CIRCA TITULUM XX. DE APOSTOLICIS INQUISITORIBUS. Multa ad S. Tribunal spectantia extant in Tomis Auctarij, quæ dabunt Indices, & præsertim Tom. 2. Part. 7.

§. I.

§. I.

Circa conscientiæ obligationes.
1374
*NOtarios secreti viros esse debere
competentis ætatis, & maturi judicij, ac notæ probitatis, eorum officij qualitas, etiam me, alijsque tacentibus, potest cumulatissimè persuadere. Unde à multis est cum admiratione suspectum adolescentem aliquando ad id muneris ex Hispania destinatum. Sed illis est faciendum satis, & monendi ut advertant in sacro Tribunali quæ tractantur, multa esse, & valde diversa, pro quibus diversa in Secretarijs exigitur judicij maturitas, & morum gravitas, & ad prudentiam Dominorum spectare, ea sic disponere, ut nihil indecens, indecorum, aut periculosum, secundùm materiæ illecebrosæ caussam, incompetentis ætatis Notario conferatur. Hinc est id, quod circa Notarios in caussa fidei invenimus Canonico in jure dispositũdispositum in Cap. Vt
officium §. Verùm, ubi illud: Volumus & mandamus ut in examinatione testium, quos recipi super | crimine prædicto, ipsumque concernentibus oportuerit, adhibeatis duas Religiosas & discretas personas, in quarum præsentia per publicam (si commodè potestis habere) personam, aut per duos viros idoneos fideliter eorumdem depositiones testium conscribantur. Sic Clemens Quartus, qui §. sequenti statuit etiam ad Notariatus officium posse Religiosos assumi. In illis ergo & discretio, & virilitas, immò & Religiosa professio, & Sacerdotalis dignitas, de qua ibidem, possunt eo fine concurrere, ut idoneos pro re momenti talis constituant: unde manifestum est adolescentem non esse ad id muneris consentaneum, neque credendum attentissimos Dominos circa hujusmodi circumstantias dormitare. Audienda Glossa circa citatum §, ubi
Glossa.
sic habet: Nota, si Notarius efficiatur Religiosus, vel Presbyter, non potest exercere officium Notarij, quia istud officium est sæculare: nam specialiter favore fidei Religiosus vel Presbyter potest exercere officium Notarij in caussa hæresis: ergo jus commune est in contrarium. Sic Glossa juxta quam est notatu dignissimum juris communis dispositionem non attendi, ubi de formando idoneo Notario in caussis fidei, & eas concernentibus agitur, & pro eo Religionis & Sacerdotij meritò posse adscisci qualitates: ex quibus illatio, de qua nuper, redditur manifesta.
1375
*Circa acceptionem munerum latè
discursum Cap. 1. & in illius fine, scilicet nu. 16. sic habetur: Et in discursu Capitis, de Inquisitoribus locuti sumus, pro certo habentes in Clementina dicta comprehendi, quod receptißima sententia tenet: cùm tamen sint qui contrarium censeant, & ex tenore illius id conentur deducere, ut videri potest apud Dianam cit. Resol. 28. (Parte 4. Tract. 8.) qui & id non videtur improbabile reputare. Hæc ibi. Ubi quod ad tenorem attinet negari nequit, quin habeat non leve fundamentum. Et Nos quidem nu. 1. illum exhibentes, sic locuti: & tam ipsorum (scilicet Inquisitorum) quàm Episcoporum &c. quod tamen non de Inquisitoribus, sed de commissarijs deputatis ab ipsis accipiendum, quæ sequuntur videantur indicare, sic enim: Super hoc deputatis Commissarijs. Unde Glossa Verb. Ipsorum
Glossa.
sic habet: Commissarijs, quod est infra. Et per hoc, & per Caput supra prox. solvitur quod aliàs dubitabatur, an Inquisitores poßint committere vices suas. Et inferiùs Verb. Commissarijs ita eadem: De Episcopis loqui non videtur: & ideò licet etiam ipsi ab his debeant abstinere, pœna tamen quæ sequitur, non habet locum in illis. Concor. infra Vers. Notarij. Voluit ergo dignitati deferre. De officio delegati Cap. 2. Lib. 8. Sic Glossa. Quæ de Episcopis cùm ita sentiat ob rationem ab ipsa adductam: de Inquisitoribus equidem id fateri debuit, quandoquidem juxta ipsam, non de illis, sed de ipsorum Commissarijs dispositio Pontificia procedit. Unde videtur non immeritò à Nobis dictum id non videri improbabile, quatenus videtur ita Dianæ videri, quod non improbatum. Cùm sint fortè futuri qui dicant immeritò sic locutos, cùm apertè probabile dici debuisset.
1376
*Pro quo & audiendus P. Thomas
Sancius in Opere morali Lib. 2. Cap. 20. n. 5. ubi sic locutus: & ita tenendum est: nec enim facilè à tam communi sententia est recedendum nullo Auctore existenti pro contraria, si enim aliquem invenissem, illi facilè adhærerem. Nam viso litteræ contextu potest æquè benè: immò & meliùs legi illud verbum, Inquisitoribus, cum clausula antecedenti, in qua præscribitur ætas creandis Inquisitoribus, ut sic incipiat clausula ab ijs verbis, & tam ipsorum: atque in editione Gregoriana noviter correcta ita se habet. Nam clausula præcedens finitur in verbo Inquisitoribus, & ibi apponitur punctus, ac littera majuscula incipit statim: & tam ipsorum, & eodem prorsus modo in editione antiqua ponitur. Quare saltem est dubium juris, in quo eventu non est censenda excommunicatio lata, ut latè probavi Libro præcedenti Cap. 10. nu. 56. Sic ille, de editione Gregoriana noviter correcta locutus, & scribebat Auctor ante an. 1610. in quo mortuus, postquam & aliam habemus an. 1618. ad exemplar Romanum, recognitione habita. Sunt etiam plures, qui ita censeant, ut testatur Sanctarellus Tractatu de hæresi Cap. 40. Dub. 5. nu. 26. plures enim indicantur, cùm dicuntur alij contrariam sententiam tenere, quod Diana non abnuit suprà, qui neque pro sententia affirmativa judicium profert, sed relata illa, & pro ea P. Suarez, & Doctoribus sine expressione, quos citat & sequitur Sanctarellus, sic progreditur: Verùm stando in sententia affirmativa, puto cum Bonacina &c. Sic ergo rebus se habentibus, P. Sancius, qui unum pro negativa sententia si invenisset Auctorem, eidem adhæreret, pro illa stare censendus est; unde & probabilis dubio procul asserenda. Circa quod D. Barbosa in Collectaneis ad prædictam Clementi
nam nu. 18. ita scribit: In Glossa Pecuniam, ibi intelligo largè. Notatur ad hoc quòd Inquisitores & Commissarij incurrunt pœnam excommunicationis &c. In quo quidem desideratur fides citationis. In Glossa quidem Verb. Pecuniam sic habetur: Intelligo largè 1. quæst. 3. per totam. Neque ulteriùs quidquam: unde quod de Inquisitoribus additum, addititium sanè est, neque cum sententia Glossæ, de qua suprà, valens ullo modo componi.
1377
*Certior est excommunicationis
pœna, quæ habetur Clementina 1. eodem Titulo circa Inquisitores ex inordinata affectione in negotio fidei contra aliquos procedentes, de quo Cap. 2. ubi gravissima illa occurrit quæstio an Ecclesia jurisdictionem habeat supra actus internos, pro qua Auctores adducti diversimodè sentientes, sed complures congerit Dom. Barbosa in Collectaneis ad præfatam Clementinam nu. 36. & 37. cum majori numero negantium, & eatenus sentientium in casu, de quo agitur, actum externum requiri interni manifestativum. Circa quod & Dom. Caramuel acutè philosophatur in Theologia fundamentali Fundamento 24. qui & nu. 694. Vers. Asserit prima Clementinam adducit, & sententiam Glossæ circa illam stantis pro præceptiva internorum actuum potestate, pro qua & militat nu. 698. & seqq. ubi præsertim de Summo Pontifice, ex eo arguens Primo, quòd sit Christi Vicarius: nam Vicarius habet totam auctoritatem, quam habet ille, qui contulit. Quæ | quidem ratio nimiùm probat, scilicet Pontificem habere potestatem instituendi Sacramenta, & remittendi peccata sine illis, & sic de alijs, quæ constantissimum est minimè Pontifici convenire. Deinde Vicario etiamsi generalis dicatur, non semper ea competunt, quæ illi sunt propria, cujus Vicarius est, ut constat in Vicario generali Episcopi, & Capituli Sede vacante. Arguit insuper ex Regula juris 39. Cùm quid prohibetur, prohibentur omnia, quæ sequuntur ex illo. Ergo cùm quid conceditur, conceduntur omnia, quæ sequuntur ex illo. Atqui Petro est concessa Universalis Christianos gubernandi facultas: ergo & facultas gubernandi præceptis actus merè internos respicientibus, quia hæc sequitur evidenter ex illa. Ubi quidem discursus est legitimus de ijs, quæ necessariò consequuntur, non de gratuitis, sine quibus stare id potest, quod est concessum, ut de Sacramentorum institutione dicebamus, & de Vicario etiam generali. Arguit insuper ex Regula 53. Cùm licet id, quod est plus, licet utique quod est minus. Sed plus est præcipere actum internum & externum simul, quàm internum solum, aut externum solum: Ergo sicut illud licet, ita licebit istud. Ad quod dici potest, quod & aliàs à Nobis: licere quod est minus, quando magis & minus sunt in eodem genere, & sub eadem accipiuntur ratione. In nostro autem casu præceptum complectens actum internum & externum, circa internum, juxta communem Doctorum sensum, non versatur directè, in quo major potestas requirit: occulta enim judicare Dei maximè proprium est, qui & ea potest cognoscere. Pro quo exemplum satis opportunum occurrit in absolutione à reservatis, à quibus simul cum alijs potest Confessarius in ijs absolvere casibus, de quibus Scriptores; sed à reservatis indirectè quatenus cum alijs inveniuntur, directè ab alijs. Ubi ineptissimè fuerit argumentatio præcedenti similis, si quis arguat: Plus est absolvere à reservatis & non reservatis, quàm à singulis: ergo si quis potest ab illis simul absolvere, etiam à singulis per se & directè. Fundamenta ergo præfati Scriptoris levia prorsus sunt, & ut illius sententia roboretur, alia sunt majoris firmitudinis conquirenda.
1378
*Ubi illud satis confideratione di
gnum occurrit, in potestatis præfatæ negatione fidelium caussam piè inspectam, & à Deo mirabili providentia dispositam. Talis enim potestas præceptiva actuum internorum nimis esset fidelibus onerosa, tum quia præceptum ex se grave onus est, tum etiam quia superaddi censuræ possent, quo nihil gravius. Id quod ex eo constat quòd leges pœnales sunt, & onero
Regula juris circa odia.
sæ, & odiosæ restringendæ eatenus, juxta Regulam 15. in 6. Odia restringi, favores convenit ampliari, de qua citatus Scriptor suprà nu. 924. & 925. Pro quo & faciunt adducta Titulo 12. circa Constitutionem Innocentij X. pro gubernatione Societatis nu. 47. & seqq. Quod ex eo roborari potest erga pœnas ipsas disposito. Licet enim statui à Christo Domino potuisset, ut pro peccatis præteritis fideles excommunicationis pœnam incurrerent, id tamen noluit, sed oppositum, ut videre est, apud P. Avilam
P. Avila.
de Censuris 2. part. Cap. 5. Dubitat. 10. pag. 50. Vers. Ad primum, ubi ita scribit: Ad primum respondetur quòd intentio Ecclesiæ in denegandis suffragijs regulanda est secundùm dispositionem Christi. Christus autem non contulit Ecclesiæ potestatem ad denegandum suffragia, nisi præcedente monitione sub excommunicatione. Sic ille cum alijs, quidquid nonnulli dixerint. Ex quo etiam argui contra præfatum juvat Scriptorem de Vicariatu Pontificis cum omnimoda potestate. Quomodo autem id stare possit cum sententia
communi, juxta quam nulla censura est à Christo instituta, sed ex Ecclesiæ dispositione consistant, ex eo potest concordari quòd Christus nullam censuram instituit contra genus aliquod peccatorum, ut contra hæreticos, schismaticos, percussores Clericorum &c. quòd autem ab eo non sit generaliter instituta aliqua, dubitari nequit, ut de excommunicatione, pro quo citatus Scriptor Parte 1. Dub. 2. non quidem quoad formalem institutionem, sed radicalem, juxta illud Matth. 18. v. 17. Si autẽautem EcclesiāEcclesiam non audierit, sit tibi tamquàm Ethnicus
Matth. 18. v. 17.
& Publicanus.
Circa quod ita scribit P. Suarez Tomo 5. ad 3. p. Disput. 2. Sect. 1. in fine. Quo
P. Suarez.
circa in illis verbis primò significatur hoc generale dogma, graviter delinquere eos, qui Ecclesiam non audiunt, & maximè si contumaces sint, ideoque habendos esse & cavendos ut graves peccatores, quales sunt Ethnici & Publicani. Deinde significatum est à Christo Domino se daturum suæ Ecclesiæ potestatem ligandi & solvendi: Atque ita in illis verbis convenienter continetur potestas ferendi censuram excommunicationis, non verò ipsius censuræ institutionem aut præceptum in particulari. Sic Doctor Eximius: qui plus aliquid habet Disp. 4. Sect. 5. nu. 7. ubi ita scribit: Hæc sententia fundari potest primò in divino jure Matth. 18. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi tamquàm Ethnicus & Publicanus. Hæc enim verba intelliguntur de potestate excommunicandi data Ecclesiæ, ut supra vidimus, & tamen ea potestas non datur, nisi ad coërcendos inobedientes & contumaces Ecclesiæ post ejus monitionem, seu præceptum. Hæc idem: juxta quæ negari nequit à Christo Domino fuisse datam in speciali, & consequenter Ecclesiæ excommunicandi potestatem, & ita radicaliter saltem ab eodem institutam, ejus forma & modo eisdem prudenti dispositioni relictis. Pro quibus hæc satis, per occasionem adductæ sententiæ, & ob doctrinæ plenitudinem, ut jam ad alia transeamus.
1379
*In sententijs reorum solent referri
aliqua, quæ non sine ingenti adstantium offensione exaudiri solita, quia aut obscænitatem sapiunt, aut blasphemias exprimunt, ad quarum prolationem obstruere aures oporteret. Impura ergo puris sunt verbis vestienda, & blasphemiarum horror, decenti verborum circuitu proponendus. Sedet Daniel initiatus à Deo judex in caussa Susannæ à duobus iniquissimis senibus accusatæ. Et sic ille ad primum pro ipsius stantem tribunali. Nunc ergo, si vidisti eam, dic qua sub arbore videris colloquentes sibi? Daniel. 13. v. 54. Similiter & ad alterum v. 58. Circa quæ ita scribit Venerabilis & ca | castissimus observator P. Gaspar Sancius: Colloqui hîc aliquid sonat magis familiare, quàm pu
P. Gaspar Sancuis.
dicos addecet: linguæ tamen sanctæ puritas multa excogitavit vocabula, quæ rem non castam castè significant. Adhibuit verbum istud honestum Daniel, quia ipse utpote Virgo Virginalem in loquendo modum servavit: at senes inverecundi & effrontes verbo sunt usi, qualia à profligato pudore sperari poterant. Venit, inquit, adolescens, & concubuit cum ea. Et statim: & vidimus eos pariter commiscere, v. 37. & 38. Hæc ille. Juxta quæ habemus à judicibus sacris non casta castè proferenda: id quod est etiam ad blasphemiarum turpitudines referendum. Iob. 2.
Iob 2. v. 9.
v. 9. Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? benedic Deo, & morere. Quid sibi voluerit mulier sic locuta, ita detexit Origines Lib. 2. in Job: Ideò dic aliquod
Origines.
verbum in Dominum, & morere, ut inanem vitam hanc finias, ut hæc amara tormenta relinquas. Dic aliquod verbum, quod irritet, quod exacerbet, quod exasperet. Dic aliquod verbum in Dominum. Accusa de injustitia, criminare, irride de malitia, reprehende de impietate. Dic aliquod verbum, quod neget illum, & providentiam ejus, atque provisionem, præscientiam quoque ac virtutem atque magnitudinem illius &c. Et hæc quidem cùm mulier dixerit, illud tantùm in sacro legimus textu: Benedic Deo, & morere. Quod quidem verbum, non esse positum à dæmone, sed suppositum à Moyse apud gravissimum habemus Interpretem, cùm historiam scriberet, ut rem inde
P. Sancius.
coram figuratæ locutionis lenitate & suavitate leniret. Sic ergo videtur à Tribunali sancto faciendum. Licet enim satis conveniens sit, ut in sententia totum id referatur, super quod cadit; non est tamen necessarium, ut cùm publicè profertur, omnia in illo contenta sub ijs proclamentur terminis, qui esse offensivi castarum aurium possint, aut aliàs fidelium animos conturbare.
1380
*Tacendum etiam id, quod cùm ad
rem non faciat, potest aliquomodo tertio præjudicare ex assertione Rei, licet apertè falsa contra ipsum. E.Exempli g.gratia, si dixerit ille Religionem aliquam ejus errorem amplecti, quem ipsius agendi modus videtur indicare. Nec nominetur quidem Religio, sed utrisque ex circumstantijs quæ sit illa colligatur. Licet enim prudens quisque imposturam agnoscat: erunt tamen multi (cùm stultorum infinitus sit numerus,) qui indignum aliquid de tali Religione concipiant, aut in modo agendi sinistrum quidpiam suspicentur. Circa quod quidem si proclamatio assertionis præfatæ judicaretur conveniens, addendum sanè adeò erronem dictum delirasse, ut errorem suum Religioni adscripserit, de qua ob sanctitatem suam nihil tale potuit conjectare. Et ita quidem pro eo, quo in Sancto Tribunali favore gaudeo, in casus contingentia, & ut reor, audiendus admonerem. Unde & scripto loquens pro similibus admonitionem reverentem adhibeo, quæ nocere cùm nequeat, sit forsitan
profutura. Et quidem, ut arbitror, nullum est in Dei Ecclesia post Pontificium Tribunal, in quo sit majori opus consilio, attentione, & diligentia. De fundamento fidei agitur, aut de fundamento fide, est enim fundamentum
D. Chrysost.
Christiani ædificij illa: post fidem enim ædificatione opus est, ait D. Joannes Chrysostomus hom. 9. in 1. ad Corinth. circa illud v. 11. Fun
1. Cor. 3. v. 10. & 11.
damentum enim aliud nemo potest ponere &c. Notum est autem circa fundamentum præcipuam artificis diligentiam adhibendam. Unde citato loco Apostolus: Vt sapiens architectus fundamentum posui. Ad id autem speciali gratia se instructum quod præmisit ostendit: Secundùm gratiam Dei, quæ data est mihi. Ibid. Agitur etiam apud Tribunal Sanctum de caussis, in quibus omnia bonorum periclitantur genera, fortunæ, honoris, vitæ, in quibus detrimenta ad plures propagari possunt, & numerosas familias maculare. Summa ergo pro hujusmodi attentione est opus, & iterato consilio, Consilia
Seneca.
enim rebus aptantur, ut eleganter Seneca Epist. 71. ergo & nostrum qualecumque prodesse poterit, petitum sæpiùs, unde & confidentia est etiam non petitum benevolè, & gratanter accipiendum.
§. II.

