RECOGNITIO SEXTA Partis Quintæ Tituli,

§. I.

§. I.

Circa discrimen Psalmi, Cantici & hymni, de quo Sectione prima.
235
*AGit de illo P. Fr. Gregorius Valentianus in Hymnodia Sancto
Discrimen ex P. Valentiano.
rum Patrum in Apparætu, & §. Quid Canticum, sic ait: Canticum est vox cantantis in lætitia: Psalmus autem qui cantatur ad psalterium: & hymnus significat lætitiam, & communiter sumitur in bonam partem. Sic ille: qui §. sequenti affirmat vix apparere in quo distinguantur. Cùm ergo vix appareat, id quod præmiserat, non videtur sufficere ut discrimen agnoscamus. Et quidem juxta explicationem dictam Canticum & hymnus nullo discrimine proponuntur: siquidem Canticum dicitur vox cantantis in lætitia, & hymnus significare lætitiam, cantantis inquam. Ut autem explicationi nostræ congruat explicatio dicta, juvat quod ex D. Augustino adducit il
Verba D. Augustino adscripta.
lius verbis, scilicet: Unde in Psalmo opera: in hymno laus, in Cantico mentis exultatio intelligitur. Sic ille citans Doctorem sanctum Lib. 9. Confeßion. Cap. 6. & 7. & in Psal. 72. Cùm enim Canticum præ Psalmo & Hymno mentis exultationem importet, stat ritè quod à Nobis est de illo disceptatum, & non leviter comprobatum, scilicet Canticum aliquid lætius & festivius designare.
236
*Sed verò apud D. Augustinum citata
verba locis designatis non extant. Et in Confessionibus quidem delectatum se vehementer affirmat, & cap. 6. sic locutus: Quantùm flevi in hymnis & Canticis tuis, suavè sonantis Ecclesiæ tuæ vocibus commotus acriter! Voces illæ influebant auribus meis, & eliquabatur veritas tua in cor meum, & ex ea æstuabat inde affectus pietatis, & curre
D. Augustinus.
bant lacrymæ, & benè mihi erat cum eis. Caput autem 7. sic claudit: & ideò plus flebam inter CāticaCantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi, & tandem respirans, quantùm patet aura in domo fœnea. Hæc Doctor sanctus, ex quibus aliquod quidem discrimen inter hymnos & Cantica, quibus ejus recreabatur spiritus, elici potest, non tamen illud, quod est à præfato Scriptore traditum Augustiniana auctoritate. Visum est
autem verba sanctissimi Doctoris hoc exhibuisse loco, ut magno nobis documento sint, animadversuris qualia sint cantica in Ecclesia concrepanda: ea scilicet quæ movere ad pias lacrymas possint, & devota suspiria, dum per illa veritas ad cordis intima penetrat veluti ad facilem haustum eliquata. Non sic certè, non sic cantiunculæ illæ, quæ jam nimis invaluere, & vanæ potiùs, quàm piæ subserviunt voluptati: neque pro ciendis lacrymis, sed risui potiùs aptæ, ac profanam harmoniam imitatæ. Et quid ad hæc faciant Publicani ad templum cum illo venientes, de quo n. 241. ut scilicet peccata deplorent, tundant pectora, suspirent, gemant, & sic divinam sibi Majestatem concilient, qua justificati suas in domos meliores quàm venerant, revertantur?
237
*Sed jam eumdem verbo exemploq́ue
Hymnus quid.
incomparabilem Magistrum audiamus citato ulteriùs in loco, scilicet in Psal. 72. ubi sic loquitur: Hymni cantus sunt continentes laudet
D. Augustinus.
Dei. Si sit laus, & non sit Dei, non est hymnus. Si sit & laus, & Dei laus, & non cantetur, non est hymnus. Oportet ergo ut si sit hymnus, habeat hæc tria; & laudem, & Dei, & canticum. Hæc ille. Ubi neque illud apparet, quod ipsi præfatus Scriptor attribuit, circa quod non est multùm digladiandum, neque pio auctori acri censura objiciendus defectus non pervisi fontis, & Scriptorum, apud quos citationes invenit minùs attenta lustratio, & earum confusio. Stat ergo juxta D. Augustinum hymnum esse Canticum cum Dei laude: quod quidem illius tempore ita asseri ab ipso potuit, quando pro solius Dei laude hymni fuerant constituti: sed cùm jam pridem hymni etiam in Sanctorum laudem compositi, & usu Ecclesiæ recepti inveniantur, alia est profecto hymni definitio stabilienda, ut sit Canticum sacrum metro constans. Metrum autem ut esset juxta receptas Poëseos leges curatum est ab Urbano VIII.
& diligenter executioni mandatum, licet Ecclesiæ aliquæ, uti Limana nostra, usum adhuc retineat antiquum, Pontificia generali permissione, ex qua etiam habitum ut in hymnis pro Corporis Christi Festo nihil varietur, qui extra leges metricas Latinis proprias procedunt, licet qui pro Laudibus magis ad illas accedat. In quo & mysterij respectus habitus, & D. Thomæ honorificentia reservata: quia aut penitus removendi ab officijs sacris, aut notabiliter immutandi: quod quidem in S. Doctoris aliquale dedecus redundabat. Relictus etiam sine mutatione aliqua hymnus Ave maris stella, in quo vix metricum quidquam: neque ad metricas reduci leges poterat, nisi variatione tali, ut alter penitus appareret, ut si ita diceretur:
Ave maris stella inclyta,
Alma & Dei puerpera,
Decora semper Virginis,
Cæliq́ue porta prospera.
Dulce illud Ave Archangeli
Ex ore sumens cælitùs,
In pace nos corrobora,
Hevæ reverso nomine.
Dissolve reis vincula,
Cœcis refunde lumina,
Monstra malorum pellito,
Fausta bonorum poscito.
Ostende te esse in matribus
Per te preces & audiat,
Qui pro salutis munere
Ex ventre natus est tuo.
Virgo inter omnes unica,
Præ ceteris mitissima,
Nos jam solutos crimine
Castis recense & mitibus.
Vitam redona limpidam
Parans iter tutissimum,
Ut clara Jesu visio
Nos reddat & lætissimos.
Sit laus Deo jugis Patri,
Christo decusq́ue amplissimum,
Sancto simul Paraclyto,
Uno trium cum jubilo.
Sic Nos, & melius alij, sed quidem nihil ita lenocinatur affectui, ut sincera illa & inelaborata textura, digna D. Bernardi spiritu, qui illius auctor fuisse censetur: id quod citatus P. Valentianus ut certum videtur statuere; cùm revera non ita sit, unde P. Balinghem in Kalendario Virginis, die 20. Augusti, nonnullos ait ita arbitrari, unde & sub judice lis est, in qua si Nobis judicij aliquid deferatur, in favorem melliflui Doctoris sententiam proferemus.
