CIRCA CAPITULUM CATHEDRALIUM INDICARUM ECCLESIARUM PRO TITVLO 19.

§. I.

§. I.

De potestate Capituli circa statuta. Ad Cap. 1.
1354
*DIctum in illo Capitulum circa di
stributiones, eas præcipuè, in quibus est præbenda constituta, non posse statuta conficere, id quod ex D. Barbosa in loco ibidem adducto de Potestate Episcopi comprobatum, ejus de Canonicis & Dignitatibus non viso Tractatu, quia vix edito, unde & in remotas has regiones tunc temporis non delato. Ille ergo Tractatu dicto cap. 42. nu. 15. prædictis videtur adversari, dum ait statuere quidem posse Capitulum in his, quæ concernunt suam Communitatem, seu Collegium; & sic circa negotia, quæ ipsos solos tangunt, & non Episcopum, nec statum Ecclesiæ, pro quo Auctores aliquot inducit, & ex Anguiano, pro arbitrio suo absque Episcopo in spectantibus suam communitatem, id alijs probantibus, de negotijs singularibus, ut quòd certo modo quotidianas obventiones distribuant. Ubi quidem obventionum nomine distributiones videntur indicatæ, quia solæ illæ quotidianæ sunt, cùm tamen obventionum sit diversa conditio, quando nota præfata non discernuntur: licet ex se natæ sint illas significare, juxta id, quod ex Abbate proponit Cardinalis Tuschus Tomo 5. Lit. O. Con
Cardinalis Tuschus.
clus. 61. ubi ait, Obventiones esse verbum generale comprehendens omnes redditus cujuscumque qualitatis sint. Pro quo & Tomo 4. Lit. F. Conclus.
484. nu. 20. ubi de amplitudine significationis. Ad quod quidem in primis dici potest aliquam circa distributiones posse admitti probabilem explicationem, quando scilicet circa substantiam illarum, aut statutam in erectione Ecclesiæ consuetudinem, non tenditur, sed circa singularia aliqua, ex quibus sine collusione, aut fraude apparentibus coloribus venustata, commodis reciprocis curatur ad continuati laboris levamen provideri. In quo quidem nihil est, quod Episcopi superiorem providentiam requirat, aut quod lædere jurisdictionis prærogativam queat, & ita neque quod possit indignationem provocare. Deinde dicere possumus obventionum nomine non esse distributiones comprehensas: quia licet aliquando nomen istud ad illas extendi valeat, regulariter loquendo non ita accidit, sed ut proventus valde diversi sumuntur: pro quo ipse Dom. Barbosa citato Tractatu cap. 21. nu. 7. circa finem. Neque obstat quotidianas dici, quia quotidianum pro frequenti sumi solitum Psal. 41. v. 3. & 15. Dum dicitur mihi quotidiè. Dum dicunt mihi per singulos dies. Id est aßiduè, ut exponit Cardinalis Bellarminus. Prætereà etiamsi quotidianæ sint, non ideò etiam distributiones, quia non ex corpore decimali extractæ, sed aliundè.
1355
*Potest tamen circa id inquiri an
statutum hujusmodi, sicut & alterius generis, possit adjecta pœna firmari? Circa quod ita habetur in Decisione Rotæ adducta à D. Barbosa suprà n. 18. Vers. De statutis: Domini dixerunt prædictum statutum non valere, quia licet Canonici quarumcumque Ecclesiarum poßint facere statuta
Decisio Rotæ.
in sua Ecclesia sine auctoritate Superioris. Cap. Cùm omnes de Constitut. Cap. Statutum de hæret. in 6. Geminianus in Cap. 2. §. Ceterùm nu. 1. de Verbor. significat. in 6. Ferretus Consil. 286. tamen non possunt statuere super residentia, vel super statu Ecclesiæ, sine consensu Episcopi. In repet. Cap. 1. q 6. nu. 105. de Constit. Butrius in Cap. Constitutus nu. 15. de rescriptis. Oldradus Consil. 181. Glossa in Verb. Statutum in Cap. 2. de Verbor. significat. Felinus in Cap. Cùm omnes nu. 7. in princip. de Constitut. Maximè quando statuit circa impositionem pœnæ, quia est jurisdictionis, quæ non cadit in Capitulum, nisi Sede Vacante, ut post Fredericum de Senis notat Felinus in dicto Cap. Cùm omnes nu. 9. in sine & nu. 10. Vers. Advertendum. Sic Rota cum alijs, circa casum, de quo ibi. Sed quidem cum circa pœnam decernat, pro qua jurisdictio necessaria est, non videtur conventionalis exclusa, in qua neque circa statum Ecclesiæ, neque circa residentiam statuatur: | pro illa enim necessaria jurisdictio non est, ut omnes fatentur, & est illa in contractibus frequentissima. Quòd si illam incurri contingat, non poterit Capitulum potestate coërciva uti, quia illa caret, & tunc corruit superiùs adducta doctrina: unde negotium ad tribunal est conscientiæ remittendum: aut ita disponi statutum, quòd pro solutione pœnæ, si renitentia adsit, possit Episcopi officium implorari: quod quidem non videtur conveniens, si Capitulum auctoritati suæ velit consulere, ut in suis statutis minimè se Episcopus introducat. Sicut & Episcopus prudenter se geret, si introductionem recuset, & de sua independentia solicitos suis eos sinat statutis gubernari, cum Domino dicens: Quis me constituit judicem aut divisorem
Lucæ 12. v, 14.
super vos? Lucæ 12. v. 14. Pro quo sic tandem additum in præfata Decisione: Et commodum
Rota ut stet pro pœna.
privatæ cujusque bursæ, non autem divinum cultum (pœna) respicit: licet aliàs, si fuisset communis omnibus, & in Ecclesiæ utilitatem convertenda pœna voluisset, ut tradunt scribentes in d. Cap. Cùm omnes, ubi Abbas n. 3. Felinus n. 7. Imola, & alij, ut per Decium in 1. Elect. sub. num. 5. de Constit. Sic Domini. Ubi quod de commodo bursæ dicitur, ita potest cum respectu ad cultum divinum componi, ut eo stante promptiùs & alacriùs, quæ ad illum spectant ita statuentes exequantur. Quamquàm neque in hoc vis est nimiùm facienda, sed quod dispositio minimè aliàs reperiri valeat Juris imperio reprobata.
