RECOGNITIO QVARTA. Circa Tertiam Partem Tituli,.

§. I.

§. I.

De Regnorum securitate ex Dei amicitia. Ad Num. 672.
157
*ADducta pro theorematis hujus
modi probatione S. Isidori Pelusiotæ præclara sententia, quæ sic habet: Imperiorum robur ac firmitas; Dei amicitia est. Ex lib. 1. Epist. 299. In quem locum cùm incidisset unus ex Nostris Sacerdos, neque junior, neque illitteratus, hæsit, & me adijt, ut scandalum pænè passo | intelligentiæ opportunum adminiculum admoverem. Sic enim ibi legerat: Impiorum robur &c. Qua impia assertione nihil esse impium magis potuit. Et fuit ille enormis typographiæ error, non habens ita obviam correctionem, ut experientia docuit: ex qua & alijs juxta superiùs dicta, evincitur errorum adnotationes in calce Operum esse perutiles, quidquid nonnulli obsistant suo in placito relinquendi, & communi bono, ac Scriptorum honori, & commodo consulendum. Et ubi de erroribus agitur, ipsum, in quo sumus, S. Rosæ Peru
vianæ Festum, animadvertendum admonet in Oratione Officij clausulam, seu conclusionem corrigendam. Cùm enim dicatur ibi: Christi bonus odor esse mereamur, non addendum, Per eumdem D. N. &c. Sed Qui tecum vivit, & regnat &c. Sic enim in similibus & usus, & leges sacræ admonent faciendum. Sic in Oratione Octavæ Nativitatis, & Epiphaniæ, Vt per eum, quẽquem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur, Qui tecum &c. In Oratione Tridui Hebdomadæ sanctæ, Respice, quæsumus Domine &c. In Oratione S. Stephani, Vigiliæ S. Joannis Baptistæ. Et cùm ante annos aliquot in Oratione S. Catharinæ Virginis & Martyris haberetur Per eumdem &c. jussum est ut reponeretur, Qui tecum &c. & in Rubrica quidem Missalis 9. §. 17. ita præscribitur: Si Oratio dirigatur ad Patrem, concluditur, Per Dominum nostrum &c. Si ad Filium, Qui vivis & regnas cum Deo Patre &c. Si in principio Orationis fiat mentio Filij, concluditur, Per eumdem Dominum nostrum. Si in fine Orationis ejus fiat mentio, Qui tecum vivit &c. Atqui in Oratione S. Rosæ ita accidit, ut vidimus. Unde & mirari licet quomodo in Oratione Dominicæ PalmarũPalmarum, quęquæ & in principio & in fine mentionem continet Filij, non ita ut præscribitur factum inveniamus; sicut & in Oratione S. Ludovici Regis, cujus extrema verba, Regis regum Iesu Christi Filij tui facias nos esse consortes. Quod quidem adnotasse, alicujus momenti visum est, quia ex hujusmodi observationibus aliqua solent in divino Officio meliorari: quamvis non is sim, cujus observationibus tantùm sit roboris, ut id, quod de alijs possit zelus iste sibi fiducialiter pollicere. Sed valeat ille quod possit, erunt fortè alij, quibus sensus idem, & pro majori auctoritatis pondere sperare liceat, & cura adhibita comparare. Et post hæc quidem scripta id quod circa Orationem S. Ludovici à me desideratum, suprema esse auctoritate dispositum lætissimus deprehendi.
155
*Ubi non prætereundum circa Oratio
nem pro Assumptione Virginis idem, quod de præfatis, videri dicendum. Cùm enim Filij nomen in extremis sit, scilicet Genitricis Filij tui Domini nostri interceßione salvemur. Iuxta Rubricæ Canonem Qui tecum &c. addendum videbatur: quod tamen non ita factum. Sed est quod in Oratione ista desiderare multorum possit affectus (de proprio id mihi certum) quod scilicet in ea Assumptionis mentio aliqualis habeatur. Nescio enim quo id mysterio sit ita dispositum, ut cùm in Orationibus pro Vigilia hujus Festi, expressa illius mentio sit, & in Oratione Secreta, ac Postcommun. eam q́ue totum divinum spiret & proclamet officium, in Oratione primaria penitus taceatur. Ad quod quidem dici potest ita in Sacra
mentario D. Gregorij haberi, cujus est id auctoritati delatũdelatum, ut nihil addendum aut detrahendum, visum fuerit consentaneum. Sed certè ex eodem fundamento posset positio adversa firmari. Nam circa Officium Assumptionis aliqua mutata comperiuntur: Orationes enim Missæ in Vigilia diversæ sunt, priori excepta: & tertia quidem penitus, secunda aliquantulùm. In Missæ autem Oratione tertia id, quod in prima desiderabamus, adjectum: sic enim illa apud S. Doctorem: Mensæ cælestis participes effecti, imploramus clementiam tuam, Domine Deus noster, ut qui Festa Dei genitricis colimus, à malis imminentibus ejus interceßionibus liberemur. Et pro illis Festa Dei genitricis, positum Assumptionem D. g. Quod quidem in prima pariter poterat congruenti ratione disponi, ut post verba, Genitricis Filij tui D. N. sicut in præfata diceretur, Cujus Assumptionem colimus, & hoc quoad Orationes; nam in Præfatione pars est non modica detracta. Id quod in multis alijs deprehendere poterit, qui ea, quæ in Sacramentario extant, cum ijs, quæ modò Ecclesiæ usus habet, voluerit per otium collectare.