§. II.

Circa Concordata.
NOn quidem circa omnia, sed circa nonnulla, pro quibus oportuerit aliquid adjecisse.
Circa 1.

Circa 1.

1381
*QUod de locutione Regiorum red
dituum dicitur in illo, dubitari potest an ad decimas debeat extendi, nam in illis Rex habet duos Novennos, qui meritò videntur dici posse tales. Sed quidem oppositum asserendum, quia decimæ absolutè loquendo non dicuntur Regij redditus, licet ex illis aliquid ad Regem pertineat ex Ecclesiarum ingenua recognitione: sicut neque redditus alij laicales, quamvis ex illorum venditione gabellæ debeantur. Quòd autem in dispositionibus id veniat quod principale est, & non quod aliquale constans est dogma apud Juris utriusque professores, pro quo Marius Antoninus Lib. 2. variar. Resolut. 20. n. 9.
Circa 2.

Circa 2.

1382
*QUod de officialibus salariatis dici
Circa officiales salariatos.
tur ut neq;neque mercimonia exerceant, neque reddituum locationes, non ita videtur usu receptum, ut praxis contraria debeat uti lethalis condemnari, & quidem cùm Commissarij & Familiares, esse mercatores & negotiatores possint, de quo in Concordato 5. non videtur id pro Salariatis tantopere urgere, ut in ijs lethale sit, quod sine peccato gravi potest ab illis exerceri. Ex eo autem potest gravis ab ipsis culpa committi, quod negotiationi incumben
tes suo in munere considerabiles defectus incurrant, ex quibus & poterit restitutionis obligatio suboriri: ex principijs pro ea notis, & | sæpiùs Tomo in utroq;utroque repetitis. Videatur pręsertimpræsertim prioris Index Verb. Restitutio. Et deberẽtdeberent quidem ministri hujusmodi, sicut & alij, diligẽterdiligenter attendere, habere ipsos officium, & ab officio officiales dici, sicut dicuntur etiam Regij. Constat autem officiales ad officiorum suorum utilem usum conductos, si statutis diebus non laboraverint, non posse labori respondentem denarium accipere, & si anticipatò acceperant ad restitutionem teneri, materiæ enim diversitas non tollit, licet diversificet obligationem, sicut in aurifice & stercorario. Pro quo est l. Si uno §. Item cùm quidam ff. locata. Ubi qui locavit operas suas non recipit mercedem ejus temporis, quo morbo impeditus, vel alio casu fortuito, eas præstare non potuit. Covarrubias Variar. lib. 3. Cap. 13. n. 8. ubi & alia adducit, hoc loco non necessaria, ubi de irrefragabili est sermo veritate.
Circa 3.

Circa 3.

1383
*CIrca id quod dictum de minori pre
tio, occurrit difficultas ex eo quod vulgare non consistat in gradu indivisibili, sed habeat notam latitudinem supremi, medij, & infimi. Potuit ergo in casu, de quo n. 40. id quod erat ad reparationem ædificij opus, juxta magis commodum èex mentis respectum assumi, & ita minori pretio intra dictam latitudinem, de qua post alios P. Pereyra in Promptuario Theologico Parte 1. nu. 1195. Sed est illud momenti nullius: licet enim latitudo illa sit, nemo compelli ad vendendum potest, nisi pretio sibi benevolito, & cùm illud, si venderet alteri, esset accepturus, manifestum est ex violento illo agendi modo id minùs habere, & consequenter assumentem ad restitutionem teneri. Præterquàm quòd citato loco de pretio
actum consuetudine recepto, vel apud venditores omnes illius generis, vel peculiaris ejus, à quo emitur: qui non est credendus summo pretio vendere, licet sint alij vendentes minori, quia ut sic vendant rationes aliquæ occurrere possunt, necessitatis inquam, aut minùs bonæ conditionis eorum, quæ venduntur: aut brevior, & commodior transportatio, ubi illa spectare ad venditorem solet: qui, ut dictum, non est credendus, summo pretio vendere, quia sic difficilem redderet venditionem, cùm tamen venditores omnes frequentiam emptorum affectent, sed cum lucro competenti, unde quantùm valent refugiunt infimum: ex quo fit medio se beatos reputare.
Circa 4.

Circa 4.

1384
*VT armatos famulos habere non
debeant Inquisitores ex eo videtur posse ostendi, quod jam deficiat finis, propter quem illud videtur indultum, ut scilicet eorum securitati consulatur. Non est enim cur timere insidias debeant aut manifestos impetus, cùm in summo habeantur honore, ut revera nulli sint in Christiana Republica ita securi à sa
Psal. 90.
gitta volante in die: à negotio perambulante in tenebris, ab incursu, & dæmonio meridiano. Psal. 90. privilegiũprivilegium autem cessante concessionis caussa
finiri recepta doctrina est, pro qua Cardinalis Tuschus Tomo 1. Lit. C. Conclus. 202. nu. 27. & Dom. Barbosa Tractat. de Axiomatibus Iuris Axiomate 40. nu. 9. & alij passim. Sed hoc non obstat, quia in primis caussa privilegij non penitus cessat, & quando id accidit, perseverare illud receptissima etiam doctrina est, de qua Nos Tit. 19. nu. 68. revera enim ad majorem securitatem possunt famuli armati conducere, ad quamcumque scilicet irreverentiam præ cavendam: tum etiam quia videntes sic armatos famulos peculiarem de reverentia Dominis debita, & ipsorum præeminenti potestate conceptum efformant; ex quo & eorum major securitas stabilitur. Deinde familia armata non tantùm pro securitate, sed etiam pro honoris quadam prærogativa confertur, civibus communis, ubi portatio eorum habetur in usu, ut in Hispania, & provincijs alijs ex cōsuetudineconsuetudine, cùm tamen sit jure prohibitum, de quo Scriptores apud Cardinalem Tuschum Tomo 1. Lit. A. Concl. 115. Inde est ut is, qui gladio non sit accinctus, parvi fiat, ut sunt rustici, nisi Advocati, aut Medici sint, & id sit Principibus peculiare, & eorum vices gerentibus, ut cum gladio possint in Concilium, aut Senatum introire, de quo eruditè Janus Langlæus in Semestribus Quia ergo honorarium ornamentum gladius est, Inquisitorum famulis est permissum, unde etiamsi necessitas cesset stabilita securitate, stare privilegium potest, sicut in Episcopis, quorum eximia reverentia & securitas in populis Christianis.
Circa 5. & 6.

Circa 5. & 6.

1385
*QUod dictum n. 48. in fine circa Cle
ricos negotiantes tradit etiam P. Pereyra Tomo 1. Promptuarij Theologiæ moralis nu. 1218. Vers. Certum est, addens quod à Nobis uti certum est prætermissum, scilicet Clericum amittere privilegium Clericale, non quidem Canonis, nec fori, sed quo tam ipse, quàm ejus bona, à tributis & oneribus eximuntur, & hoc donec resipiscant. Num. 50. circa De
Quid circa Depositarios.
positarios addendum id, quod ibi traditur, non procedere, circa Depositarios, qui non sunt à Justitia Regia constituti: unde alij convenire apud laica tribunalia non possunt. Dictum ibidem Depositarium circa reddendam rationem inobedientem puniri à laica potestate posse, non ita qui morem gerens judici rationem reddit, sed non bonam. Quod quidem ita accipiendum est, ut in reddenda ratione malitia non videatur admisceri, si enim tale quid accidat, & probari sufficienter possit, à laica poterit potestate compelli: quia malam reddere rationem perinde est ac non reddere. Nullum enim esse, & esse sine effectu, paria
D. Barbosa.
sunt, ut apud Dom. Barbosam Tract. de Axiomat. Iuris. Axiomate 164. nu. 2. pro quo & Marius Antoninus Variar. Resolut. Lib. 1. Re|solut. 78. nu. 9. & 10. Ubi commodum pro eo exemplum non legitimæ publicationis, quæ pro nulla habetur, & in casu quidem nostro sic dicitur: Se pueda compellarcompeller à que dè quenta de los tales bienes. De omnibus ergo reddenda ratio, & ad id Depositarius compellendus, quod dum non præstat subterfugio damnabili, pergere compulsio potest, & punitionis oppressio.
Circa 9.