1356
*Et de privati quidem commodi re
spectu in statutis hujusmodi repellendo dictum nu. 1. præsentis Tituli, ubi tamen sic legitur: In quo si res ex fine communis boni, & ex proprij commodi intuitu transigatur &c. Et posset quidem juxta dicta commodus sensus haberi, si videlicet cum proprio commodo respectus ad commune bonum habeatur: ad Ecclesiæ quidem promptius & alacrius servitium temporalis commodi additamentis roboratum. Sed quidem expeditior sensus intentus, quem unius particulæ defectus à typographo omissæ, reddidit impeditum. Sic enim debuit apponi: Et non ex proprij commodi &c. Sic autem usu venit, ut quod contra proprij commodi noxios respectus pugnat, amoveri penitus studeatur, ut divinis prævaleant, & ordine præpostero, quæ esse deberent divinissima, terrenis infecta respectibus, peragantur. Hinc fit, ut post annos plurimos sacra in exercitatione consumptos, multi nihil se in via spiritus profecisse, sed passionum obscuratos & impeditos miseranda caligine deprehendant. Quorum doctrinâ fulgere Ecclesia deberet ut sole luna, sicut de Apostolis Ecclesiæ ipsius voce depromitur. Et quid illud caussæ? Ideò utique, quia terra interponitur, & sic Ecclypsim perpetuam patiuntur. Terra, inquam, quia terreni respectus; unde & noxiales influxus in Christianum populum, sicut in lunæ defectu accidit, ex perniciosis exemplis, ut sua sit alijs condigna laus, qui quasi luna plena in diebus suis lucent. Eccli 50. v. 6. Quid inde? Tunc omnis populus simul prope
Eccli. 50. v. 6. & 19. & 20.
raverunt, & ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, & dare preces Omnipotenti Deo Excelso, & amplificaverunt psallentes in vocibus, & in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus. Ecce quid præstet eorum influxus, qui quasi luna plena in Dei domo resplendent, psallentes spiritu, psallentes & mente 1. Cor. 14. Vers. 15. Utinam sic omnes.
§. II.

§. II.

Circa Ecclesiæ vacationem, quando incipiat. Ad Cap. 2.
1357
*QUando Episcopus transfertur, non
vacare Sedem donec transtatus possessionem ejus, ad quam transfertur, accipiat, dictum n. 8. & ita posse illum in priori administrare, pro quo sic ibi: Neque obstat quod ex Massobrio adducit Diana suprà (scilicet Parte 8. Tract. 4.) Resolut. 55. §. Terminus, testante resolutum esse Episcopum debere ab exercitio ordinariæ jurisdictionis abstinere, & Capitulo illam convenire, ubi primùm absolutionis suæ testimonium authenticum habuerit: neque enim de resolutionis illius qualitate constat cujusnam sit, aut qualis: unde communi sententiæ non debet obstare. Hæc præfato in loco. Contra quæ tamen facit quod D. Barbosa tradit Tractatu de Canonicis Cap. 42. nu. 32. ubi ita scribit: Terminus autem præfatus
octo dierum currit Capitulo, etiam à die scientiæ translationis Episcopi ad aliam Ecclesiam; quando tamen à Summo Pontifice fuerit Episcopus absolutus à vinculo prioris Ecclesiæ, etiamsi non sint expeditæ litteræ vel capta posseßio, ut dicit decisum Quaranta dict. Vers. Terminum. Lavorius variar. lucubrat. Tit. 4. de Elect. Cap. 25. n. 17. Solorzanus de Iure Indiarum Tomo 2. Lib. 3, Cap. 23. ex nu. 40. Machado en su perfeto Confessor. Lib. 4. p. 4. Tract. 1. Docum. 5. nu. 3. & 4 Et statim post translationem absque alio consensu Episcopum translatum perdere Iura primæ Ecclesiæ censuit Rota apud Farinacium Decis. 475 parte 1. recent. & me citato in Collectaneis ad Cap. 1. nu. 5. de translat. Episcopi. Joannes Antonius Massobrius in Praxi habendi concursum, requis. 1. Dub. 9. Secundùm Romanam impreßionem, attestatur resolutum Ecclesiam, à qua volens transfertur, seu quam dimittit Episcopus, vacare ab eo tempore, quo idem Episcopus ab illius vinculo absolvitur in Consistorio Sanctitatis suæ, etiam ante expeditionem litterarũlitterarum ApostolicarũApostolicarum, vel adeptam posseßionem secundæ Ecclesiæ, & posteaquàm hujusmodi absolutionis notitiānotitiam habuerit, etiāetiam ex testimonio seu documẽtodocumento Secretarij Sacri Collegij, illicò teneri eum abstinere ab exercitio ordinariæ jurisdictionis, eam́eamque transire in CapitulũCapitulum tanquam Sede vacante: & ita posse, & debere Capitulum stat im ea jurisdictione uti, ac Vicarium juxta Concilij dict. Cap. 9. præscriptum eligere, Sedemque vacantem publicare, de quo Alzedus in Praxi Episcopali q. 1. Cap. 4. nu. 94. Hæc ille, quæ & habet etiam Diana citata Resolut. 55. Sed solius Massobrij attestatione subjuncta.
1358
*Sed quidem licet majori testium
Quid contra illum.
numero suam muniat positionem, id profectò stat, quod citato à Massobrio loco ingenuè protestatur, circa Caput scilicet 1. de Translat. n. 5. ubi refert Declarationem S. Congregat, Episcoporum die 14. Decemb. 1624. approbante | Pontifice, in qua quæ sunt nuper proposita continentur. Sic enim ante illam scribit: Vtrùm verò translatus de una Ecclesia ad aliam desinat esse
Ex quo & favor.
Episcopus primæ ubi primùm à Papa ab illius vinculo absolutus fuit, an verò post adeptam secundæ posseßionem, quæstio est dubia, in qua statim post translationem absque alio consensu perdere jura primæ Ecclesiæ censuit Rota Decis. 475. apud Farinacium p. 1. recent. & super hoc habemus modernam Declarationem &c. Hæc ille. Est ergo juxta ipsum quæstio ambigua, non obstante Declaratione. In qua mirum est citari ab ipso pro parte, quam tuetur, Dom. Solorzanum, cùm in citato ab ipso loco nihil habeat ad intentum conducere valens: immò eodem Lib. 3. Cap. 5. n. 63. sic inquit: & dicitur Sedes vacare donec Episcopus no
D. Solorzanus.
vus adeptus fuerit posseßionem teste Hostiensi in Cap. Olim de restit. spoliat. & Felino Cons. 40. col. 2. Sic ibi. Quo non obstante sententiæ D. Barbosæ apertiùs favet Libro eodem Cap. 13. in quo à nu. 72. celebrem, quam vocat, & meritò, discutit quæstionem, & in fine discussionis n. 86. ita scribit: Quam opinionem ego in
Idem.
puncto juris veriorem, & in foro conscientiæ securiorem existimo: quamvis Nicolaus Garcia dict. Cap. 6. nu. 41. tot exempla Sanctioris & Secretioris Concilij Castellæ referat, in quibus contrarium declaratum fuit: qui forsitan magis attenta status & pacis publicæ ratione, quàm stricti juris observatione emanarunt. Sic ille. Quod est equidem difficile, quia Regium Consilium Episcopus tribuere jurisdictionem non potuit, ut jam translati administrarent. Unde hoc ad sententiæ, quam est illud amplexum, debet in verosimilitudinem revocari. Ubi & inconvenientia manifesta concurrunt, si videlicet Episcopus ubi primùm de transsatione certior redditur, omni circa Ecclesiam, in qua versatur, jurisdictione privetur, & sic Præbendariorum maneat obnoxius injurijs, id quod D. Solorzanus satis innuit, dum paci publicæ asseruit à Regio Consilio consultum: neque enim alius videtur haberi potuisse respectus, nisi ad præfatas injurias, aut molestias, abeuntis jam Præsulis cessante timore. Quod licet non sit de omnibus suspicandum, pauci equidem ad ciendas turbas sufficient, immò & unus satis, quos translati zelus studuit, ut frequenter accidit, in officio continere. Et poterit ille, si
Vtilis præmonitio.
velit, sententia adeò probabili utens à Rege præsentatus, ita res disponere ut documentum authenticum confirmationis, si fortè præcedat Bullas, aut Bullæ ipsæ, in eo ipsum inveniant loco, qui sit ad rixas vitandas, & pariter ad auctoritatem suam tuendam opportunus, intra diœcesim inquam, in quo meliùs ille quod sibi oporteat facere sua in caussa dispiciet, quàm possim ego meis animadversionibus prælusisse.