156
*Et his per occasionem dictis ad senten
tiam jam S. Isi dori redeamus, in cujus citatione etiam error, ex eo cōtingenscontingens, quòd ita apud P. Lorinum ibidem citatus reperiatur scilicet, lib. 1. Epist. 299. cùm tame sit Epistola 290. tenoris sequentis: Imperiorum robur ac firmitas Dei amicitia est. Ex quo sequitur eum, qui robustè imperium gerit, Dei amicum esse. Mihi enim ait Scriptura, (Psal. 138. v. 17.) honorati sunt amici tui
Psal. 138. v. 17.
Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Quocirca si Dei amicus esse studes, fac robustè præsis, hoc est, nec muneribus, nec amicitia: verùm dignitati ac merito jus præbens. Sic ille Petro scribens, cujus ut agnosci possit notam adjecit nullam. Scribit Petro Monacho lib. 3. Epist. 199. & Petro Lectori eodem libro Epist. 305. Præfato autem Petro cùm scribat prætereà sæpiùs, nihil addit ad illius conducens statum. Ex tenore autem præfatæ Epistolæ gubernatorem fuisse convincitur. Et robustum quidem illum esse admonet in administranda justitia, ut Virga directionis minimè muneribus inflectatur. Quod enim de virga ferrea Christi dictum à
Davide Psal. 2. v. 9. Reges eos, in virga ferrea, optimi gubernantium exemplaris, ad hunc est sensum adsciscendum. Hinc pro justitia accuratè retinenda eumdem Petrum instruit gloriosus Pater eodem lib. 3. Epist. 146. pulchrè ostendens quomodo debeat cum pace inviolabiliter conservari. Christus enim qui dixit: Pacem meam do vobis. Joan. 14. v. 27. dixit pariter: Non veni pacem mittere, sed gladium.
Matth. 10. v. 34. Unde & concludit: Pax enim verè ea est, quæ justitia & pietate cohoxestatur. Ad quod quidem Spiritus robustorum, ut apud Isai. 25. v. 4. necessarius est, quem nequeant munera turpiter emollire, de quo alibi dictum. Illa quidem turpi virgæ inflexione, capessens | amicitiam cùm illis firmare studet, qui violandæ justitiæ intuitu largiuntur. Talis autem amicitia, Dei amicitiæ est inimica manifesta. Sic D. Jacobus: Amicitia hujus mundi inimica est
Deo. Jacob 4. v. 4. Quomodo ergo stabit illud, à quo sumus auspicati? Imperiorum robor ac firmitas, Dei amicitia est? Ubi non id tantùm de Principibus accipiendum, à quibus ea solet vilitas esse procul; sed de inferiorum classe, ex quibus etiam imperiorum robur dependet & firmitas. Pro eodem ad justitiæ administrationem robore stat Theodorici illud ore Magni locuti Cassiodori Lib. 6. Epist. 5. aut si libuerit
Cassiodorus.
aliter compellare: Oportet prætereà firmitas animi, ut à justitiæ tramite nullis muneribus, nullis terroribus auferatur. Sic ille de Quæsturæ decernens Magistratu.
§. II.

§. II.

De antiqua & firma in Hispania Fide. Ad Num. 673.
157
*TUrpis in eo error occurrit, dum pro
Credulitatis positum Crudelitatis. Et agebatur quidem de abjurato Arianismo Leovigildi regis Edicto stabilito, & Reccaredi filij constantissima fide, propter quam in Hispania Scriptorum numerositas inundavit. Hac omnium nobilißima benedictione (sic ibi) Hispanum donatum imperium, ob repulsam à Reccaredo initiatore Hispanicæ crudelitatis paternam superstitionem. Et quid magis dici absurdum potuit? Christi fides non crudelitati militat, sed mansuetudini, dicente ipso: Beati mites, quoniam ipsi poßidebunt terram Matth. 5. v. 4. &, Discite
à me, quia mitis sum, & humilis corde. Iugum enim meum suave est &c. Cap. 11. v. 29. & 30. Quibus non obstat quod nu. præced. de gladio dictum in charissimos quosque distringendo, in quo quidem D. Hieronymus genus aliquod crudelitatis agnoscit celebri illa, & ardenti plena spiritu monitione Heliodorum allocutus Epist. 1. Si in limine pater jaceat, per calcatum
D. Hieronymus.
perge patrem; Siccis oculis ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est, in hac re esse crudelem. Sic ille. Non inquam obstat, quia obedire Christo in ijs, quæ aut mandat aut consulit, neque umbram potest crudelitatis habere; immò in eo gratissima Deo intervenit mansuetudo. Diriget mansuetos in judicio, docebit mites
Psal 24. v. 8. & 9.
vias suas. Psal. 24 v. 9. Ubi judicium pro lege positum, juxta id, quod præcesserat: Legem dabit delinquentibus in via, ut doctè exponit Cardinalis Bellarminus. In obediendo enim legislatori Deo & mansuetudo & mititas exercetur: Dum non resistunt Domino docenti, immò
Cardinalis Bellarminus.
cupiunt doceri. Diriget, inquit, mansuetos in judicio, id est, ducet per viam rectam legis suæ. Sic citatus Scriptor. Unde & D. Hieronymus in illo apparenti crudelitatis spectaculo genus pietatis agnovit: Solum pietatis genus est. Et quidem
meritò: pietas enim virtus est, quæ ad convenientem se habendi modum in filijs erga parentes inclinat, juxta ea, quæ præceptum illud divinum complectitur; Honora patrem tuum &c. Quod equidem in conculcatione etiam patris à Doctore Maximo edocta sublimiter adimpletur: patris siquidem malum gravissimum amovetur, quod certò imminet, si eo sic agente, filius rebellis Deo vocanti persistat: pro quo experimenta & multa & horrenda succurrunt. Et quidem si hostibus grave damnum inferre volentibus patri filius occurreret, pietatis id esset satis laudandus effectus, etiam si pro defensione necessarium esset illum semel & iterùm conculcare.
