CIRCA TITULUM XVII. De Religiosis Parochis.

§. I.

§. I.

De convenientia Paræcialis curæ in Religiosis, & gradu obligationis circa administrationem. Ad tria priora Capita.
1315
*CIrca convenientiam in eo,
Circa convenientiam judicium.
quod scripsi, persisto. Si Religiosi non sint jam necessarij, expedit curam hujusmodi alijs relinqui. Pro quo juvat testem omni majorem exceptione auscultasse, Patrem scilicet Josephum Acosta Lib. 5. de Procuranda Indorum salute Cap. 16. ubi post inconveniens frequentium inter Episcopos & Religiosos rixarum, dum exemptionem isti suam, illi jurisdictionem conantur de
P. Iosephus Acosta.
fendere, circa quod gravissimè & eloquentissimè discurrit, & ita subdit: Alterum verò meo judicio non isto inferius (detrimentum) in ipsosmet Regulares recurrere sentio ego; immò verò sentiunt & gemunt ipsi, quorum prudentißimus atque optimus quisque copiosè deploret propter susceptas Parochias Indorum Religiosorum Ordines esse collapsos, atque inde & disciplinam extenuatam, quod certè dolendum est. Siquidem hi auxiliares à Chri
Prov. 6. v. 1. & 4.
sto Domino dati sunt, ut fidem, juxta Sapientem, pro amico spondentes, ex officio habent quod sequitur, festinare, discurrere, amicum suscitare, ut debito satisfaciat &c. Et sic cùm sentiat vir tantus, ita post alia subscribit: Quamobrem si Sacerdotes sæculares & merito & numero pares Indorum Parochijs invenirentur, fortaßis esset magis èex re Indorum, ut Religiosi nostro muneri non deessemus, sed Parochis ipsis atque Episcopis auxiliares manus præberemus, & cum summa eorum benevolentia verbum Dei inter Indos disseminaremus, atque eos audiendis Confeßionibus, ceteroque omni officio prosequeremur. Quòd si hoc universè fieri nequit, ut certè nequit: profectò qui ex Religiosis hoc instituti genere militare possunt, omninò plurimùm caussæ Indorum conferre putandi sunt. Hæc ille. In quibus notandum illud Fortaßis: noluit enim prudentissimus Magister multorũmultorum se judicio aliter fortassis sententiũsententium prorsus opponere: cùm tamen ex præmissis absolutior alia consequentia elicienda videretur. Item & quod subdidit, Vt certè nequit, ad illa est tempora referendum, in quibus scribebat ante centum ferè annos, cùm secularium Sacerdotum numerus esset exiguus, qui posteà nimium quantùm excrevit, cùm tamen Indorum numerus fuerit incomparabiliter imminutus. Stat ergo quod à Nobis dictum, si & merito & numero pares inveniantur: Sed quando hæc erunt? An modò? Videant alij. Et cessaverint illa tantopere deplorata religiosæ disciplinæ detrimenta.
1316
*Circa Societatem autem nostrānostram Scrip
Quid circa Societatem.
tor idem per quatuor sequentia Capita mira dicendi majestate ac judicij maturitate discurrit, & concludens non admittendas Parochias nisi in urbibus Hispanorum, aut prope illas, ubi qui assistunt subjecti esse Rectori Collegij possint, & in illius oculis, qui ut & sibi & officio satisfaciant, facilè curent. Et in Provincijs etiam Indorum frequentioribus, in quibus & constitui Collegia possunt, de quo Cap. 20. & de quo à Nobis actum alibi. Juliensis autem Doctrina etsi Collegium non sit, sed Residentia, in ea tamen more Collegiorum vivitur, quatuor Parochiarum Curionibus in una conviventibus domo, & extra ipsam minimè pernoctantibus, & sic longè à negotio perambulan
Psal 90. v. 6.
te in tenebris, de quo Psal. 90. v. 6. ubi D. Hieronymus legit: A peste in tenebris ambulante. Et D. Augustinus gravem, sed occultam tentationem exponit. Et ita revera accidit, ut in tenebris, in nocte, quando eorum absunt oculi, qui esse custodiæ possint, gravis, immò & gravissima, pestifera sanè, & ita plena periculo soleat urgere tentatio: unde momenti maximi cautio est, ut Religiosi, quantùm fieri possit, minimè extra religiosa claustra pernoctent. Et hoc in Religiosis Societatis vir ille cavendum optabat eximius, quod & est ab ipsa solerter accuratum. Quamquàm & diaboli inveteratæ invidiæ, & hominum fragilitati, nihil est unquam satis tutum. Verùm in re ardua, atque undique difficultatibus plena, quæ à periculo longiùs absunt, ea pro tutis consilia reputari debent. Clausula est postrema præfati discursus: nam & esse potest sagitta volans in die, & incursus Dæmonij meridiani. Sed est pro vitandis eorum ictibus scutum protegentis veritatis: Scuto circumdabit te veritas
v. 5.
ejus. v. 5. Illa inquam veritas juxta D. Bernardum Sermone 6. in eum Psalmum, quæ ex ore Christi procedens ritè perpensa cum ejusdem gratia securitatem potest fideli Evangelij Ministro præstare: Quid prodest homini: si mundum
Matth. 16. v. 26.
universum lucretur: animæ verò suæ detrimentum patiatur? Matth. 16. v. 26. Quod quidem non ad lucrum est tantùm temporalium bonorum referendum, sed ad spiritualium etiam ad alios pertinentium. Ut graviter P. Acosta supra Cap. 19. alijs etiam Scripturæ testimonijs adductis, si videlicet quis mundum Deo lucretur universum per ipsius conversionem: nihil enim id proderit, si cum animæ detrimento fiat; si negotio cum illo negotium tenebrarum misceatur. Hæc seriò perpendens, sui curam, dum illam erga alios exercet, non amittet, & hoc veritatis scuto protectus, & lucrabitur Deo Indorum animas, & suæ minimè formidanda detrimenta patietur.