1359
*Ubi peculiare dubium occurrit juxta
rem natam, an Episcopus habens certam notitiam Regiæ præsentationis, non tamen instrumentum ipsum, possit à sua Ecclesia recedere, illud alibi expectaturus? Ad quod quidem dicendum, si Episcopus velit ea uti licentia, quam ipsi pro spatio trium mensium Concilium Tridentinum concedit Seßione 23. Cap. 1. in quo accipiendum præsentationis instrumentum cum alio transmitti solito circa gubernationem, futurum tale spatium sufficiens verosimiliter arbitratus, posse quidem id agere, habens pro eo rationabilem caussam, quam Concilium ibidem eorum conscientiæ relinquit. Si autem pro diuturniore absentia non occurrant caussæ aliæ, de quibus ibidem Concilium, sola illa nuntiatæ extrajudicialiter præsentationis insufficiens est prorsus judicanda. Id constat, quia legitimus titulus deficit: neque enim intercedit Christiana charitas,
Concilium Trident.
urgens neceßitas, debita obedientia, ac evidens Ecclesiæ, vel Reipublicæ utilitas, quas Concilium enumerat, & eas vult à Metropolitano, aut alio, de quo ibidem approbandas. Atqui caussa dicta minoris est considerationis: ergo non solùm sine approbatione hujusmodi non licebit, sed neque poterit approbari. Quod ex eo etiam ostenditur: nam sic tantùm certioratus non potest à Capitulo recipi translata in eum jurisdictione ex generali doctrina de necessitate litterarum, quibus titulus firmatur, pro qua & textus & Doctores adducit Dom. Solorzanus suprà Lib. 2. cap. 13. n. 4. & seqq. Quòd si liceret recessus, etiam & admissio, quia ille non nisi titulo translationis dici potest licuisse, unde & in ordine ad effectum legitimè consequendum. Item, recessus dictus in Indijs, & in distantioribus præsertim provincijs, magnis est inconvenientibus obnoxius, ex quibus inter alia experimentis frequentibus comprobatum, quòd scilicet litteræ tardiùs, quàm putabatur, adveniant, ob navigationum incertos exitus, & nimium quantùm dilatas Indicarum classium expeditiones, quod cùm hæc scribo non sine gravissimis & generalibus incommodis experimur. Quid ergo faciet Episcopus Ecclesiæ suæ, sponsæ inquam, cui jurata fides, divortium executus. & alterius non assecutus amplexum intempestivè quæsitum? Ex quo & videtur non felix faustusq́ue futurus tandem ingressus, ubi temeritatis & ambitionis suspiciones possunt facilè suscitari. Sit ergo illud licitum, (quod negamus) conveniens tamen non est, quidquid humana tentet prudentia persuadere. Sit per portam introitus, quam Ostiarius aperit, Romanus Pastor, Pastoris divini Vicarius, non transiliendo maceriam;
Ioan. 10. v. 9.
sic enim translatus etiam Pastor & ingedieturingredietur, & egredietur, & pascua inveniet Joan. 10. v. 9. & sic factum.
§. III.

§. III.

Circa electionem Vicarij Generalis. Ad Cap. 3.
1360
*QUod à Concilio Tridentino inve
nitur dispositum Seßione 24. cap. 16. de Reformat. non solùm in casu mortis, sed etiam in translatione procedere affirmat citatus alibi D. Barbosa Tractat. de Canonicis cap. 42. nu. 28. qui tamen nu. 55. de casu tantùm mortis loquitur; pro quo & facit Doctores dispositionem dictam de Capitulo Ecclesiæ | Collegiatæ non esse accipiendam protestare quoad omnia in illa contenta, ex eo quòd Concilium illius specialem non fecerit mentionem, & solùm de Episcopi morte loquatur. Item Decretum hujusmodi ad Vicarium Episcopi non trahendum, ex eodem fundamento. Prætereà non esse intelligendum de judice post mortem Metropolitani electum pro caussis appellationis, de quo D. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 13. nu. 46. quia pro illo non inserta mentio, licet nomine etiam Vicarij soleat compellari. Ergo cùm idem videre sit in casu, de quo agimus, similiter est de illo pronuntiandũpronuntiandum. Nec dici potest in Episcopi Vicario diversam esse rationem, sicut in Collegiatæ EcclesięEcclesiæ, quia quod ad convenientiam attinet negari nequit quin sit magna, & discrimen non est in ipso Concilij Decreto designatum, & qui contenderet in illis locum habere, ex nullo poterit convinci capite, nisi ex præfato, non scilicet mentionem de ipsis inveniri. In Judice autem Metropolitano de convenientia dubitari minùs multò potest, cùm tribunal tale totum ad caussarum, in quibus juridicè est agendum, judicium dirigatur. Quòd si addatur pro Episcopo
mortuo & translato eamdem esse rationem, dici in primis potest, non semper in ijs, quæ gravamen important, ex simili debere argui ratione, cùm hoc ex jubentium pendeat arbitrio, ut est doctrina satis recepta, pro qua plures adducit Dom. Solorzanus suprà Lib. 2. Cap. 21. nu. 42. de quo & Nos alibi. Præterquàm quòd dici potest eamdem non subesse rationem, & quæcumque adsit differentia sufficere, etiam levis, ut apud eumdem, nu. 43. quod in casu præsenti videre est: nam in translatione Episcopi, ut non debeat urgeri Vicarij electio, illius videtur obstare præsentia, ne jurisdictione ad eum translata, contra eum, qui nuper illi erat subjectus, incipiat cum offensione ejusdem exultare. Qua verisimilitudine non obstante, quid sit facto opportunius à Nobis dictum.