238
*Sed contra definitionem Hymni
objici potest Canticum Ecclesiasticum Alma Redemptoris mater habere omne id, quod in illa expressum, & superiùs declaratum: est enim laus sacra metro alligata, exametro scilicet, & legitimè decurrente: cùm tamen non Hymnus, sed Antiphona compelletur. Ad quod responderi potest esse quidem Hymnum, sed ab Ecclesia non Hymni more, sed Antiphonæ decantari: quemadmodum in officio Virginis de Monte Carmelo ponitur ad Magnificat in secundis Vesperis. Dici etiam potest genus illud carminis non esse sacris officijs idoneum: & tale ut commodè pro Hymnis possit usurpari. Et ita cùm in definitione dicitur debere metro constare, intelligendum est de metro Ecclesiastico usui percommodo. Sunt quidem recepti versus Sapphici, & Asclepiadæi in officijs Martyrum, Angelorum Custodum, Virginum, Confessorum, S. Joseph, S. Hermenegildi, S. Martinæ, sed Exametris constantes Hymni hucusque non visi, pro quo & desiderantur antiquitatis exempla: quibus non obstantibus, in novo usu inconveniens nullum, fine immutatione veteris, pro sanctis ad novam celebritatem admittendis: sic enim pro Divo Martyre Venantio novi Hymni proponentur. Divos alios erunt & quęquæ celebrare contendant civitates, nec se patiantur à Canentibus superari, unde & constructio Hymnorum nova, & si placuerit metri novitas, Sacræ Rituum Congregationi judicium relinquendum, ne nobilissimum inter Latinos & Græcos metrum se penitus relegatum conqueratur.
239
*Objici prætereà potest nam in Missa
De Hymno Angelico.
habetur Hymnus Angelicus, Gloria in Excelsis Deo. Sic enim vocatur Scriptorum receptissima compellatione, pro quo Gavantus Tomo 1. Thesauri sacrorum rituum, Parte 1. Tit. 8. n. 3. Neque ullus est ita sonora harmonia solitus decantari, & tamen metrum in illo nullum. Respondeo quemadmodum Canticum generica, & speciali compellatione profertur, ita & in Hymno tale aliquid reperiri. Quidquid enim pro decātandisdecantandis divinis laudibus institutum est, Hymnum appellari solitum, eo quòd Hymnus Græcè idem sit quòd laus. Ex quo & præoccupari objectio potest ex Hymno Te Deum Laudamus,
Et Te Deum Laudamus.
sic enim compellatum invenimus: in Rubricis sacris Breviarij §. 31. & Missalis citato Tit. 8. nu. 3. Unde Gavantus in Alphabeto Hymnorum Sect. 5. Cap. 6. illum omittendum censuit. Et P. Guyetus in Heortologia Lib. 3. Cap. 5. ubi Hymni definitionem exhibet nostræ conformem, qui & videndus circa alia, elegans, eruditus, & maturi judicij Scriptor.
240
*Jam quod ad Canticum attinet, & ad
nostrũnostrum speciatim spectat institutum, Gavantus Sectione 5. citata, Cap. 9. affirmat Canticum esse vocem harmonicam ore, & non cum instrumento prolatam, & ex Durando gratiarum actionem significare. Circa primum plura habet lector, nu. 953. Quod verò de gratiarum actione dicitur, non est à Cantico nostro penitus alienum, cùm sic ejus habeat finis: Me
Psal. 44. v. ult.
mores erunt nominis tui in omni generatione & generationem. Proptereà populi confitebuntur tibi in æternum, & in sæculum sæculi. Ubi quidem & beneficij memoria, quæ pro gratitudine prior exigitur, & gratiarum resonant actiones. Ubi dicet forsan aliquis in Cantico ipso nihil pro gratiarum actione contineri, sed futuros tantummodò qui eas referant, nuntiari. Sed nullius est momenti illud, nam ut Canticum sit, gratiarum actiones prænuntiari satis superq́ue est: quis enim legem illam de præsentibus adeò inviolabilem tulit, ut ei stare penitus debeamus? & quidem plus se gratum ostendit, qui alios ad nobile gratitudinis officium invitat, quandoquidem non est suometipsius obsequio contentus, sed pro eo plures expetit & convocat adjutores. Hinc Vates Rex Psal. 94. v. 1. Venite, exultemus Domino &c. Ubi
quidem de laudando Deo agitur, & agendis gratijs: sequitur enim: Præoccupemus faciem ejus in confeßione. Confessio enim ad recognitionem beneficiorum spectat, de quibus & sequitur v. 7. Quia ipse est Dominus Deus noster:
Psal. 94. v. 1. & 7.
nos autem populus ejus, & oves pascuæ ejus. Sic in Ecclesiæ usu, cùm tamen Vulgata habeat, Nos autem populus pascuæ ejus, & oves manus ejus. Ubi quòd Oves manus Domini dicantur ij, quibuscum Vates loquitur, singulare valde beneficium illius pietatis est, quia Deus quasi manu propria eas regit, ut ex communi InterpretũInterpretum sensu deducit Cardinalis Bellarminus. Vult ergo ille pro gratiarum agnitione comites habere omnes, qui ovium nomine possunt in | divino conspectu percenseri. Sed perpendendus Titulus, Laus Cantici ipsi David. Est ergo Canticum laudatorium? & ipsi quidem David, ut sciamus id, de quo ibi, ad ipsum specialiter pertinere. Audiatur ergo alibi sic locutus: Erravi sicut ovis, quæ perijt &c. Psal. 118.
Psal. 118. v. ult.
v. ult. Petit à bono se Pastore quæri. Quære servum tuum. Et exauditus est. Perierat, & inven
Lucæ 15. v. ult.
tus est. Lucæ 15. v. ult. Cùm ergo pro beneficio tanto, quia scilicet ovis manus Domini, manu inquam propriæ, singulari videlicet providentia, directa, fideles omnes & qui tunc erant, & qui noscerentur ab illis, carnalis aut spiritalis progeniens, gratiarum agendarum vult habere consortes. Omnes enim invitat, unde Ecclesia ejus utitur vocibus ad fidelis populi affectum in Dei laudes, & gratiarum actionem excitandum. Unde & illa Cardinalis
Bellarmini animadversio observatione dignissima, dum circa oves manus sic ait: Ex quo intelligimus debere populum Dei in Deo summo Pastore fiduciam ponere, atque ad illum per orationem recurrere; quando pastor minus idoneus illis contingit: ipse enim per Ezechielem Cap. 34. dicit: Ego
Ezech. 34. v. 15.
pascam oves meas. Sic ille.
§. II.