Circa 9.

1386
*EUm, qui post delictum ad gremium
est S. Tribunalis admissus non posse privilegio ejus potiri habet præfatum Capitulum. Sed posse in eo locum habere, quod erga Clericum Communis sententia firmat, ut sola Clericatus assumptio non sufficiat, nisi ad fundandam præsumptionem vitandi fori alia concurrant. Ubi à simili argumentati sumus,
eo quòd sit in favorem fidei, cùm simile ratione tantùm similitudinis non possit communem privilegij usum fundare. Sed est in eo difficultas, quia privilegium etiam ob titulum fidei aut religionis ampliari nequit ultra expressos terminos concessionis in præjudicium tertij. Ex Cap. Dudum de privilegijs. Ubi Glossa sic
Cap. Dudum de privil.
colligit: Et sic nota quòd Papa concedendo indulgentiam seu privilegium, non intendit alium lædere. Sic Vers. Casus. Pro quo & textus plures Cap. In his. quæ Vers. Ad cultum divinum. Quæ cùm ita sint, constat aliàs jurisdictionem Regiam ex præfata ampliatione lædi, dum ab eadem delinquentes ante acceptum privilegium subtrahantur, circa quod quidem Principes zelum peculiarem affectant, suosque circa hoc satagunt attentissimos esse ministros. Ad quod dici verosimiliter potest in primis Reges nostros, cùm sint acerrimi fidei defensores, & S. Inquisitionis Tribunal eximijs favoribus prosequantur, dum concordiæ Capitula esse sibi gratissima ipsa concordiæ approbatione declarant, minimè futuros invitos circa verosimiles eorum intellectus, cùm id etiam eorum sanctissimam intentionem videatur promovere. Deinde si ejusmodi interpretationes non placeant, id stat, quod in fine Capituli præsentis est dictum, unde potest ab ipsis sua jurisdictio sarta tecta conservari. Sed cùm Inquisitores possint aliter sentire, inde quidem possunt controversiæ multoties suscitari. Sed hoc novum non est, cùm pro casibus hujusmodi quid sit opus facto dispositum inveniatur. Quamvis ubi opiniones probabiles pro utrâque parte sunt, non ita appareat decisum quid fieri debeat, videturq́ue non incongruum ut sit locus præventioni, nisi jam circa usum invaluerit consuetudo. Et quidem in ijs, quæ mixti fori sunt, in quibus est locus præventioni, id ex eo videtur accidisse, quod pro parte utraque probabilis esset opinio, unde prudenter sic est usus temperatus.
Circa 11.

Circa 11.

1387
*CIrca notorium excessum dictum
ibi, talem esse posse, etiamsi non sit in publico & frequenti loco commissus, sed taliter ut per idoneos possit testes comprobari. Sed cùm incarceratio rarò futura sit, Si no en casos raros: pro commoda praxi ita videtur procedendum, ut dum excessus in publico commissus est, ad satisfaciendum scandalo meritò incarceratio adhibeatur: quando autem non talis, sed paucis, sufficientibus tamen probatus testibus, convenienter poterit circa carcerem indulgeri, nisi adeò excellat gravitas, ut hujusmodi pœnalitatis genus opportunum judicetur. Et quidem casus rari ij esse videntur, qui in publico committuntur, ut toti statim civitati fiant manifesti: nam & rari sunt qui ita irreverentes erga S. Tribunal possint deprehendi. Unde quod dicitur Si no en casos raros y notorios, ad hunc est intelligendi modum advocandum, ut rari sint cum notorietate peculiari: nam si hoc pacto non accipiendum, non videbitur necessarium quod de notorietate raritati adnexum: cùm constet à S. Tribunali Alguacellos Regios, ubi de hæresis crimine, aut ipsum concernentibus non agitur, minimè nisi notoriè excedentes esse, non solùm incarceratione, sed neque pœnis alijs afficiendos. Et in hoc quidem graviores esse lapsus possunt, quia de ministris Regijs agitur, in quorum supplicio si præcauti admittantur excessus, post interpositam in præsenti Capitulo Regiam auctoritatem, illius lædi videtur auctoritas. Unde & occasio ut Regia indulta circa S. Tribunal aut subtrahantur, aut minuantur. Ex quo apparet, quòd dum pro S. Tribunali imprudenter agitur, contra ipsum potiùs agatur, dum providentissimè constituta in favorem fidei non ut oportet custodiuntur. Quæ quidem ad futurorum spectant cautionem, circa præsentia enim nihil occurrit animadversionis censura condignum, quam neque ego, si secus res se haberent, ulla ratione distringerem, probè conscius quantùm reverentiæ & observantiæ, à juratis præscrtim ejus beneficio Ministris, Tribunali sancto debeatur.
Circa 13.

Circa 13.

1388
*IN illo sic habetur nu. 58. In fine: Quæ
rationes licet magni momenti sint, & propter eas meritò sit lex hujusmodi stabilita: quia tamẽtamen ad bona tantùm; in quibus Ministri Officij sancti succedunt, limitata est, in alijs debent obortæ molestiæ devorari. In illis enim Inquisitionis Ministri ad Tribunal sanctum possunt caussas evocare, & actores apud illos debent reos convenire. Hæc ibi, ob limitationem, quæ in Textu extat, dum dicitur, En algunos bienes litigiosos por testamento, ò otro titulo, scilicet Sucediendo. Ex quibus videtur inferri in bonis, quæ ad succes|sionem non spectant, aliter asserendum, & ita id faciendum, quod nuper dictum, id quod est dispositionis prędictęprædictæ tenori cōformeconforme, juxta quam est à Nobis pronuntiatum. Sed quidem verosimile etiam apparet, ut quod de successione dicitur, ad jus quodcumque aliud referri debeat, cùm ratione exempli tantùm bona sint ex successione obvenientia mentionata: quia in omnibus eadem videtur esse ratio. Successionis autem mentio inducta, quia id frequentiùs, cùm ij, de quibus agitur, negotiationi non incumbant, ex qua solent frequentiora oriri litigia, aut alijs sint litigiorum occasionibus implicati. Similiter etiam videtur accipiendum quod dicitur. Que se determinen y acaven, donde se ubieren comenzado. Quid enim si inceptæ lites non sint, sed eas oporteat à præfatis inchoari? Apud eosdem profectò judices litigandũlitigandum ex indicato ibidem fundamento, quod actor debeat sequi forum rei. Id quod ex sequentibus comprobatur, O ubieren de yr en grado de apelacion. Incepta enim ad judicem sunt ejusdem ordinis, si appellatio successerit, deferenda: ex quo fit idem esse pro incipiendis faciendum. Cur autem de inceptis tantùm decisio processerit, eadem esse ratio potest, quæ pro præcedenti est reddita, quia id magis in usu, cùm rarum videatur Inquisitorem litem auspicari. Quamvis reverà Capituli tenor non videatur de inceptis accipiendus, cùm possit de omnibus convenienter intelligi, si illud Donde fueron comenzados, exponamus de inceptis etiam ab Inquisitoribus & Ministris, quibus avocatio caussarum, de quibus agitur, ad Tribunal Sanctum prohibeatur, quia & lis ante adeptum officium potuit incipere, & etiam post inchoationem injustè attrahi posset ab ipsis jam in Superiori gradu constitutis: Verba siquidem juridicarum dispositionum ad eum sunt sensum adsciscenda, qui juri conformior, & rationi consonantior videatur, juxta ea, quæ adducit Cardinalis Tuschus Tomo 5. Lit. O. Conclus. 55. nu. 4.
Circa 14.

Circa 14.

1389
*NVm. 81. in principio sic habe
Error typographicus.
tur: Sed cùm prohibitio in id tantùm tendat, ut mandata pro jurisdictione non dentur. In quibus ex errore typographico sensus redditur prorsus ineptus: pro inhibitione namque jurisdictione suppositum. Est autem dicto in §. satis controversa doctrina de foro competenti, & datum ibi, quod pro subjecta materia est sufficiens judicatum. Et quod ad laicum attinet in civili negotio? ut liceat & valeat, juxta jus commune, seu Cæsareum,
ex adductis ibidem textibus compertum habetur, quidquid de Jure Castellæ, & Lusitaniæ sit, cujus meminit D. Barbosa in Collectaneis ad Cap. Significasti 18. de foro competenti Lib. 2. & D. Solorzanus Lib. 2. Cap. 28. nu. 20. & seqq. ubi adducit Didacum Perez, citatum etiam à D. Barbosa, de lege Ordinamenti loquentem. Adducit etiam Azevedum l. 2. & 4. Tit. 17. Lib. 4. Recopilationis, ubi nihil ad rem. Videtur autem id resolutioni à Nobis propositæ obstare, ut scilicet incarcerato non liceat jurisdictionem judicis, neque Inquisitoris prorogare. Sed quidem quod ad Inquisitorem attinet, ex communi doctrina circa Ecclesiasticos, de qua citatus Dom. Barbosa, firmari potest, cùm Ecclesiastici judices sint; & laici possint Ecclesiastici judicis jurisdictionem prorogare. Quod autem non obstet legibus qnorumdam regnorum id videri prohibitum, ex Emmanuele Themudo habetur Decisione 44. nu. 1. 2. & 3. Ubi de Lusi
Quid in Hispania.
tanicis. In Hispania autem extat lex 3. Tit. 1. Lib. 3. Ordinamenti, quæ & est 20. Tit. 1. Lib. 4. Recopilat. tenoris sequentis: Ordenamos que nuinguaningun lego sea osadaosado de citar, ni emplazar
Lex ordinamenti obstans.
à otro lego delante el juez de la Iglesia, ni hazer, ni otorgar obligacion sobre si, à que se someta à la Iuridicion Ecclesiastica sobre duedasdeudas ò cosas profanas à la Iglesia no pertenecientes, y si lo hiziere, mandamos &c. Sic tres Reges Alfonsus Undecimus, Henricus II. & Joannes II. Et quia illius usus jam non vigebat à Catholicis Regibus Ferdinando & Isabella revocatus, & post illos à Carolo V. Propter quod Illustrissimus Felicianus à Vega Relectione in citatum Cap. Significasti nu. 3. cum alijs tenet ex jure Regio prorogationem dictam non licere, licet juxta commune secus habeat, ad ea se referens, quæ dixerat in Relect. circa Cap. Ex tenore n. 25. & seqq. Sed quidem doctissimus
Azebedus circa leg. 11. citati Libri & Tituli affirmat & probat & licere prorogationem dictam, & acta esse valida, Regesque nostros pœnis ab ipsis statutis contentari, pro quo non leves rationes adducit, cum notabili illa doctrina, quòd scilicet Judices Ecclesiastici competentes sint respectu laicorum, non actu, sed habitu, quia in exordio Ecclesiæ ad ipsos fidelium litigiosæ caussæ pertinebant. Et quidem cùm juxta Juris Canonici expressam sanctionem prorogatio dicta liceat, quidquid nonnulli minùs videant, satis Catholicorum est Regum pietate dignissimum, ut circa hoc rigidè agatur, quando quidquam minimè dictis legibus consentaneum acciderit, neque ex illo inconveniens aliquod momenti considerabilis timeatur. Sunt autem qui legem prædictam affirmant contra Ecclesiasticam esse libertatem, quos adducit D. Barbosa Lib. 2. Votorum decisivorum Voto 36. nu. 73. in quod ipse videtur inclinare. Sed Regum nostrorum non est ita apertè pietas traducenda. Pro quo & Doctores ibi & nu. 36.

Circa 15. 16. & 17.

1390
*FAmiliares, de quibus num. 62. &
63. præter qualitates alias, habituros eam, quæ ad nativum solum spectant, nec exteros admittendos optimo quidem jure præcipitur. Quinam autem naturales reputandi sint, dictum ibi, eos scilicet, qui ad Castellæ, Legionis, & Navarræ regna perti|nent. Unde in rigore loquendo Aragonienses, & qui ad Aragoniæ Coronam attinent, naturales non sunt: nihilominùs erga illos sive in Regijs muneribus, sive in beneficijs Ecclesiasticis, id non solet attendi, de quo dictum Tomo 2. Auctarij Parte 8. nu. 520. Negari tamen nequit circa Ministros S. Tribunalis, ut frequenter non admittantur, peculiarem esse rationem, ex eo quòd de puritate sanguinis, ob distantiam, informationes nequeant sic commodè capi, nec cum ea S. Tribunalis satisfactione, quæ debet perdiligenter accurari.
1391
*Circa tollendos Alguacellos S. Tri
Circa Alguacellos.
bunalis statuit Capitulum 16. Unum solummodò in Oppido de la Veracruz in Nova Hispania permittens, eo quod principalis portus & Indiarum quasi scala videatur. Sed quidem ut in Nova Carthagine, celebriori Indiarum portu, & ampliorum regionum scala, alius deberet constitui, non solùm similis, sed major profectò ratio compellere debuisset. Unde & ita factum, non solùm Alguacello concesso, sed Tribunali cum debitis Ministris constitutos. Id quod in Portu fluminis argentei satis opportunum apparet, in illum enim periculosus Judaicæ perfidiæ confluxus, qui & scala, licet curetur occludi, sed frustrà, semper enim aditum impietas meditatur, & sæpè assequitur, quæ ut cancer serpit.
1392
*Pro Religiosis Qualificatoribus op
Circa Qualificatores.
timam 17. Capitulum exhibet cautionem, ne scilicet ad munus hujusmodi eligantur, qui sine Regia licentia, & suorum Prælatorum in Indias transmigrarint. Sic autem in illius fine: Cùm autem Capitulum de solis Qualificatoribus loquatur, circa Ministros alios prohibitio non procedit, si accuratum pro eorum sufficientia examen accedat. Sic Commissarios Religiosos vidimus non Hispanos, qui magna cum satis factione Tribunalis sancti processerunt. Vnde & Ministri alij assumi poterunt, qui ad ministerium non ita honorificum & confidentiæ tantæ deligantur. Hæc ibi. Ergóne eligi ad præfata poterunt, qui sine licentia præfata devenerint, eo quòd de solis Qualificatoribus Capitulum proloquatur? Anne etiam Commissarij dicti sine illa transfretarunt? Minimè gentium. Unde & observandum circa illos id, quod de Qualificatoribus constitutum cùm animadversionibus adjectis, & omnem concernentibus æquitatem. Quod ergo de Commissarijs non Hispanis dictum, non eatenus procedit, quòd sine licentia pervenerint, sed ut ostendatur circa licentiam dictam, cùm aliàs satisfactio plena præcedat, non esse scrupulosiùs agendum, quandoquidem pro exteris non soleat esse Regis sic prompta licentia, unde quod de Qualificatoribus statutum, ad alios non derivatum, ex attenta nimis Dominorum observantia, licet revera possit imposterùm derivari.
Circa 18.