1361
*Vicarium Sede Vacante eligi posse
Theologum, dictum & probatum Asserto 7. contra quod nihil, quod urgeat, afferri potest, præter Declarationes quasdam Cardinalium, ex quibus, uti recentior affertur à D. Barbosa quædam ex die 28. Augusti 1621. quo tempore nondum prodierat Decretum Urbani VIII. circa illas, unde vim non habere convincitur, cùm minimè instructæ, requisitis ab ipso qualitatibus proponantur, de quo superiùs dictum. Licet eidem insistat præfatus Scriptor in Collectaneis ad citatum Tridentini Caput nu. 31. ad ea referens, quæ in Tractatu etiam citato
De Cardinalium Declaratione.
de Canonicis dixerat Cap. 42. nu. 53. Et quidem nisi ex Declarationibus subsidium ab Auctoribus negantibus haberetur, ex tenore Decreti ipsius, & constante alia Scriptorum doctrina, firmissimum illis pro parte contraria fundamentum suppetebat, sic enim ibi: Vicarium infra octo dies post mortem Episcopi constituere, aut existentem confirmare omnino teneantur. Sic ibi Potest ergo Capitulum demortui Episcopi Vicarium confirmare: Atqui Vicarius Episcopi potest esse Theologus: ergo & illum potest Capitulum confirmare. Si dicas statim sequi, Qui saltem in jure Canonico &c. quod quidem ad confirmandum & constituendum referuntur. Id quidem non obstat, quia ad constituendum tantùm referri commodissimè potest; nam illud, Qui sit, circa constituendum significationem futuri habet, id est, qui sit futurus, circa confirmandum autem non potest hujusmodi vim significationis habere, erit enim satis incongrua locutio; si enim Jurisperitus non est, quomodo stare queat ut sit Jurisperitus futurus. Unde non Qui sit, sed Si sit, dici debuisset. Ex quo factum est ut cùm juxta explicationem dictam futurus usus videretur, pro eo fuerit Sacra Congregatio consulta, à qua dicitur Declarationem memoratam prodijsse. Sublata ergo Declaratione usus posset verosimiliter sustineri. Cùm ergo illa non videatur urgere, potest modò, & poterit deinceps, dum quidquam quod magis urgeat, non prodit, pariter sustineri.
1362
*Jam quod de controversia illa in
ter Theologos & Juris Canonici peritos, quis eorum videretur esse major, dici in præsenti posset, opportunius arbitror suppressisse: siquidem in ordine ad effectum, de quo agimus, adeò est probabilitas sententiæ pro Theologis stans usu sapientium roborata, ut nostro opus non sit nimis operoso suffragio; sitq́ue semper inter præclaræ utriusque facultatis professores pugna erudita futura, dum quisque illam, quam profitebitur, sit meritò laudaturus. Idque sive de Vicario agatur, sive de Episcopatu. Circa quod tamen Joannes Angelus Bossius Tomo 1. Moralium Parte 1. Titulo 1. nu. 714. post exactum circa comparationem partis utriusque discursum, ita scribit: Quare hodie ex facto
Angelus Bossius.
summorum Pontificum videtur cessare quæstio, an Theologus doct us sit in assumptione ad Episcopatum præferendus docto Canonistæ ubi hæreses non pullulant: cùm videamus paucos Theologos (licet semper tam in Vrbe, quàm alibi non desint insignes & doctißimi) plurimos autem Iurisperitos creari Episcopos. Et certè Tridentinum dict. Cap. 2. Seßione 22. videtur decernere æqualiter juris Pontificij Doctores & Theologiæ Magistros seu Theologos ad Episcopatus eligi & promoveri posse: & licet primo loco ponat Theologos, rectè dici potest id fecisse, quia Theologia nobilior & præstantior quàm scientia Canonica aut Civilis, ut plenißimè probat Chassanæus d. part. 8. Considerat. 10. & sex seqq. Hæc ille ex illis insignibus & doctissimis Theologis, quos laudat, unus, & qui inter paucos assumeretur, profectò dignissimus, quod tamen non assecutus. Juxta cujus judicium scientia Canonica summorum æstimatione Pontificum ad Episcopatus aptior reputatur, quandoquidem ex Canonistis plures, pauci ex Theologis ad hujusmodi dignitatem assumuntur. Sed quidem inæqualitatis hujus ratio non ex adducto capite, sed aliundè potest, justa adhibita consideratione desumi. Ex eo scilicet quòd ex sæcularibus plures sint qui sacrorum Canonum, sicut & civilis juris studio in publicis gymnasijs incumbant, facilius enim & brevius illud, atque ad temporalia commoda utilius judicatur: Theologia autem apud Reli|giosos præcipuè viget, Pontifices ergo etsi eligere plures ex Theologis possent, id non faciunt, prudentissima ducti ratione, ne scilicet Religiones præcipuis alumnis privent, quibus illustrantur illæ, & ad sui status conservationem valde necessarij computantur. Quod ergo circa priùs nominatam à Concilio Theologiam à P. Bossio insinuatum, ob præstantiam scilicet, & non propter majorem aptitudinem ad munus Episcopale, ita factum, cùm ita sensus videatur probare Pontificum: non est equidem admittendum: cùm revera prædicationis functio maximè genuina Episcopatui sit, & quidquid secus accidat, scholarum more loquendo, per accidens se habeat, ut ex præfatis habetur manifestum. In officijs sacris, cùm de Sanctis
celebratio occurrit Episcopis, illud pro ipsorũipsorum laudibus positum invenimus: Iste est qui ante Deum magnas virtutes operatus est, & omnis terra doctrina ejus repleta est. Non illud: Iste est, qui forenses judicavit caussas, & negotia litigiosa tractavit, peritia Iuris insignis. Quatuor currenti hoc sæculo Præsules SanctorũSanctorum sunt fastis adscripti, Divi scilicet Carolus Borromæus, Andreas Corsinus, Thomas de Villanova, FrāciscusFranciscus Salesius, & Theologi omnes, & Sanctus quidem Carolus talem se, licet Juris prudentiæ operam dederit, numquàm intermissa prædicatione probavit, gravißimis licet curis occupatus. S. Franciscus Salesius Theologiam prætulit: Et ne quid sibi deesset ad animi culturam, Iuris utriusque lauream summa cum laude Patavij obtinuit. Non ergo ut judicem ageret, & se muneri Episcopali præaptaret. De duobus alijs res est clara, Religiosi enim. Videant jam Domini Canonistæ an tale aliquid suis possint in laudibus personare, &, si magnis sint illi dignissimi, quibus non est animus quidquam præfato discursu decerpsisse. Vide Dianam Parte 7. Tract. 12. Resolut. 34. id quod Resolut. 1. dixerat retractantem, & pro Theologia decernentem cum excessu probabilitatis.
§. IV.

§. IV.

De potestate Capituli circa Dispensationes. Ad Cap. 6.
1363
*MUlta in illo circa ipsas, & ut reor,
sufficienter pertractata. Id autem, quod n. 75. dictum circa irregularitatem ex defectu lenitatis oportet aliquantum ampliùs declarare. Dictum ibi quando bellum justum est, irregularitatem ex defectu lenitatis provenientem, sicut & aliam quamcumque ejusdem generis, posse dispensari ab eo, cui ampla facultas conceditur, excepto homicidio voluntario & bigamia, ut tenent Doctores, quos adducit & sequitur Diana Parte 4. Tract. 2. Resolut. 69. §. Quid ego. Et idem esse quando homicidium, aut alia singularis irregularitas excipitur, ut Simonia in Bulla Pij V. de qua ibi. Amplam autem facultatem habere Capitulum ex eo ostensum fuerat, quod illa sit Episcopis concessa à præfato Sanctissimo Pontifice, sitq́ue Capitulum jure in eôdem successor. Sed quidem præfatis videtur obstare tenor CōcessionisConcessionis, sic enim Pontifex: Patriarchis, Ar
Bulla Pij V.
chiepiscopis, Episcopis, partium illarum, quascumque personas, à delictis, per quæ irregularitas cōtrahiturcontrahitur, homicidio voluntario extra bellum commisso, ac Simoniæ labe dumtaxat excepta &c. Cùm ergo irregularitas quam judex contrahit ex defectu lenitatis, ex delicto non veniat, non videtur virtute concessionis præfatæ posse dispensari. Et ita tenent citati n. 68. id autem, quod ex Diana adductum cum limitatione dicta videtur accipiendum, scilicet eum, cui ampla facultas conceditur, excepto homicidio voluntario & bigamia, posse in irregularitate ex defectu lenitatis dispensare, quando scilicet ita ampla est, ut non habeat exceptionem dictam, quòd videlicet ex delicto proveniat. Non ergo poterit dispensare Capitulum, quia neque Patriarchæ, Archiepiscopi, & Episcopi.