§. II.

Ex quibusdam erroribus fructus erudiditionis.
241
*NVm. 951. col. 1. Carti augustißimi.
pro Cantici augustißimi. Ubi de Cantico Canticorum sermo: quod equidem augustissimum, quia præclarissimum, & in quo plura mysteria quàm verba. Neque insolitum illud, si præclarissimis & augustissimis detractio inofficiosa contingat: si detrahantur litteræ, quod in earum Professoribus si eveniat, à bono nequit spiritu provenire. Si uti sapientes virgam censoriam assumunt, audiant Sapientiæ sublimioris Auctorem dum ait: Benignus est enim spiritus sapientiæ. Sapient. 1. v. 6. & quod sequitur timeat: & non liberabit male
Sap. 1. v. 6.
dicum à labijs suis. Ibidem. Ubi notatione dignissimum documentum: quod cùm benignus spiritus sapientiæ sit, benignitatem tamen suum in maledicum non extendat, ut ipsum à labijs suis liberet, ab inimico inquam exitiali, pœnam, quam sibi ipsi molitur, avertens: ut qui benignum se erga alios exhibere refugit, minimè benignitatem supremi Sapientiæ Spiritus experiatur. Ubi & sequitur aliquid plusquàm pœna duri cujusque generis formidandum. Quoniam renum illius testis est Deus. Ibid. Vbi ex bono auctore tradit P. Cornelius moralem renum infirmitatem, carnalem scilicet voluptatem, cujus origo in renibus, indicari. Superbiam enim in litterarum Professoribus solet Deus infirmitate hujusmodi castigare, graviorum permissione lapsuum, quod jampridem in mundi sapientibus à D. Paulo observatum, & divina elocutione perpensum, Romanis scribẽtescribente, quibus omnes alij barbari: Et dicentes se esse
Rom. 1. v. 22. & 24.
sapientes, stulti facti sunt: ut contumelijs afficiant corpora sua in semetipsis. Rom. 1. v. 22. & 24. Honoremus ergo modesta censura Sapientes, ut benignus Sapientiæ Spiritus renes nostros & corda igne illo vitali exurat, quo & sapientes & casti pariter evadamus.
242
*Num. eodem col. 2. Fesconinis pro Fesceni
De Fescenino carmine.
nis. Vbi error esse in eo existimari poterit, quod duplicatum N non sit, ut in Dissertat. proœmiali. nu. 23. Sed ea ex parte nihil non probabile, nam utroque modo apud Scriptores occurrit. Et in Claudiano ipso ita extat, ut in loco præsenti. Et carmen tale in ipso non ijs obscœnitatibus plenum, quibus aliàs, unde & infame reputari potuit: sed pro personarum decentia temperatum; quod & sic factum similibus in nuptijs potest verosimiliter æstimari. Vnde & mysticis & castissimis, de quibus Epithalamium nostrum, posse convenienter aptari dictum citato loco. Num. 953. Orpheus pro Or
Rahab salutavit & salvavit.
pheos col. 2. & in 3. Salutaverit pro Salvaverit. Vbi quod ad rem attinet, utrumque verum: nam & Rahab salutasse hospites, quos ita liberalibus officijs prosecuta est, quis dubitare queat? & intravit (Maria) in domum Zacha
riæ, & salutavit Elisabeth. Lucæ 1. v. 40. Vbi miretur forsan quis, quare salutatæ ab Elisabeth Virginis mentio nulla. Ad quod quidem responderi potest non factam mentionem salutatæ Virginis, quia de salutatione hujusmodi non poterat dubitari, factam verò de salutata Elisabetha Virgine, quia salutavit prior, ut ex hoc humilitatis ejus argumentum clarissimum habeamus; unde Divus Ambrosius in eum locum, Non solùm, inquit, venit, sed salu
Virgo salutavit prior.
tavit prior: Si prior: ergo Elisabeth resalutatio subsecuta. Vbi & pro pijssimo Virginis affectu est quod considerationem vellat & admoneat. Conceperat Elisabeth, quæ jam processerat in
Notanda caussa.
diebus suis, & ideò occultabat se. Lucæ 1. v. 24. præ verecundia inquam: ideò Virgo salutavit prior, ut præ verecundia apparere nolentem ad id officij gratanter excitaret. Pro quo D. Antoninus ultima Parte Summæ, Opusculo de B. Virgine
D. Antoninus.
Cap. 27. §. 2. ita scribit: Per montem istum (charitatis) exurgens MARIA abijt visitando Elisabeth, ut mutuis affatibus ad invicem consolarentur, ut à verecundiæ pœna Elisabeth sublevaret: erubescebat enim, ut dicit Evangelista, se gravidam reperiri in senectute, & carnalibus actibus operam dedisse, & ideò occultabat se & confortata ex verbis B. Virginis, quæ priùs verecundaretur esse gravida, posteà in Domino gloriabatur se Prophetam edidisse. Sic ille. Ex quo apparet spiritus ille Virginis super mel dulcis, Eccli. 24. v. 27. Sic verecundiam cognatæ felicissimè prævenientis, ut quæ & latere, & tacere decreverat, & copiam faceret sui, & opportunè etiam loqueretur. Sed hinc commodissimum aliud docu
mentum emergit. Elisabeth quia in senectute gravida, verecundatur Virginem alloqui, & in cōspectuconspectu tantętantæ se sistere puritatis. Et tamen suo modo ex Spiritu sancto cōceperatconceperat, licet ex Viro, quia miraculosè ad conceptum adaptata. Quid ergo facere eos oporteat, qui salutare Virginem Rosarij recitatione contendunt? An non verecundentur, si neque castis corpore, corde, & labijs coràm illa se sistant, & audeant salutare? Sit hoc per occasionem dictum: & | erit error felix, si vel unum istum fructum benedictionis tantæ elicere valeamus.
243
*Num. 953. col. 3. cujusdam mentio
inducta, pij, religiosi, & docti, qui Horas Canonicas pro munere Sacerdotali persolvens, ubi ad Canticum Virginis veniebat, colligebat se, & socium ut adverteret verba illa esse Virginis, admonebat. Cui funis iste (instar illius à Rahab suspensi) purpureus, pignus salutis fuit, morte enim est felicissima consummatus. Et tanti viri memoria extat in Proæmiali Dissertatione nu. 127. Fuit enim P. Bartholomæus de Escobar, hoc etiam loco meritissimo compellandus, ut cum de Benedicta inter mulieres agitur, & ille in benedictione sit, qui jam ut arbitror, à multis retrò annis æternam est magnis debitam meritis consecutus. Et in eo quod ille, cum ad Virginis Canticum veniebat, dignissimus sanè imitatione præstabat, ipsa Virgo suo est exemplo visa præivisse. Pro quo & Divus Antoninus num. præcedenti citatus. §. 3. ita scribit: Intrans do
mum Zachariæ, & salutans Elisabeth, auditis ab ea laudibus suis, totum à Deo recognoscens, & ad montem contemplationis, & divinæ laudis ascendens, ait: Magnificat anima mea Dominum. Sic ille. Ex quo habemus & nos Canticum illud cæleste (Marianum equidem quod plus est) recitantes montem ascensuros, id est cogitationum terrenarum turba depulsa, elevaturos mentem, & attentos licet ad sacrum officium, circa illud futuros attentiores: quod quidem non sine singulari remuneratione futurum; ut dum consonamus Virgini, & ipsa se consonam in periculosissimo agone sit tandem redditura, magnificans clientes, servos, & de sua dignatione filios in Deo salutari suo, in Jesu inquam magnifico salutis æternæ largitore. Utinam & ego ex illis unus, licet omnium minimus.
244
*Ibidem col. 4. sic habetur: Memoria
Errores aliqui.
Dei non avida, & exsucca. Cùm esse debuisset Arida. Omissum Num. anteced. col. 2. Sic Maria, cum dici debuisset Hic, quod ad sensum non potuit non obesse. Ibidem in loco Isaiæ: Salvavit mihi brachium, de est Meum & sensui incommodat. Quod AdentißimũAdentißimum pro Ardentißimum deprehendat quivis cit. n. 953. col. 3. Num. 954. col. 3. Exageret, pro Exaggeret. Num. 974. col. 3. Receptabiles pro Receptibiles. Ubi quod ad veritatem sententiæ, de qua ibi,
stare mutatio potuit; nam & Receptabiles vox benè Latina est: & licet juxta omnimodam proprietatem receptabile frequentiam dicat à Verbo Recepto, id quidem non semper in usu, cùm pro Recipere accipiatur: Sententia est Eccli. 2. v. 5. Quoniam in igne probatur aurum & argentum: homines verò receptibiles in camino
Eccli. 2. v. 5
humiliationis. Ubi Arabicus & Syrus Paupertatem legunt: Tigurina Afflictionis: quod magis videtur accommodum, non enim Deus receptibiles suos solo igne paupertatis exercet, ut
est compertum, sed Vulgata lectio vim habet specialem, quia nullus ardentior ignis, aut flagrantior fornax, quàm humiliatio. Sicut enim in Christo humiliatio pro extremo formæ Dei contraposito ab Apostolo conclamata fuit Philip. 2. v. 6. & 8. Qui cùm in forma Dei esset
Philip. 2. v. 6. & 8.
Humiliavit semetipsum. ita & in hominibus suo modo philosophandum: quando à sua forma illi ad exinanitionem humiliationis labore, Deo sic disponente, rediguntur. Licet enim omnes in afflictione fideles inventi, in pretio sint Deo ipsos probanti, ij tamen qui in camino humiliationis, vel, ut habet D. Ambro
D. Ambrosius.
sius in Psal. 118. Octon. 19. in fornace humilitatis pretiosissimi reputantur: id quod verbum Receptibiles indicat: quod quidem inusitatum Latinis est, ut observat P. Bonartius, qui & Regula 4. Isagogica idem prænotarat dicens si
P. Bonartius.
gnificari acceptos & gratos Deo. Ex eo autem quod cum argento & auro instituatur comparatio, satis compertum habetur id, quod de
Sed pretiosissima.
pretio dictum, cum sint omnium pretiosissima metalla.
245
*Pro quo Glossa P. Cornelij paucis ea omnia complectitur, quæ æstimationem possunt in divitiarum cælestium genere conciliare. Sic enim ille: Receptibiles, hoc est, accepti & grati Deo; digni qui à Deo in amicos, familia
P. Cornelius.
res, & filios recipiantur & adoptentur ut sint ejus electi, & heredes regni cælestis. Sic illustris Interpres. Et quid his majus dici aut cogitari potuit? Sententiam Christi pro humilium exaltatione pernovimus: Qui se humiliat, exaltabi
Luca 14. v. 11.
tur. Lucæ 14. v. 11. Sed eorum, qui in camino humiliationis, aut fornace humilitatis à Deo probati, sunt inventi ipsius acceptatione condigni, exaltatio sublimioris excellentiæ est, cùm & amici, & familiares, & filij Dei, quibus prærogativis non potest non gloriæ ineffabilis cumulus, & superexaltatio in cælestibus respondere. Sic ob humilitatem Christo datum nomen, quod est super omne nomen, suprà v.
Philip. 2:. vers. 9.
9. Ut intelligamus eos, qui in camino humiliationis exercentur nomen supra nomen aliorum habituros: ut sic stet quod ibidem dictum: Hoc enim sentite in vobis, quod & in Christo Jesu.
Vers. 5.
v. 5. Dicat ergo, dicat semel & iterum Vates
Psal. 118.
Res: Bonum mihi, quia humiliasti me. Psal. 118. v. 71. Ubi quidem de humiliatione agit in camino proprio illius, de quo sic præmiserat: Multiplicata est super me iniquitas superborum. v. 69. Et quod illi bonum, non equidem bonum erit solummodò nobis, sed & melius, & optimum, in lege gratiæ majoribus gratiæ the
sauris divinitatis, & ad Christi sublimandis exemplum: unde Apostolus non bonum tantummodò proponit, sed optimum, Hebr. 13. v. 9. Optimum est enim gratia stabilire cor. & D. Jacobus: Omne datum optimum. Jacob. 1. v. 17. Utinam sapiamus & intelligamus, ut novissima hæc felicia providentes, humiliemur sub potenti manu Dei, ut nos exaltet in die visitationis. 1. Petri. 5. v. 6. Sunt & cit. n. & col. leves errores alij, ut Nec pro Ne, quamvis & hæc non admodùm levis, cùm sensum reddat ineptum. & Poßit, pro Poßis. Et utinam non succederent alij, sed patienter tolerandi, & cum utilitatis compendio referendi.
§. III.

§. III.