158
*Non sic in Arianismo actum, in quo
Arianismi genuina crudelitas.
crudelitas ita suum propagavit imperium, ut nihil in barbaris minus inventum;
Non Scytha, Caucaseas nec qui colit accola
rupes.
quod de talibus novioribus sæculis verissimè dictum, pro quo Romanum Martyrologium excepisse juvabit, die 12. Octobris, ubi sic habet: In Africa sanctorum Confessorum & MartyrũMartyrum
Martyrol. Romanum.
quatuor milliũmillium nongentorum sexaginta sex (4966.) in persecutione VVandalica sub Hunnerico rege Arriano: qui cùm essent partim Ecclesiarum Dei Episcopi, partim Presbyteri & Diaconi, associatis sibi turbis fidelium populorum, pro defensione Catholicæ veritatis in horribilis eremi exilium trusi sunt: ex quibus plurimi, dum crudeliter à Mauris ducerentur, hastilium cuspidibus ad currendum impulsi, & lapidibus tunsi; alij ligatis pedibus velut cadavera, per dura & aspera loca tracti, & singulis membris discerpti, ad extremum variè excruciati, martyrium celebrarunt. Erant inter eos præcipui Domini Sacerdotes Felix & Cyprianus Episcopi. Hæc ibi, & multò plura Victor Uticensis de persecutione Wandalica, in qua & Geisericus, aut Gensericus Hunnerici pater suo præiverat Catholici sanguinis horrendus profusor exemplo, de quibus multa ab Ecclesiasticis Scriptoribus haurienda, & ut parcamus alijs, ex ijs certè Leovigildus, qui Sanctissimum filium jussit occidi; hunc enim enormitatis spiritum Arianismus influebat. Cùm enim Ariani negarent Christi divinitatem, fontem sibi Christianæ dulcedinis desiccabant. Dulcis & rectus Dominus. Psal. 24. v. 8. & inde quod jam nu.
Psal. 24. v. 8. & 9.
præced. perspeximus: Propter hoc legem &c. Diriget mansuetos in judicio.
159
*Jam quod de firmitate fidei in Hispa
nia jam inde ab antiquis temporibus in titulo præpositum, res ipsa loquitur, & nostra oportet ut cum gratiarum actione felicitas recognoscat. Converso Reccaredo conversa est Hispania, & numquàm conversa est retrorsum. Apparuit D. Jacobo in Hispania vivens adhuc Deipara. Qua veritate nihil in illa constantius: licet Marchio Agropolitanus circa id se exhibeat hæsitantem in suis Dissertationibus Ecclesiasticis: ubi licet addat nihil velle se circa
hoc movere, satis ex loquendi modo hæsitantiam manifestat, addens etiam pro eo rationem, quam est sanè mirum viro erudito (sed non ille Theologus) momenti alicujus fuisse visam, & mundo posse non penitus rejecturo committi. Est ergo illa non videri conforme humilitati Virginis, ut templum suo nomine erigendum Divo Apostolo suismet ipsius verbis intimarit. Cum sit profectò certissimum Virginem, cùm | tale aliquid peragit, non suo, sed divino imperio regi, & ejus explorata voluntate. Quid autem humilitati non congruum in eo apparet mandati modo, si dicat: Dei est voluntas ut meo
De facto Ioanni Patritio.
nomine tali loco templum construatur? & meminisse auctor poterat celeberrimæ apparitionis, quam Ecclesia peculiari solemnitate commemorat die 5. Augusti. Titulo S. Mariæ ad Nives. Quando scilicet illa Joanni Patritio, & conjugi, ac etiam Liberio Pontifici apparuit, & in Exquilino monte templum extruẽdumextruendum edixit, seu Ecclesiam, quæ Mariæ Virginis nomine consecraretur. Ubi humilitatis quidem inter verba supercælestis imperij specimen observatione dignum elucet; nullum enim sibi adscripsit titulum, ex sublimibus illis quibus poterat decorari. Et tale aliquid in apparitione D. Jacobi verosimile est intervenisse. Neque id tantùm cum tribus præfatis factum; nam sæpè aliàs de ędificandisædificandis suo nomine Ecclesijs à Virgine in majestate se digna apparente actum, pro quo videri potest P. Balinghem in Kalendario Virginis in locis, quæ dabit Index. Et præsertim die 8. Sept. nu. 12.
160
*Sed quia de doctrinæ abundantia in
præfato loco ex Reccaredi gloriosa conversione specialiter agebatur, præstat circumstantiācircumstantiam colũnæcolumnæ interim expendisse, quæ quidem Iaspidea est. Iaspidem autem esse D. Petrum, & sub ea similitudine primũprimum civitatis cælestis fundamentum in Apocalypsi habemus: Fundamentum primum Iaspis. Apoc. 21. v. 17. de quo dictum nu. 922. & in Amphitheatro magis ex professo n. 384. & seq. ubi & pro veritate, de qua modò, pulchrum etiam fundamentum: ut enim ex Plinio ostensum ibi non Iaspis quæcumque Petrus, sed quæ apud illum Grammatias, aut Polygrammos, id est gemma litterata, & multilittera: talis enim Petrus, in quo cælestis sapientiæ sublimitas, & qui suprema & antiquissima Theologorum summitas, ut eum vocat Ma