1317
*Jam quod attinet ad genus obliga
tionis in Parochiali administratione, esse illam ex justitia & dixi, & manifestè ostendi, licet contrarium non esse improbabile, subjunxerim, quia viri quidem docti pro charitate militant, quibus vereor ne dicatur quod aliàs: Non mihi placet ista charitas, quæ sine justitia vult in officio justitiæ stipendio ex justitia reddito laborare. Et ex hoc quidem quod ad stipendium spectat potest efficaciter instari. Nam ratione officij, quod confertur, dum canonicè instituuntur, datur illis jus ad percipiendos fructus ex bonis Ecclesiæ juxta dicta Cap. 3. Atqui jus dictum charitatis non est, quia ex officijs charitatis jus proprium non acquiritur, & si aliquod esse possit, non quidem tale, quale ex illis, unde neque ex illius violatione obligatio restitutionis resultabit, juxta receptissimam Doctorum omnium sententiam. Ex quo & fit non posse coràm judice pro illo agi: judiciale enim tribunal institutum est ad reddendum jus. Quæ omnia aliena sunt à stylo, qui in exigendo laboris stipendio servatur à Religiosis, & circa illos, qui alius non est ab eo diversus, qui servatur erga Parochos sæculares. Ubi erit for
tè qui dicat eos circa hoc probabili opinione duci de justitiæ obligatione, cùm tamen revera contrariam sequantur in ordine ad obligationem. Sed est quidem absurda talis evasio: nam in contractu debet fides pro eo requisita servari, & nihil contra partem contrahentem alienum ab eius persuasione misceri, ex quo illum contingat claudicare, ut est constans in jure cæli & fori doctrina à Doctoribus inculcata: unde neque haberi recursus ad opinionem potest, ex qua damnum tertio constet provenire. Sic qui cum opinione probabili circa impedimentum Matrimonij contraheret, non potest jam contracto resilire eadem utens circa contractus nullitatem. Idem est de eo, qui sciens & prudens cum impedimento substantiali probabiliter non tali judicato professus est, eo etenim ipso se ad non resiliendum obligavit: quia in utroque casu damnum ex parte alterius contrahentis resultaret. Sic etiam administrator Regiorum vectigalium, quorum est justitia probabilis, nequit ex eo quòd ipse censeat injusta, juxta probabile judicium suum operari; id enim esset contra fidem contractus, pro qua stipendium accipit, de quo & alijs dictum à Nobis Tomo 1. & 2. Auctarij, & videri potest P. Cardenas Tomo 1. Crisis Tract. 1. Disput. 15. n. 621. & seqq. Cùm ergo Religiosus Parochus se propriè talem non agnoscat, dum stipendium accipit, nequit sententiam aliam amplecti, violata fide erga illum, qui uti vero Parocho illud se tradere profitetur. Et quidem cùm Reges nostri circa hoc adeò expressè suam manifestaverint voluntatem, quæ est Pontificiæ conformis, quandoquidem id, quod ad Ministrorum provisionem spectat, ipsorum dispositioni reservarit, in ea perseverare dubitari nequit, cùm nihil circa negotium hujusmodi novatum inveniatur, nisi in ordine ad obligationem ampliùs declarandam. Quando ergo præsentant, sub ea profectò conditione procedunt; unde qui aliter præsentationem accipiunt, sicut & institutionem, in contractus debita fide suo cum Rege deficiunt, neque suæ satisfacere obligationi censendi sunt, si rem istam momenti tanti justis debemus ponderibus æstimare.
1318
*Et non esse improbabile oppositum
dixi n. 25. eo quòd in titulum, scilicet perpetuum, Paræciæ non conferantur. Ubi tamen additum, Si Canonica institutio desit. Quæ quidem jam uti necessaria præscribitur, & ita usu | est constanti stabilita. Canonica enim institutio cùm jus ad fructus importet, ex ea id sequitur, quod est superiùs demonstratum. In quo tamen esse aliquid fraudulentiæ potest, si videlicet. Canonica institutio non eo accipiatur animo, ut ipsi tamquàm verè Canonicæ deferatur, sed uti cæremonia, quæ ut vexatio vitetur, exteriùs tantùm sustineatur. Cùm enim Sacramentum non sit, non videtur in eo graviter peccari, si fictionis aliquid implicetur. Sed contra hunc dicendi modum quæ nuper sunt dicta apertè concludunt. Si enim vera institutio Canonica non est deficiente voluntate illi conformi: ergo jus ad fructus non adquiritur: unde & absurda illata repullulant. Est etiam fraudulentia in re gravi, & valde sacra contra fidem debitam contractui. Unde quod de probabili opinione dictum ibi, posita Canonica institutione non currit, secus eâ seclusâ, si in designata jam Religioni Ecclesia ante institutionem à Provinciali qui aliquamdiu administret, designetur. Circa quod verosimiliùs juxta dicta nu. 31. procedendum. Eritq́ue pro sic designatis minùs obnoxia scrupulis absentia, pro quo alij validiùs urgentur cùm in ijs, quæ ad Paræcialem curam spectant, subjiciantur Episcopis, unde & Conciliaribus decretis, juxta quæ illi gubernationem suam dirigunt. In quo quidem, qui Canonicè instituti non sunt, minùs videntur gravati, licet ad visitationem admittendam teneantur. In qua
& de titulo inquirendum, & nescio an quod de probabilitate respondendum est, admittendum sit, cùm habeat contra se quod est in præsenti Capite dictum, & superiùs comprobatum. Dom. Quitensis in Itinerario Lib. 5. Tract.
2. Seßione 8. inquirit an Visitator punire Parochum possit, qui probabili opinione ductus vetitos contractus exercuit, & negativè respondet cum Joanne Sancio in Selectis Disput. 44. de quo Nos alibi. Et eatenus habet locum, quatenus opinio verè probabilis est, quod tamen Visitator potest aliter judicare in multis, quæ cupiditas & ambitio solet probabilitatis umbraculis convestire. Et in eo, de quo agimus, mirum non erit si tale aliquid præsumatur, ubi Patroni mens adeò habetur expressa, & administratio Sacramentorum quorumdāquorundam iteratur, quæ non utcumque est Religiosis sine licentia Parochorum prohibita, sed pœna excommunicationis inflicta. Unde negotium quidem majoris momenti est, quàm illud, in quo de negotiatione aliqua agitur, quæ potest varijs titulis honestari. Cùm alias quidquid probabilitatis in prædicta sententia prætenditur, ab eorum præcipuè auctoritate descendat, qui ea in caussa de commodo proprio agunt, &, uti vulgò dicitur, sunt in eo interessati; ex eo enim capite valde solet probabilitas extenuari, & parùm probabilis opinio non attendi, quæ aliàs inconvenientibus obnoxia comprobatur. Videri poterit citatus Quitensis Dominus Lib. 1. Tract. 1. Seßione 14. ubi pro obligatione ex justitia doctè disputat contra Remesalem, distinguens tempora, cùm ille pro alio sit locutus, à Nobis etiam adductus nu. 9. cum alijs, qui locuti dici possunt in illo tempore.