Æstimabile ex erroribus compendium.
246
*NVm. 975. col. 2. pro Iocantem habe
tur Iacentem. ubi de Isaac sermo viso ab Abimelech cum Rebecca uxore jocante. Et error quidem ex subsequentibus poterit deprehendi. Historia habetur Genes. 26. v. 8. & ibi quidem nimis fuisset exitialis error, si perseverasset in rege ob rationẽrationem ab ipso redditāredditam. n. 10. & locus est moralibus præceptionibus opportunus, de quibus Scriptores, præsertim Nostri. Quia in erroribus corrigendis & vitandis sumus, juvat id, quod ad hujusmodi caussam conducere potest cum D. Joanne Chrysostomo perpendisse. Cùm Rebecca ludens deprehensus est Isaac ab Abimelech, cùm sororem simulasset, ne si uxorem dixisset, occideretur, reservata illa ad usum turpem à maritali vinculo liberata. Vitæ ergo conservatio in erroris erat continuatione, ipso judice, constituta. Atqui ubi à rege circa ludum convenitur dicente: Perspicuum est quod uxor tua sit; ingenuè veritatem confitetur respondens: Timui ne morerer propter eam. v. 9. & tamen negare adhuc
Gen. 26. v. 8. & 9. 10. & 11.
poterat, & timere, quia ludere & honestè jocari cum sorore alienum à legibus cognationis non est, licet rex ut perspicuum contrarium affirmarit. Ad quæ sic S. Doctor Homil. 51. Post
D. Ioannes Chrysost.
quàm ex conjecturis deprehensus est justus, non ultra negat: sed fatetur, & caussam manifestam affert quare sororem vocandam censuerit. Dixit enim, inquit, ne fortè moriar propter ipsam, Mortis timor me hoc agere coegit. Sic ille. Non ergo continuari errorem jam patitur, quomodocumque maritus agnitus, quia justus, & rege admonente, suam illam dissimulationem futuram occasionem gravium peccatorum recognovit. Unde divinam providentiam est statim expertus, rege ipso vitæ ipsius procuratore reddito: Præcepitque omni populo dicens: Qui tetigerit &c. v. 10 & 11. Ubi & idem aureum os, Vide, inquit, Dei providentiam, & ineffabilem curam. Nam
Idem.
qui dixerat ei, Ne descendas in Ægyptum, & habita in terra ista, eroque tecum. Vers. 2. & 3. ille erat qui hæc omnia dispensabat, & justum in tanta constituebat securitate. Hæc ille. Non ergo errores in patrocinium advocandi, sed fiducia in Dei providentia collocanda. Et verò Isaac suus ille non profuisset quantumvis diligenter observatus: cùm enim suspicari detectionem suametipsius persuasione non poterat, & securus cum Rebecca jocabatur, aspiciente per fenestram rege detectus est, ex quo divinæ providentiæ suavitas intercessit, quæ si non ita præstò adfuisset, & ipse & uxor magno in discrimine versabantur.
247
*Num. 976. col. 2. illa prostat Tertul
liani sententia circa debitum conjugale: Non ut pedes sanctos officia sexus, cum honore ipsius neceßitatis, tamquàm sub oculis Dei molestè & moderatè transiguntur. Ubi pro Modestè positum Molestè: & stare quidem rectè posset, cùm de sanctis conjugibus sermo sit, sanctis inquam, de quibus loquebatur ille, illius felicis temporis Christianis, quales & nunc plures, quibus molesta inquam illa necessitas honestissimis præsertim uxoribus: unde & ex communi consensu ad conversationem cælibem revocantur. Sed ut molestè non sit, sit tamen modestè, ut in oculis Dei. Gaudete in
Philip 4. v. 4. & 5.
Domino semper: iterùm dico gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus enim prope est. Sic cælestis Præceptor, Philip. 4. v. 4. & 5. Gaudendum quidem & conjugibus est in illo necessitatis articulo: sed non coràm omnibus hominibus; immò neque coram ullo: nihil enim ita ab omnium oculis curatur avelli. Quod ergo dictum pro observatione modestiæ in gaudiorum occasionibus, Dominus enim prope est: gaudijs in connubialibus præsertim observandum. In alijs enim hominum multùm coërcet aspectus, etiam si divinus non ita attentè proponatur: in ijs tamen, cùm de hominum oculis nihil, totùm ad Dei oculos reducendum: ut ita sit honorabile connubium, &
Hebr. 13. v. 4.
torus immaculatus. Hebr. 13. v. 4. dum cum honore necessitatis, & modestè commercia illa transiguntur. Eodem n. col. 3. Amatoria pro à
materia, scilicet abtracta. Non ita amatoria esse solent, cùm sensuum in illis negotium præcipuè peragatur, unde sensualis amor spirituali adversus, & in una non valens cum eo sede commorari. Sensus enim & cogitatio huma
Gen. 8. v. 21.
ni cordis ad malum prona sunt. Genes. 8. v. 21. Quomodo autem hujusmodi inclinatio ad malum cum inclinatione ad summum bonum, ad quod spiritualis tendit, sociari patiatur? Num. 977. col. 3. Nauseat, pro Nauseet. Et sententia,
Sapores incompatibiles.
in qua error, dudum allatæ deservire potest positioni: sic enim ibi: Quomodo enim qui cælesti pascitur cibo, ad sordida alimenta non nauseat? Pascitur autem divinus amor cibis cælestibus; qui enim ex corde Deum amat, in cælestibus habitat, unde & congruentia loco alimenta ministrantur. Et inde est ut sensuum inordinatam horreat pastionem. Sicut est etiam è converso dicendum. Unde Apostoli illud 1. Cor. 2. v. 14. Animalis autem homo non percipit
1. Cor. 2. v. 14.
ea, quæ sunt spiritus Dei. Non inquam percipit earum gustum, sordidioribus alimentis occupatus: neque genuinum ciborum saporem palatum biliosis humoribus tabefactum. Orandus
Notanda admon tadmonitio.
cælestis medicus ut depravatum medicari dignetur appetitum, & quia postulare videmur difficilia, ad ea saltem excitandus affectus, ut id, quod minùs in eo genere fuerit, desiderij & sinceræ ac fiducialis ex corde orationis frequenter fusæ, meritis suppleatur.
248
*Num, 984. col. 3. sic legitur. A quarum
splendore, (virtutum scilicet) Dilectus simul & iterùm Christus. Juxta locum Psalmi 67. v. 13. Rex virtutum dilecti dilecti. de Christo expositum, & à D. Brunone modo prædicto, de splendore scilicet virtutum explicatum. Erratum autem circa adverbium semel, cujus loco simul positum confuso sensu, & modus latinæ locutionis enervatus, semel & iterum. Est enim Christus semel iterumq́ue Dilectus, id est dilectione dignissimus ob splendorem virtutum omnium summo in gradu connexarum. Unde | semel & iterùm Dilectus proclamatus à Patre, in Baptismo scilicet & Transfiguratione: Hic est Filius meus Dilectus. Matth. 3. v. ult. &
17. v. 5. & in Baptismo quidem Spiritus sanctus specie columbæ apparuit, & vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam. 3. v. 16. Id quod ad virtutum plenitudinem in eo designandam sic peractum, ut scilicet Isaiæ vaticinium demonstraretur impletum Cap. 11. v. 2. Et re
Isaiæ 11. v. 2.
quiescet super eum, Spiritus Domini, spiritus sapientiæ, & intellectus &c. ubi Divus Hieronymus ita plenum Spiritu dicendum esse affirmat, ut & ipse sit totum id, quod dicitur, & virtutum cumulus inducatur: unde ita scribit: Et
D. Hieronymus.
quomodo idem sermo Dei vocatur lux, & vita, & resurrectio, sic spiritus sapientiæ & intellectus, confilij, & fortitudinis, & scientiæ, & timoris Domini nuncupatur: non quo diversus sit juxta differentias nominum, sed unus atque idem cunctarum virtutum fons sit atque principium. Absque Christo enim nec sapiens quis esse potest &c. Quia ergo cunctæ in illo velut in fonte virtutes, à Patre Dilectus proclamatur, sicut & à Divino Spiritu columbino candore demonstratur. Jam in Transfiguratione pro virtutibus etiam testimonium perhibitum, pro eadem veritate comprobanda. Hic est Filius meus Dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Ibidem. Sic Pa
ter. Sed unde illa vox? & esse vox de nube dicens. De nube ergo. Et quænam nubes? In splendenti nube Spiritus sanctus visus est. Ita Ecclesia in Officijs sacris Transfigurationis. Inde ergo vox Patris; inde & Spiritus sancti testimonium iteratum. Ipsum audite. Ipsum inquam septiformi plenissimum spiritu: hic vobis proponitur & Magister & virtutum exemplar: Absque Christo enim nec sapiens quis esse potest &c. ut nuper cum D. Hieronymo dicebamus. Et hoc mysteriorum splendidissimo apparatu id agebat Dominus ut sibi Dilectum eorum, qui adfuerunt cordibus, uti amoris dignissimum mobile collocaret. Dixerat Petrus: Domine,
Matth. 17. v. 4.
si vis, faciamus hic tria tabernacula &c. v. 4. Sed alia erant profectò tabernacula Domino placitura, de quibus fic Doctor Maximus: Hic
D. Hieronymus.
est, ait, Filius meus dilectus. Huic figendum est tabernaculum. Moyses & Elias debent & ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino habitaculum præparare. Sic ille. Cùm ergo Pater rex virtutum semel & iterùm Dilecti sit, non est tolerandus error col. 4. in qua virtutis dicitur, sed qui possit facilè deprehendi, ut non diu investigatio sensus lectorem remoretur.
§. IV.

§. IV.