1364
*Sed quidem posse illos n. 71. pro
Absoluta facultas ostenditur.
batum juxta tenorem privilegij insinuatum ibi, sed non exhibitum. Sic ergo sanctus illius Auctor ante præfatam clausulam: Hac igitur
Bulla eadem.
consideratione ducti, aliàs dilectis filijs Fratribus Ordinum Mendicantium in Indiarum partibus degentibus, cum personis, quæ tam ex delicto, quàm ex non delicto, irregularitatem contraxissent, super irregularitate hujusmodi dispensandi in aliquibus casibus facultatem conceßimus. Hæc ibi. Licet autem concessio pro Ordinibus Mendicantibus ad solos casus aliquos asseratur directa, amplissima sanè est, & eatenus ad aliquos tantùm casus, quia exceptum homicidium voluntarium, & Simonia, ut in adducta concessione. Quibus extantibus, quòd concessio præfata ad Episcopos etiam spectet. n. 71. probatum, quia minimè apparet credibile minus eis Pontificem voluisse concedere, quàm fuerat Religiosis concessum. Tum etiam quia allata concessionis verba id non evincunt, nullo enim modo negatur in ipsa dispensationem posse pro irregularitatibus ex delicto non provenientibus impertiri. Quod enim dicatur posse à delictis, per quæ incurruntur, absolvi, cum facultate dispensandi circa alias, potest sine ullo inconvenienti componi. Quid enim obest dispensatio circa quasdam cum absolutione à delictis dispensationi erga alias, quæ sunt sine delicto contractæ, aut è converso? Ubi & absolutio dicta non est limitationis nota, sed extensionis, quòd scilicet dispensetur, etiam si delicta intervenerint, à quibus debeant sic delinquentes absolvi. Et ita intellexisse videtur privilegium dictum doctissimus P. Veracruz, ut testatur P. Joannes Baptista in Animad
Fr. Ioannes Baptista.
versionibus pro Confessarijs Indorum fol. ult. pag. 2. ubi ita scribit: Vbi etiam dicit quòd Pius V. conceßit omnibus Episcopis & Archiepiscopis in novo Orbe, ut poßint cum omnibus fidelibus dispensare in omni irregularitate, excepta illa, quæ ex homicidio voluntario extra bellum, & ex Simonia. Sic ille, juxta legitimũlegitimum concessionis intellectũintellectum. Pro quo & faciunt sequentia verba: Quæ irregularitatẽirregularitatem ex
Bullæ tenor.
alijs, quam ex caußis prædictis contraxerint, super irregularitate hujusmodi, ex quibuscumque caußis præterquàm homicidij, & occasione Simoniæ contracta. Hæc ibi, quæ satis quidem videntur | perspicua, ut meritò dici citato nu. 75. potuerit sic: Vnde licet sint Doctores, qui apud eumdem (Dianam) ibidem, & Resolut. sequenti censeant Episcopos non posse in irregularitate ex defectu lenitatis dispensare, quorum sententiam ipse probabilem reputat: in casu autem nostro nequit de facultate dicta dubitari ob specialem Conceßionem. Sic tunc censui, & censeo modò, etsi sciam dubitasse aliquos, sed immeritò. Quod autem circa judicium Dianæ dictum erga sententiam negantem Episcopis prædictam facultatem, convenientiùs fuisset, si illum probabiliorem judicasse fuisset affirmatum, cùm revera ita sit, ut non solùm probabiliorem asserat, sed sequendam, si de Prælatis Religiosis erga subditos non loquamur.
1365
*Quod cùm ita sit mirari juvat quo
modo Dom. Arauxo pro negativa eum sententia adducat in Decisionibus moralibus Parte 1. Tract. 2. alias 11. Quæst. 11. n. 3. eum citans Resol. 69. ubi & Nos, & etiam 70. ubi tamen idem firmat, licet de Prælatis regularibus erga subditos ibi ex professo disquirat, juxta dicta nuper. Citat etiam ipsum ex Tomo 7. Tract. 2. Resol. 26 ubi tantùm ait utramque sententiam esse satis probabilem, & aliquomodo videtur affirmativæ favere. Ipse autem Dom. Arauxo negati
Quid ille circa usum.
vam amplectitur; qui tamen in fine statuit non esse condemnandos Episcopos, qui cum judice laico ex rationabili caussa quandoque dispensant: quia nullus condemnandus est ex eo quòd in materia favorabili, & sine præjucio tertij, sequitur opinionem probabilem. Etenim una ex conditionibus concurrentibus in opinione probabili est quòd possit sequi tuta conscientia; alioquin probabilis non esset. Opinio autem affirmativa talis est, & valde quidem probabilis, ab intrinseco & ab extrinseco. Cùm tamen in materia favorabili, qualis est ista, non requiratur intrinseca probabilitas, sed sufficiat extrinseca virorum non infimæ notæ. Quis enim dicere audeat opinionem
D. Arauxo.
relatārelatam, quæ pro se habet tot tantosque Auctores Iuris & Theologiæ strenuè peritos, ut Cajetanum, Navarrum, Suarium, Covarrubias, Leßium, & alios recensitos, non esse probabilem, saltem extrinseca probabilitate, & sufficienti excusare à culpa Episcopos, qui ei se conforment, & juxta illam operentur? Quæ sunt verba præfati Scriptoris. Cujus doctrina optima quidẽquidem est, & quę deberet materijs alijs pariformiter applicari. Et quod attinet ad Patrem Suarium errat citatio, non enim Disputatio. 27. est. sed 47. Sect. 6. in fine. ubi sententiam prædictam non tenet, sed potiùs oppositam: illud tamen addit, quod est præsenti instituto consonum, scilicet eos, qui possunt ex privilegio dispensare in irregularitatibus cum exceptione homicidij voluntarij, posse in hac irregularitate dispensare, quia sub homicidio voluntario non comprehen ditur illud, quod justè fit. Id quod Religionibus Mendicantibus asserit convenire erga proprios cujusque Religiosos.