§. II.

§. II.

Circa obligationem acceptandi Paræcialem curam à Prælatis impositam, præcipuè in Societate IESV. Ad Cap. 6.
1319
*FIrmatum in illo posse illam consi
stere, ex fundamento amplitudinis obligationis circa obedientiam, in omnibus ubi peccatum non cernatur manifestum, ut Constitutiones loquuntur. Quam agnoscit Dom. Caramuel adductus nu. 41. Pro quo etiam Disp. 46. in Regul. S. Benedicti n. 162. ubi sic ait: Excipe Iesuitas (fortè & Benedictinos) & si qui alij sunt, qui cesserunt jure utendi opinione probabili. Et in Theologia fundamentali nu. 915. ubi ita: Nisi fortè promiserim obedientiam Superiori certo in materia probabili; quod facere videntur Patres Iesuitæ. Sic ille, rectissimè philosophatus, eo quòd in præcepto probabili manifestum peccatum non inveniatur. Sed notandum illud Superiori certo. Contendit enim non futuram obligationem obediendi illi, cujus non est certa, sed probabilis tantùm jurisdictio, quod & in Societate videtur etiam affirmare. Contra quem tamen insurgit P. Cardenas Tomo 1. Disput. 16. Cap. 8. Arti. 3. & seqq.
quando Superior est in possessione certa, id quod pro materijs alijs etiam tenere, adductis quibusdam exemplis, statuit, & probat. Licet autem de Societate in speciali nullam in eo discursu inferat mentionem: pro illa quidem magis illius fundamenta urgere, videtur compertum, in qua præcipiendi, & consequenter obediendi amplitudinem luculenter declarat Tomo 2. Lib. 3. Disput. 28. nu. 125. & seqq. & ad probabilia se extendere citata Disput. 16. n. 95. & seqq. Et est quidem illud satis probabile, sed non certum: quia stante probabilitate, & non certitudine circa jurisdictionem Superioris ob probabilem defectum circa electionem, aut illius impedimentum, non teneri subditum obedire tenent plures & gravissimi Scriptores, quos adducit & sequitur P. Palaus Parte 1. Tract. 1. Disput. 2. Puncto 6. nu. 8. apud quos pro Societate nihil speciale occurrit. Et quidem obligatio illa parendi in omnibus, in quibus expressè peccatum non appareat, non se extendit ad casum præsentem: in Societate talis est obligatio, & nihil aliud speciale circa illud: Ergo pro casu hujusmodi non est obligatio. Pro Majori stat citatus Pater nu. 92. &
P Cardenas.
93. citatæ Disput. 16. ubi sic ait: Qui sic vovet obedientiam, non excludit, quin potiùs acceptat ea quæ sunt probabiliter impoßibilia morali impoßibilitate. Sed nota quòd in eo casu non teneretur subditus obedire, primò si non esset certa posseßio jurisdictionis Prælati: quia cùm se obligavit obedire Prælato in omnibus, quæ non sunt evidenter illicita, intelligendum est de obligatione facta Prælato certo, & non ei, de cujus auctoritate præcipiendi essent diversæ opiniones. Id nisi etiam ad hoc se obligasset vi suæ promißionis. Sic ille, qui & circa Minorem pariter suffragatur, cùm enim | n. 95. sequenti generalem doctrinam Societati adaptet, circa casum incertæ jurisdictionis nihil speciale habuit, quod posset allegare: unde solam agnovit obligationem circa probabilia, sed stante Superioris certa auctoritate. Urget ergo illatio.
1320
*Ad quod dici potest stante possessio
ne Prælati legitima, licet adsint rationes probabiles pro nullitate proprietatis, certam esse illius jurisdictionem: & ratione probabilis tituli posse illam haberi, pro quo citatus Scriptor Arti. 4. ubi doctè quidem arguit ex jure tuendi possessionem ex titulo probabili comparatam, juxta quæ in sequentibus probationes instruit. Atqui licet id probabile sit, quod circa certitudinem contendit, difficilis sanè provincia est. Et tunc non esse possessionem certam Superioris, cùm de ejus possessione probabiliter dubitetur, affirmat P. Palaus suprà cum alijs, proinde neque legitimam. Unde licet subditus non possit possessionem talem impedire, & quòd ipsi non possit imperare: at reddit possessionem illius dubiam, & incertam, quia solùm probabilem, & consequenter jus imperandi probabile tantùm: quo jure nequit illum spoliare, at ex eo non sequitur obligatum esse obedire absolutè, sed solùm probabiliter, & consequenter posse probabiliter non obedire. Sic illi discurrunt. Ex quo fit fundamentalem rationem, de qua Auctor n. 125. & seqq. non convincere, dum sic arguit: Impli
cat contradictionem Petrum habere jus certum retinendi usum jurisdictionis & simul habere debitum probabile respuendi eumdem usum jurisdictionis: sed dum certa est possessio legitima jurisdictionis, habet jus certum retinendi usum illius: ergo dum certa est possessio legitima jurisdictionis, implicat contradictionem quòd habeat debitum probabile respuendi usum ejusdem jurisdictionis. Sic ille, syllogismum judicans manifestum: Major enim est certissima, & Minor constat ex jure, quod confert possessio in dubio, & multò id potiùs in statu probabili, de quo Arti. 4. Sed
non inquam convincit, quia ad illum jam est data responsio, concessa Majori, & negata Minori, seu illius supposito, de certa possessione, cùm incerta prorsus sit, cui tamen incertitudini favet jus, ut privari illa privata auctoritate nequeat: unde & dici potest certum jus secundùm quid, quatenus potest sic possidens certò imperare, sed probabiliter, unde & subditus obedire potest, si velit, & verum obedientiæ actum exercere. Et quidem non minori cum fundamento videtur posse demonstrativus syllogismus efformari sic arguendo: Nullus potest majori jurisdictione uti, quàm sit titulus, ratione cujus ipsi competit: sed titulus jurisdictionis probabilis est probabilis: ergo majori quàm sit probabilis uti nequit. In quo Major & Minor sunt certissimæ, si uti liceat modo loquendi ei simili, quem doctus Scriptor observat, immò & majori cum fundamento, quia revera videntur evidentes. In quo nolo apertam contradictionem agere, sed tantùm contendo sententiam, quam ille impugnat, esse etiam in Societate probabilem, unde curandum valde est ne tale aliquid eveniat, licet de sincero in illo obediendi modo satis laudabilia ubique, & in hac Peruviana Provincia non pauca exempla succurrant.