S. Ioan. Damascenus.
gnus Dionysius ad D. Timotheum scribens, & à S. Joanne Damasceno allegato in Oratione de Dormitione Virginis, & pro sacris dignissima dubio procul officijs, & supremæ illius atque antiquissimæ Theologiæ latices in Hispania pro Virginis fluxisse gloria mysticè ab eadem indicatos res ipsa sine testium necessaria productione testatur, ubi præsertim pro illius purissimæ Conceptionis prærogativa plusquàm alibi militatum, & à nostra præsertim Societate, quæ & Polygrammos ipsa, de quo citato num. 673. & alibi actum in spiritu humilitatis, & etiam veritatis, ut nunc à commendatione gloriæ hujus meritò abstinendum censeamus. Id solùm addidisse dum liceat in eodem num. errorem occurrere circa Carmen Virgilianum, Credo equidem vivos ducent &c. Ubi pro vivos extat viros: quod neque sensum habere commodum potest, neque cum carminis lege constare. In eo tantùm poterat esse periculum, si error talis auctoris adscriberetur inscitiæ, quod de lectorum benignitate minimè præsumendum. Nihilominùs adnotasse non oberit, quia sapientibus & insipientibus debeo me cum Apostolo recognoscere debitorem.
§. III.

§. III.

Errores adnotati aliqui, & ex quibusdam multiplicata doctrina, cum D. Petri Veronensis laude. Num. 674. 679. 680. 681. & 682.
161
*IN priori Debuerint pro Debuerit. Et Iu
terpretis pro Interpretes. In hoc postremo periculum nullum, quia nihil contra Syntaxim, secus in præcedenti, ubi contra illam peccatur, nomini enim Epos singularis debet verbi significatio respondere. Epithalamium autem Epos à Nobis dictum. Licet enim Ennius Epos longum dixerit; in nostro ea est concisio, quæ eminens possit censeri meritò longitudo. Id quod testimonio magni circa illud voluminis legitimo comprobatum, in quo & omissa plurima, cùm ad Titulum fuerit prolixæ tractationis varietas revocata. Unde & stare potest, quod ex Diomede apud Grammaticos obvium, juxta quem Epos est Carmen exametrum rerum divinarum, atque heroicarum, humanarumq́ue comprehensio. Quod equidem in illo videre est: nihil enim heroicum magis quàm Christi & prælia, & victoriæ triumphiq́ue. Inter divina divinius nihil, quàm divinissima Trinitas, & hæc in ipso: neque in humanis nobilius quidquam humanitate Christi: ubi & plura alia ad sublimem statum supra humanam conditionem reformata.
162
*Num. 679. pag. 473. pro cognatione
legitur Cognitione, sicut & nu. sequenti. Et aliquali æquivocationi esse locus potest. Ubi de D. Petro Martyre sermo erat, cui nihil obfuit prava cognatio, ex Manichæorum pestifera parentela. Ubi ponderatione dignum occurrit D. Petrum à Sanctissimo Dominico in Religionem, cujus erat fundator, admissum: cùm tamen esset ille ex nobilissima Gusmanorum familia, à qua quidquid maculosi sanguinis est, quàm longissimè propulsatur. Magnum
A Divo Dominico cur admissus.
ergo de præsenti & futura Veronensis juvenis sanctitate formavit ille conceptum, quæ posset labem omnem impuri sanguinis abolere. Simile aliquid in Christo videamus. Mane astabo
Psal. 5. v. 5. & 6.
tibi, & videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Neque habitabit juxta te malignus: neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Sic vates Rex Psal. 5. v. 5. & 6. Sed audiatur D. Lucas ingressum Magdalenæ ad convivium enarrans, in quo assistebat Christus à quo & illa gratanter admissa. Et ecce mulier, quæ erat in
Lucæ 7. v. 37.
civitate peccatrix &c. Lucæ 7. v. 37. & seqq. Quid ad hæc? Ecce mulierem coràm oculis Christi, nec increpitam, nec repulsam, obmurmurante Simone. Illud certè Christum ex
Simile quid in Magdalena.
pręsentipræsenti statu altè de illa sensisse, & de futura sanctitate altum etiam conceptum efformasse, quæ maculas omnes præcedentis dedecoris obumbrantes, suo splendore superaret. Et licet opponi possit Dominum omnes benignè suscepisse peccatores, unde & Pharisæi ac Scribæ murmurabant, dicentes: Quia hic pec
Lucæ 15. v. 2.
catores recipit, & manducat cum illis. Lucæ 15. | v. 2. Id quidem non obest, quia erga Magdalenam specialiùs aliquid operatus, in qua præter peccatricis labes, erat aliud, quod admissioni posset obstare. Nam de illa ejecerat septem
Marci 16. v. 9.
dæmonia, Marci 16 v. 9. unde ad diaboli prosapiam quodammodo pertinebat. Qua non obstante est clementer admissa, quia futura lux in Ecclesia clarissima, & verum Sanctitatis exemplar. Ut intelligamus inde à D. Dominico ritè ac rectè erga Veronensem Petrum actum, dum eum in suam Religionem admisit, primaria in nobilitate fundatam, eatenus nobiliorem futuram, quia vivens & moriens in illa Petrus, & ipse etiam puro sanguini decorem esset mirè æstimabilem additurus, factus Tribunalis S. Inquisitionis Patronus, cujus Ministris nulla est ma ula ejus generis adhæsura, pro quo exactissimæ debent præcedere probationes.
