque solent uxores ipsæ recusare.
1307
*Circa Extremam unctionem habe
tur hæc forma in Rituali Indico quinta ordine: Per istam sanctam Vnctionem ✝, & suam pijssimam misericordiam, parcat tibi Deus quidquid peccasti per linguam, vel os. In qua quidem quod per linguam dicitur videtur sufficiens, & ita quod de ore additur superfluere: quemadmodum & quod de ore dicitur, esset sufficiens, etiamsi de lingua nihil diceretur. Siquidem lingua peccari potest inordinato gustu, & locutione: sic enim à sapientibus definitur: Est pars corporis nobilißima, voci formandæ, dignoscendisque saporibus destinata. Id quod experientia est ipsa manifestum. Os item & locutioni ac gustui subservit, utpote intra quod & lingua, & sensus gustus continetur. Et circa prius frequentissimus Scripturæ sacræ usus. Deuter. 32. v. 1. Audiat terra verba oris mei.
Daniel. 7. vers. 8. Os loquens ingentia. Sicut & apud alios.
Seque celebrari quolibet ore sinit
Iuppiter.
Ovidius Eleg. 4. lib. 4. Epist.
Ovidius.
An erit qui velle recuset
Os populi meruisse &c.
Persius.
Persius Satyra. 1.
Circa gustum autem non aliter Joan. 19. v. 29. & 30. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo
Ioan. 19. v. 29.
circumponentes, obtulerunt ori ejus. Cùm ergo accepisset IESVS acetum &c. Apocal. 10. v. 9. In
Apoc. 10. v, 9.
ore tuo erit dulce tamquàm mel. Et erat in ore meo | tamquàm mel dulce, v. 10. Virgilius Lib. 4. Georgicor.
Asper in ora sapor.
Cicero Lib. 2. de nat. Deor. Gust us habitat in ea
Virgilius. Cicero.
parte oris &c. Quæ cùm ita sint, videndum ut possit forma prædicta sustineri. Et quidem aliquando formis solet addi aliquid, quod ad expressiorem significationem conducit, ut in forma absolutionis, in forma consecrationis calicis, & Ordinum quorumdam. Id quod in præsenti non videtur locum habere, quia os linguæ additum nihil diversum videtur importare. Sed verò licet revera ita sit, ut quocumque ex præfatis posset forma consistere propter dicta, ex intentione Pontificis potuit res ita disponi, ut linguæ ea tantùm delicta designata censeantur, quæ ad locutionem reducuntur, Oris verò, quæ alterius. generis esse queunt. Sed an ita dispositio processerit, non est penitus exploratum: neque Rituale dictum ejus esse videtur auctoritatis, ut ad distinctionem dictam uti irrefragababilem teneamur. Sicut neque ad alias hujus Sacramenti formas, quæ ante Rituale Pauli V. in diversis Provincijs usu vetustate firmato prævalebant, in quibus licet aliquid minùs conveniens extaret, in substantia tamen non erant errores ullatenus tolerandi, quod & de forma præfata dicendum, juxta explicationem datam procedente.