1366
*Facultates IndiarũIndiarum Episcopis concedi
solitas non transire ad Capitulum clarè ostensum n. 86. licet non defuerint quidam aliter, sed meo judicio videri plusquàm improbabiliter sentientes. Et n. 87. probatum non posse moriente Episcopo, eligendo Vicario ab ipso committi, eo quòd incerta illi persona sit, nec possit satis idonea per experimentalem, aut ipsi æquivalentem notitiam judicari. Videtur autem validam designationem futuram, si Episcopus Vicarium suum designet, si à Capitulo fuerit confirmatus, juxta dispositionem Concilij Tridentini, de qua n. 1361. designato etiam alio, si à Capitulo non confirmetur, ut frequentiùs accidit. In quo quidem quod ad rem ipsam attinet, nulla apparet implicatio. Sed non videtur quomodo esse conveniens possit talis disponendi modus. Si enim Vicarius ipsi videtur idoneus, designet illum, & id incertæ Capitularium confirmationi non remittat, in quo sua esse inconvenientia possunt, ob repulsam cum peculiari affectatione erga illum, qua designatione præfata in officio progredi Episcopus conabatur, unde & in ipso novus titulus offensionis, & qui illam solent infausti effectus cōcitariconcitari. Et quod de communicatione dictum respectu Præbendariorum, ut scilicet non sit necessarium ut qui in diœcesi laborabunt, & facultatum sint usum habituri, eam cogantur peragrare; eò tendit ut Præbendarij ex eo titulo non teneantur Ecclesias deserere, ut possent fortè nonnulli sibi minùs attenti persuadere. Et eo pacto visitationem assumere ipsis prohibitam, juxta dicta Cap. 4. Assert. 4. Ubi & illud occurrit observatione dignum, in ijs, quos Episcopus ad functiones ipsi concessas delegaverint, non expirare commissas facultates Episcopi interitu, etiāsietiamsi nulla facta delegatione moriatur. Id quod ex tenore
concessionis constat, dum sic dicitur: Prædictas facultates communicandi Sacerdotibus idoneis, qui in ejus diœcesi laborabunt, & præsertim tempore sui obitus, ut Sede Vacante sit qui poßit supplere &c. Sacerdotes ergo idonei post mortem supplere possunt, etiam ante tempus obitus delegati, sic enim præ se fert verborum contextus, ut illud Præsertim tempore sui obitus non ita accipiendum est, ut tunc præsertim fieri commissio debeat, ne si desit, qui possint supplere deficiant: sed amplior & favorabilior sensus, satisque congruus ille est, quem & Pontificis confirmat intentio, dum vult post mortem non debere deesse, qui suppleant. Id quod etiam ex sequentibus elucescit, dum sic ibi: Vt Sede vacante sit qui poßit supplere, donec Sedes Apostolica per delegatos, vel per unum ex eis, alio modo provideat. Ubi notandum illud, Vt Sede vacante sit: de singulari enim est sermo ab Episcopo diligendo, in quo plenitudo resideat facultatum. Quinam ergo delegati illi, de quibus postea per delegatos? Non equidem alij, nisi quos ante obitus tempus designarat. Quibus tamen illud quod sequitur, videtur obstare: Quibus delegatis auctoritate Apostolica facultas conceditur Sede vacante, in casu neceßitatis consecrandi Calices, Patenas, & Altaria portatilia sacris oleis, ab Episcopo tamen benedictis. Hæc enim nimis ampla videtur concessio pro Sacerdotibus, quibus aliquam aut aliquas facultates Episcopus delegaverat. Ad quod quidem dicendum videtur, cùm ad commissionem Sa|cerdotes idonei requirantur, non esse cur non debeant memoratæ actiones delegari, cùm re ipsa delegatis ab Episcopo committantur à Sede Apostolica, dum aliud ab ipsa non provideatur. Deinde commissio unius aut alterius facultatis minoris momenti non reddit delegatum, quatenus eo nomine majus aliquid designatur. Unde in casus contingentia non est temerè, sed consideratione & consilio adhibitis procedendum. In quo & Episcopos oportet esse cautissimos, & quæ per se ipsos exequi commodè possunt, expediet valdè ut alijs minimè committantur.

DIFFICULTAS PECULIARIS

Circa pollutam Ecclesiam consecratam Sede vacante.
1367
*NUper sic visum in Limana Ca
thedrali ex effusione sanguinis, circa quod est diversimodè judicatum. Et modò occasione concessionis præfatæ, juxta quam licet delegatis usus sacrorum oleorum in consecratione Calicum, Patenarum, & Altarium portatilium, quæstio incidit circa Ecclesiæ reconciliationem, in quo pars affirmativa videtur verosimilis, quia plus id est, & ratione necessitatis concessum, cùm tamen pro reconciliatione Ecclesiæ major videatur esse necessitas. Sed quidem cùm consecratio oleis ab Episcopo benedictis sit facienda, in reconciliatione cum proportione procedendum, ut aqua sit ab Episcopo etiam peculiari illa benedictione, quæ in Pontificali habetur, benedicenda cum sale scilicet, cinere, & vino. Id quod non erit commodè factibile, cùm Episcopus, qui benedicere possit, non adsit, neque, ab aliquo ex distantibus, nisi post longum temporis spatium expectari, cùm tamen reconciliationis necessitas urgeat. Nec credibile sit pro hujusmodi effectibus aquam sic benedictam asservari. Quid ergo tunc? Licebítne aquam communi benedictione sacratam ad hujusmodi ministerium adhibere? Tit.
12. nu. 262. & seq. privilegium adduxi, juxta quod à Regularium Prælatis id fieri queat, quod & tradunt adducti in Additionibus nu. 25. Ex quo videtur idem posse à prædictis fieri delegatis. Regulares enim aqua ab Episcopo benedicta debere uti per se loquendo affirmant adducti citato n. 263. ratione autem necessitatis, quod est dictum indulgetur. Ex quo videtur argui pro delegatis posse, ex ratione simili, immò & rationis identitate. Quod quidem videtur satis probabile.
1368
*Sed quia & delegati hujusmodi de
Quid in totali defectu.
esse possunt, ut in casu præfato vidimus accidisse, videndum quid fieri in similibus queat. De quo Diana diversis egit in locis, sed præcipuè Parte 11. Tract. 8. Resolut. 23. Ubi sententiam Pauli Piasezij adducit, de qua & No
Noctinot.
ctinotius Verb. Ecclesia polluta nu. 15. qui ita scribit: Piasezius docet (in Praxi Episcopali par. 1. cap. 2. arti. 4. n. 7.) quòd ubi reconciliatio non potest haberi statim ab Episcopo, debeat lavari Ecclesia cum aqua exorcizata, & interim celebrari in ea, donec reconcilietur per Episcopum, Cap. finali de Consecrat. Ecclesiæ. Sic ille pro casu, de quo agitur eximius futurus fautor, si uti relatio proponitur, docuisset, cùm tamen aliquid sit omissum, in quo multùm potest esse momenti, sic enim Auctor: Vbi etiam re
Paulus Piasezius.
conciliatio haberi non posset, posset ex permißione Episcopi lavari Ecclesia polluta aqua exorcizata, & celebrari interim donec reconcilietur per Episcopum. Sic Piasezius ad effectum dictum requirens Episcopi permissionem, seu veriùs licentiam, quam posse dari sunt qui sentiant, ut videri apud citatos potest. Sic enim prior Vers. Non nego, & alter n. 17. apud quos alij. Nec dubitarem Piasezij sententiam, si uti à Noctinotio proponitur, apud ipsum extaret, securam pro praxi asserere, licet eam præfati, sicut & nonnulli alij eam vereantur amplecti, quia citata Praxis secundò est Romæ impressa & à Censoribus Romanis correcta, unde dicta sententia uti verosimilis & in praxi nullum habens inconveniens approbata. Sed verò non ita, sed cum limitatione permissionis & licentiæ Episcopi, quo pacto non est casui præsenti adaptabilis, cùm de Sede vacante procedat.