163
*Ad eumdem spectat, quod nu. 680.
ubi etiam error, dum de victoria agitur à patruo hæretico reportata, adducta Herculis comparatione in cunis de duobus anguibus in illum insurgentibus triumphantis, nam & cum patruo pater. Et sic legitur: Nam erat in cunis Petrus, cùm legi debuisset, Non erat. Ex Origene Homilia 1. in Cant. adducto n. illo 977. puerilis aetas non movetur ad amorem poßibilium.
Origenes.
Quod quidem ex eo accidit, quod sensuum tunc prævaleat imperium, unde ad præsentia tantùm puerilis affectio raptatur. Jam ex hac parte sancti pueri singularis excellentia venit admiranda: siquidem infantili in ætate ad possibilium amorem movebatur, & interioribus animi motibus se obsequentissimum exhibebat. Erat quidem possibile ut fidem constantissimè prædicaret, & pro illa Martyr gloriosissimus moreretur. Horum prænuncia lux jam tunc puerili in corpore coruscabat. Auspicabatur prælia dum angues geminos superabat, unde & auspicia multiplicis victoriæ, & triumphalis exitus, Deo sic docente, captabat. Neque enim ad prælium cum inferni serpentibus, de quo dictum, à ludi-magistro est elementotum instructus; sed à Patre luminum, Jacob. 1.
Iacobi 1. v. 17.
v. 17. à quo scilicet omne datum optimum, & omne donum perfectum. Revera enim cum Paterna lux adest, omne in ea datum optimum, & donum perfectum dari pariter debet reputari. Et datum quidem optimum, ac donum perfectum nostro datum Petro. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis. Hebr. 13. v. 9. Sic dictum ab Apostolo, sic factum à nobilissimo auditore. Ita enim gratia stabilivit cor, ut bap
Singulare D. Petri encomium.
tismalem conservarit. Et quod ad escas attinet, ita abstinens, ut quod ab ipso est eo in genere peractum, prodigium habeatur. Ubi autem datum optimum, etiam & perfectum donum, cui scilicet nihil desit, ita enim perfecti genuina conditio solita definiri. Nihil defuit gratiæ, quia numquàm defuit gratia, cujus deficere nihil potest, nisi deficiat & tota. Et hoc quidem non cujuslibet luminis beneficio habetur, sed luminum Patre multa ex singularis ac Paternæ providentiæ altitudine largiente. Unde & in D. Petro se luminum Patrem ostendit ab incunabulis rationalis infantiæ, quia ut esset & ipse Pater luminuui parabatur. Lumina enim & luminaria in Ecclesia Domini Inquisitores sunt fugandis hæreseon tenebris destinata: quorum Pater & Patronus D. Petrus, Christianus Hercules monstrorum domitor, quod & nunc peragit Paternorum luminum sedulus accurator. In eodem num. alius extat error pag.
Errores aliqui correcti.
464. Col. 1. scilicet Sementem pro Serpentem in D. Augustini auctoritate: absurda penitus significatione. Alius in alia ibidem, ubi correctio facilis, de duabus animabus. Et si tales aliæ, non esset cur de illis nimis à Nobis esset multùm laborandum. De cognatione jam dictum initio §.
164
*Num. 681. in Virgiliano Carmine
pro Lernam, Vernam, extat ineptissimo sensu, & Vernam tremefecerit arca. De occisa ab Hercule Hydra in Lernæo lacu sermo erat, quam multorum esse capitum à Poëtis confictum, quorum aliquot excisis, totidem continuo renascebantur, donec ab Herculis sagittis, ad quas allusit vates, & igne interfecta est. Quæ etiam dedit proverbio locum in Græcia λέρνε κακῶν Lerna malorum, de malis multis simul in unum congestis. Quo dici aptius nihil de hæresi potuit, multorum capitum monstro post excisionem repullulantium, quando scilicet illa non voluntariè, sed adhibita punitione videtur excidi: unde ad ignem veniendum, quod supplicium justissimè obstinatis & relapsis inferendum. Et quidem ut hæresis congrua definitio reddatur, nulla equidem congruentior, quàm si Lerna malorum proferatur. Contra
hanc Divus Petrus illis est usus sagittis, de quibus Psalmus noster: Sagittæ tuæ acutæ; populi sub te cadent &c. Apostolica inquam prædicatione, qua integros ad se rapiebat populos, insignibus miraculis roborata, Sed de sagittis & igne alibi vates etiam audiendus. Sagittæ po
Psal. 119 v. 4.
tentis acutæ cum carbonibus desolatorijs. Sic ille Psal. 119. v. 4. Ubi Divus quidem Augustinus sagittas hujusmodi esse vult verba Dei cum exemplis charitatis igne succensis. Vivus enim
Hebr. 4. v. 12.
est sermo Dei, & penetrabilior omni gladio ancipiti: cui si accedat exemplum ex vera charitate prodiens, quasi carbo ignitus, nihil ei refistere poterit. Quod quidem in Divo Petro singulari excellentia pervisum. Sed non solus ignis ille aliquando sufficit, unde licet ille quamplurimos veræ Christi fidei restituerit, non tamen omnes, unde & machinati illi mortem, quam & perfidia stimulante eidem intulerunt. Ideò & ignis elementaris etiam adhibendus, & relaxandi sæculari Curiæ, ut Lernæ malorum hoc pacto renascentia virulenta capita penitus auferantur.
§. IV.

§. IV.

Circa desiccationem pedum Christi à Magdalena, cum ejus encomio. Ad Num. 738.