1308
*Sed quid si alius fuit sensus? & potuit
quidem revera esse, & valde notabilis circa illum difficultas. Constat enim ore posse multipliciter peccari, non solùm quidem locutione, ut est planum, neque solo gustu, sed oculis, sannis, injuriosa sputatione, illusoria apertione, sibilis indecoris, & sic aliter Potest ergo id quod de ore additur, ad omnia prædicta extendi delicta. Atqui hoc aliàs non videtur Ecclesiæ menti conforme: quandoquidem in Rituali Romano solius gustus & locutionis habetur mentio, unde ad hæc duo tantùm debet Ministri intentio dirigi, cùm se debeat Ecclesiæ sensui conformare. Aliunde autem insurgit circa limitationem illam difficultas. Cùm enim Sacramentum hoc ad omnium peccatorum tollendas reliquias tendat: immò & peccata ipsa, juxta receptissimum sensum, de quo Tomo 2. Problematum n. 1865. & 1866. Oportuit quidem ut in ipsius forma id expressum, aut saltem aliquatenus designatum haberetur: quod tamen limitationes dictæ non admittunt. Et
quid ad hæc? Illud quidem in primis, licet Sacramentum sacręsacræ Unctionis pro peccatorum omnium remedio sit dubio procul institutum, non ideò opus fuisse ut partes omnes, quibus peccare homines possunt, ungerentur, sed quasdam, quarum unctio ad alias posset extendi, juxta instituentis destinationem, propter aliquam connexionem. Cerebrum quidem non ungitur, ubi tamen interiorum sensuum sedes, & peccatorum frequentissima instrumenta: quia tamen cum sensibus omnibus, qui in capite resident, suam habent connexionem, ad eosdem etiam spectat unctionis virtus, & quidquid per cerebrum est delictum unctionis beneficio reparatur. Unguntur renes propter ardorem libidinis, & unctionis hujusmodi efficacia ad eam pertingit partem, in qua, ut ait D. Bernardus Sermone 1. de Circumcisione Domini, regnat additamentum Leviathan, habent enim partes illæ suum etiam nexum dispositione naturæ mirabili. In unctione manuum etiam tale aliquid observandum, quandoquidem sensus tactus omnis corporis pertes comprehendit. Sicut autem unius partis unctio ad aliam se potest extendere, ita etiam de parte, quæ ungitur, sentiendum, ut licet in illius unctione actus præcipuus exprimatur, ad omnes extendi debeat, qui in illa esse cum delicto possunt. Et juxta hæc procedit Ecclesiæ intentio, quia & Christi. Unde cùm locutio tantùm in linguæ peccatis exprimitur, alia etiam intelligenda veniunt, quæ per illam committi quandoque accidit, & ad gustum non spectant, cujus delicta etiam specialiter designantur. Cùm ergo Ecclesiæ intentio & consequenter Christi ea sit, nihil contra illam præstat, qui, ut vidimus, præfatam formāformam juxta sensum adductum assumit; cùm aliàs ejus animus talis sit, ut nullo modo velit à sensu Ecclesiæ, quicumque ille fuerit, deviare. Poterit ergo Rituale dictum, quoad hoc in usu haberi, dum alius non suppetit. Sed quidem cùm adeò sit facile formam ex Romano transcribi, debet id Parochus sic agere, stante obligatione, de qua n. 19. & 50. ubi & animadversio præsens. Et quis negligentiam circa illud non damnabilem arbitretur?
1309
*Circa Sacramentum Matrimonij
occurrit difficultas ex ritu, qui habetur in Praxi Indica, seu Rituali pro administratione Sacramentorum fol. 58. Præsentes enim coràm legitimis testibus sponsos sic Parochus alloquitur: Señora N. otorgase por muger y esposa legitima por palabras de presente del Señor N. que aqui està presente, como lo manda nuestra santa Madre Iglesia Romana?
Resp. Si otorgo.
Quierele por su marido y esposo legitimo?
Resp. Si quiero.
Recibele por su marido y esposo.
Resp. Si recibo.
Et statim ad sponsum.
Señor N. otorgase por esposo y marido legitimo por palabras de presente de la Señora N. que està aqui presente, como lo manda nuestra santa madre Iglesia Catolica Romana?
Resp. Si otorgo.
Quierela por su muger y esposa legitima?
Resp. Si quiero.
Recibela por su esposa y muger?
Resp. Si recibo.