Et quidem adductum Cap. finale de Consecrat. ita manifestè de Ecclesia non consecrata decernit, ut incredibile sit à Piasezio de consecrata fuisse intellectum, quod ipsi objicitur, sic enim incipit: Si Ecclesia non consecrata, & sic clauditur: Est tamen quàm citius fieri poterit, consecranda. Unde alia videtur Auctori fuisse mens, & quod ad ablutionem spectat sic ibi: Aqua prorsus exorcizata lavetur. Et statim additur: Ne divinæ laudis organa suspendantur. Ex quo sumi fundamentum potuit pro Ecclesia consecrata, quia si in ea, quæ consecrata non est, magnum reputat inconveniens Gregorius IX. ut divinæ laudis organa suspendantur, id equidem in consecrata plus urgebit. Cùm ergo usus pro divinis officijs accelerandus sit, licet solemnis reconciliatio differenda, convenienter pro eo adhibenda profertur ablutio, quæ in non consecrata debet adhiberi, ne sine cæremonia aliqua sacra usus hujusmodi revocetur.
1369
*Propiùs ad institutum accedens lo
P. Avila ut videatur favere.
cutus P. Avila de Censuris Parte 5. Disputat. 7. circa Dubium 3. ubi ita scribit: in Conclus. 2. Si Episcopus abest, & non potest advenire Episcopus ad reconciliandam Ecclesiam: tunc de licentia ejus, vel sui Vicarij posset celebrari. Ita Sotus Arti. 3. (scilicet quæst. 2. dist. 3. in 4. sent.) circa ad 2. argumentum Dicto 4. ubi addit minorem caussam requiri ad celebrandum in Ecclesia violata, quàm extra locum sacrum. Sic ille, qui licet de Vicario loquatur Episcopi, non debet ejus assertio ad lilum arctari, cùm in Vicario Sede vacante non minor, immò major resideat auctoritas, sitq́ue ratio eadem, necessitas inquam P. Avilam secutus Diana citata Resolut. 23. Vers. Non nego,
Sicut & Diana.
ubi sic post allegationem citati Patris: & ideò si distans Episcopus non poßit ad reconciliandam | Ecclesiam venire, de licentia Vicarij licebit in illa celebrare. Sic ille, adducto etiam Cardinali Lugo, qui Tomo de Sacramentis Disput. 20. n. 63.
Et Cardinalis Lugo.
sic habet: Potest tamen Episcopus ex caussa necessitatis dispensare, & tanta potest esse neceßitas, ut, non sit recursus ad Ordinarium, si poßit absque ejus licentia celebrari. V.Verbi g.gratia, Si in die festo populus non habet aliam Ecclesiam, in qua poßit Missam audire. Hæc Cardinalis: qui de Episcopo locutus priùs, cùm de recursu egit statim, non ad Episcopum, sed ad Ordinarium habendum dixit, indicans posse illum etiam ad Ordinarium haberi, qui Episcopus non sit, & ita ad Vicarium generalem, unde & P. Avilæ meminit n. 62. cujus & doctrinam amplectitur cit. n. 63. quatenus eadem est, quæ & illorum, quos refert pro celebratione cum licentia Episcopi: sic enim & tenet P. Suarez Tomo 3. Disputat. 81. Sect. 4. Vers. His positis, in 3. p. & P. Fagundez Lib. 3. de. 1. Præcepto Ecclesiæ Cap. 13. nu. 2. quorum
rationem impugnat ex eo deductam, quòd Episcopus potest dare licentiam celebrandi in loco non consecrato: ergo & in loco, qui per violationem quodam modo amisit consecrationem. Non enim videtur legitima cōsequentiaconsequentia: quia Episcopus de jure cōmunicommuni potest deputare Oratorium saltem publicũpublicum non consecratum ad celebrandũcelebrandum, absq;absque necessitate & tamen sine necessitate nequit licentiālicentiam concedere ad celebrandum in Ecclesia violata: ergo non est similis ratio pro illis, unde solùm necessitatis titulum pro licentia dicta videtur agnoscere. Sed quidem prædicta ratio potest sustineri: Nam stante potestate in Episcopo ad licentiam pro loco non consecrato, non est cur debeat negari in illo similis ad Ecclesiam violatam; licet enim plus aliquid videatur hoc esse, non tamen alicubi prohibitum invenitur, & quod ratione necessitatis pariter verosimile comprobatur. Itaque ratio, quam dictus Auctor reddit, à præfatis debet subintellecta censeri. Ubi & addi potest esse in prædictis suum modum æqualitatis: licet enim locus publicus in eo excedat, quòd violatus non sit, in Ecclesia tamen id habetur pro majori convenientia quòd sit locus Dei cultui consecratus, cujus consecratio, etiam post violationem perseverat.
1370
*Quidquid de hoc sit, sententia Car
dinalis ex eo non videtur casui præsenti congruere, quòd de necessitate loquatur, quam ejus declarat exemplum, si videlicet non sit alia Ecclesia, in qua die festo populus Missam possit audire. Cùm tamen Limæ quadraginta aliæ sint, in quibus posset impleri præceptum. Sed quidem generalis doctrina ab Auctore præmissa eum sententiæ, de qua agimus, fautorem ostendit, dum ait, ut ex eo positum: Potest tamen Episcopus ex caussa neceßitatis dispensare &c. Vidimus tamen, cùm de recursu agit, non Episcopi, sed ordinarij nomen induxisse, quo & Vicarius Sede vacante comprehensus. Licet autem exemplum ab eo sit dictæ necessitatis adductum, illud genera alia necessitatis non probat exclusa, quando & major esse illa potest, ut in casu nostro, violatæ scilicet Metropolitanæ Ecclesiæ. Quantùm enim esset in ea inconveniens, si ut locutus superiùs Pontifex, divinæ laudis organa suspendantur? Et quidem præfatus Cardinalis in allato exemplo de illo locutus casu, in quo sine licentia posset celebrari. Ubi enim illa adest, minor est sufficiens, & satis est juxta Auctores adductos, si Episcopus absit, & non possit advenire, ut licentiam concedere Vicarius Sede vacante possit, immò & non vacante, propter eandem rationem.