1321
*Et hæc quidem occasione eorum,
quæ à Dom. Caramuele dicta sunt, delibasse juvit, cùm in eo stemus an Paræcialis cura possit in Societate subditis à Prælatis cum onere strictæ obligationis injungi, in quo affirmando est à Nobis pronuntiatum. Pro quo est doctrina, quam cum Dom. Caramuele proponit P. Cardenas Disput. 28. n. 106. & seqq. statuunt enim posse Prælatum præcipere subdito ea munia, ad quæ exercenda tenetur Communitas. Etenim si non posset obligare subditos ad hujusmodi exercitia, neque Communitas ipsa posset obligare seipsam, quandoquidem illa nequit nisi per subditos exercere. Sed quid si ponamus novas Paræcias admitti? Ad has enim cùm subditus obedientiam promittit non erat Communitas obligata. Affirmandum sanè, quia cùm constat Paræcias aliquas fuisse admissas, ex eo constat hujusmodi munus non esse contrarium instituto, unde ad illud etiam est obedientiæ promissio prorogata. Sed quid si eo usque non sit tale ministerium admissum? In Societate quidem asserendum penitus ob amplitudinem obedientiæ comprobatam, & quia illud potest ejusdem fini congruere, ad salutem videlicet proximorum. Quemadmodum chorus non est communi usui Societatis conformis, unde multi ea de caussa erga illam efficiuntur: & tamen si alicubi ad finem prædictum conveniens putaretur, posset illius usns assumi, ad quem aliqui tenerentur, ut non vacarent ministeria alia Societatis, de quo in 1. Congregat. Generali Canone 25. In 2. Can. 24. in 3. Canone 9. Habita ratione finis, quem ipsæ
Constitutiones intendunt. Ut in Canone 24. citat. An autem ad curæ præfatæ admissionem teneantur Societatis alumni ratione voti obedientiæ, an verò ratione alterius generis subjectionis respondentis jurisdictioni directivæ, de qua P. Cardenas Disputat. 28. nu. 11. & seqq. non est multùm in negotio præsenti curandum. Et videtur omnino dicendum ad obligationem ex vi voti resultantem pertinere, cùm sit fini Instituti conforme, utpotè pertinens ad salutem proximorum. Et moraliter loquendo, cùm jubetur aliquid, nullus est, qui ut obediat titulum alium consideret, quàm emissi obedientiæ voti, unde & sunt qui nullum alium pro obligationibus hujusmodi recognoscent; quod equidem in ordine ad praxim sic videtur asserendum. Si quis autem juxta distinctionem duplicis dicti tituli esset instructus, aliud etiam ipsi considerandum opus esset, an scilicet id, quod præcipitur ad Regulam expressè aut implicitè spectet; quod quidem dignoscere valde difficile est, etsi verosimile sit non spectare, & sic in adimplendo præcepto defectus, minor erit in eo malitia, quàm in transgressione præcepti ad materiam spectantis, ad quam se Regula extendit, utpotè voti violatio; unde culpæ dictæ malitiam contrahent diversæ speciei, & sic necessariò in Confessione explicandam. | Quod quàm sit difficile satis apparet, si qui
Vide infra n. 63.
sint autem circa hoc scioli, conscientias ipsi reconveniant suas.
§. III.

§. III.

Circa Visitationem. Ad Cap. 7.
1322
*DIctum & alibi de illa: unde pauca
hoc loco, siquidem Regijs est schedulis providentissimè cautum, ne scilicet Religiosi circa mores & vitam, ut communis habet loquendi modus, visitentur, in quo juxta Pontificiam procedi mentem nequit dubitari. Ubi specialis difficultas occurrit ex noviori Bulla Clementis X. de qua in Auctario, & juxta quam Confessarij non solùm propter defectus ad Sacramenti administrationem pertinentes possunt ab Episcopis removeri, sed etiam propter personales, si videlicet eorum mores non sint ministerio tali conformes. Ex eo enim manifestè videtur idipsum circa Parochos fieri posse, qui & Confessarij sunt, & ministeria alia exercent, pro quibus necessarium est notorium testimonium probitatis: Sed quidem eo non obstante circa stylũstylum hac in parte servari jussum non est novitas inducenda, quia id Regium Patronatum concernit; & cùm circa remedium in talibus sit sufficienter provisum juxta dicta in præsenti Capite: ex non usu præfatæ Bullæ nequit inconveniens considerabile imminere. Posset autem dubitariam Bulla hujusmodi circa ea, quę Parochos non concernunt, sit admittenda, eo quòd in Regio Consilio non fuerit registrata: ex ijs enim est, pro quibus est registrum peculiari ratione provisum, quia videlicet aliquomodo potest jus lædere Patronatus; & licet alia contineantur in ipsa, quæ minimè talia sunt, quia tamen ratione aliorum ipsi fuisset transitus denegatus, omnia etiam in illa contenta minimè transitum habuissent: non enim ita circa Pontificias Bullas stylus Consilij decurrit, ut partem supplicatione suspendat, partem sinat adimpleri.