Post hæc jubet Parochus ut sponsus manum dexteram super dexteram ponat sponsæ, & sic stantes benedicit dicens: Ego vos in Matrimonium conjungo in nomine Patris & Filij, & Spiritus sancti. Ubi quidem superfluæ videntur interrogationes iteratæ. Cùm enim in priori totum id expressè contineatur, quod in sequentibus additur, ad quid aliæ? Non enim tantùm se velle contrahere ait sponsa, sed reipsa tradit per verba de præsenti: sicut & sponsus: unde etiamsi nihil prætereà addatur, Matri|monium absque ulla dubitatione constabit Et ut ea, quæ ad sponsam spectant, non videantur alicui obnoxia inconvenienti, eo quòd ipsis non conficiatur Sacramentum, sed pars illius sint, ubi non potest nocere repetita conjugalis traditionis expressio: in ijs tamen, quæ ad virum pertinent, secus habet. Si enim post priorem illam protestationem aliud pariformiter juxta ritum receptum addatur, & ratione alicujus eventus inopinati, additio non extet, sicut in simili aliquando accidit, poterit circa Matrimonij valorem oriri dubitatio, & caussa litibus agitari. Præterquàm quòd videtur injuria fieri Sacramento, dum veluti pars formæ additur, quod revera tale non est. Quòd si non forma, sed materia esse dicatur, idem est inconveniens.
1310
*Id quod ex ritu juxta Rituale Romanum apertè convincitur, in quo una tantùm pro sponso interrogatio est, & pro sponsa altera in hunc modum: N. Vis accipere, N. hîc præ
Rituale Romanum.
sentem in tuam legitimam uxorem juxta ritum sanctæ Matris Ecclesiæ? Respondeat sponsus Volo. Mox Sacerdos sponsam interroget: N. vis accipere N. hîc præsentem in tuum legitimum maritum juxta ritum sanctæ Matris Ecclesiæ. Respondeat. Volo. Licet autem addatur quod à Nobis est observatum circa laudabiles consuetudines & cæremonias, pro diversis Provincijs, id quidem non videtur circa præsentem admittendum ob rationes dictas, unde & usus Ritualis Romani penitus adhibendus. Et verba quidem illa Parochi: Ego vos &c. satis conformia sunt Rituali Romano, & quem habere commodum sensum possint communiter à Doctoribus explicatur, juxta quod & Nos Tomo 2. Problem. nu. 1369. non ita alia, quæ dici posse in Rituali Indico asseritur, sequentia inquam; Et ego ex parte Dei Omnipotentis, & Apostolorum Petri & Pauli, & Sanctæ Matris Ecclesiæ, vos matrimonio conjungo, & istud Sacramentum inter vos confirmo, in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. Ubi quod ex parte SS. Apostolorum dicitur, videtur incongruum, quia eo in ministerio nullus illorum adhibetur influxus: etsi ad invocationem referatur, juxta dicta citato n. Vers. 1. inepta est sanè locutio, dum ex parte dicitur. Jam quod additur de confirmatione Sacramenti, supponit quidem illud; & Sacramentum quod jam est revera tale, non indiget confirmatione, quæ videtur illi robur & perfectionem substantialem impertire. Et licet juxta plurium Scriptorum sententiam, de qua n. 1367. ea possit vis Parochi verbis adscribi, ut rationem formæ habeant, quia tamen receptissimus Theologorum sensus contrarius adstat, id quod de confirmatione dicitur, non videtur admittendum. Nihilominùs non est talis modus loquendi damnandus, quia congruus illi potest sensus assignari, sicut verbo Conjungo. Et etiam propter dicta ibidem de forma accidentali.
1311
*Est autem circa ritum utrumque
non levis difficultas: Nam ut doctè tradit P. Ægidius de Sacramentis Disput. 24. n. 32. Omnis contractus onerosus habet duplicem oblationem & acceptationem, V.Verbi g.gratia, in emptione ab una parte offertur pretium, ab altera parte res empta, & utrumque à contraria parte acceptatur. Sic in Matrimonio vir tradit suum corpus, mulier verò suum, & uterque alterius oblationem acceptat. Itaque debet in utroque saltem virtualiter esse duplex consensus, unus qui habeat rationem traditionis, & alter qui habeat rationem acceptationis: & signa externa debẽtdebent utrumque explicitè vel implicitè significare. Sic ille. Tunc sic. Ergo juxta ritum omnino necessarium post traditionem unius conjugis debet acceptatio alterius subsequi, & signo aliquo significari. Atqui non ita videtur in ritibus, de quibus dictum, res se habere: unus enim conjux corpus offert, alter offert pariter & acceptat: nullum est autem signum, quo prior conjux oblationem ab altero factam acceptet. Unde & videtur non obstante oblatione, posse non acceptare, & ita claudicare contractus, ac revera non consistere Sacramentum. Ad quod quidem ex dictis à præfato Scriptore
Doctrinalis enodatio.