Circa 18.

1393
*SIc illud: Que siendo Calificador de
la Inquisition algun Religioso, si à su Prelado le pareciere mudarle à otra parte por algunas consideraciones, los Inquisidores, no se lo impidan.
Est hoc convenientissima ratione dispositum, ne obedientia Religiosa cum magnis Religionis detrimentis liberum modum agendi comitantibus infringatur. Et actum quidem ibi de renuntiatione privilegij, quo gaudet Societas nostra, ut nequeat ab
Inquisitoribus (sicut & à Prælatis quibuscumque) ad quodvis munus, officium, seu exercitium, absque expresso sui Superioris consensu, ac etiam mandato adigi, vel cogi. Quæ renuntiatio, ut asserit Cardinalis Lugo Lib. 4. Respons. moral. Dub. 36. nu. 8. ad sola munera Consultorum & Qualificatorum directa est, quia solùm de illis tunc temporis agebatur, volentibus Inquisitoribus liberè eligere, & privilegio suo obnitente in contrarium Societate. Quod quidem si ita est, cessat quod à Nobis dictum de ampliori erga officia alia earumdem
potestate. Sed verò nescio an omnes id ita sint accepturi, cùm privilegij tenor secus habeat, ut vidimus, Ad quodvis munus, officium, seu exercitium, & renuntiatio supra illud cadat, nulla facta exceptione. Neque ex eo videtur urgeri posse, quod idem Scriptor habet ibidem, supponens tacitè Societati privilegio opus fuisse ut cogi non posset ad illud munus, officium, seu exercitium, ad quod ex Juris dispositione poterat: atqui non poterat, nisi ad munus Consultoris, ut constat ex Cap. Vt commißi. §. Advocandi, de hæreticis in 6. Ex quo infert renuntiationem non fuisse omnimodam, de primo ad ultimum arguendo. Sed quidem ex hoc discursu evincitur Qualificatoris muneri non fuisse renuntiatum à Societate, quominùs in ordine ad illud etiam nunc in Hispaniæ regnis privilegium perseveret: neque opus erat ut in privilegio quodvis munus, officium, seu exercitium poneretur, cùm ad solum Consultoris munus se posset Inquisitorum potestas extendere, si revera in citato Capite ipsis est attributa, in quo sic Bonifacius VIII.
Cap. Ut commissi.
Advocandi quoque pro ut expedierit peritos quoslibet, ut vobis aßistant, & in hujusmodi ferendis sententijs præbeant consilium opportunum. Sic Pontifex, ubi de Religiosis nihil, & sic ad illos stante exemptione nequit decisio protendi. Sicut neque quod sequitur: Convocan
di etiam Clerum, & populum: quia favorem non concernit, ut videri potest apud Dom. Barbosam Tractat. de Appellativis Iuris § 51. nu. 7. Nec videtur necessarium ut stare dictum privilegium possit, in Decretis Pontificijs potestatem aliquam invenisse aliquibus attributam, ut Religiosos valeant ad munera, officia, seu exercitia sine consensu Prælatorum adigere: cùm pro convenienti possit cautela sufficere, si fortè sit, aut aliquando futura | timeatur: & quia non semel Episcoporum potestas major videtur quibusdam, quàm revera sit erga Religiosos exemptos. Sed demus, quod negari verosimiliter nequit Inquisitoribus talem potestatem competere, & juxta illam privilegium accipiendum, siquidem in Cap. uti officium eod. tit. in 6. id habetur circa honestas personas & Notarium, de quo dictum nu. 1374. & cum aliqua probabilitatis specie, si præsertim adsit consuetudo, id quod in citato nuper Cap. Vt Commißi, dicitur, non solùm ad Consultores, sed etiam ad Qualificatores spectare, quia & hi dici etiam Consultores possunt: ex eo quidem habemus renuntiationem privilegij non ad istos spectare solùm, sed maiorem latitudinem continere, & ita quod à Nobis dictum circa illam ex præfati Scriptoris asserto nullatenus infirmari.
1394
*Circa Commissarios autem di
Circa Commissarios.
ctum nu. 69. Bullam Urbani VIII. non obstare, quæ in Indijs non est praxi roborata. Ubi supponi videtur eos absolutè loquendo in hujusmodi Bulla comprehensos. Sed quidem aliter sentiendum; in illa enim Pontifex nomine Dignitatis & Prælationis in Societate comprehendi declarat & statuit, cùm de illis tamen extra ipsam agitur, Dignitates & Prælationes sæculares, & quæcumque offi
DecretũDecretum Vrbani VIII.
cia, quorum Officiales jurisdictionem Ecclesiasticam, vel laicalem, de jure, usu, vel consuetudine habent, seu quomodolibet extra ipsam Societatem exercent. Atqui Commissarij, de quibus agimus Ecclesiasticam jurisdictionem non exercent; sed necdum quoddam ministerium, & ut aliquis jurisdictionem, redolens aliquando videatur admisceri, id quidem in substantia & modo tale evadit, ut Commissarius nequeat absolutè judex apppellari, quia caussam nullam potest terminare, ad modum quo Vicarius foraneus, de quo Dom. Barbosa in Formula pro illo, quæ est ordine 99. cui tamen jurisdictio conferri dicitur. Deinde Inquisitores posse in Regnis Hispaniæ Commissarios assumere, non obstante privilegio, genus quoddam gratiæ & privilegij est Sancto competens Tribunali, cui in Decreto Urbani non est derogatum, quia de illo non est facta mentio. Quidquid ergo alibi sit, in Hispaniæ regnis, & consequenter in Indijs, perstat illa facultas. In quo nullus subesse scrupulus potest in Professis ob votum non acceptandi Dignitatem aut Prælationem, quia Commissariatus neque Dignitas neque Prælatio est, ut constat. Juxta explicationem autem Urbani non est quod urgeat, quia vovens, juxta id vovet, quod in more habetur Societatis: quid autem in more habeatur, ex dictis liquet: quod procedit etiamsi dicamus in Decreto Urbani aliquatenus comprehendi. Si dicas privilegium dictũdictum non fuisse à Ponti
Objectio quædam disiecta.
fice concessum, sed interventu Regiæ auctoritatis renuntiationem peractam; dici ad illud potest Decretum prefatum Congregationis à
Bulla Pauli V.
Paulo V. cum alijs confirmatũconfirmatum in celebri Bulla, quæ incipit, Quantum Religio die 4. Septemb. 1606. ibi: Nec non singulorum privilegiorum, Constitutionum, Ordinationum, statutorum, indultorum, facultatum, &c. Credendum etiam satis verosimili conjectura renuntiationem privilegij præfatam minimè inconsulto Pontifice, aut de illa certiore facto, prodijsse.
Circa 19.

Circa 19.

1395
*ILlius est satis periculosa materia,
dum de puniendis Familiaribus & Commissarijs agitur, suis aliàs in muneribus, sive civiles sint, sive Ecclesiastici, delinquentibus. Pro quo sic scriptum num. 72. Quia verò circa factum ipsum esse quæstio potest, dum alij judicant relationem ad Commissariatum habere (delictum scilicet in eum commissum) alij non: per quod res dubia vertitur: tunc in favorem Inquisitionis judicandum est, quia ex consequenti est favor fidei, & summa est ratio, quæ pro religione militat, juxta sæpiùs dicta, & quia tales de foro inquisitionis sunt, in cujus illa est juris posseßione, & ita melior est illius conditio, juxta communem Iuris regulam. Hæc ibi. Sed est quod illis queat opponi, nec levi profectò oppositionis fundamento: Nam sicut juxta notissimam Juris regulam, de qua Dom. Barbosa Tractat. de Axiomat. Iu
ris. Axiomat. 68. delictum in dubio non præsumitur: ita neque in delicto aliquod atrocitatis genus, quod in ipso non apparet, cujus est eadem ratio, unde licet sit Juris regula 8. in 6. Quòd semel malus, semper præsumitur esse malus, id est, perseverare in illo, dum de pœnitentia non constat, ut multi explicant; id tamen de eodem genere mali accipiendum: Non verò præsumitur malus respectu mali diversi,
Dom. Barbosa.
quia quoad illud nulla adest conjectura, unde succedit reg. l. Papinianus ff. de minorib. ut cum
alijs tradit citatus Scriptor Axiom. 142. nu. 4. Quod equidem casui, in quo sumus, pariformiter adaptandum. Ex quo habetur non esse locum communi illi doctrinæ de favore religionis; quia neque propter humanum quemcumque aut divinum respectum, temerarium est judicium committendum. Unde & quod dicebatur de meliore possidentis conditione, non urget, quia nulla possessio conferre potest ut sinistrè de proximo judicetur, & juris regulæ proterantur. Est ergo hoc valde verosimile, licet dictum aliàs sua etiam verisimilitudine potiatur. Nolo enim ita dictis adhærescere, ut si quidquam juri & rationi consonum occurrat, id communi utilitati renuam impartiri.
Circa 20.

Circa 20.

1396
*DE pellicatu Familiarium in eo
agitur, ubi & declaratum esse illum mixti fori, pro quo ita scriptum nu. 76. In casu autem nostro id disponi debuit, quia non constabat delictum esse mixti fori. Cùm enim Familiares de foro Inquisitionis sint, facta nondum declaratione, caussa ad Tribunal quacumque non obstante præventione traheretur. Licet autem tunc coràm duobus judicibus vexaretur delinquens, id non obstaret, quia vexatio judicis incompetentis fuisset injusta, & ita contra eum agere sic vexatus poßet, actione injuriarum, & ad damna compensanda officium Superioris judicis implorare. Sicut in alio quocumque Tribunali contingeret, si judex incompetens caussam usurparet. Hæc ibi. Circa quæ objici potest discursum consentaneum non videri. Si enim delictum præfatum mixti esse fori non constaret, & Sanctum Tribunal illud ad se traheret, non obstante quacumque præventione, tunc equidem vexatio, quæ esse poterat à præveniente, cessaret, cùm progredi in caussa non posset, præterquam quòd neque inchoari apud illum valeret, quandoquidem S. Tribunal in possessione suæ privativæ jurisdictionis versaretur, cùm alius quilibet incompetens asseratur. Ad quæ quidem dici potest in primis, quod ad statum præsentem attinet discursum prædictum non esse curandum, cùm sit casus contingentia sublata beneficio declarationis. Deinde stare posset vexatio à judice ordinario, quia non penitus constabat casum esse à jurisdictione illius extractum: eo autem ipso quod S. Tribunal illum ad se avocaret, deberet annuere, & eo ipso incompetens redderetur. Ut posset autem S. Tribunal sic agere, sufficiens fundamentum extabat ex non apertè stabilita dicti criminis exceptione. Esset autem, ut diximus, judex ordinarius post avocationem incompetens, non penitus, sed supposita avocatione, quia non sustinet æquitas ut reus duplici in tribunali judicetur. Quemadmodùm stante jam declaratione, & judicio apud S. Tribunal decurrente, ordinarius judex incompetens est, non quidem absolutè, sed supposita avocatione. Item posset tunc notitia criminis, ob locorum distantiam post peractum judicium, & pœnam impositam atque executioni mandatam, ad S. Tribunal devenire. Unde & assumpto judicio, contra judicem ordinarium instaurari illud, ac reo quod damni intererat compensari: cùm in hujusmodi delictis pœna esse pecuniaria soleat. Quòd si molestæ aliæ, justa etiam exigi compensatio poterit, sicut & poterit, ordinario judice temerè aliquid exequente.
Circa 21.

Circa 21.