1323
*Ad quæ succurrit opportuna respon
sio, si dicamus præfatam Bullam in ijs, quæ Patronatum non concernunt, si authenticè innotescat, esse penitus admittendam. Id quod ex communi circa hoc Scriptorum doctrina comprobandum venit, juxta quos Pontificiæ Bullæ pro Universa Ecclesia communes admitti in Indijs debent in ijs, quæ Regium Patronatum minimè lædunt, aut illarum possunt statum perturbare, juxta dicta Titulo 5. n. 337. Ex eo autem quòd tale aliquid in illis contineatur, alia quæ utilissima esse possunt, nequeunt impediri, id enim sine ingenti erga Sedem Apostolicam irreverentia stare nequit. Id autem quod de retentione totali dicitur, locum habere posset, si unica tantùm Bulla fuisset transmissa, non verò si plura transumpta, ut in casu præsenti accidit, transumptum enim satis authenticum ad Nos ex Urbe missum, & ut æstimo, sunt etiam alia. Stante insuper Bulla tot continente decisiones & ex se obligationem gravissimam importante, levissima sanè conjectura asseritur in Consilio retinendam; cùm verosimilius dici posset transitum illi præbendum; admonitis tamen Indiarum Gubernatoribus, ut circa id, quod Patronatum concerneret, nulla innovatio admitteretur: id quod Catholicus agendi modus, qualis decet Consiliarios sapientia & virtute præstantes, & comprobatus usu, sicut postulare videtur, ita & credendum persuadet.
1324
*Num 47. ita scriptum: Quomodo au
tem puniendus sit, ibi non dicitur: videtur autem ex Regia schedula manifestum, sic enim additur: Y que en este acudan al Virrey, que los ha de
Regia schedula.
nombrar, y poder remover, à representarle las causas para que lo haga, como se ha hecho, y haze en el Peru.
Potest ergo quacumque gravi caussa existente, quæ ad mores Religiosi spectet, eum pœna privationis Doctrinæ punire: neque enim medium quid in Regia schedula admittitur, ut scilicet puniri poßit, & in Parochiali officio conservari, & quidem meritò: nam Religioso, qui uti exemplar virtutis, immò & perfectionis proponitur, graviter in publico delinquenti nulla esse pœna magis proportionata potest. Hæc ibi: quæ quidem satis verosimilia sunt, & Regiæ dispositioni conformia. Nihilominùs cùm Regia schedula ad Concilij Tridentini se dispositionem remittat, videtur juxta illam locus esse pœnæ mitiori, quàm sit privatio, juxta ibidem adducta ex Seßione 25. Cap 14. de Regularibus: sic enim illud: Episcopo instante, à suo Superiore intra tem
Concilium Tridentin.
pus ab Episcopo præfigendum severè puniatur, ac de punitione Episcopum certiorem faciat: sin minùs, à suo Superiore officio privetur, & delinquens ab Episcopo puniatur. Tantùm illud. Ubi pro Superiore non puniente privationis ab officio pœna præfigitur; cùm tamen respectu Religiosi delinquentis severa quidem, sed non similis præfigatur. Ad quæ dici potest delinquentem non supponi officio aliquo fungentem, cùm delinquere frequentiùs contingere possit eos, qui nullo officio funguntur. Præterquam quòd delicta esse talia possunt, ut pœnam mereantur majorem, quàm sit sola officij privatio, cùm tamen pro Superiore non puniente sufficiens illa à Concilio judicetur. Nihilominùs dici potest Concilij decretum ex eo favêre quod pœna à Superiore infligenda decernatur, & possit ille vi officij absolutam privationem, sed temporalem, cum nonnullis alijs, infligere, quæ quidem severa possit ab Episcopo judicari. Sic ergo non est ad Proregem recurrendum ut alium pręsentet. In casu autem negligentis Superioris circa punitionem, poterit etiam Episcopus circa pœnam similiter arbitrari. Ubi tamen id videtur difficile, quòd Superior quidem officio privetur, cùm tamen subditus in eo retineatur. In quo quidem repugnantia nulla: in assignanda enim pœna delinquentis arbitrio prudenti utitur, cui est illa commissa: in Superioris autem pœna Concilio obsequitur illam præscribenti, & dignissimũdignissimum eo judicanti, Superior siquidem gravia delicta non puniens, cum circumstantijs publici scandali, & ab Episcopo requisitus, jure quidem optimo Prælatione indignus judicatur: id enim erga alios facturus | præsumitur, qui circa præfatum canis est mutus non valens latrare, unde neque pro custodiendo Christi ovili congruus luporum profligator. Est ergo negotium hoc Episcoporum, sicut & Superiorum regularium prudentiæ zelo, & consultationi non præceleri relinquendum, quamvis quod de remotione est dictum magis conveniens plerumque videatur.
1325
*Et Religiosos Parochos in officio
Non posse urgeri Censuris.
delinquentes non posse ab Episcopis urgeri Censuris probatum nu. 50. & seqq. de quo & Tit. 12. n. 233. & alibi, in quo qui adversantur non pauci. Et ex ijs unus Dom. Quitensis in Itinerario Lib. 5. Tract. 2. Seßione 9. Ubi laudato
Vt adversetur D. Quitensis.
Dom. Solorzano ex adversantibus præcipuo, sicut & P. Thoma Sancio ex adverso stante, affirmantem partem probat cum priore, ejus fundamentis adductis, ut vidimus Parte 6. nu. 505. & seqq. Et Primò arguit ex Concilio Tri
1. Ratio ex Tridentino.
dentino Seßion. 25. de Regularib. Cap. 11. ubi sic statuitur: In Monasterijs seu domibus virorum, seu mulierum, quibus imminet animarum cura personarum sæcularium, præter eas, quæ sunt illorum Monasteriorum, seu locorũlocorum familia, personæ tam Regulares quàm sæculares hujusmodi curācuram exercentes, subsint immediatè in ijs, quæ ad dictam curam, & Sacramentorum administrationem pertinent, jurisdictioni, visitationi, & correctioni Episcopi, in cujus Diœcesi sunt sita. Sic ibi. Ex quo infertur, quòd sicut erga sæculares possunt Episcopi plena jurisdictione, & ita Censurarum inflictione uti, sic etiam erga Regulares, cùm de utrisque pariter Decisio Concilij procedat: æquiparatorum enim eadem est ratio & dispositio l. 1. ff. de legat. 1. Sed hoc non urget, quia regula pro
Clarè disiecta.