Errorum utilis depulsio.
249
*NVm. 985. col. 5. Pictoris pro Pectoris.
De Eucharistia sermo ibi, quæ monile pectoris, sicut & fasciculus myrrhæ. Quid ad hæc Pictoris? Certè si pictorem dicamus Christum, monilis illius interventu in recipientibus dignè divinam pingit imaginem. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus & imaginem cælestis. Sic Divus Paulus 1. Cor. 15. v. 49. Priorem imaginem depinxit dia
1. Cor. 15. v. 49.
bolus, dum falsis coloribus humani generis protoparentes infuscavit dicens: Eritis sicut dij.
3. Genes. v. 5.
Genes. 3. v. 5. & tunc quidem de fructu ligni vetiti comedendo tractabatur, quod est mentitis illis coloribus consecutus. Hæc igitur turpis imago turpissimi artificis ab omnium artifice sapientia, Sap. 7. v. 21. deleri statuitur, & esu id fructus divini feliciter obtinetur, dum ipsa se humano pectori imago, quæ & fructus infundit, & impressione facta transfundit, ut dicere vero in sensu possit: Ecce Adam quasi unus
V. 22.
ex nobis factus est. v. 22. & quod sequitur: Sciens bonum & malum. Nam de Christo à Propheta
Isaiæ 7. v. 15.
dictum: Butyrum & mel comedet, ut sciat reprobare malum, & eligere bonum. Sumptione ergo cælestis alimoniæ depictio ista peragitur, ut stare possit, quod per errorem appositum, Monile pictoris. Sed legitima lectio reponenda: sicut & inferiùs Agnationum pro Agnitionum. In
Dictionario Octolingui Verb. Agnascor, error similis in adducta lege, Qui adoptionem. D. de Adoption. ubi sic Paulus Iuriscons. Qui in adoptionem datur, ijs, quibus adnascitur, & cognatus fit. Ubi pro Adnascitur habetur Agnoscitur. Sunt autem Agnati, qui quasi ab eodem patre geniti consanguinitate junguntur: non ita qui cognati ex parte matris. Vbi quod ad divinam spectat ritè quadrat, ex eodem enim Patre Deo cognatio in rationali natura descendit, quæ latiùs patet, unde & citato loco cognationum etiam dici potuit, & fortè meliùs, ut ex eo intelligamus quidquid stricti est vinculi in cognationibus, id veriùs & strictiùs in divina reperiri.
250
*Num. 986. col. 3. De pulchra pro Ac
pulchra. 987. Legicis pro Lexicis. col. 2. 988. col. 1. Dorias pro Dorcas. 990. col. 1. Adeò est illi dulcis, pro Adeò est ille dulcis. O dolendum errorem, quo Christi dulcedo, & suavitas impeditur! Risum reputavi errorem; & gaudio dixi,
Eccles. 2. v. 2.
Quid frustra deciperis? Sic post errores suos Sapientissimus quàm anteà rex Eccles. 2. v. 2. cùm summa sit sapientia opportuna ab errorum lubrico revocatio. Error ergo est risus, error & gaudium, quia decipi errare est. Sive ergo breves ut risus, sive diuturnæ dulcedines sæculi sint, errores sunt, quia à vera devios faciunt delectatione, quorum curas superfluas occuparint; cùm in solo illa possit Dilecto ex Dilecto reperiri. Duplici errori duplicis dilectionis thesaurus ex adverso positus, ut errantes ad viam revocari queant, qui eam miserè perdiderunt, à Deo ipsi perdendi. Perdidisti omnes,
Psal. 72. v. 26.
qui fornicantur abs te. Psal. 72. v. 26. Ubi non de illa tantùm turpitudine agitur, quam communis verbi significatio designat, sed de secessu à Deo per terrenas delectationes, cùm in eo possent puriores & se dignas experiri. Unde
Cardinalis Bellarminus.
Cardinalis Bellarminus ita scribit: Non solùm pereunt qui avertuntur à Deo, quia carent hoc ipso gratia Dei, quæ dat vitam animæ: sed etiam quia Deus Zelotes est, & animas sibi primus desponsavit, & ideò gravißimè punit pœna sempiterna, qui fornicantur à sponso tam bono, & tam potente. Sic ille. Indignatur ergo cælestis sponsus, & usque ad perditionem mucro indignationis | meritò desævit, quia dilectationes ejus inanibus, frivolis, & turpibus posthabentur. Quod damnabile adulterium ex errore exitiali procedit, de quo superiùs: sic enim versu in eodem: Quia ecce qui elongant se à te, peribunt. Elon
Vers. eodem.
gari à Deo errare est, quia longè à via receditur, cùm dicat Veritas ipsa: Ego sum via. Joan. 14. v. 6. & quod jam audivimus: Risum reputavi errorem, D. Gregorius Nyssenus dixit
D. Nyssenus
mentis emotionem, & quidem cùm oratio sit elevatio mentis in Deum, elevationis lo
Notandum documentum.
co emotio mentis assumitur, dum paulatim illa deseritur, & sic etiam à Deo, donec quis longè fiat, & sic viam perditionis irremeabilis ingrediatur. Quod altè contemplatus Vates subdit: Mihi autem adhærere Deo bonum
V. 27.
est. vers. 27, Bonum inquam, & ita non solum honestum & utile, sed etiam delectabile. Ubi & ego diutius hærerem, nisi vocarent alia, si ad alia transiturus advertam in citati num. col. 2. Præsentia pro Præsentiam haberi.
251
*Num. 994. col. 2. Poscit pro Poßit. col.
2. Gloriam pro Gloria. Circa locum Aggæi 2. v. 8. & implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Et ubi Deus de gloria loquitur, non est solœcismus admittendus; de gloria inquam domus suæ, in cujus cultu id maximè
curandum ne ignorantes admittantur ministri, qui & de Grammaticalibus erroribus loquendo, non rarò in multis audiuntur. Unde observatione dignum hoc loco dum loquens inducitur, Dominum exercituum compellari. Ubi in primis dici potest de militia cælesti esse sermonem, cui cantandæ gloriæ lætissimum est ministerium commendatum nascente Domino. Et subitò facta est cum Angelo multitudo
militiæ cælestis, laudantium Deum, & dicentium: Gloria in Altißimis Deo &c. Deus ergo militiæ gloriam canentis Dominus compellatus, ut intelligamus, quàm sit exactè, & sapienter de gloria domus ejus ad curandum, ut scilicet similes cælestis militiæ choris in quantùm fieri possit eligantur. Hinc illud Vatis regis Psal. 137. v. 2. In conspectu Angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctũsanctum tuum &c. Ubi cùm de gloria templi agat, & se inter ejus ministros adnumeret, Angelos sibi præsentes agnoscit, quos & conatus imitari. Deinde Dominus exer
cituum, ut timorem non levem incutiat; cùm enim ægerrimè ferat ministrorum erraticam imperitiam, de indignatione sua eos studet admonitos, sicut & Prælatos minùs in re tanta sollicitos, pro quibus satis horrendum jampridem in Heli & filijs pervisum exemplũexemplum, de quibus 1. Reg. 2. v. 12. & 13. Porrò filij Heli, filij
1. Reg. 2. v. 12. & 13.
Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum. Ubi existimare aliquis posset adverbium illud Porrò non sine mysterio
Porri unde dicti.
aliquo positum; est enim accommodatissimum nescientibus, de quibus ibi: tales enim vulgo appellari soliti Porri. Nescio an à porris rusticorum proprio cibo, ut & rustici ipsi & agrestes, nec nati ad litteras indicentur. Verosimilius suspicor ab aliquo peculiari casu in Scholastico quopiam sumptam compellationem, ut aliàs accidit. Sic illud, Tomò las de Villadiego, pro abijt, excessit, erupit, evasit. Esas son otras quinientas, pro Id insuper, vel de hoc aliàs. Hablar ad Ephesios pro extra rem, aut disparatè loqui. Cui & simile Hablar Bernardinas. Et sic alia, quæ licet minutiora, non importuna in hac errorum panegyri.
§. V.

§. V.