1397
*AD Universitates illud spectat ut
non compellantur mandato Inquisitorum aliquem contra statuta & Constitutiones Doctoratus laurea decorare, de quo sufficienter dictum. Additur & illud Ni se entremetan en cosas semejantes, ni en ningunas de gobierno, que no tocan à su ministerio. Quæ autem illa sunt? Illa equidem, quæ ad Universitates spectant, si videlicet pro oppositoribus ad cathedras se constanter interponant, suffragia urgentibus precibus extorquentes. Ubi si is, pro quo agitur, minùs dignus sit, statim apparet quantùm in eo possit sic urgentium conscientia prægravari. Item si pro inepto agatur, ut sit ordinarij Professoris substitutus. Si prætereà cum ijs, quibus emolumenta ex gradibus debentur, adhibeatur instantia ut illa remittant: quod est sanè durissimum; nisi forte in eo eventu, quo quispiam excellentis ingenij, & magnæ spei candidatus, pauper tamen ad honorem gradus competentis adspiraret. Tunc enim remittens nihil minus habet, aut invitus amittit, quia revera nihil erat ab ambiente lauream accepturus. Ad quæ etiam pertinet, si Prælatos religiosos urgeant ut Cathedras ijs conferant, quibus juxta propria statuta non liceat, interverso ordine antiquitatis, & etiam meritorum. Quod etiam ad Indicas Paræcias proponantur ij, de quorum nequeunt sufficientia plenam habere notitiam, cùm eo ipso quod sic agant, & externos patronos sollicitent, parùm se religioso in statu profecisse satis superq́ue reddant ambitione & libertate spiritus clamantibus manifestum. Id quod etiam in majorum officiorum prætensione non rarò evenit. Et utinam omnes ea urbana integritate supremi Prælati responderent, qua scio aliquem respondisse: non scilicet licere, quod ab ipso petebatur, quia id Religiosus stylus minimè patiebatur. Nec proptereà omne amicabile officium Dominis Inquisitoribus est animus denegare; expediat quandoque postulatio, sed si neque urgens, neque cum offensionis indicijs, si non annuatur, sit illa, ut viros tantos constet minimè dedecere. Cùm B. Aloy
sius Gonzaga Cardinalem Avunculum nescio qua de caussa adijsset, & prandij advenisset tempus, ut pranderet secum jussit potiùs quàm petijt Cardinalis. Ad quæ ille, Non licet mihi, respondit, quia id Regula prohibet, extra domum scilicet sine licentia manducare. Tulit id humanissimè egregius ille Ecclesiæ Princeps, & posteà quando aliquid à nepote sanctissimo postulabat, religiosè & gratanter adjiciebat, Si non est contra vestram regulam. O utinam ita & faciant ij, de quibus agimus, & alij similis, & majoris abollæ, magno cum nominis sui decore, & observantiæ religiosæ decoro, cui potiùs, quàm humano cuicumque affectui prudenter, graviter, & feliciter obsequendum. Quod additur, Ni en negocios de gobierno, est etiam consideratione dignissimum. Regis quidem supremi Gubernatoris effatum est, quod audimus. Non vult ille Inquisitores in cura gubernationis administros: ergo non sine illius injuria se ingerent, velit nolit illam infeliciter affectantes. Poterunt quandoque juvare consilio, sed rogati, quod etiam scio prudentes aliquos in rebus præfati generis devitare. Videnda alia nu. 122. & seqq. pro explicatione & exornatione clausulæ præcedentis adjecta.
Circa 23.

Circa 23.

1398
*IN concessu DD. Inquisitorum quan
do in Ecclesijs per modum Tribunalis assistunt, illud minùs decorum à pluribus judicatum Ministros, Familiares, & quoslibet alios in ministerijs etiam inferioribus servientes, digniorem præ Qualificatoribus locum occupare. Quod equidem cum reverenti est querela Dominis significatum, qui tamen possessioni faventes, dum à supremo Tribunali aliter non disponitur, non esse innovandum judicarunt. Et hujusmodi prælationis indignitas statim in oculos adstantium incurrit, dum vident Religiosos gravissimos, Prælaturis, Cathedris, & magnis insignes muneribus, hominibus plurimis ex humiliori Reipublicæ sorte in sedium ordine posthaberi. Potest autem hujusmodi consuetudo in eo fundamentum habuisse, quod DD. Inquisitores cum suis Ministris unum quasi corpus efficiant, & familiam, cùm tamen Qualificatores ad familiam non censeantur pertinere, unde neque Familiares dicuntur, nec privilegio aliquo quoad forum perfruuntur, nihil enim tale in præfatis Capitulis invenitur, cùm tamen de Familiaribus & Commissarijs ut certum supponatur. Solo ergo honorifico illo gaudent titulo, puri sanguinis, & Theologicæ sapientiæ indice, qui est profectò æstimatione dignissimus. Quod equidem admitti posset, si ita in more positum ubique cerneretur, & Supremum Tribunal tale aliquid observaret. Atqui secus rem habere explorata veritas est. Cùm enim publicè procedendum, ut ob varias occasiones accidit Qualificatores anteferri solent, & in supremo Tribunali sic generaliter peragi testes omni majores exceptione, & Qualificatores ejusdem beneficio, ac experimentali notitia instructi protestantur. Licet autem illi non dicantur Familiares, neque Ministri, id equidem obstare nequit, sed ex eo potiùs argumentum in eorum favorem instaurari: sublimiori enim decorantur titulo, quia & sublimiori in functione operam præstant, & ipsi cum judicibus judices, immò & præjudicibus, ut videri potest apud Dianam Parte 4. Tractat. 8. Resolut. 84. Præterquàm quòd Ministri etiam dici possunt, ut apud eumdem videri potest ex Seraphino Freytas, quo etiam nomine Inquisitores ipsi possunt compellari, sic enim
Esse etiam Ministros.
ex illo: Si Inquisitores sint etiam Theologi, de eodem dubio possunt cognoscere: Si verò sint Iurisperiti, ad Qualificatores, utpotè Theologos, docet eam provinciam demandandam esse ex ipsiusmet Senatus commißione, cùm utrique ejusdem Tribunalis sint Ministri. Hæc Diana. Quod & probari potest ex verbis adductis num. præced. ex Capit. 21. scilicet: Ni en algunas de gobierno, que no tocan à su ministerio. Unde & dicendum videtur Qualificatores sæculares esse de foro S. Tribunalis, secus Religiosos, quia pro illis stat expressa declaratio in Capit. 18. Id namque quod de mutatione loci dicitur Por algunas consideraciones, indicat posse illam esse pœnalem, & titulo correctionis. Neque id mirum, quandoquidem & Inquisitorem in omnibus, quæ ad regularem observantiam spectant, neque ullum officio impedimentum creant, non secus ac alij, correctioni & directioni subjiciuntur. Pro quo videndus qui suprà Resolut. 53. apud quem alij. Et hæc quidem pro Qualificatoribus dicta sic accipienda velim, ut in illis, sicut in reliquis, judicium censeam S. Tribunalis argumentis quibuslibet præferendum.
Circa 24.

Circa 24.

1399
*PRudentissimæ in illo extant cautio
Circa censuras erga Proreges.
nes, ut scilicet Inquisitores erga Proreges Censuris non utantur, & ut illi caussas, in quibus esse competentia possit, Audientijs, & judicibus Ordinarijs dimittant. Et quidem quod ad primum attinet ex eo firmari potest, quòd plerumque competentia ex parte judicum laicorum probabili nitatur fundamento; quod cùm accidit, à Censuris est, & maximè erga Proregem, prudenter abstinendum. Cùm sit aliàs jam modus pro competentia dispositus, qui si observetur ut oportet, non erit cur ad censurarum formidanda fulmina veniatur. Quod autem ad remitten
das Audientijs & judicibus Ordinarijs, caussas, in quarum juridica cognitione timeri competentia possit, ibidem statuitur, cum aliqua est à Nobis limitatione receptum, ut scilicet non habeat locum quando præter Proregem judex alius Ordinarius non est. Sed quidem & in casibus similibus esse remissionem possibilem verosimiliter potest affirmari: quia licet judex ordinarius non adsit, esse potest delegatus ille, qui aliàs respectu communium caussarum dicebatur delegatus, Immò & videtur non incongruè affirmari posse, si Prorex à cognitione abstineat, Audientias & Ordinarios Judices posse ordinaria potestate procedere: quia eo ipso quòd Prorex nolit esse judex, ad illos jurisdictio devolvitur, quæ ordinaria esset in ipsis, si apud Superiorem non resideret: neque enim delicta manere debent impunita. Præterquàm quòd Rex cùm Ordinarios judices pronuntiat, aut illos supponit, aut facit, quia & facere potest virtute eminentissimæ potestatis, & fontis jurisdictionis.
1400
*Licet autem Capitulum præsens de ijs tantùm videatur procedere, quæ ad gubernationem politicam & civilem spectant, sicut & quod dictum Cap. 21. debet tamen ad gubernationem etiam Ecclesiasticam dispositio illius extendi, quod verba adducta non obscurè significant, quandoquidẽquandoquidem competentia non solùm in caussis laicorũlaicorum, sed Clericorum etiam intervenire potest, & Ecclesiastici judices etiam ordinariæ Justitiæ dici possunt: pro quo facit tenor Capituli 20. Sic se habens: Y
procediendo mis Iusticias, ò las Ecclesiasticas.
Cùm autem dicatur in præsenti. Lo dejarà à las Audiencias, y Iusticias Ordinarias: Videtur ex nominatis priùs Audientijs, ad eas primariò per
Notanda doctrina.
tinere: sed quia apud illas inchoari caussæ criminales generaliter non soleant, nisi ubi Auditores sunt etiam criminum judices, quod non accidit in Prætorialibus, in quibus Proreges præsident: dicendum præfatam clausulam cum commoda adaptatione accipiendam; ut scilicet càussæ ad Justitias ordinarias spectent, ad eos scilicet, ad quos privilegio non stante pertinent: ad Audientias autem ex ea parte, qua competentiæ judicium ad eam spectat, ad unum scilicet Auditorum, juxta ea, quæ habentur Capite sequenti 25. Quamvis enim caussæ apud eas non transigantur, judicium tamen competentiæ ad inferiores nequit judices pertinere, cùm sit res indaginis superioris, & proportionatus sit Inquisitori futuro in concursu præsidi consessor adfuturus. Unde etiamsi apud togatum judicem caussa verseatur, idem est in decidenda competentia servandus modus, sic judicum judice, Rege inquam, maturum post consilium disponente. Circa quod, sicut & circa ultimum nihil præstat adjecisse, præter animadversionem nu. 137. erroris typographici, sic enim ibi ex Hispanico Idiomate, Interin seran pro intervenieron, & n. 139. Concessu pro Consessu. Licet enim Concessus satis
Errores typographici.
latinum sit nomen, & idem quod concessio, aut permissio, vel copia aliquid faciendi, in eo loco non congruit, ut ex tenore constat, cùm de sessione, & ordine in ea servando agatur, & nu. 140. illud: Plures enim quàm quatuor numquàm erunt, scilicet Inquisitores. Ubi illud Quàm, licet stare possit, quia subintelligitur: quia tamen non ita conveniens loquendi modus, quàm sine illo, superfluè additum juxta Auctoris mentem. Quod observasse oportuit, etiam si momenti vix ullius, ne & hic delicatus Censor quod carpere possit se deprehendisse inaniter glorietur. Et in præsenti quidem tres sunt DD. Inquisitores in hoc Peruviano Tribunali cum suo Fiscali, quorum Decanus illustris D. D. Joannes de Huerta Gutierrez, pri
marius quondam legum in Academia Limana Professor, & Prætorialis Senatus togatus judex, unde ad Sacratiora translatus, eximijs prudentiæ, humanitatis, & venerandæ probitatis ornamentis inclarescit. Utinam superstes diù, unus ille pro multis, si non pro decem millibus computandus. Sed heu infelix votum! Decessit vir egregius, & magna quidem boni publici jactura decessit, sed eximiarum virtutum præmia recepturus.

§. IV. Circa Excursionem pro Indicis Vniversitatibus.