æquiparatis tunc tantùm habet locum, quando ita universalis est, ut ratione nullius supervenientis appareat unde tolli parificatio possit, secùs si aliquid tale sit, ut ex Romano tradit Dom. Barbosa Tractatu de Axiomatibus in 14. n. 4. In casu autem nostro ut non stet parificatio in omnibus supervenit privilegium, id est, occurrit limitans generalem decisionem. Et quidem quod æquiparatio esse totalis nequeat, ex eo est evidens quòd sæculares visitari & corrigi possunt, non solùm quoad concernentia animarum curam, sed etiam de moribus & vita, quod secùs accidit respectu Regularium. Neque Declarationes quædam, quæ allegantur, quidquam premunt, quia de correctione tantùm per aliarum pœnarum irrogationem procedunt, vel si quæ sunt specialiùs aliquid continentes, sine debita auctoritate proponuntur, unde ab Urbano VIII. cautum ne ipsis adhiberetur fides, ut videri potest apud Dom. Barbosam de Iure Eccles. Lib. 1. Cap. 4. nu. 83.
1326
*Arguit deinde ex Textu, quem ex
cellentem, & expressum vocat, & est qui à Nobis adductus, ex Cap. In eos, de privileg. in 6. quem quidem & urgentem agnovimus, cum peculiari expensione, & proptereà non esse obstinatiùs cum Episcopis contendendum: licet reverà possit convenienter explicari, ut decisio illa de Prioratibus in speciali loquatur, & sit casus specialis, ut ait P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrim. Disput. 33. n. 23. unde quod de immunitate circa Censuras conceditur, non est pro casibus diversis limitandum, & qui ad Parochos Indorum spectat, valde diversus est: Religiosi enim concessione Pij V. ad curam talem inducti, qui subjectionem in ordine ad Censuras neutiquam declaravit, qua stante minimè Religiosi illam subjissent: id, quod manfestè convincitur ex oppositione ipsorum, & generali contentione, allegatis privilegijs, ut se immunes eo ab onere comprobarent: quod eleganter prosequitur Dom. Villaroel Tomo 1. Pacificæ gubernat. Quæst. 6. Arti. 2. nu. 15. qui pro Religiosis stat Archiepiscopus Religiosus, etiamsi contra se ferre judicium fateatur. Pro quo & Moronus Responso 12. nu. 18.
1327
*Tandem objicit Constitutionem
3. Ex Bulla Greg. XV.
Gregorij XV. quæ incipit Inscrutabili, in qua caussam præsentem apertè determinat, dum Regulares curam animarum habentes omnimodæ jurisdictioni Diœcesanorum Episcoporum subjicit, ut possint procedere per Censuras & alias pœnas. Ad quod tamen solutio patet ex revocatione Constitutionis hujusmodi ab Urbano VIII. cujus revocationis tenorem adducit Mag. Lezana Tomo 4. Consulto 40. nu. 116. & per hoc præoccupatur argumentum, quod instrui potest ex Brevi Innocentij X. in caussa Episcopi Angelopolitani & PP. Societatis Jesu, in quo sic habet Declaratio 4. quæstionis: Quartò, an Episcopus poßit cum censuris procedere
Breve Innocentij X.
contra Regulares exemptos, si inobedientes fuerint in Confeßionibus audiendis vel prædicatione Verbi Dei, & hoc in vigore Consilij Tridentini vel per quem Canonem? Respondit posse procedere, non quidem in vim Concilij Tridentini, sed in vim Constitutionis Gregorij XV. quæ incipit, Inscrutabili Dei providentia. Sic ibi. Ex quibus habetur duo præcedentia argumenta ex Concilio Tridentino & Decretali desumpta penitus esse robore destituta? circa tertium autem videndus om
nino Lezana, qui Innocentij decisionem affirmat ex eo processisse, quod Bulla Gregorij minimè suspensa putabatur, eo quod Breve Urbani per tres menses quæsitum in Registris non potuerit inveniri, cùm tamen postea (Deo sic providente) fuerit repertum. Est ergo illud modò in sua vi & vigore, ac proinde juxta illud in prædicta caussa & similibus in Regnis Hispaniarum emergentibus judicandum est, cùm non fuerit revocatum. Sic doctissimus Scriptor. Circa quod addendum Breve præfatum suspensionis ad instantiam Regis nostri Philippi Quarti emanasse, unde & rationem privilegij habet pro illius regnis. Ex quo fit Breve Innocentij in illis vim non habere, quandoquidem in eo concessionis præfatępræfatæ nullam fecerit mentionem, juxta certa Juris principia. Cap. Cum ordinem de Rescriptis, ubi Doctores, & passim scribentes, ex quibus & prædictus Consulto. 15. nu. 16. Erunt tamen his non obstantibus fortè Prælati, qui Brevi Innocentij standum esse contendant: quod ut vitari possit, opportunum fuerit Regium Concilium circa hæc præmonuisse, ut concessionem Regi nostro factam omnimodis tueantur; turbæ tamen quantùm fieri possit vitandæ, juxta monitum | à Nobis iteratum, & alia pro conscientiæ foro utiliter adnotata, sicut & circa Brevia memorata in Auctario suprà. Videndus etiam Diana Parte 7. Tract. 12. Resol. 29. & Parte 8. Tract. 7. Resol. 5.
§. IV.

§. IV.

Circa obligationem ex Voto Paupertatis. Ad Cap. 8.