165
*LEvis citato in num. error occurrit, ex
eo quod Ibi pro Vbi, ut ubi fuerant pedes Christi. Sic enim sensus legitimus & genui|nus habetur. Magis illud notabile quod de pedum desiccatione, quos Beatissima peccatrix abluerat, ibidem dictum, sic enim: Tenuerat illa Christi pedes, osculata fuerat, rigaverat lacrymis, capillis desiccarat. In quo quidem sacri Textus observatus tenor, ita enim Lucæ 7. v.
Lucæ 7. v. 38.
38. Et stans retrò secus pedes ejus, lacrymis cæpit rigare pedes ejus, & capillis suis tergebat, & osculabatur pedes ejus, & unguento ungebat. Et inferius: Hæc autem lacrymis rigavit pedes meos & capillis suis tersit. v. 44. Circa desiccationẽdesiccationem ergo hujusmodi dubium esse nequit. In eo autem quòd oscula ante ablutionem sunt posita, & detersionem capillis peractāperactam, ordo EvangelicęEvangelicæ
narrationis inversus, qui tamen debuit penitus observari. Non videtur enim illa priùs Christi pedes osculata, quàm eos lacrymis abluisset. Et ita significare videtur D. Augustinus Homil. 23. inter 50. ubi ita scribit: Priùs fudit lacrymas cordis, & lavit Domini pedes obsequio confessionis. Capillis suis tersit, osculabatur, &c. Hugo Cardinalis quinque erga Christum præstita à
Hugo Cardinalis.
Magdalena recenset officia hoc ordine: Primò, stetit retrò secus pedes. Secundò, lacrymis cœpit rigare. Tertiò, Capillis tergebat. Quartò, osculabatur. Quintò, unguento ungebat. Pro quo & stare videtur P. Cornelius. Post verba
P. Cornelius
enim illa: & osculabatur pedes ejus. Sic subdit, Pedes ejus lotos, tersosque.
166
*Sed verò nihil horum eam vim ha
Etiam præcessisse probatur.
bet, ut oscula post ablutionem pedum, & eorum detersionem, & non etiam ante illam fuisse, affirmare uti certum debeamus. Valde enim verosimile apparet felicissimam peccatricem illicò ac Christi pedes tenuit inter lacrymas osculatam, id quod P. Tirinus eleganter expressit ita scribens: Ad pedes se abjicit in la
P. Tirinus.
crymas, in oscula primùm prorumpit, capillis crispatis sordes tergit &c. Neque narrationis ordo ordinem semper agendorum ita in rigore accipiendum compellit, ut non sit locus congruenti & rationabili explicatione. Id quod in narratione alia iteratæ ablutionis pedum Domini ab eâdem Magdalena habemus manifestum, de qua Ioan. 12. vers. 3. ubi sic ille: Maria
Ioan. 12. v. 3.
ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, & unxit pedes Iesu: & extersit pedes ejus capillis suis. Ubi hysteron proteron agnoscunt Inter
pretes: priùs enim pedes tersit à pulvere & luto, deinde unxit. Si enim priùs unxisset, & posteà capillis extersisset, potiùs unxisset ipsa capillos suos, quos minimè unctos volebat, & indignos unctione censebat. Præterquàm quòd unguentum odoratum & pretiosum non erat abstergendum, sed in pedibus Christi ad eos fovendos relinquendum. Sic docti ex Nostris; ex quibus cùm sit P. Cornelius, nihilominùs in Matthæi 26. v. 7. ita scribit post citatum Cardinalem Toletum: Si quis tamen post unctionem pedes Christi, utpotè liquore madidos, ab
stersos velit, non repugno. Sic ille. Si ergo non repugnet id stare non poterit quod dudum ex ipsius mente, & verbis ferè eisdem positum. Atqui repugnare censendus est, dum posteà id, quod vidimus, pronunciavit. Stare ergo etiam potest ubi de abstersione in Conversione agitur, ut id, quod priùs factum, uti posteriùs referatur, cùm etiam & priùs & posteriùs esse potuerit, ut scilicet pedum oscula, & ante abstersionem & post illam fuerint, ut quod aliàs à Claudiano dictum, hic habere locũlocum videatur, ubi majus amoris incendiũincendium in illa fideli amasia nũquàmnumquàm extinguendũextinguendum, aut remittendũremittendum, æstuabat. Oscula mille sonent. De nuptijs Honorij. Iuxta quęquæ locutus D: Gregorius Hom. 33. in Evangelia, ubi sic ait: Quæ cum alabastro venit, unguentum
D. Gregor.
fudit, retrò secus pedes Domini stetit, lacrymis pedes rigavit, capillis tersit, eosdemeosdemque quos infundebat & tergebat, pedes, osculari non desijt. Sic ille, qui infusionem unguenti priorem posuit; nec tamen proptereà prior censenda est, ut ex eo etiam quid de Evangelica narratione sentiendum sit, possimus verosimiliter æstimare, cùm de osculis agitur, quæ tamen ille clarissimè cum lacrymis connexuit, & incessabiles affirmavit. Pro quo & habemus firmiorem Christi omnium fidelissimi testis sermonem supra v. 45. Osculum mihi non dedisti; hæc autem ex quo
Lucæ 7. 47.
intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oscula ergo mille in illa amoris signa, Deo, Angelis, & hominibus gratissima sonuerunt. Hominibus quidem, licet à mysterio alienis priùs non fuerit ita gratum, nondum comperta veritate: ubi & nos eramus, sicut in Magdalena osculantes Christi pedes, ita & ejus misericordiæ abundantia recreati. Nos ergo, nos illa mulier expreßit. Sic D. Gregorius suprà.