1401
*DE illis n. 82. & seqq. & in Auctario
non semel. Circa quod illud occurrit priùs, quod est dictum de approbatione præsentati ad Episcopatum, qui tamen gradu requisito careat. Si enim sit notoriè dignus, id potest stare omissis omnibus, quæ pro exploranda sufficientia in Universitatibus præmittuntur. Quod tenet Navarrus Cap. 28. nu. 18. & eum secutus P. Pereyra in Academia n. 888. sufficere autem mediocrem tradit idem cum Menochio nu. 871. quatenus Menochius Con
Mediocrem peritiam sufficere.
silio 885. nu. 11. affirmat gradum Doctoratus mediocribus concedi solitum, quod non improbat, sed potius videtur uti ritè factum approbare, qui & de Episcopis loquens Centuria. 2. de Arbitrarijs Casu 425. nu. 37. ita loquitur: Non in Episcopo requiro scientiam, atque peritiam
Menochius.
illam, qua ceteris antecellit, vel saltem æquat; sed quæ tanta sit, ut suo muneri satisfacere valeat. Cap. Nisi cùm pridem. §. Prohibet. de renuntiat. Quocirca crederem eum fore indignum, qui assumeretur ad tantum apicem, cujus doctrina tenuis admodum esset, quamquam Doctor creatus sine rigoroso (quod ajunt) examine. Sic ille, admodum tenuem non admittens peritiam, indicans tenuem sufficientem futuram, quod idem est ac mediocrem. Et in citato quidem Capite sic opportunè pro præsenti Innocentius Tertius loquitur instituto: Pro defectu quoque scientiæ ple
rumque potest quis petere ceßionem: quia cùm ipsa circa spiritualium administrationem sit potißimum necessaria, & circa curam temporalium opportuna: Præsulq́ue commissam sibi debet Ecclesiam regere in utrisque, salubriter ei renuntiat, si scientiam (in qua ipsam negat) ignorat. Tu enim (inquit Do
Osee. 4. v. 6.
minus) scientiam repulisti: & ego repellam te ne Sacerdotio fungaris mihi. Quamquàm & si desideranda sit eminens scientia in Pastore, in eo tamen sit competens toleranda: quia secundùm Aposto
1. Cor. 8. v. 1.
lum: Scientia inflat, charitas autem ædificat: & ideò imperfectum scientiæ potest supplere perfectio charitatis. Sic Pontifex ex quo luculenter apparet mediocrem scientiam, & eatenus imperfectam, pro Episcopis esse sufficientem, quæ licet eminentiam non attingat, ille tamen defectus possit pręclaris alijs ornamentis, & præsertim charitate, omnibus chrismatibus chrismate meliore. Neq;Neque plus evincũtevincunt quæ adducit Dom. Barbosa in Collectaneis ad Cap. Cùm in cunctis nu. 20. cùm adducat Menochium citato Casu. Solicitudo enim Pontificum, quorum varia decreta congerit, eò tendunt, ut indigni neutiquam promoveantur, quod factum aliquando
dolet Alexander Tertius citato in Capite, cujus verba illa: Ea propter, ne quod de quibusdam pro neceßitate temporũtemporum factum est &c. Unde & apud illum necessaria litterarum scientia. Et quod in fine. §. Qui etiam vita & scientia commendabilis demonstretur.
1402
*Quod diximus de gradibus infe
Circa Bachalaureatum.
rioribus Doctoratu sic temperat P. Pereyra n. 893. & 894. ut de gradu Bachalaureatus in Philosophia non videatur curare, uti de re momenti parvi, de illo autem in Superioribus facultatibus ita post adductas non leves rationes
P. Pereyra.
subdit: Quare vix audeo liberare à mortali eum, qui in nostris Academijs Lusitaniæ conferret Bachalaureatum in prædictis facultatibus candidato omnino inepto, præsertim si hoc paßim committeret. Sic ille, qui & potuisset addere Medicinam; nam de illa, sicut de Theologia & Jure loquitur n. 892. Circa gradum autem Magisterij in Artibus adductis nonnullis, qui & à
Circa gradum Magisterij.
Nobis, affirmantibus & negantibus, ita subdit: Arbitror autem utramque sententiam rectè temperari & componi, si prioris rigor mitigetur, posterioris laxitas coerceatur, ita ut dicamus Cancellarium, qui graduaret unum vel alterum insufficientem, peccare venialiter: qui graduaret quoscumque oblatos insufficientes, peccare mortaliter. Quia in primo casu inferret leve damnum, in secundo grave, scilicet vulnerando graviter Academiam, quæ in hoc patiatur grave detrimentum, tum in honore, quatenus per illam facilem graduum collationem reddetur contemptibilis, & ipse gradus ridiculus, tum in facultatibus etiam superioribus: quia cùm gradus sit quidam honor, qui confertur tamquàm præmium pro labore studiorum, & profectu scientiæ, si paßim ac sine delectu impendatur omnibus tam sapientibus, quàm ignorantibus, parvi fiet, & pro eo assequendo nullus prudens dies noctibus studendo junget, proinde́proindeque intepescet, ac fortè extinguetur litterarum studium, etiam cum magno detrimento sacræ Theologiæ, cui ægrè incumbere, & in qua nequaquàm valet proficere, qui Philosophus non est. Hæc doctus Pater. Quæ quidem ut absolutè non liceat re
Improbatus Auctor.
ctè procedunt, non tamen distinctionem illam sua efficacitate concludunt. Nec stat quod dicitur de damno levi, quia in primis gravitas in negotio præsenti non solùm est ex damni gravitate mensuranda, sed ex publico testimonio, quod auctoritate Pontificia & Regia confertur, cùm revera talis auctoritas non subsit, & ex alijs à Nobis expensis. Deinde damnum grave est ex eo quòd collatione unius aut alterius janua aperitur ad plurium collationem. Et quidem Cancellarius unus aliquot conferet, & succedens illi totidem, & sic alij, unde evadet numerus non parvus ridiculorum Magistrorum. Prætereà sciens aliquibus gradus dicto modo conferri, contingens valde est ut de collatis illum merentibus notitia careat, & sic Universitatem parvi pendendi sufficiens habebit fundamentum: ex quo & fiet ad multos alios posse hujusmodi notitiam derivari. Item Scholastici videntes talibus conferri gradum, sibi poterunt persuadere idem erga ipsos faciendum, si præsertim non ita se ineptos comparatione facta recognoscant. Tandem non videtur quæ esse caussa verosimilis possit hujusmodi illicitæ collationis. Et quidem illa culpabilis venialiter affirmatur. Ex quo apertè convincitur nullam caussam sufficientem extare: si enim talis esset, nulla in eo culpa admisceretur. Cùm ergo respectu omnium ita accidat, omnium pariter ratio eadem admittenda. Ubi & addi potest instantia ex Doctoratu desumpta; nam & Magistrum multi consulent, nomine adeò honorifico audito, & pompa pervisa pro collatione instituta; cùm etiam in Religionibus gradus Doctoralis Magisterij titulo designetur. Quid si dicas Magistrum consultum se non esse Theologum, aut Juristam responsurum. Id quidem Doctor dicere suo modo poterit, se quidem etsi Doctorem, pro ijs, de quibus rogatur, non plenam notitiam assecutum. Et insuper vix quisquam sit Magisterij candidatus, qui non aliquos Theologiæ cursus peregerit.
1403
*Quando oppositores sunt æquè
digni posse suffragium habentem pretium accipere propter obligationem ad unam partem, pro qua non tenetur, esse probabile diximus n. 102. juxta eorum sententiam, qui id in judicibus admittunt, idque tantùm attento jure naturali, quidquid aliàs de legibus positivi juris sit: id quod etiam admittit P. Pereyra suprà nu. 1276. dum sententiam, quam tuetur, & Nos etiam sumus amplexi, probabiliorem esse pronuntiat. Sed videtur jam id non posse consistere, cùm inter Propositiones ab Alexandro VII. damnatas hæc habeatur, sitque ordine 26. Quando litigantes habent pro se
opiniones æquè probabiles, potest Iudex pecuniam accipere pro ferenda sententia in favorem unius præ alio. Non enim videtur dici posse damnationem non procedere, quando sententiæ dictæ additur limitatio adducta, scilicet, Attento jure naturali: quia absoluta & omnimoda apparet, & non ratione legum prohibentium, quæ alicubi fortè non erunt, vel in conscientiæ foro non urgere, eo quod pœnales censeantur. Nihilominùs, licet præfata intelli
Benigna illius interpretatio.
gentia sit satis verosimilis, non est verisimilitudo & probabilitas oppositæ deneganda: quia in primis Alexander eas intendit opiniones proscribere, quæ ad praxim redactæ grave possint fidelium conscientijs detrimentum importare: ex quibus ea non est, de qua agimus, quia in sola speculatione versatur, cùm Scriptores revera obligationem agnoscant, quidquid de consideratione illa sit. Deinde dici nequit posse contingere ut alicubi leges non sint, cùm stet jus commune, & nulla sit Respublica benè & civiliter constituta, in qua id, quod jure est communi prohibitum, non etiam prohibitum inveniatur; unde ad prohibitionem generalem potuit in damnatione prædicta convenienter attendi. Neque obstat quod de obligatione legis pœnalis dicitur, quia, quidquid aliàs sit, aut esse possit, in negotio præsenti eam in conscientia obligare declarat Pontifex; quod ritè stare potest in humanis legibus suo modo, sicut in divinis, quibus æterna pœna transgressoribus proclamatur. Itaque aperta damnatio non est, unde sententia cum præfata limitatione procedens non debet penitus proscripta censeri. Et Nos quidem quod de probabilitate diximus, tunc | temporis fuit, quando Propositionum damnatio non extabat, & Auctoribus illas defendentibus ea reverentia debebatur. Miror autem modò P. Pereyram nullam damnationis jam diu extantis inserere mentionem.
1404
*Et ille quidem n. 1273. inquirit,
an si Scholasticus legitimè interrogatus (circa subornationem) veritatem negavit, & ille absolutus suffragium tulit, quo dignus, qui exceptionem opposuerat, cathedram amisit, teneatur ad restitutionem cathedræ, & respondet affirmativè cum P. Sancio, Soto, & Ledesma: quia licet reus legitimè interrogatus, & negans veritatem, non teneatur ad pœnam ante condemnationem, tenetur tamen ad damnum inde secutum, quale est amissio Cathedræ. Subdit deinde doctrinam Cardina
Cardinalis Lugo.
lis Lugo Disputat. 19. nu. 59. dicentis quòd licet reus injustè negans, & ideò evadens pœnam teneatur ad damnum, quod pars adversa justè litigans cogitur ea de caussa subire, ut expensas litis, & similia, non tamen videtur teneri ad restituenda illa damna ex eo subsecuta, quòd pœna non sit imposita: hæc enim cum ipsa pœnæ carentia computantur. Juxta quæ non tenebitur ad restitutionem cathedræ, qui interrogatus legitimè subornationẽsubornationem negavit, ex quo factum ut cathedram amittere dignus, contra quem suffragium tulit, quia ex carentia pœnæ est amissio talis subsecuta. Sed audiendus citatus Scriptor ita scribens: Hoc existimo dictum probabiliter, quia ille suffragator non condemnatus retinuit jus suffragij,
P. Pereyra.
quod validè tulit, & (ut suppono) justè ex parte ferentis cathedram, qua dignus erat. Sic ille. Et est illud ijs conforme, quod à Nobis dictum nu. 105. & 106. Licet non inducta Cardinalis subtilitate: juxta quam videtur sic negantem neque ad expensas litis teneri; quod ex eo ostenditur: nam ad illas, quæ ante sententiam absolutoriam fiunt, obligatio est nulla, quandoquidem ad ea tantùm damna est obligatio, quæ ex injusta negatione resultant. Post sententiam autem cessat litigium, unde & expensæ pro illo. Nisi fortè accedat appellatio, pro qua etiam expendendum aliquid. Atqui illa erit impertinens, & meritò neganda, quia stante tantùm semiplena probatione, qualiscumque illa sit, & negante reo in prima instantia, non potuit aliter sententia ferri: ergo neque in secunda; & ita erunt supervacuæ expensæ, unde pro illis obligatio nulla. Quæ autem alia esse damna possint, quæ valde accidentaria non sint, & sic obligationem non inferentia, nequit verosimiliter explicari.
1405
*Circa usum multis in Universita
tibus invalescentem jam diu, ita scribit Auctor idem num. 1277. Quid dicendum sit de illis Scholasticis, qui in Academia Conimbricensi, pallio ad mentum obvoluto, tempore oppositionis intrant domum oppositoris, & accipiunt parata & exposita bellaria, caseum, pulmentum, & alia hujuscemodi, Brodium vocant, ab oppositore, contra quem habent animum suffragandi? Existimo,
Idem Auctor.
consultis viris doctis, eos non peccare contra justitiam commutativam, nec proinde teneri ad aliam restitutionem. Ratio est, quia attenta consuetudine Academica, Oppositor pro sua munificentia & liberalitate ostentanda, illa omnia exponit ferenda pro se, & contra se suffragaturis. Hæc ille. Quibus addi potest eum munificentiæ ritum utilem esse oppositoribus, eo quòd Scholastici ad suffragandum alliciantur, id facturi aliquando, si nunc temporis adversentur. Quia verò malo sæpiùs accedere animo possunt, & in odium oppositores, excessus aliqui possunt in eo contingere, qui obligationem restitutionis inducant. Propter quos & alios diversi generis in pluribus Universitatibus suffragia sunt adempta Scholasticis, sicut & pluribus alijs ex earum gremio, quod & nuper in hac Limana ex Regia est commissione dispositum. Quod quidem aliquibus visum est firmandis & promovendis studijs incommodum, cùm jus illud suffragandi magnus pro illis adeundis & frequentandis stimulus videatur. In quo illi à vero nimium quantùm aberrant. Quis enim ob prædictum finem ad studia se
confert, cujus nec meminere parentes, quando filios ad illa compellant? & quidem indulgentia dicta studijs potiùs deprehenditur adversari. Cùm enim sciant Magistros ab ipsis suis oppositionibus dependere, minùs sunt in lectionibus audiendis diligentes, sicut & reverentes, unde & gradus litterarios sine legalibus sibi pollicentur requisitis, & infeliciter assequuntur. Eborensem in Lusitania Academiam miris laudibus præfatus Scriptor exornat num. 112. & seqq. clarissimis pro illa testimonijs ex suprema auctoritate congestis, &
Evorensis Academiæ laus.
sic tandem num. 117. locutus: Et quidem omnes in hoc Eborensi Athenæo versati, qui attentè perspiciunt aßiduum studiorum fervorem, ferè numquàm intermissam Scholarum frequentiam & rigorem incredibilem observantiæ Academicæ, quæ ego per annos ultra triginta expertus sum, facilè sibi persuadebit uberes esse doctrinæ fructus, quos Vniversæ Ecclesiæ nostra hæc Academia jugiter producit. Sic doctus Scriptor. Et tamen in Academia dicta Scholasticorum suffragia nulla, quia neque oppositiones, unde quod de Scholasticis ab illo dictum, non pro Eborensi, sed pro Conimbricensi pronuntiatum, quæ Societatis non est, sicut Eborensis, beneficio Serenissimi Henrici Cardinalis, & Archiepiscopi ejusdem civitatis, Inquisitoris Generalis, & tandem Regis Lusitaniæ, & melioris fortunæ dignissimi Sebastiani. Et verò in
Academijs non est cur desideretur studentium numerositas indecora, indocilis, tumultuaria, quandoquidem sapientium numerus necessitati est Reipublicæ, & sacris ministerijs coaptandus: & hic aptior & dignior evadet, si inofficiosa multitudine non impediatur, dum ij, qui parùm aut nihil student, studentibus obstrepunt, & tranquillum pro studio statum tantoperè necessarium, modis, quibus se gerunt, damnabilibus intervertunt. De talibus sic D. Augustinus Lib. 3. Confeßionum Cap. 3. Experientia magistra, dum in Universitate versaretur: Inter quos vivebam pudore
D. August.
| impudenti, quia talis non eram: & cum eis eram, & amicitijs eorum delectabar aliquando, à quorum semper factis abhorrebam; hoc est, ab eversionibus, quibus protervè insectabantur ignotorum verecundiam, quam perturbabant gratis illudendo, atque inde pascendo malevolas lætitias suas. Nihil est illo actu similius actibus dæmoniorum. Sic Doctor Sanctissimus, quod utinam non esset opus in Catholicis Academijs deplorare, in quibus cum actibus throno dignis actus miscentur dæmoniorum, dum lætitiæ malevolæ ignotorum verecundiæ, & studijs addictæ sinceritatis, perturbatione pascuntur. Pro quibus hæc satis.