Lux èex tenebris erratorum.
252
*NVm. 996. col. 2. versu 13. superfluit
Alia, quia inferiùs habetur, ubi neque exscribentis, neque typographi incuria perstringenda, sed parcendum auctori, dum enim currit calamus, multi solent lapsus majoris momenti contingere, unde & humaniter condonandi. Laudo Religiosi Scriptoris modestiam Hispanè vulgati, & in fine sic loquentis: Si en esto, y en lo demas del Assunto, ubiere
yerros, como es probable, y descuidos, como es forzoso, algo avrà bueno, pues ai tanto ageroageno, que sirva de recompensa, y quando aun esto falte, perdon merecen osadias literarias. Si in hoc (inquit) & in ceteris assumpti argumenti, errores fuerint, ut est probabile, aut indiligentiæ, quod necessarium; aliquid boni suberit, quandoquidem tot suppetunt aliena, quibus poterunt compensari. Et ut hoc etiam desit, veniam litterariæ audaciæ promerentur. Sic ille, & ego, cum antiquioribus locutus aliàs, quorum felices errores hujusmodi, vt sic egregia nobis humilitatis & modestięmodestiæ exempla pręlucerentprælucerent, ut sic essent etiam magistri exemplo, qui fuerant verbo.
253
*Ibidem in fine Osculo pro Oscula. Vbi
de magisterio Christi, quod mysticis osculis peragitur desideratis à Sponsa, cùm dixit: Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino. Sed in magisterio tali non est error admiscendus, & casus ac numeri commutandi. Doctrina osculum est veritatis, & manifestum est inter osculantem & eum, qui osculum accipit, intermedium futurum nihil, sic enim ad eum puri & suaveolentis oris gratia non perveniet. In eo ergo error perniciabilis admiscetur, quod practicæ & efficaci doctrinędoctrinæ sponsi interponitur aliquid, quod osculum remoretur. Audivimus hodie Evangelium pro D. Francisco speciale, quia specialissimæ sanctitatis heros speciali etiam debuit præconio celebrari. Audivimus inquam dicentem Dominum: Dis
Matth. 11. v. 29. & 30.
cite à me, quia mitis sum, & humilis corde: & invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum &c. Matth. 11. v. 29. & 30. & ita audivimus, ac si cum solo D. Francisco loqueretur; cùm tamen nobiscum loquatur, quibus est doctrina illa pariter necessaria. Ea quidem de caussa interpositæ non domitæ passiones, & affectiones inordinatæ. Iniquitates vestræ divi
serunt inter vos & Deum vestrum. Isaiæ 59. v. 2. & quia de commutatione numeri & casus diximus; primum accidit quando dicente Domino: Porrò unum est necessarium, cogitatione, &
Lucæ 10. v. 42.
curæ in plurima dissipantur, ut quæ ad salutem æternam spectant, quod est in curis minimum, sibi vendicant, & fortuitò sortiantur. Casus
Mutatio casus.
autem mutatio ex eo contingit, quod cùm | rectus esse deberet, in auferendi conmigrat: quia videlicet, cùm esse recta deberet intentio, ad infima detorquetur. Et auferendi quidem casus tunc in usu felix, cùm id, quod à Domino est præceptum, impletur Isaiæ 1. v. 16. Auferte malum cogitationum vestrarum ab
Isaiæ 1. v. 16.
oculis meis. Tunc infelix & noxialis quando si quid agatur boni, adeo ex ablatis circumstantijs minuitur, ut Deo reddatur exosum, etiam si ex suo genere videatur excellens. Unde illud Isai. 61. v. 8. Ego Dominus diligens ju
61. v. 8.
dicium, & odio habens rapinam in holocausto. Quomodo ergo sic rebus se habentibus dicere sponsa audeat: Osculetur me osculo oris sui? Mysticæ leges observet illa Grammaticæ, & sic osculis suavissimis potietur.
254
*Num. 977. col. 2. Ubi dicitur: Quis
hic non stupeat eo utendum trahi, deest præpositio Ad, dicendum enim Ad utendum. Et inferius, ubi sic: Sat hoc esset ut avidè appeterentur, deest nota negationis, & dicendum, Vt non avidè appeterentur. De vanis mundi gaudijs sermo inerat, non anxiè appetendis, quia vana sunt: pro quo & juvat adductus locus. n. 260. Risum reputavi errorem. Eccli. 2. v. 2. Quia &
Eccles. 2. v. 2.
illius sensus est, juxta commodam lectionem, Risum reputavi vanitatem. Pro quo P. Cornelius id affert, quod in gallinis est cernere, quæ ridere videntur, cùm parientes ova gracillantur, & tamen, ut ille ait, subinde pariunt ova subventanea; immò inania & vento turgida & talia
P. Cornelius.
prorsus sunt vana mundi gaudia. Sic ille. Plena est Scriptura sacra hujusmodi testificationibus veritatis, ex quibus illa tantùm exhibenda ex Sapient. 13. v. 1. Vani autem sunt omnes homines:
Sap. 13. v. 3.
in quibus non subest scientia Dei. Circa quam citatus Scriptor sic locutus: Vani ergo & stulti
P. Cornelius.
fuerunt Idololatræ: Vaniores & stultiores Philosophi, qui cùm Deum cognovissent, cùm tamen ut par erat non coluerunt. Vanißimi & stultißimi sunt fideles, qui cùm Deum per fidem cognoscant, certamque ex ea habeant spem æternæ felicitatis, eum tamen ejusque legem spernunt, ut illicitis suis voluptatibus perfruantur. Hi enim verbis Deum confitentur, sed factis negant: quare quo majorem habent Dei cognitionem, eo majorem malitiam: ideòque majorem damnationem sibi accersunt. Sic ex illo. Iuxta quod dij fortes terræ, qui vehementer elevati sunt. Psal. 46. v. 10. Reges, Imperatores,
Psal. 46. v. 10.
& si quid tanta sublimitate sublimius, vanissimi sunt: parumq́ue id, vanissimis sunt profectò vaniores, quia plus in illis de vanitate, quia plura in illis mundialia gaudia cumulantur; si in illis non subest scientia Dei, practica inquam, & in morum prorumpens puritatem.
255
*Num. 1003. col. 3. Adenter pro Ar
denter. Ubi de oratione sermo, qua orandus æternus Pater, ut Verbo suo loquatur nobis, quia vita in ipso, & cetera, de quibus ibi, propter quæ amandus ille. Nec mirum est, si ardori orationis parentur insidiæ, ut sit illa frigida frigescente charitate. Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Cant. 8. v. 6. Dilectionis inquam. Ubi versio sat nota: Alæ ejus, alæ ignis. Ubi oratio amore exardescens designata, alæ
Cant. 8. v. 6. & 7.
enim ad volandum in cælum, & elevationem mentis ab amoris & orationis auctore conferuntur, cùm nihil aliud oratio sit, sicut aliàs dictum, quàm elevatio mentis in Deum. Ubi autem & lampades, & ignis, & alæ, ubi oratio inquam fervens, statim & qui extinguere ignem conetur adest, aut frigus exitiale miscere, unde sequitur: Aquæ multæ non potuerunt ex
Cassianus.
tinguere charitatem, nec flumina obruent illam. v. 7. Hinc illud Abbatis Isaac apud Cassianum Collat. 9. Cap. ult. Ob quod frequenter quidem, sed breviter est orandum, ne immorantibus nobis inserere aliquid cordi nostro poßit insidiator. Aliquid inquam, quo ardorem orationis extinguat, pro quo statim ille Davidicum carmen adducit ex Psalmo 140. v. 2. Dirigatur oratio
Psal. 140. v. 2.
mea sicut in censum in conspectu tuo. Pro quo & videri poterit Cardinalis Bellarminus, qui similitudine thymiamatis bonæ orationis qualitates expendit.
256
*Num. eodem sic præcesserat: Ille
(Christus scilicet) Spiritus oris nostri fructus est. Vbi Fructus pro Factus. Vbi quod ad contextum attinet, est inepta mutatio: quoad veritatem tamen sententiæ non videtur improbanda, si stare possit ut Christus oris nostri spiritus fructus sit, ita ut illud spiritus in gignendi casu construatur, & stare quidem posse ex eo habetur, quod Theologorum quamplures affirmant, Orationes scilicet antiquorum Patrum Incarnationem Verbi saltem de congruo meruisse, de quo ex professo dictum Parte 2. Sect. 7. §. 8. à n. 553. Id quod de Virgine specialiùs comprobatum §. præcedenti. Quando enim aliquid merito orationis obtinetur, dici fructus illius potest. Unde Cassianus Collat. 9. Cap. 33. ita scribit ex mente Abbatis Isaac: Habes enim in duorum consensione fructum exau
Cassianus. Matth. 18. v. 19.
ditionis Dominica voce signatum, secundùm illud: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re, quamcumque petierint, fiet illis à Patre meo, qui in cælis est. Matth. 18. vers. 19. Id autem quod tunc ita feliciter accidit, potest suo modo à nobis obtineri, ut scilicet orationum nostrarum fructum Christum habeamus: fructum labiorum confitentium nomini ejus. Hebr. 13. v. 15. Promissio illius est: Ecce ego vobis
Hebr. 13. v. 15.
cum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Habet ergo mirabiles existendi mo
Matth. 28. v. ult.
dos in Ecclesiæ filijs, unde orandus ut ita sit, qualiter novit ipse fructuosius esse futurum. Tunc invocabis, & Dominus exaudiet: Clamabis, & dicet: Ecce adsum. Isaiæ 58. v. 9. Quàm hæc magnifica & jucunda promissio! Sed quando hæc erunt? Auditus jam Vates: Tunc.
Isaiæ 58. v. 9.
Tunc inquam, post Christi adventum. Sic plures. Quòd si aliàs, tunc præcipuè, ut videri potest apud P. Gasparem Sancium initio Capitis. Nos ergo nos hæc felicitas promissionis divinæ concernit, ut & invocemus & clamemus, habituri fructum labiorum nobiscum eum, qui est fructus benedictus omnium generibus
Lucæ 1. v. 42.
benedictionum, de quo in Titulo. nu. 111. & 112.
§. VI.

§. VI.