167
*Et quidem in osculis primo impetu
pedibus Christi impressis aliquid profectò elucet, quod fidelis illius animæ virtutes plurimas potest commendare. Erant Christi pedes, ut diximus, pulvere & luto sordidi, quia incedebat Christus nudis supernè pedibus, infernè tantùm sandalijs sive soleis calceatus. Et has sordes à pulvere & luto contractas crispatis capillis detergebat, & in illos pœnitens fervidissima transferebat. Et capillis capitis sui tergebat. Ubi P. Maldonatus adnotat videri superfluum illud Capitis sui, cùm sufficere posset prius illud, & capillis tergebat. Cujus enim alterius capitis esse illi poterant, vel ubi nisi in capite, si proprij? Respondet autem sic: Addi
P. Maldonatus.
dit, ut orationi emphasim adhiberet, & caput pedibus opponeret. Sic ille, & bene equidem ut de more. Sed est quod addi possit, ut major orationi emphasis adhibeatur. Illis, illis capitis sui crispatis capillis, illis, sua maxima cura; illis, nitidis, repexis, undantibus, artificiosè dispositis, pulverem, lutum, & viarum inquinamenta, ablutionem non operiens, abstergit, & in eisdem avida tersione recolligit. Quæ hic fides, quæ pœnitentiæ admirabilis rudimenta, quæ humilitatis forma, quæ mundialis gloriæ contemptio, quis mortificationis apparatus, quod ardentissimi amoris argumentum? Hæc omnia quidem dicere sacer voluit historicus, cùm dixit: & capillis capitis sui tergebat. Quando scilicet non utcumque tergebat, sed nondum lotos & abstersos, in quo majus emphaticęemphaticæ locutionis pondus reponendum, & per otium ab alijs, quibus suppetierit, exornandum.
168
*Quia verò dixi in ea, quæ ante pas
sionem Christi unctio extitit, iteratam etiam ablutionem repertam: videndum restat an illa, | & qualis fuerit. Evangelistæ enim sancti nullam lacrymarum faciunt mentionem. Et Divus quidem Joannes, qui de præfato obsequio plura exhibuit, id tantùm habet, quod vidimus nu. 136. unctos scilicet Christi pedes & extersos. Nihilominùs & lavacrum lacrymis præstitum ipsi odoratissimo illo unguento jucundius, asserendum. Quod quidem in sacro hymno illius Festi ad Matutinum satis habetur expressum; sic enim ille:
Maria castis oculis
Ecclèsiæ Hymnus.
Lambit Dei vestigia,
Fletu rigat, tergit comis,
Detersa Nardo perlinit.
De Nardo enim nihil in unctione priori, quæ non ita nobili liquore peracta, ut docti affirmant Interpretes. Et quod de illius excellentia proferunt, id satis indicat, de quo & additur: & domus impleta est ex odore unguenti. v. 3. & ut
Ioan. 12. v. 3.
ex Nardo fuerit illud prius unguentum, eo in genere varietas est, & nobilitatis gradus. Quod quidem B. Petrus Damianus lib. 2. Epist. 2. ex rei significatæ diversitate deduxit, & sic ait: Beata illa peccatrix priùs pedes Domini unguento
B. Petrus Damianus.
unxit, postmodum alabastrũalabastrum unguenti pretiosi super caput recumbentis effudit. Caput Christi Deus, pedes Christi servi Dei, &c. Tunc ergo Beata peccatrix, tunc, tunc fletu rigavit pedes Domini, cùm & Nardo odoratissimo perlinire satagebat. Non enim poterant oculi suo deesse officio, quando & capilli diligenter instabant suo, & labia castis osculis, id quod jam priùs egerant, peragebant.
169
*Id quod colligere etiam ex eo licet, quod in defensionem præclari illius facinoris à Domino dictum: Mittens enim hæc unguentum
Matth. 26. v. 12.
hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Matth. 26. v. 12. Circa quod licet communiter dicant Interpretes, Magdalenam Christi
mortem jam instare non cognovisse, & ita obsequium illud non eo animo factum, ut ungeret moriturum, digna amoris tanti usa præventione. Affirmant nihilominùs unctionem hujusmodi ita Spiritus sancti instinctu præstitam, ut juxta ipsius intentionem ad morituri Christi honorem fuerit ita directa, & sic executioni mandata, ac si mortis jam proximæ plenam notitiam habuisset. Et maximè ex instinctu Spi
P. Cornelius.
ritus sancti, quo ipsa licet nesciens acta, ungendo quasi præsagijt, & divinavit proximam Christi mortem & sepulturam, ait P. Cornelius post adductos alios. Ex quo & lacrymas intervenisse non videtur posse rationabiliter dubitari. Sic etenim Spiritus sanctus permovebat illam ad exequiale illud officium, ut in eo non deficeret, quod est illi maximè genuinum, fletus inquam, qui & erat in ipsa lacrymarum inundatione futurus. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Joan. 20. v. 11. Ubi nullius alterius lacrymæ recensentur. Circa quod Cardinalis Toletus in Ioan. 12. circa Vers. 7. cùm
ita scribat: Nondum Maria hæc sciebat: tamen Spiritu sancto ducebatur ut faceret id, quod sepulturæ erat officium, & mortis indicium. Circa vers. 3. sic ait: Lucæ 7. Lacrymis lavit, & capillis tersit, & posteà unxit: at lacrymæ hic defuerunt, quia non tunc ad Dominum à peccato convertebatur ut prius: tergebat autem à pulvere pedes, ut ungeret posteà unguento. Sic ille: qui ut negaret lacrymas mirum est quàm debili motus fuerit fundamento: ex eo scilicet quòd tunc non se ad Deum, ut priùs convertebat: ac si solæ conversionis lacrymæ in ipsa fuerint, aut indecens aliquid in convivio illæ præ se tulissent. Tersit crinibus ut ungeret pedes Domini. Inusitatum hoc in convivijs genus officij: & ungi pretiosissimo unguento pedes capiti aliàs declinato, & sic capillis, de quo Horatius Lib. 1. Od.