videtur exactam posse reddi difficultatis solutionem, quatenus ille signum saltem implicitum sufficiens fore pronuntiavit: tale autem est dum recognoscens conjux post sui corporis oblationem, alterius oblationem pariter & acceptationem, nihil contrarium agit, sed uti conjugem se gerit, ac Parochi benedictionem suscipit, annulum de manu Sacerdotis post benedictionem ipsius acceptum digito uxoris imponit: vel si à sponsa ritus incœptus, idem sanè est, dum & benedictionem accipit, & digitum annuli impositioni porrigit. Quod si annuli cæremonia deficiat, in præcedentibus sufficiens profectò est acceptationis significatio, & ita acceptatio non est ad cæremoniam dictam secundùm quod necessaria est ad Matrimonij substantiam revocanda: siquidem ante illam jam est perfectum Sacramentum, nisi quatenus illam præcessisse eo indicio apertè denotatur. Et ita dicendum ubi primùm conjux post alium interrogatus consensum plenarium exhibet audiente alio, in illo acceptationis sufficiens signum etiamsi taceat, deprehendi: hic enim maximè verum habet quòd qui tacet, consentire videtur, quando scilicet id agitur, quod ipso volente & postulante fit: in ipsa enim postulatione non retractata acceptatio continetur, unde mora taciturnitas non est, quæ in hoc non admittitur Sacramento; sed voluntas moraliter manifesta: unde & Parochus statim benedictionem confert, id dicens, quod jam præmissum. Notissima est Iuris regul. 43. in 6. quòd qui tacet, consentire videtur. Id quod in favorabilibus currere exponunt communiter Scriptores, ex quibus complures congerit Dom. Barbosa Axiomate 217. in Tractatu de illis. Nihil autem ita favorabile quàm id, quod quis expetit, dum juxta votum offertur, ut in casu præsenti, pro quo hæc satis.
§. VI.

§. VI.

Circa Altaris ministerium. Ad Cap. 9.
1312
*NVm. 109. error extat typographi
cus non dissimulandus, dum de Regibus profertur, quod ad Reginas spectat, & aliquid omissum, quod sensum confundere videtur, unde sic legendum: In quo quidem, ut de Reginis non loquamur, quia earum alia est ratio, quibus & Pontifices plus indulgent, virorum contemplatione, erga res Ecclesiæ benevolas habere conveniens arbitrantes, nimia videtur licentia præsumi &c. Ubi quidem de Patenæ usu est pro conferenda pace Proregum uxoribus, cui abusui jam locum non futurum admonui ibidem, quia id generali est Regij Indiarum Consilij rescripto sublatum. Sed quid peculiari in casu, qui revera accidit, si Proregi in sacris Officijs assistenti ex improviso, non habeatur ad manum instrumentum aliud pro pace præter Patenam, ab ea quidem distinctam, qua Sacerdos utitur, eritne licitum illius usus, ne Proregis incurratur offensio, & honoris illud singulare officium cum nota assistentium omittatur? Ita quidem nonnullis visum, & non inverosimiliter, quia licet juxta dicta nu. 112. id videatur indecentiam aliquam præ se ferre, non ea tamen adeò manifesta est, ut circa id viri pij & docti peccatum aliquod deprehenderint, longo illo usu ante rescriptum Consilij Indici illum prohibentis. Licet enim Patena res sacratissima sit, non usui alicui profano adhibetur. Sed osculanda summa cum veneratione à Principe gubernatore defertur, qui & eam posset extra Missæ sacrificium osculari. Ad prohibitionem ergo gravitas obligationis videtur penitus revocanda. Atqui pro casu tali ea non videtur urgere propter adductas rationes, ex quibus rationabilis interpretatio potest sine ulla temeritate fundari, communium circa hoc regularum applicatione. At in casu prædicto etiam aderat Proregis uxor, cui & impartita Pax, & quid si contingat aliàs quidquam simile? Usus quidem obtinuit, ut erga illas omne id fiat, quod erga viros, in thurificatione, Evangelij delatione, & Pacis impartitione: unde & pro casu dicto juxta dicta nu. 114. discurrendum: ubi quidem non ex contemptu sacrorum rituum agitur, sed potiùs ex peculiari erga ipsos veneratione, licet aliquantulùm humanorum respectuum misceatur. Novem Auctores, & non cuntemnendæ auctoritatis apud Leandrum Tomo 2. Tract. 