Recta quædam ab erroribus.
257
*NVm. 1006. col. 2. Vtriusque pro
Vtrimque. & Ruboris pro Rubori. Adjectio nocuit, id quod ad morale negotium adscitum, pariter asserendum. Erubuit, salva res est. Ex Terentio in Adelph nota sententia; sed non ita salva, si quod ex eôdem notum neutiquàm teneatur, Ne quid nimis. Erubescit quis in publico apparere: sed si ita, ut neque pro sublevandis proximorum necessitatibus exire velit, cùm Charitas exigit, damnabile est. De peccato erubescere, laudabile equidem; sed si ad occultanda illa in Confessione compellat, non erit res salva, sed exitialis, & æternæ perditionis summo in periculo constituta. Si mendicare erubescat quis, & proptereà furtis vitam tueri pergat infimæ sortis homo, fur apud Deum & homines computandus cum illo, de quo Lucæ 16. v. 3. dicente: Fodere non valeo, mendicare erubesco. Pro quo est satis inculcata, immò non satis, & si sæpè inculcata sententia Siracidis. Est enim confusio adducens peccatum:
Eccli. 4. v. 25.
& est confusio adducens gloriam & gratiam. Eccli. 4. v. 25. Circa quam P. Cornelius multa ex Doctoribus sanctis adducit, quibus vix quidquam addi posse videatur. Ego locum circa quem errans sententia versabatur, accommodatissimum præsenti arbitror instituto Cant. 5. v. 10. Dilectus meus candidus & rubicundus. Sic
Cant. 5. v. 10.
Sponsus, sic per excellentiam Dilectus, eorum futurus exemplum, qui & ad dilectionis divinæ titulum debent adspirare. Sit ergo fidelis quisque rubicundus, erubescat, & suffundatur rubore, sed salvo semper candore, salva conscientiæ puritate, cujus præcipua habenda ratio, unde & candor primo loco positus, uti inviolabiliter præferendus. Et sic stat bellè quod dicitur de confusione afferente gloriam: Nam gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ no
2. Cor. 1. v. 12.
stræ. 2. Cor. 1. v. 12. Unde ante gratiam posita, Adducens gloriam & gratiam: ut sit præsentis status gloria ex gratięgratiæ consortio habita, & ita omnium bonorum aggregatione suo modo perfectus, & sic cum gaudio beatifici participatione prænobili; unde à D. Paulo post charitatem positum, quæ aut idem cum gratia est, aut illius comes inseparabilis: Charitas, gau
Galat. 5. v. 22.
dium: Galat. 5. v. 22. Videndus D. Bernardus Sermone ad Milites Templi. Cap. 12. Siracidem Paulumq́ue contestans.
258
*Num. 1011. col. 2. sic habetur: &
mirum sanè quòd tanto regi non lectulum tribuat. Ubi non solùm superfluit illud Non, sed sensum contrarium reddit, licet ex contextu possit legitimus deprehendi. Et quidem cùm de Cruce agitur, non est insolitum ut voluntas refractaria dicat Non. De cruce sua agebat Domi
Matth. 16. v. 21. 22. & 24.
nus Matth. 16. v. 21. Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quòd oporteret eum ire Ierosolymam, & multa pati & occidi &c. Et quid tunc Petrus? Cœpit increpare illum dicens: Absit à te, Domine: non erit tibi hoc. Ubi quidem mortem crucis insinuatam subsequentia declarant: Tunc dixit Jesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. v. 24. Quod etiam ex eo colligitur quod habetur Marci. 8. v. 32. & palam
Marci 8. v. 23.
Verbum loquebatur. Verbum inquam passionis & mortis. Vidit hoc P. Cornelius, & ita Petrum loquentem inducit: Absit à te Domine:
P. Cornelius.
non erit tibi hoc. Non accidet tibi mors tam indigna. Quis enim ferat Filium Dei crucifigi, & mori? Sic ille. Cruci ergo primum auditæ rotundum Non Petrus opponit: & affectu in Christum raptus, & sibi quasi divinans, quod statim erat auditurus. Sic post resurrectionem cùm Christus illi mortem, & illius modum prædixisset, in ipsa, sic prædictione locutus: Extendes manus tuas, & alius te cinget, & ducet quò tu non vis.
Joan. 21. v. 18. Ubi D. Augustinus Sermone 107. de diversis, Petrus, ait, etiam senex nolebat mori. Licet alia etiam favorabilis ipsi expositio à Nobis exhibita in Titulo n. 750. Pro quo etiam facit non fuisse à Domino dictum, Quò tu non voles, sciebat enim corditus voliturum, sed Quò tu non vis. Modo inquam repugnante natura; tunc enim voles, & voles nimis. Habemus ergo ex dictis cruci negativam particulam à fragilitate carnis opponi: Sed à Christo affirmantem exigi: Si quis vult venire post me. Illud enim Vult consentientis est, quia & volentis quod Christus, & ita ex præcedenti judicio voluntatis actum dirigente, in quo expressa affirmatio est. Neque ex eo quòd conditionali
Quomodò necessarius.
ter videatur procedere, absoluta est negādaneganda necessitas, quæ statim Domini verbis aperitur, dum ait: Qui enim voluerit animam suam salvam
facere, perdet eam. v. 25. Pro quo sic scribit Cardinalis Cajetanus? Dixerat, si quis vult venire monstrans voluntarium esse ire post Christum: ac reputares ita voluntarium, ut non sit etiam necessarium ad salutem animæ, adjungit neceßitatem, non coactionis, sed finis, scilicet quod sequendo ipsum pervenitur ad vitam, & non sequendo, perditur vita. Sic ille, magnus Theologus & Interpres, ut stabilitum maneat Cruci non esse negativam particulam opponendam, sed corditus affirmantem, cùm à Domino dicitur: Si quis
P. Cornelius
vult, &c. ubi ille quasi axioma Christianæ scholæ statuit. Axiomati enim resistit nullus, sed obvijs illud ulnis amplexatur.
259
*Præcesserat nu. 1009 levis error,
dum pro Reditu, positum Redditu, quia & sustineri poterat, si à verbo Reddo formatum nomen: redditus siquidem patri prodigus adolescens; sicut Ruben volens eripere Ioseph de manibus fratrum, & reddere patri suo. Genes. 37. v. 22. & adolescens quidem se reddidisse patri dici potest, quia ab illo se abstraxerat, unde & se reddere tenebatur. Et est potiùs à Deo redditus, cujus id fuit gratia omnipotente peractum. Et quidem non sufficit redire ad Deum, qui ab eo abijt in regionem longinquam, sed debet etiam se reddere pientissimo Patri. Redeunt enim aliqui ad illum, dum pressi necessitatum pondere, pro earum sublevatione suspirant. Convertimini filij revertentes, dicit Domi
Ierem. 3. v. 10. & 14.
nus. Ierem. 3. v. 14. Si filij revertentes, quomodo ut revertantur à Domino conclamatur? | Ideò equidem quia redibant, sed non se reddebant vera & legitima conversione, & in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Iuda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. v. 10. Non ergo reversioni sed conversioni, in qua est vera, & non mendosa redditio, festum cæleste promittitur, cui totus ille enarratus à Domino militat apparatus.
260
*Num. 1014. col. 2. sic extat: Honore
mus ergo corpora nostra, quæ sic hono Christus. Ubi Honorat debuit apponi, & satis quidem absurdè in eo erratum, quando scilicet de Christo honorante agitur, cujus honori diminutio nulla potest, nisi persummam injuriam affingi, cùm sit potiùs in illis plusquàm credi possit eximius. Quis crederet illum suorum discipulorum pedes lavaturum? Exhorruit Petrus ad honorem tantum, & eum accipere animitus detrectavit. Licet enim pro magnis id sit mysterijs designandis præstitum, negari nequit eorum, quibus illud exhibebatur officium, habitam rationem, ut eos nimis tantus Magister honoraret, quod jam pridem à Davide prævisum, cùm dixit: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus. Psal. 138. v. 17. Ubi si de honore ab ho
Psal. 138. v. 17.
minibus exhibito aut exhibendo sermo sit, non videtur quomodo nimius esse possit. Cùm enim amicus sit alter ego; amicus Dei est alter Deus, Deo autem nullus esse honor nimius potest. De honore ergo ab ipso Deo impenso accipiendum: licet enim ipse cum eisdem agens amicitięamicitiæ respectum observet, quia tamen servi sunt, & ita servi, ut ille non possit aboleri respectus, ea ex parte ab hominibus homines Dei amicos honorantes diversus abit, unde & nimis honorati illi esse possunt, si ita videlicet cum illis se gerat, ut ea faciat, quæ creatus non possit intellectus suspicari. Et hujus generis amicorum honor usque ad pedum procecedens lotionem, & de honorato corpore servorum erat quod Christus instar thesauri habuit: cùm modò de pedibus agamus, quos videmus ritu adorationis honoratos, inflexione genuum, & osculis, ut piè creditur. Propterea
Habacuc 1. v. 16.
immolabit sagenæ suæ, & sacrificabit reti suo. Sic Habacuc. 1. v. 16. Mirabilis profectò honor sagenæ & reti datus, dum ipsi immolatur & sacrificatur, ac proinde etiam flexis genibus adoratur. Sed an non discipuli Christi ij sunt, qui sagenis & retibus laborantes in mari vocati à Domino? In ipsis ergo sagenæ & retia venerata ab ipso, & quadantenus adorata, dum flexis genibus ipsorum abluti pedes, & osculis consecrati. Hoc est ergo honorare nimis, & plus nimio, si fas sit ita loqui, coluisse, ut non detractum, sed superadditum honori, meritò proferemus.
§. VII.

§. VII.