1327
*ET circa hoc etiam Dom. Quitensis
audiendus, qui Lib. 1. Tract. 5. Sessione 2. affirmat de bonis acquisitis titulo Parochialis curæ posse Parochum Indorum absolutè disponere in operibus pijs, quæcumque illa sint, quæ post insumpta in sustentatione congrua supersunt. Non ita de alijs, quæ vel propria industria, vel donatione fuerint acquisita: horum enim proprietas ad Monasterium spectat. Pro quo citat P. Lessium Lib. 2. Cap. 41, n. 93. & 94. cum Navarro loquentem. Sed quidem oportuisset P. Lessij plena & non semianimis doctrina viro à tanto proponi, sic enim ille: Hæc sententia est certa, si loquamur de
Regularibus, qui præsunt, & non subsunt Prælato Regulari, à quo in alijs regantur: vel de ijs, quibus à Summo Pontifice collatio est facta. Verùm non est ita certa de alijs, qui ad nutum Prælati possunt amoveri. Etsi enim Prælatus non poßit imponere beneficio pensionem, tamen postquàm ex beneficio inferior fructus aliquos percepit, quos in commodum suæ Ecclesiæ non erat impensurus, non videtur à ratione alienum, ut Prælatus de illis poßit statuere, vel præscribere modum expendendi. Hæc ille, quæ sunt dictis à Nobis conformia, cùm omnino Indorum Parochis veniant applicanda. Id autem quod ex P. Suario positum. n. 58. circa bona, quæ Religiosus ex parochijs secum ad Monasterium adducit, extant etiam apud P. Lessium in fine præfati n. 94. ex quo & illa apud Dom. Quitensem. Et circa quæ addi potest quòd si ita ad Monasterium redux prævideat non levibus conjecturis in eo viventi non esse à Prælatis necessaria pro moderato commodo juxta Religionis conditionem tribuenda, poterit ex cumulatis aliqua, aut omnia juxta necessitatis gradum retinere, & illa non manifestare, si prævideat etiam à Prælatis usurpanda. In quo quidem aliquis esse damnabilis potest excessus. Doctrinarij siquidem vitæ lautiori assuefacti, communem refectorij provisionem fastidire solent: & ita pro delicatioribus soliciti, plusquam revera sit ad victum religiosi sufficiens reservare. Sed quidem cùm id, quod secum reportant suo labore congesserint, & Doctores circa hoc favere comperiantur: id quidem videtur indulgendum, ut plus aliquid retinere possint, quo usum prætergrediantur communem. Et ita quòd necessaria reputant, quæ alijs talia non sint, Doctrinariorum vivendi modo neutiquam assuefactis. Id quod pro Religiosis Societatis minimè dictum quisquam arbitretur: quibus ad Domos aut Collegia reversis nihil est pro necessarijs ad victum religiosum, frugalem, & honestum defuturum, & ita reservatio pecuniæ crimen gravissimum duceretur.

Circa Votum Castitatis.

1328
*IN magno illa versatur discrimine à
P. Josepho Acosta graviter ponderato Lib. 5. de procuranda Indorum salute Cap. 19. Vnum est (verba illius sunt) continentiæ periculum, propter Parochorum miram solitudinem ac
P. Acosta.
libertatem quidvis perpetrandi, cum perpetua quadam esca libidinis ex feminarum aspectu, colloquijs, rei familiaris usu. Ad quæ accedit, ut cumulum faciat, mira ipsarum feminarum facilitas, rarus pudor, resistendi vis propemodum nulla, sæpè etiam sponte oblata copia. Sic ille. Scio Religiosum ad conversionem Gentilium ingressum cum puero, ut Missæ ministraret, à femina requisitum, & petentem ut similem ipsi daret (putabat filium) refistentiq́ue illusisse. Et illum non esse virum exprobrasse. Obfirmandum ergo religiosum pectus voto obstrictum ad hujusmodi carnis & diaboli ignita jacula, & aspectus maximè frænandus, ne subeant cogitationes, quæ speculativæ cùm ab aliquibus censeantur, practica revera sunt infectæ malitia, unde & sacrilegij, quia contra votum castitatis. Ubi difficultas illa occurrit, de qua P. Cardenas Disput. 42. Cap. 4. An sit purè speculativa co
gitatio feminæ pulchræ ad excitandam delectationem veneream. Circa quam Dom. Caramuel in Theol. regulari nu. 1050. §. Ioannes, sic philosophatur, ut in dicta cogitatione tria sint, finis, entitas medij, & ordinatio medij in finem. Finis est delectabilior pollutio; non mutat autem speciem major aut minor delectatio; & ideò non est opus in Confessione talem circumstantiam aperire. Entitas medij erat licita, quia est actus speculativus nullo modo interdictus. Ordinatio medij ad finem est mala, sed malitia finis: unde in Confessione sufficiet si quis dicat se commisisse pollutionem. Circa quod multa citatus Scriptor citato Capite, & se
Quid P. Cardenas.
quentibus, ubi magna ex parte videtur esse quæstio de nomine, an scilicet cogitatio dicta sit dicenda speculativa, vel practica, & satis efficaciter ostendit practicam esse dicendam, & eatenus lethaliter peccaminosam. Ex eo autem quòd talis sit, non videtur contra adversarium concludi necessarium esse ut in Confessione aperiatur, cùm possit ad circumstantiam aggravantem revocari, quandoquidem turpitudo affectus non versatur circa feminam, sed circa mollitiem, ad quam affectio illa erga pulchritudinem trahebatur, ut scilicet esset major delectatio: veluti si quis aliquid aut comederet aut biberet calidioris temperamenti, ut esset delectabilior & copiosior pollutio; in quo nihil esset præter aggravantem circumstantiam. Sed quidem licet in vigore loquendo id stare
Quid verosimilius.
possit: juxta rei veritatem, & ordinariam sic affectorum dispositionem, existimandum sic de pollutione agentem diverso circa feminas peccato delinquere, juxta earum conditionem; quod ex eo videtur evinci: Nam ita se polluens in ipso turpi actu feminea pulchritudine pro|vocatur cogitatione captata: & ita se erga illam, quæ præsens est cogitationi, se habet, ac si cum ipsa turpitudinem illam exerceret: aliàs valde materialiter se haberet, ac si tantummodò præcessisset. Sic enim accidere in conjugibus solet, ut vir rem cum uxore habens, aliam cogitet, & cum uxore adulterium exequatur. Neque dicat quispiam posse cogitationem ut non transeat ultra speciem intentæ turpitudinis cohiberi, nam id moraliter non videtur admittendum, quia se polluere, ex eo accidit, quòd feminæ copia non suppetat: ergo affectio primariò in illam tendit: ex quo fit, quòd cùm præsentem illam vivida cogitatio exhibeat, in eamdem credendum sit affectum sic peccantis inclinari.