Adnotata quædam circa nuperum Scriptorem.

1406
*IS est F. Franciscus Haroldus, Hi
Operis & Auctoris declaratio.
bernus Ordinis PP. Minorum Strictioris observantiæ, qui Anno 1673. Romæ edidit opus inscriptum Lima limata, in quo Venerabilis Toribij Alfonsi Mogrovejo Archiepiscopi Limani singularem curam zelo & sapientia instructam erga traditam sibi Ecclesiam & Provinciam celebratione Conciliorum, & diœcesanarum Synodorum, ijs propositis, & doctis Scholijs exornatis, Orbi Christiano conatur reddere manifestam. Sed quidem præter Concilium Provinciale celebratum An. 1583. quod est à Sede Apostoli
De primo Concilio.
ca approbatum, & Regia auctoritate munitum, vix est aliquid, quod possit uti obligatorium allegari. Secundum enim celebra
De Secundo.
tum An. 1591. de quo Auctor pag. 130. & seqq. neque promulgatum apparet, unde neque necessarijs alijs, quæ pro præcedenti præmisimus, roboratum. Et unus tantùm in Eo Episcopus cum Archiepiscopo concurrit, de quo sic citatus Scriptor Adnotat. 2. In Subscriptionibus: Ego F. Gregorius. Cujus
Ordinis Religiosus fuerit hic Fr. Gregorius nondum reperi, vel aliud quippiam de ipso, præterquàm quòd priùs fuerit Episcopus Yucatanus, ac deinde translatus ad hanc Ecclesiam Cuzquensem: quæ translatio ex usu rerum non obscurè indicat ejus merita. Non solent enim Reges Catholici Episcopos ab una Ecclesia ad aliam, præsertim pinguiorem, promoveri facere, nisi eos, quorum merita, in priori jam perspecta probataque habent. Hæc ille. Circa quæ notissimum est præfatum Fr. Gregorium fuisse ex Ordine Prædicatorum ex Montalvarum familia notoriæ nobilitatis, unde, præclari equites ex Valverdiorum, & Contrerarum familijs eo illustrissimo cognato gloriantur.
1407
*Sub meliori forma Concilium
Circa tertium.
Tertium proponitur pagina 185. & seqq. celebratum An. 1601. assistentibus cum Metropolitano Illustrissimis Fr. Ludovico Quitensi Episcopo, & Doct. D. Antonio Episcopo Panamensi. Et publicatum solemni ritu: sed quod prædictis est præsidijs Pontificio & Regio destitutum. Quibus neque videtur opus fuisse, cùm nihil in eo extet, quod futura respiciat præter Confirmationem & commendationem Decretorum prioris ex dictis Concilij, in quorum observatione, felix Peruvianæ Ecclesiæ status videtur constitutus. Non ergo mirum si ex illis nihil in nostris scriptis occurrat. Sic autem circa illud
scribit Auctor Adnotat. 3. In Decreto præparatorio. Fr. Ludovicus Lopez de Soliz (Solis) Hic assumptus est ex Ordine Eremitarum S. Augustini, in quo Magistri titulum adeptus. Deinde illius Provinciæ Peruanæ bis Prior Provincialis. Hinc Episcopatui Quitensi præfectus, isti Provinciali Consilio interfuit. Posteâ non Argiropolitano, ut Cyprianus de Herrera loquitur, sed Argentinopolitano Archiepiscopatu, vulgo De la Plata, & de las Charcas donatus, ad quem cùm migraret, Limæ videns Ordinis sui Cœnobium à se fundatum, quasi mortem præsagiens, in nidulo, inquit, meo moriar. Idque factum, nam in eodem Limensi conventu defunctus mense Iunij, an. 1604. ibidem sepultus est doctus & Sanctus Pastor, ut Herrera eum vocat in Præfatione vitæ nostri Toribij. Sic Auctor. Ubi quod ex Provinciali præfectus dicitur Quitensi Episcopatui error Historicus est, priùs enim fuit Episcopus Fluminis argentei, & Regia ex Commissione nonnulla in beneficium Peruanæ Provinciæ peregit. Ex Quitensi etiam Episcopatu non est in Argentinopolitanum Archiepiscopatum promotus, quia promotionis illius tempore nondum erat Ecclesia illa in Metropolitanam erecta, id quod An. 1607. factum, ut videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 1. de Indiarum Iure Lib. 1. Cap. 6. n. 56. Pro quo & testimonium ipse perhibere aliquale possum, qui primum Archiepiscopum, Illustrissimum D. Ildefonsum de Peralta Arequipensem Limæ vidi, (ubi & modò scribo) post An. 1610. &
De urbe Agyropoli.
præfatus quidem Dom. Solorzanus Argyropolim, seu Argenteam civitatem vocat, minimè ab Argentinopoli diversam, sed ex Græco & Latino nomine incongruè non compacto vocabulo, sicut in alio apparet, unde mirum est hoc ex capite, non quidem quoad vocem, sed quoad rem ipsam deprehendisse Auctorem, quod in P. Cypriano condemnaret. Qui de Panamensi Episcopo sic etiam scribit: In
eodem Decreto Antonius Calderon. Hic S. Theologiæ nescio, an Iuris Doctor. Portus locupletis primùm, Vulgo Puerto rico, Episcopus fuit sub Archiepiscopo Insulæ S. Dominici. Posteà Panamensem Ecclesiam in Provincia Limensi adeptus, pro ea huic Provinciali Consilio interfuit: nec aliud de ipso scire potui. Sic ille: & ille quidem, de quo nihil scire aliud potuit, ex Panamensi Ecclesia ad novè erectam cum Metropoli Argentinensi S. Crucis ad Montana translatus est, fuitq́ue primus illius Pastor, ubi & quievit multiplicatus in senecta uberi, viridi, seu florenti, juxta Davidicam promissionem Psal. 91. v. 13.
1408
*Jam quod ad Synodales Constitu
tiones attinet, negari nequit esse illas pietate, | zelo, & sapientia plenas, & pro gubernationis Peruvianæ Ecclesiæ directione valde convenientes, pro quo res ipsa loquitur, & prætereà testimonium extat gravium Consultorum Sacræ Rituum Congregationis apud Auctorem post præliminarem allocutionem lectori directam. Ut verò obligationem nullo in foro præ se ferant, & revera inducant, ex eo videtur convinci, quod in Regio Indiarum Consilio registratæ non sint, sine cujus beneplacito nequeunt publicari. Pro quo ita scribit Fr. Emmanuel Rodriguez Tomo 1. qq. regular. q. 35. art. 2. Vers. Advertendum & similiter, nec Metropolitani, nec Episcopi possunt publicare Concilium Provinciale, vel Synodale, quousque Rex in Hispania videat ne perturbent seu impediant conversionem Indorum. Conquesti sunt enim Religiosi Indiarum, quia per sua statuta Episcopi perturbabant eos in suorum privilegiorum usu, quæ Rex Hispaniæ eis impetrabat à Papa. Et sic Rex providit ut dixi. Quæ omnia sapiunt non jus patronatus, cùm valde limitatum sit, sed delegationem auctoritate Apostolica factam. Sic ille: ex quo Dom. Solorzanus Tomo 2. de Iure Indiarum Lib. 3. Cap. 7 n. 41. & in Politica Lib. 4. Cap. 7. Vers. Pero aun quando. pag. 545. adductus etiam Tomo 2. Auctarij Parte 7. n. 97. Et ratio quidem à Fr. Emmanuele adducta videtur evincere ex defectu Registri obligationem non consurgere, quandoquidem Rex non utcumque Patronum in eo agere constet, sed auctoritate Apostolicæ Sedis operari.
1409
*Quibus non obstantibus video Pe
Vnde oppositum comprobetur.
ruvianos Episcopos sine ullo ad Registrum respectu Synodos diœcesanas celebrare, & ita publicare, ut impleri statutis terminis in ijs præcepta velint, circa multa contra transgressores censuris fulminatis: neque Regium Indiarum Consilium circa hoc quidquam disponere, ratione cujus talis agendi modus illegitimus & vitandus censeatur. Dum enim contra Synodalia decreta non sunt qui se opponant, eo quòd illis se gravatos sentiant, nullum inconveniens arbitratur Consilium, si & docti & prudẽtesprudentes Senatores pariter conticescant. Sic autem rebus se habentibus obligatio videtur urgere. Quod quidem non solùm respectu Diœcesanæ Synodi, sed etiam Provincialis ita Venerabilis Toribius videtur censuisse. In Synodo enim Tertia Cap. 62. cujus Titulus est:
Decretum Synodi Diœcesanæ.
Parochi ministrent Indis SS. Eucharistiæ Sacramentum, & eosdem circa hoc instruant. Circa quod Concilium Provinciale opportunè providerat, sed inobservantia subsecuta, ita post alia subdit: Quapropter tam necessarijs rebus providere volentes, ordinamus & præcipimus quòd IndorũIndorum Parochi deinceps observent & adimpleant statutum & Ordinationem Sacri Concilij Constit. 19. & 20. & 28. Actionis 2. juxta & secundùm quod in ijsdem continetur. Eosdem admonentes, quòd si id omiserint, contra ipsos severè procedetur, usque ad privationem doctrinarum, & alias pœnas pro nostro arbitrio. Hæc ille. Fuit autem Synodus prædicta celebrata An. 1585. quo Provinciale Consilium nondum fuerat confirmatum: id quod An. 1588. obtentum. Regiæ autem auctoritatis accessio An. 1591. Ut ex tenore utriusque constat pag. 53. & 56. Licet autem, quæ pro obligatione militant,
Notanda Doctrina.
eam, quam ostendimus vim videantur habere; pro foro tamen conscientiæ erunt forsitan qui minimè illam recognoscant, propter dicta n. præcedenti, & Parte 7. n. 77. Unde circa hoc proculdubio expediret certum aliquid, & in quo inoffenso decurri posset pede, stabilire. Et quidquid de illo sit, quod ad Synodos præfatas attinet, non est quod conscientias gravare possit, quia antiquatæ illæ, & ita pro praxi minimè advocatæ, pro qua Synodus Diœcesana D. Bartholomæi Lobo Guerrero (de qua Nos aliàs) præsertim attẽditurattenditur, qua & potuerunt præcedentes antiquari, sicut & noviori alia Illustrissimi Dom. D. Ferdinandi Arias de Ugarte: cùm in illis solus Episcopus suffragium decisivum habeat, quo nequit successoris potestas coarctari, quandoquidem par in parem non habet potestatem. Nec de his plura.
1410
*Circa Tabachum sacrificaturis pro
hibitum, dubitatũdubitatum à Nobis Tit. 16. Thesauri n. 103. & 104. an prohibitio ad communicaturos omnes extendatur. Ubi Mexicani Concilij pro eo Decretum adductum, & nihil tale pro Peruvianis regionibus extare insinuatum. Pro eo tamen emersit nuper visum Decretum Synodi 9. Limensis Archiepiscopi præfati, sic enim habetur Cap. 18. Quòd personis sæcularibus prohibetur, ne ante Communionem per os, vel nares sumant fumum aut pulverem Tabachi, vel Sayræ, etiam sub prætextu medicinæ, quemadmodùm Sacerdotibus priùs constitutum est. Sic ibi citato Concilio Provinciali, Act. 3. Cap. 24. Ubi non obscurè videtur innui Decretum Concilij pro Sacrificaturis tantummodò prodijsse. Cujus fidelissimus testis ipse est, qui in Concilio præfuit, nec propriam tunc mentem potuit ignorare. Quia verò, ut nuper diximus, nutat Synodi hujus auctoritas, aliunde est obligatio demonstranda, pro quo plura apud citatum, quocum versamur, Auctorem pag. 61. 62. & 63. & dicta Tom. 2. Auctarij Part. 6. Sect. 11.
1411
*Circa duas Missas per abusum in
troductas, de quo dictum à Nobis Tit. 12. n. 280. & seqq. illius introductorem nuper adductus Scriptor conatur defendere, pro quo sic post alia circa Synodum 7. in Notis. Vers. Hinc ipse pag. 311. Nec inane exemplum habuit in decreto hujus Synodi Limensis Archiepiscopi Toribij ipsius Paraguayanæ Diœcesis quondāquondam Metropolitæ; quandoquidem non minor fuerit vel utilitas, vel neceßitas, &c. Sed quidem ex sinistra isthæc persuasione procedunt, & res ad eum statum consideratione reducitur, qui si admittatur, cessat concertatio. Decretum quidem D. Toribij sic habet Cap. 3. Iuxta
dispositionem Concilij Provincialis celebrati in hac civitate anno 1567. quantùm convenit, & per locum Iuris possumus, licentiam concedimus omni|bus Indorum, Hispanorumque Parochis nostri districtus, ut diebus Dominicis & Festivis ex præcepto servandis poßint celebrare duas Missas in duabus Ecclesijs tam inter se distantibus, ut qui in loco unius Ecclesiæ aßistunt, non poßint commodè accedere ad audiendam Missam in altera, &c. Festivitas ergo & distantia pro licita geminatione Missæ à Venerabili Archipræsule requisita. Et quid ad hæc illud, de quo ibidem. Per quatuordecim annos continuos celebrabat singulis diebus duas Missas? Ubinam hîc & Festivi dies, & distantia locorum, ut non inane esse exemplum queat? Id ergo est quod à Nobis efficaciter improbatum: ut verò ab Auctore proponitur, exploratæ veritatis assertio est, quam libenter amplexamur: cùm tamen opposita à Sacra sit Congregatione Rituum reprobata, de quo dictum Tomo 2. Auctarij Parte 7. n. 299.
1412
*Circa Litanias peculiares prohibi
Circa Litanias peculiares.