8. Disp. 5. Quæst. 35. affirmant posse Sacerdotem bis Missam celebrare, si in fine dictæ superveniat Episcopus aut Princeps: quod licet communissima sententia non admittat, non est tamen probabilitate penitus destitutum. Censent ergo personæ Principis adeò esse deferendum, ut propter illũillum id pręstaripræstari possit, quod est tantopere majoris momenti, quàm Patenam ad largitionem Pacis, unicæ inquam Cæremoniæ, in casu necessitatis adhibere.
1313
*Et prædicta quidem ad Indorum
Parochum minùs spectant, cùm rarò Proreges in eorum Ecclesijs Missarum officijs assistant; sunt autem occasione eorum discussa, quatenus ad ipsos pertinet modus in Missæ celebratione servandus coràm Prætoribus, ne, ut dictum nu. 108. in fine, illis conniveant nec difficiles experiantur salarij sibi reddendi solutores, aut aliàs adversantes. Habent enim & illi frequenter secum uxores, quas uti Principissas
student, & fortè etiam uti Reginas pertractari. Et ut ad Proreges revertamur, non ante annos plures, cùm eorum unus funerali officio, in quo adstabat Archiepiscopus, pariter interesset, videretq́ue illi thurificationem impensam post offertorium, sibi autem non impendi, pro eo expostulavit, & Archiepiscopum ut sibi illud redderetur officium acriter requisivit, unde factum ut aliquantulùm retardarentur officia, & inter adstantes admiratio cum murmure ex non agnita caussa funderetur. Sed cùm Archiepiscopus id, quod erat actum, juxta legitimos Ecclesiæ ritus procedere respondisset, Principis indignatio deferbuit, & sacrificium est debita cum tranquillitate peractum. Et ritus quidem legitimus habetur in Cæremoniali Episcoporum, dum Lib. 2. Cap. 11. in quo de Episcopo solemniter celebrante pro Defunctis, sic enim ibi: Imponet tamen post Offertorium Episcopus thus in thuribulum, more solito, cum benedictione. Per interceßionem &c. & thurificabit oblata & altare, & demum ipse so
Cæremoniale Episcoporum.
lus thurificabitur. Sic ibi. Sequenti autem Capite sic habetur: Ad Offertorium Episcopus more solito, ministrante naviculam Presbytero aßistente, imponet thus in thuribulum dicens, Per interceßionem &c, & thurificatis oblatis & altari, thurificabitur celebrans à Diacono, & Episcopus à Presbytero aßistente, more solito. Tantùm illic. Et quod de non thurificandis alijs celebrante Episcopo decernitur, in Missa coràm ipso pariter observandum, quia eadem norma in omnibus servanda præscribitur. Cur autem cùm
non thurificantur alij, Episcopus tamen thurificandus sit, ex eo habetur, quia thurificatur celebrans, & EiscopusEpiscopus cum illo quadam ratione concelebrat; unde cum cappa facit Confessionem cum celebrante: cumq́ue & ipse thuris benedictionem perficiat, debet illius participatione pariter honorari. Quod quidem licet non explicent de hujusmodi materia agentes, videtur Ecclesiæ menti penitus convenire: & pro dictis juxta Cæremoniale Clementis VIII. stat etiam R. P. Michael Bauldry in Manuali sacrarum Cæremoniarum circa librum 2. Cæremonialis Cap. 11. & 12. Ex quo infertur circa illa nullam factam mutationem. Erit autem à ratione alienum, si contendant Proreges thurificationem sibi in Missis præfatis exhibendam, quæ & Ecclesiasticis omnibus, & Choro assistentibus denegatur, ac pro eorum libitu stabilitos jam diu sacros ritus pro divinis officijs immutari.