1329
*Et hæc quidem suasione frequen
tium occasionum, in quibus Indici Parochi versantur, dicta sunt, ut eorum debeat esse moderatus aspectus. Habet autem P. Cardenas citata Disput. 42. n. 134. & seqq. animadversiones utiles pro sedandis scrupulis circa ista. Ubi tamen duo habet asserta, quæ sibi videntur adversari. Primum nu. 139. sic se habens: Qui vacat cogitationi speculativa objecti venerei cum periculo præviso incidendi in cogitationem practicam graviter provocatoriam, non autem consentiendi in illam, non peccat graviter. Ratio est, quia cogitatio purè speculativa non est caussa per se, nec notabiliter influens in cogitationem practicam. Sic ibi. Secundum autem nu. seqq. supra quæsitum cadit sic se habens: Qui cum urgenti caussa incumbit cogitationi speculativè objecti venerei, cum periculo tamen consentiendi in cogitationem practicam graviter provocantem, non tamen in cogitationem veneream, numquid peccabit lethaliter? Ad quod quidem sic respondet: Vel iste sine difficultate potest vertere cogitationem practicam in speculativam, vel non potest. Si primo modo, peccat lethaliter, quia nulla est caussa urgens ad habendam illam cogitationem practicam, & periculum illud facilè potest vitare per resistentiam, & actus internos. Si verò secundo modo contingat, non peccat, quia vitare eam operationem intellectualem non videtur obligare cum tanto rigore. Hæc ibi. Tunc sic. Id quod quæritur, illud ipsum est, quod priori fuerat assertione firmatum, & probatum ex eo quòd cogitatio purè speculativa non est caussa notabiliter influens. Ergo non benè posteà asseritur in consensu circa cogitationem practicam sine periculo circa consensum in delectationem veneream peccari lethaliter. Neque dici potest in priori asserto dici, Cum præviso periculo incidendi, in Secundo autem Consentiendi: nam prævidere periculum, & velle incidere, consentire in illud est. Et ratio adducta de notabilis influxus defectu, eadem est, ut vel dicere debeamus utrobique lethaliter peccari, aut lethale in eo non esse peccatum: quod tandem Doctus Pater admittit addens quod in ijs circumstantijs non est peccatum grave exponere se periculo habendi eam cogitationem practicam: immò neque actualiter illam habere, de quo in Asserto n. 136. Quod autem consentire in periculum non plus dicat, quàm se exponere incidendi in illud, ex eo constat, quia aliàs non posset stare in eo non peccari lethaliter, quod tamen, ut vidimus, affirmatur. Cùm ergo benigna in illo Articulo notanda proponantur, dicendum juxta sic promittentis mentem in præfatis casibus grave non esse peccatum communiter loquendo, quia reflexio illa supra cogitationum illarum distinctionem rarò accidere potest, unde stante rationabili caussa practicam admittere, aut permittere, sine consensus in delectationem veneream periculo, peccatum lethale non erit. Pro quibus hæc satis, quæ Indicis Parochis esse utilia possunt, qui juxta obligationes officij multas habituri sunt occasiones non solùm pro speculativis venereorum cogitationibus, sed etiam pro practicis importunas nihil nocituras, sed pro meritorum ac coronarum multiplicatione opportunas potiùs, dum firma & insuperabilis stat Deum non offendendi voluntas, implendi Apostolicum ministerium, cui tantopere abominatio turpitudinis adversatur, quæ nec nominetur in nobis.

Circa Votum Obedientiæ.

1330
*CIrca obedientiam dicta aliqua su
prà n. 1321. & duplicis pro illa tituli inducta mentio, de quo & in præsenti n. 63. ubi quod præcipienti Superiori titulo obligationis ab emisso voto provenientis obediendum sit, consequenter ad dicta circa obligationem obediendi in Parochialis curæ injunctione loquendum esse firmavimus. Quia verò P. Suarez, quem est, ut aliàs ferè semper, secutus P. Palaus, id docuit, quod ex ipso dedimus n. 62. poterit circa hoc instructus ejus amplexus doctrinam probabiliter operari; quādoquando scilicet (quod absit) non obedire statuerit, & minùs in eo peccare, obedientiæ votum minimè sic operantem infringere sibi persuasus, operatur. Sed quidem generalius loquendo utilius est alio operari respectu, quia & meriti majoris, eo quòd ex voto agere perfectius sit, ut est receptissima Doctorum sententia cum D. Thoma 2. 2. q. 88. arti. 6. Ubi pro eo tres validas rationes adducit, Divi Augustini, nec non D. Anselmi auctoritatibus roboratas, quarum præcipua est, quòd sit actus nobilioris virtutis inter morales, Religionis inquam. Poterit autem juxta alium respectum operans, perfectiùs agere, si à charitate actus imperetur. At non videtur quomodo id stare convenien
Notanda doctrina.
ter possit, ut quis ex amore operari velit, & nihilominùs obedire renuat actum verè religiosum; juxta voti scilicet obligationem, in quo difficultas est nulla, respuendo, licet absolutè loquendo impossibile non videatur, quatenus cum amore super omnia stare potest imperfectus operandi modus, etiam cum veniali peccato, ut est exploratum: licet pro casu dicto quædam appareat deformitas ob rationem adductam, cùm religio sit proximior charitati, quàm reliquæ virtutes morales, unde actum illius, in quo difficultas nulla est, immò facilitas major, respuere, minimè charitati consentaneum sit, & animum erga Deum non penitus affectum videatur indicare. Ubi de ope|rante secundùm opinionem non stantem ex parte legis aut præcepti, alia est ratio, modo imperfecto operandi admisso, ibi enim difficultas secùs operandi intervenit: unde si nullum esset incommodum, & nihilominùs sic ageretur, eodem modo philosophari liceret, & indignus agendi modus proclamari, in quo vix posset saltem veniale peccatum evitari.
Loading...