1371
*Aliter etiam philosophari possumus
juxta sententiam, de qua nu. 263. Tituli præsentis, juxta quam Prælati Religionum possunt reconciliare Ecclesias aqua ab ipsis benedicta, si alia non suppetat in absentia Indicorum Episcoporum, & saltem per duas distent diœtas, quod & tenet P. Mascarheñas Tractatu de Sacramentis 5. Disput. 5. nu. 320. cum alijs, de quibus ibi. Quod quidem privilegium ad proprias eorum spectat Ecclesias, sed videndum an possit ad alias extendi, & ita in nostro casu locum habere. Circa quod verosimilis esse potest affirmatio, pro qua privilegium Pauli Tertij, de quo nu. 261. non obscurè videtur suffragari, sic enim ibi post alia: Et vestes sa
cerdotales, Pallas, Corporalia, Calices, Altaria, Cœmeteria (si Episcopus, qui ea faciat, Catholicus ibi non adsit) benedicere, ac profanatas Ecclesias reconciliare poßint. Sic Pontifex ubi quod ad profanatas Ecclesias pertinet satis compertum apparet: quòd autem ad proprias non debeat arctari, ex eo ostenditur, quod circa præcedentia conceditur, & ad ea, quæ ad externos spectant, extendi probatum Cap. 10. Tit. 12. Dicto 4. nu. 260. Deinde etsi concessio de ijs tantùm, quæ ad usum proprium attinent videatur expressè procedere, necessitatis casus pro alijs minimè exceptus reperitur, unde potest ad illum verosimiliter applicari. Jam enim vidimus quantam habeat vim hac in caussa necessitas, quando & sine Ordinarij licentia, quod est profecto à communi jure exorbitans, potest in necessitate celebrari. Quod multò plus est, quàm extensio facultatis, de qua agimus, dum à Capitulo Regularis Prælatus ad illam invitatur. Et in privilegio dicto, in quo pro erigendis Ecclesijs & alijs circa ipsas facultas attribuitur, sic additur, Sine alicujus præjudicio, quæ quidem & ad sequentia meritò quis asserat referenda. In hujusmodi ergo concessionibus, & illorum usu, quando præjudicium nullum est, sed potiùs utile & exoratum obsequium, id quidem minimè est Pontificiæ menti contrarium. Et ex hujusmodi praxi id habetur, quod ex præfatis nequit modis obtineri. Licet enim licentia concedi possit ut in Ecclesia celebretur, ex eo non tollitur quo minùs violata remaneat, unde & debet à superveniente Episcopo reconciliari.
1372
*Sunt quidem nonnulli asserentes eo
ipso quòd in Ecclesia violata Sacrificium Missæ celebretur, amissam ipsi sanctitatem restitui, & reconciliatam censeri. Sic P. Sà Verb. Ecclesia nu. 19. & in 2. editione Lugdunensi adduntur pro eodem Navarrus, Toletus, & P.
Suarez cum manifesta falsitate. Tenet etiam Diana Parte 1. Tractat. 14. Resolut. 69. & P. Avila citata Disputat. 7. Vers. Castro respondet, | eumdem Castrum adducens ex Lib. 2. de lege pœnali Cap. ult. ubi sic censet: valde sibi probabilem videri ejus sententiam affirmat. Sed illam omni fundamento carere judicat & probat Cardinalis Lugo suprà n. 62. & ante illum P. Layman Lib. 5. Tract. 5. Cap. 5. nu. 12. Vers. Addendum. Et præter alia, quæ contra illam objiciuntur, argui validissimè potest ex Cap. Aqua de Consecrat. Eccles. in quo reconciliatio
Ecclesiæ per Sacerdotes simplices fieri prohibetur, & sic additur: Quia licet Episcopus committere valeat, quæ jurisdictionis existunt, quæ ordinis tamen Episcopalis sunt, non potest inferioris gradus Clericis demandare. Sic Pontifex. Tunc ultrà Communis Doctorum sententia, de qua superiùs, firmat posse Episcopum licentiam concere ut in violata Ecclesia celebretur; ergo & ut per Sacerdotes simplices reconcilietur. Patet illatio, quia per celebrationem Missæ reconciliatur. Dici potest à Pont ficePontifice tantùm prohiberi reconciliationem ritu solemni, qualis ex veteri more in Pontificalibus præcessit, & quo ad substantialia in eo habetur, quod Clementis & Urbani VIII. auctoritate vulgatum. Sed
contra est, quia immeritò magnus ille reconciliationis labor Episcopis indiceretur; si per solam celebrandi licentiam ille posset evitari. ItẽItem prohibitio talis esset inutilis, ut constat, cùm sine reconciliatione dicta posset facillimè illa stare, quæ per solam Missæ celebrationem ab Episcopo posset adhiberi. Prętereà recōciliatioreconciliatio absolutè loquendo non jurisdictionis, sed ordinis Episcopalis asseritur, unde sine fundamẽtofundamento absoluta assertio ad specialem adstringitur; sine ratione item, ex eo enim fieret, quòd si propter sanctitatem sacrificij labes violationis abstergitur, ex celebratione pariter debet Ecclesia cōsecrataconsecrata censeri, si ita accidat, ut per ignorātiamignorantiam aut malitiam Sacerdos in illa celebret, quæ nondum fuerat consecrata: quod quàm sit absurdum statim apparet. Quod ergo ad negotium istud spectat ex sola Ecclesiæ dispositione dependet, ut illa dicatur Ecclesia consecrata & benedicta, quæ peculiaribus Ecclesiæ cæremonijs fuerit Deo dedicata: quod & in reconciliatione pariter accipiendum: in illa enim quasi de novo Ecclesia dedicatur, dum consecrationis & benedictionis impedimenta removentur. Cúmque ab Ecclesia nullus alius sit institutus ritus pro præfatis, nisi qui in sacris Cæremonialibus proponitur, quidquid aliàs confingitur, solido est fundamento destitutum, unde neque apparet ab intrinseco probabile; an autem ab extrinseco, viderint alij, dum Auctores citati satis per trāsennamtransennam videntur quęstionemquæstionem delibasse potiùs, quàm ut par erat, pertractasse.
1373
*Cùm ergo res sic se habeat, in casu
Clauditur resolutio.
nostro reconciliatio facta modo dicto Episcopum à labore solemnis reconciliationis eximet; neque Ecclesia diu erit irreconciliata secundùm Communem bene sentientium persuasionem. Quòd si dicatur juxta modum reconciliationis dictum probabiliter tantùm reconciliatam debere existimari, unde & posse reconciliari legitimo Ecclesiæ ritu. Occurrendum
Notanda doctrina.
revera reconciliatam quantùm ad ritum legitimum attinet ex eo autem quòd videtur obstare ratione Ministri, ab Ecclesia suppleri ne iterata reconciliatio repetitione sacrarum cæremoniarum cum scandalo videatur. Pro quo est citatum Caput Aqua, in quo sic citatus Honorius: Quod autem mandantibus Episcopis super re
conciliatione factum est hactenus per eosdem, misericorditer toleramus. Sic ibi. Circa quod ita scribit Bernardus Parmensis Verb. Toleramus: Sed videtur quòd ista sola tolerantia non sufficiat sibi,
Bernardus Parmensis.
nisi iterùm reconcilietur per Episcopum, quia nulla fuit reconciliatio. Sed dic quòd per talem tolerantiātolerantiam ratāratam habet talem reconciliationem, & incipit valere ex tũctunc &c. Id ergo quod in casu dicto dicitur ex tunc valuisse; supposita jam Pontificia voluntate in Jure expressa, in casibus, in quibus probabiliter actum fuerit, debet putari verosimiliùs valiturum. Et quidem si Episcopus reconciliare pergat, probabiliter tantùm in eo procedet; cùm meritò dubitari possit an id facere queat supposita reconciliatione modo dicto peracta: etiamsi conditione utatur, ubi nullius Sacramenti valor in discrimen adducitur, juxta dicta nu. 262. præsentis tituli. Pro quibus hæc satis, sicut & de Titulo 19. ut jam
Loading...