tas à Clemente VIII. de quibus dictum à Nobis n. 427. & 821. & seqq. agit Auctor pag. 121. & seqq. & pro defensione earum, quæ in Catechismo Peruviano continentur, adducit satis gravia fundamenta, ex quibus secundum est tenoris sequentis: Secundò, quia in
Nuperus Auctor.
his Litanijs Peruanis luculenter completur finis illius præcepti in Decreto his verbis expressus: Vt animarum devotio, Deique ac Sanctorum invocatio sine ullius detrimenti spiritualis periculo foveatur. In his autem tantùm abest ejusmodi periculum, ut potiùs pericula quæ esse possent, clara & distincta verborum expreßione præveniantur. Hæc ille; quæ quidem Litanijs D. Francisci Xaverij veniunt pariformiter applicanda, occasione ingentis superati periculi à Doctissimo Prælato concinnatis, pro quibus & feliciter semper accidet frequentari. Quia verò in fine Indicis Librorum prohibitorũprohibitorum Alexandri VII. fit Litaniarum mentio, ut videri potest apud eumdem Scriptorem Vers. Ex his nunc: id quod diximus de non usu, temperandum, & ad Indias, & circumstantias prædictas non extendi favorabiliter pronuntiandum.
1413
*Cap. 4. Synodi 8. Sic habetur: Quo
niam per Gregorij XIII. Diploma datum Romæ 1. Novembris 1583. ad instantiam Catholicæ Majestatis, & ad has partes Missum per Licentiatum D. Thomam de Salazar Commissarium S. Cruciatæ visum in Concilio Provinciali anni 1583. & adjunctum alijs privilegijs conceßis Indis, & in eodem Concilio visis, conceditur omnibus Archiepiscopis & Episcopis Indiarum, & personis ab eisdem in hac parte nominandis, deputandis, ac subdelegandis, ut à crimine hæresis, &c. Circa quod citatus Scriptor in Notis Vers. Cap. 5. per errorem, cùm sit Cap. 40. difficultatem movet ex eo quòd Concilium an. 1582. die 15. Augusti inchoatum fuerit, & sequenti anno die 18. Octobris fuerit publicata ultima illius Actio: non ergo potuit in Concilio præfatum Diploma videri, unde subdit reponendum, datum fuisse Diploma, an. 1582. vel 1581. aut alio veriori. Circa quod agens tandem post errata typographica me citato verosimiliorem sibi adhibet explicandi rationem. Sed quidem juxta illam non salvatur veritas assertionis Synodicæ, in Concilio scilicet visum præfatum Diploma. Circa quod ille non censet hærendum, cùm errorem in designatione anni non vereatur affirmare, non Synodo, sed transcribenti tribuendum, unde in allatis à Nobis verbis nihil tale habetur, quod à præfato Scriptore subtiliter cum circumstantijs alijs adnotatum. Facilior tamen explicandi ratio est, si dicamus privilegium dictum 1. die Ianuarij concessum, ut habet P. Joannes Baptista in Animadversionibus pro Confessarijs Indorum. fol. ult. Et Manuale Limense de quo inferius. Sic enim opportuno tempore potuit Limam pervenire quod ergo pro Januario November positus, error nescio cujus fuerit.
1414
*Difficultas alia apud eumdem oc
currit in citatis Notis, de qua Vers. citato & ultimo. Licet illa præcipuè ad Concilium I. Provinciale pertineat, & privilegia, quæ in ipso visa, & jussa sunt ad Catechismi calcem collocari, ex quibus unum sic habet; ut videri potest pag. 112.
PAULUS III.
Quod Indi per ipsorum Parochos, vel eos, qui ipsorum curam peragunt, poßint absolvi ab omnibus casibus, etiam Summo Pontifici reservatis, etiam in Bulla Cœnæ Domini contentis, imposita eis pœnitentia salutari. Ex Manuali Mexicano, fol. 134. Sic ibi. Quod non videtur conforme ijs, quæ ex Confessionali ejusdem Concilij proposita Tit. 12. n. 295. de quibus &
Quid contra illud occurrat.
suprà n. præced. ibi enim pro absolutione à casibus in Bulla Cœnæ contentis solùm privilegium Gregori XIII. speciale recognoscitur, & non cum illa amplitudine, cum pro absolutione hujusmodi necessaria facultas Episcoporum exprimatur. Et privilegium quidem dictum in Concilio visum, & alijs jussum adjungi, ex dictis nuper constat. Cùm tamen inter illa non extet: & solùm pro absolutione dicta quod ex Paulo Tertio est exhibitum, inveniatur. Unde videtur subesse error, & pro Gregorio Paulum suppositum, atque illius formam variatam. Quod quidem ita videtur Auctori præfato Vers. ult. adducto, ubi ait sic legendum, ut pro Parochis, & alijs, qui Indorum curam agunt, reponatur: Archiepiscopi, Episcopi, & quos isti ad absolvendum destinaverint. Id quod ex citato Cap. 40. Synodi 8. ampliùs roboratur: ibi enim Venerabilis Toribius solum Gregorij privilegium in Concilio visum, & alijs adjunctum. (nec solum jussum, sed ita factum) amplexus, jubet ut Indorum Parochi Prælatum generaliter moneant, cùm Parochiani indigebunt absolutione reservata. Nullum ergo aliud generalius extabat aliàs nullius roboris esset constitutio præfata.
1415
*Sed est contra hoc argumentum, quod videtur irrefragabile, ex eo desumptũdesumptum quod in
Quid pro ipso.
privilegij ipsius propositione refertur; desumptũdesumptum scilicet illud ex Manuali Mexicano cum fo|lij, in quo continebatur, expressione. Diversum ergo illud ab eo, quod est in Peruvium à Comissario S. Cruciatæ transmissum. Cujus quidem mentio apud citatum Fr. Joannem Baptistam folio penult. pag. 2. Sed per notitiam haustam ex Limensis Concilij Confessionario, ut ibidem habetur. Ex quo diversitas redditur manifesta. Bene verum est apud Scriptorem eumdem satis diligentem, qui in Nova-Hispania scribebat ante annos 1600. Privilegij præfati Pauli Tertij nullam mentionem extare, nec videtur Manuale prædictum ipsum latere potuisse. Sed cùm argumentum hoc ab auctoritate negativa sit desumptum, nequit positivam inviolabilis ponderis infirmare.
1416
*Ut ergo res ista possit convenienti
Verosimilis compositio.
ratione componi, occurrit Manuale Indicum, seu Forma Brevis administrandi Sacramenta apud Indos Matriti impressum an. 1617. & apud Peruvium præsertim in usu, sic enim fol. 105. in fine, & fol. 106. Por Bulla de Paulo Tercero se concede à los Indios, que pueden ser absueltos por sus Curas, ò aquellos, que tienen cargo dellos, de todos los casos reservados, etiam à la Sede Apostolica, etiam de los contenidos en la Bulla de la Cena, poniendoles penitencia saludable. Ex Manuali Mexicano fol. 134. Entiendese teniendo los Curas ò Confessores communicada esta facultad por el Obispo, y no de otra suerte, como està declarado en la Bulla de la Cruzada. Hæc ibi, juxta quæ non est cur privilegio dicto litem intendamus, utpotè quod nequeat cum Gregoriano componi: stare enim utrumque potest, adhibita nuper explicatione. Quòd autem declaratum dicitur in Bulla Cruciatæ, declarationem peculiarem indicat, in Summario enim communi nihil tale habetur, in quo hæresis prorsus excepta. Ex eo autem quòd privilegium præfatum verè Pauli Tertij sit, & Gregorij aliud pro eodem extet, quod sit alijs virtute Decreti Concilij Limensis adjunctum, nec tamen inter illa inveniatur, difficultas restat ab omnibus expedienda, in qua dici satis verosimiliter potest inter privilegia alia non inveniri, quia Decretum circa illorum catalogum ipsius receptionem præcessit, & opportunum visum fuisse, si in Confessionali locaretur, cùm pro Confessionibus ejus sit momenti præcipui concessio, sitq́ue valde singulare. Quòd autem D. Solorzanus (quęquæ est etiāetiam præfati Scriptoris objectio) ex professo de privilegijs agens pro absolutione à reservatis, solius Gregoriani intulerit mentionem, ex eo accidit, quòd Paulinum exprimat, & modum juxta illud agendi contineat, cum subordinatione scilicet explicata. Per quęquæ pręfatopræfato Scriptori videtur exactè satisfactum, ut non sit opus mutationes inverosimiles circa textus exploratęexploratæ certitudinis intrudisse. Sed sua sit laus gravi, erudito ac diligenti Interpreti Limanam Metropolim, illiusque gloriosum Antistitem feliciter conanti ingeniosis discursibus illustrare. Id autem quod diximus de moderatione, qua accipiendum id, quod habet Pauli Tertij privilegium, penitus approbat Synodus Huamangensis anni 1672. sub Illustrissimo D. D. Christophoro de Castilla y Zamora, dudum electo Archiepiscopo Argyropolitano, Cap. 14. n. 21.
1417
*His addenda responsio S. Congre
gationis Concilij Tridentini, ordine 34. inter alias pro dubijs propositis à Dom. Toribio, suo & Provinciæ Peruvianæ nomine, & habentur apud Scriptorem citatum pag. 124. & seqq. & repertæ in Regesto authographo, cum Episcopi Secretarij fide die 27. Iulij 1666. Sic enim ibi: An virtute Brevis in istis partibus existentis, ut Indi poßint absolvi ab omnibus casibus quomodocumque reservatis Papæ, & à Censuris, & casibus contentis in Bulla Cœnæ Domini. Quod Breve est Papæ Pauli Tertij, de quo fit mentio in Bulla Cruciatæ Sanctæ, Episcopi, & Archiepiscopi, & ab illis nominati poterunt absolvere Indos ab Idololatrijs per eos commißis: & an virtute dicti Brevis Rectores Parochialium Indorum solùm ratione Rectoriæ poterunt absolvere Indos à dictis Idololatrijs, absque eo quòd sit necessarium quòd Prælatus illos nominet? &c.
Ad 35. Posse absolvere vel per seipsos, vel per alios ab ipsis deputatos.
Sic cùm extet ibi, de privilegij distinctione dubietas est omnis profligata, sicut & illius usus explicatus, cum recognitione S. Cruciatæ, quæ & circa privilegium Gregorianum subsecuta est. Ex quo apparet certum esse quod diximus de peculiari scripto, ut non debeat ad texum ipsum Bullæ referri.
1418
*In eisdem responsionibus extat alia
pro dubio tenoris sequentis. An in Missa in Collecta novißima poßit dici & decantari: & famulos tuos Papam, Regem, Reginam, & Principes nostros custodi.
Ad 34. Santißimus Annuit.
Ex quibus apparet solùm ad novissimam Collectam privilegium pertinere. Ut sic stet quod à Nobis dictum Tomo 2. Auctarij Parte 8. n. 125. Circa trinam recitationem. Et in Collecta præfata Proregem nominandum jam pridem inviolabilis consuetudo præscripsit, ubi de speciali pro eo Sedis Apostolicæ concessione debet pia conjectura præsumi. Pro qua & stat Diœcesanæ Synodi Limensis auctoritas, de qua citato nuper loco, n. 122. Sed nupero Decreto S. Congregationis Rituum Clementis X. auctoritate firmato statutum est ut in Collecta prędictaprædicta solus Rex cum Episcopo, & nullus alius Princeps nominetur. Sed non videtur penitus exploratum gratiam nominationis pro Indicis Proregibus abrogatam, quia de il
Quid circa Proregem.
la mentio nulla, juxta notissimam Juris dispositionem, de qua sæpiùs, & proximius Tomo 1. Auctarij Parte 1. n. 197. & Tomo 2. Parte 6. n. 122. Et cùm in eo non solùm de honore agatur gubernantis Principis, sed communis Indiarum caussa, quæ à Proregum verè Christiana gubernatione dependet, non debet indigna, indecora, aut inutilis talis nominatio reputari, de quo & dictum citata Parte 8. n. 123. Ex quibus inferre juvat idem esse de Regina, | & Principe cum prole Regia sentiendum, quia & in Collecta à Sixto V. pro Indijs concessa continentur. Si fortè in Hispania circa hoc subeat dubitatio, quam suspicor non futuram, cùm ad Regiam videantur personam pertinere, & idem quodammodo cum illa sint, quorum & vita & salus ad EcclesięEcclesiæ multiplicia commoda possunt momenti multùm importare.
Et pro Recognitionibus isthęcisthæc, ubi circa
Conclusio Operis.
Auctarium satis fuerit Primi & Secundi Tomi errores Typographicos adnotasse, quod circa tertium non potuit, licet jam editum, quia nondum acceptum, & forsitan non minùs beneficio aliorum indigentem. Quidquid autem de illo, sicut & de præsenti sit, quod ad Recognitiones attinet cum ingenti animi recognitione perficio die 21. Maij An. 1678. Ætatis quarto supra octogesimum, dictator, amanuensis, & auctor. Et quis hîc divinæ faventiæ singularem influxum non agnoscat erga immeritissimum exceptorem? Agnosco, & recognosco cum ea gratiarum actione, quam intimiora valent cordis spiramina conformare. Et quia negotium hoc sensuum est potiùs quàm verborum, parcendum istis, & ad illos fideliter, & eatenus feliciter, provocandum.
O vitæ largitor Amor, perge, adijce vitam:
Sed quam non possit sollicitare timor.
FINIS.

Loading...