1314
*Circa quod novus quidem cœpit
abusus introduci, quòd scilicet Diaconus Evangelij librum osculandum Proregi deferens, sicut & thurificaturus, & Pacem daturus | procedens reverentias faciat more aulico, etiam genuũgenuum flexione trigemina. Quod quidem manifestissimè Cæremoniali adversatur, sic enim Lib. 1. Cap. 30. præscribitur: Semper tamen Cap
Cæremoniale Episcoporum.
pellanus, sive Evangelium, sine Pacem deferens observet ne ullam priùs reverentiam faciat versus Episcopum, aut alios, quàm librum, aut instrumentum Pacis osculandum præbuerit. Sic ibi. Cùm autem reverentiæ solùm ante deosculationem prohibeantur, licebit post illam in ipso discessu reverentiam aliquam inclinatione capitis & pectoris moderata, sine genuflexione tamen exhibere. De thurificatione autem cùm nihil dicatur, videtur reverentia permitti, & poterit stare aliquantulùm ante thurificationem, & immediatè post ipsam. Ratio autem discriminis est, quia Librum Evangeliorum apertum deferens summæ Venerationis Minister est; unde ipsi potiùs exhibenda est reverentia, quæ & Evangelio ipsi exhibetur, ac proptereà deosculandum deferatur. Cùm instrumento Pacis etiam accedens, quasi Christi legatum agit, cujus & verbis loquitur. Non ita cùm thuris ministerio utitur, neque enim thuribulum in se quidquam habet sacrum, propter quod reverentia debeatur, sicut habet Evangelium, & Pacis instrumentum. Est quidem thus in thuribulo Deo sacrum, sed respectus ille talis non est, ut adorationem mereatur; neque enim res quælibet Deo consecrata illam promeretur, licet debeat religiosè tractari. Deo enim debetur latria, hyperdulia Virgini, dulia Sanctis, & ijs, quæ illos repræsentant, aut aliquomodo ad eos spectant, aut quidquam eorum sunt: quod de Deo eatenus dici potest, quatenus factus homo, & sic ea, quæ illius aliquomodo sunt, adoratione reddidit digna ad supremum gradum pertinente. Quæ ergo talia non sunt, etsi sacra, ad orationem neutiquam promerentur. Et quæ de Proregibus dicta sunt, Indorum Parochi sibi cum proportione accommoda dicta intelligant, ut Prætoribus & gubernatoribus caveant indignis humiliationibus se contemptibiles, dum sacra tractant ministeria, pręberepræbere. Decet potiùs in his sanctè esse superbos, superbia illa, de qua Dominus Isaiæ 60. v 15. Ponam te in superbiam populorum. Ubi de con
Isai. 60. v. 15.
versione Gentium, ut præclarè D. Hieronymus, & Ecclesiæ gloria, quæ curvari debeat nemini, cùm tamen eam sint gloriosissimi omnium curvis genibus perculturi. Et venient ad te curvi filij eorum: qui humiliaverunt te, & ado
v. 14. & 16.
rabunt vestigia pedum tuorum. v. 14. & suges lac Gentium, & mamilla regum lactaberis v. 16. Quomodo autem superbia non inflatum & insolentem animum, præ se omnia despicientem, sed excelsum & magnanimum cum debita tamen erga Deum, & ejus ministros subjectione designet, ex P. Gaspare Sancio abundè poterit Lector haurire, apud quem eruditionis multùm, dum Nos paucis erga sæculares Parochos dictis ad Religiosos properamus.
Loading...