Fregit coronatus nitentes
Horatius.
Malobathro Sirio capillos.
Et erat Malobathrum Nardinum unguentum, de quo ibi Interpretes. Jam quòd non solùm ungerentur pedes, sed quod etiam nobilissimæ & formosissimæ mulieris crinibus tergerentur: à consuetudine nimis quantùm peregrinum. Et tamen sic actum. Quid ergo si & lacrymæ ardentis devotionis additæ? Eas equidem mirari nullus potuit, qui præfata conspexit. Vel si obmurmuravit cum Iuda, habuit profectò optimum in Christo defensorem, qui opus cùm laudavit, nihil in eo, quod non esset laudabile, deprehendit. Credo equidem Cardinalem Toletum hæc dulcia devotionis stillicidia minimè negaturum, cùm minimè sit credibile potuisse cor illud adeò erga Christum tenerè & ardenter affectum in illo pleno pietatis officio se à lacrymis continere. Bonæ lacrymæ, in quibus
D. Ambrosius.
non solùm redemptio peccatorum, sed etiam refectio est justorum. Sic D. Ambrosius in Cap. 7. Lucæ circa historiam conversionis, de qua agimus, ut in conversa & peccatorum redemptionem conciliaverint lacrymæ, & panes fuerint die ac nocte, ut illam in convivio dicto, etsi ministrantem cum sorore, sed altiori ministerio, refectam tamen plenissimè censeamus.
170
*Potest tamen circa Hymnum, de quo
suprà, ex eo argui quòd pro Matutino assignetur, cuius Invitatorium ad conversionem spectat, sic enim illud: Laudemus Deum nostrum in conversione Mariæ Magdalenæ. Hymnus ergo qui statim sequitur ad eamdem debet pertinere. Et ita quidem videtur tenere P. Gregorius Valentianus in sua Hymnodia. Ad quod respondeo in Festo Divæ Magdalenæ non ejus solam celebrari conversionem, sed natalem diem, ob excellentem vitæ sanctitatem: unde illius magnalia in hymno pro Vesperis, qui Cardinalem Bellarminum habet auctorem, conversionem subsecuta concinenda proponuntur.
Adstare non timet Cruci,
Sepulchro inhæret anxia,
Truces nec horret milites,
Pellit timorem charitas.
Debuit ergo & memorabile illud non omitti facinus tantoperè à Christo celebratum: Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evan
gelium in toto mundo, dicetur & quod hæc fecit in memoriam ejus. Matth. 26. v. 13. Quod quidem non ita de Conversione ab illo pronuntiatum, licet ita revera futurum neutiquam ignoraret. Cùm autem in nulla alia parte sacrorum officiorum, hæc inveniatur memoria, videtur equidem asserendum in præfato hymno contineri. Quòd autem in Invitatorio sola | conversio memoretur, ex eo accidit quòd Evangelium in Festo decantandum de conversione tantùm sit, illaq́ue satis celebris & plausibilis habeatur, dignaq́ue ut speciali celebretur memoria, sicut D. Augustini conversio apud suos, & in Martyrologio Romano die 5. Maij, & Evangelium quidem de conversione semel & iterùm aliàs ab Ecclesia proponitur, sed non ut festivitatis fundamentum, benè tamen ut exemplar pœnitentiæ illis temporibus opportunum. Quando ergo de Festo agitur, expedit quidem ut conversionis adeò memorabilis mentio inter exordia statuatur; sed & pariter oportet ut alterius facinoris, quod Christus memorandum ita voluit, sua etiam expressio juncta festivis vocibus audiatur. Posset autem quis dicere in præfato hymno utriusque
unctionis mentionem haberi, quia id, quod in eo dicitur, utrique potest applicari, & ita Invitarorio proximè stanti respondere, ac memoriæ à Christo promissæ habitam rationem. Sic etiam illud Cant. 1. v. 11. Dum esset rex in ac
Cant. 1. v. 11.
cubitu suo, Nardus mea dedit odorem suum, utrique congruit unctioni, & quod ad priorem spectat, tunc fuisse impletum affirmat P. Cornelius in Lucæ 7. v. 38. unde & illam Nardi factam unguento videtur arbitrari. Quod quidem in verosimile non apparet: sed cùm id, quod de Nardo dicitur, in priori unctione sit incertum, cur enim illud tacuisset Evangelista, quod in posteriori Spiritus sanctus adeò curavit expressum? & Ecclesia certiora consueverit amplecti, id, quod priùs est dictum, verosimilius judicandum. Et Divus quidem Matthæus unguentum tantùm pretiosum protulit cum alabastro: & proptereà à D. Marco, quod circa hoc videbatur deesse, suppletum, dum dixit Alabastrum Nardi spicati pretiosi. Mar. 14. v. 3. & à D. Joanne plenius. Noluit enim Christus rem adeò sibi gratam sine suis nobilibus circumstantijs in Evangelica historia memorari. Pro quo hæc satis.
Loading...