Postrema ex erroribus fortunata meßis.
261
*NVm. 1016. col. 2. P. Laurentius Ju
stinianus. pro B. Laur. Just. ubi forsan quis existimaverit non esse errorem, quia Scriptores sanctos & antiquiores, Patres solemus appellare. Quo loquendi modo usum Concilium Tridentinum in Decreto de Edi
Concilium Trident.
tione sacrorum librorum, ibi: Contra communem sensum Patrum. Id quod in Epithalamio nostro expressum v. 18. Pro patribus tuis nati sunt tibi filij. Illi enim peculiari titulo Patres, qui & docuerunt dum in vivis agerent, & doctrinam suam scriptis exaratam in futura sæcula transmiserunt: idem enim est paterni no
minis fundamentum. Unde D. Matthæus, S. Antonij, & S. Francisci Pater, qui Evangelica auditione conversi: dum ille historiam juvenis, qui tristis abijt, erat enim habens multas posseßiones, postquam audierat à Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende &c. Matth. 21. &
Matth. 19. v. 21. & 22.
22. & hic illud ex eodem: Nolite poßidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: non peram &c. 10. v. 9. & 10. Vnde & dicere potuit quod & D. Paulus Per Evangelium ego vos genui. 1. Cor. 4. v. 15. Qui & ipse
S. Augustini D. Paulus.
D. Augustini Pater, cujus lectione conversus ad verba illa Rom. 13. v. 13. Non in comessationibus, & ebrietatibus &c. Sicut & Isaias Eunu
Isaias Eunuchi Æthiopici.
chi Candacis reginæ Æthiopum ex Act. 8. v. 27. & seqq. De quo & dictum supra circa D. Anselmum.
262
*Num. 1023. col. 1. circa auctoritatem
Guerrici Abbatis sic: Aperit tam hominibus, quàm juvenibus jumentis. Vbi manifesta est erroris turpitudo & posse quidem juvenis nomen irrationalibus adscribi ex Columella fundari potest, qui Lib. 7. Cap. 3. ovem juvenem dixit, sic enim videtur & juvenis equus & mulus, ac mula dici, & consequenter senex, ac senior. Quòd autem dici queat jumentum juvenis hucusque non auditum: & ut dici posset, vel saltem senile, ac juvenile, instituto, de quo ibi, minimè congruebat. Cur enim Spiritus sanctus juvenibus potiùs jumentis, quàm senibus, aquæ vivæ thesaurum aperiret? Allusio enim est ad locum Numer. 20. v. 6. ubi sic orant
Num. 20. v. 6. & 8.
Moyses & Aaron: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, & aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ. Vbi & sequitur: Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo, & jumenta ejus. v. 8. Vbi de jumentis secundùm species suas narratio procedit: id quod citatus Scriptor ad mysticum sensum advocat. Sicut & D. Bernardus in brevi Sermone de B. Virgine Maria, mysticè etiam prosequitur, quod de Rebecca habetur Genes. 24. n. 46. Quæ festinans deposuit
Genes. 24. v. 46.
hydriam de humero, & dixit mihi: & tu bibe, & camelis tuis tribuam potum. Bibi, & adaquavit
camelos. Circa quæ sic Doctor sanctus: Quærit Angelus puellam, quam præparavit Dominus filio Domini mei. Bibit ipse de hydria ejus, cognata sibi virtute delectaturus. Sed numquid non etiam jumentis potum tribues? Bibit Angelus quòd virum non cognoscis: bibant jumenta quòd de humilitate singulariter gloriaris. Hæc ille, qui bibere de utroque meruit, & felicissimè satiari. Iuxta quæ id, quod ex Guerrico positum, ad jumenta etiam senilia spectat: nullum enim ex memoratis sine refrigerio est cælesti relictum. Vnde Ioel. 2. v. 28. & Act. 2. v. 17. ubi de adventu
Ioel. 2. v. 28. Act. 2. v. 17
Spiritus sancti, Seniorum habetur expressa mentio: & Seniores vestri &c. Et habent illi, | etiam si jumenti in ipsis aliquid non minorem quàm juvenes vitalis aquæ necessitatem. Circa quod observatione dignum occurrit, quod circa præfatam Rebeccæ historiam sacer textus offert. Dixit enim illi Abrahæ famulus: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria
Genes. 24. v. 17. & 19.
tua, v. 17. Nihil equidem de camelis insinuans. Et tamen illa Respondit: Bibe domine mi; celeriterque &c. Cumque ille bibisset, adjecit: Quin & camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. v. 19. Magna profectò illi de camelis cura, ut cùm Abrahæ famulus nihil de illis dixerit, sed sibi pauxillum aquæ, illa celeriter de ipsorum refrigerio egerit, & ita egerit, ut nullum ex ipsis reliquerit, cui beneficentiæ suæ fructum non impenderit, donec cuncti bibant. Est ergo & Deo de rationalibus camelis cura, est & Virgini, in qua Spiritus sanctus genium, ut sic loquamur, expromit suum, eorum majori necessitati consulens: quandoquidem famulo pauxillum aquæ satis, non ita camelis sarcinarum ponderibus degravatis, quibus solet sitis impatientior excitari. Biberunt ergo & juvenes, & seniores, ut inde inferre liceat quid in negotio spiritus & morum à Deo & Virgine sit factum, & fiat, sitq́ue currentibus sæculis faciendum. Quoniam ipsi cura est de vobis, 1.
1. Pet. 5, v. 7.
Petri. 5. v. 7. & hæc pro Num. cit. in cujus col. 2. sic legitur: Sive spiritu, cùm Sine spiritu legi debuisset, Correctio facilis.
263
*Num. 1032. col. 1. Lampadibus pro
Lampades. Ubi non hærendum. col. 2. Cœlo pro Solo. De Christo remittente peccata sermo, qui tunc solus remittebat. Ex quo ponderatio gravis, ut si unus tantùm in mundo esset, qui remittendi potestatem haberet, ad eum esset undique, nullis parcendo laboribus accurrendum; cùm tamen summo Dei beneficio factum sit, ut Sacerdotes cùm remittendi potestate ad manum habeamus. Pro quo id deservire potest, quod apud Iaponios in usu, ut peccatorum re
missionem impetrent, & sine horrore nequit enarrari. Paucis id expressit P. Daniel Bartoli in Vita S. Francisci Xaverij à P. Ludovico Ianino Latinè reddita, & elegantissima profe
P. Bartoli, & P. Ianinus.
ctò redditione, ex quibus illud Lib. 3. n. 5. Est & illud etiam Confeßionis Generalis tribunal horribile, reo in lancem imposito subjectæ voragini imminentem. Sic illi: quod alij pluribus exequuntur, & animus meminisse horret, luctuq́ue refugit considerata illorum hominum cœcitate, qui perpetratione immanium criminum ad eorum quæ aliàs commiserant, remissionem se reputant pervenire. Id autem quod instituti nostri est, satis ex eo cernere juvat, dum tanti remissio peccatorum habetur, ut pro illa obtinenda non dubitent homines illi adeò se horribili periculo exponere vix tandem evasuri. In eadem col. sic. Vel ut Græca habent Septuagies septies. Vbi tamen dicendum Septuagesies septies. Vbi negari nequit imperito aut exceptori aut typographo errandi aliqualem occasionem subfuisse.
264
*Num. 1035. in principio: Dilexit
illi nos, pro Dilexit ille nos. Malus typographus diabolus conatur circa amorem Christi errores obrepere, certus eos, qui de illo rectè sentiant, & cordibus impressum gestent, ad se minimè pertinere. Quis enim non amet amantem? & amantem quidem ut ibidem demonstratum, & pro quo totum amoris convivium à n. 997. & videnda etiam dicta, n. 133. Ut ergo non amemus Christum diaboli solicitudo pervigilat, & ita ne cordibus fideliter imprimatur. Cùm tamen ex adverso ille fidelissimus amator, cujus
Cant. 8. v. 6
illud Cant. 8. v. 6. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Ubi quidem rectam & intemerabilem exigit impressionem. Unde Theodoretus ita scribit: Vult Salvator noster ut eum pro signaculo in con
Theodoretus.
templationibus, & in actionibus nostris habeamus, & notam ipsius tum dictis, tum factis imprimamus. Sic ille. Notam inquam illius amoris, unde statim addit: Quia fortis est ut mors dilectio. Ibi
Cur fortis ut mors.
dem. Dilectio inquam ipsius Christi, ut exponit D. Ambrosius Libro de Isaac Cap. 8. ubi ita scribit: Ipse quoque est signaculum nostrum, quod
D. Ambrosuis.
est perfectionis & charitatis insigne, quia diligens Pater signavit Filium, sicut legimus: Quem Pater signavit Deus. Ioan. 6. v. 27. Charitas itaque nostra
Ioan. 6. v. 27.
Christus. Bona Charitas quando obtulit morti se pro dilectis: bona charitas, quæ peccatũpeccatum remisit. Et ideò anima nostra induat charitatem, & charitatem hujusmodi, ut sit valida ut mors: quia sicut mors finis peccatorum est, ita & charitas; quoniam qui diligit Dominum, peccare desinit. Sic ille. Et pro sententia postrema citatur in margine 1. Cor. 13. propter ea, quæ in illo Capite continentur, in quo de effectibus charitatis, inter quos illi: Non agit perperàm. Non gaudet super iniqui
1. Cor. 13. v. 4. & 6.
tate. v. 4. & 6. Si ergo sic ille amat, & nos cedamus amori.
265
*Num. 1036. col. 2. Detentiones pro De
Errores aliqui.
tentione. Error sine defensione, sed scribæ aut typographi; in authographo enim ritè scriptum, quandoquidem & lapsus calami esse posset. Sed ut quid satisfactio, ubi erit, ut æstimo, qui accuset nullus? Num. 1037. col. 2. Excicandos pro Exsiccandos. Et Istæ pro Iste. Circa gloriam error uterque. Vbi quod nuper circa amorem Christi dictum, pariter asserendum: conari inquam pessimum typographum Satanam ut circa gloriam erremus non solùm
cogitatione, per errores mentis, sed etiam opere, ut nobis inquam persuadeamus futuram facilem illius adeptionem, & homines qualibet adhibita diligentia, etiam in exitu vitæ salvari, cùm tamen Dominus protestetur paucos esse, qui ejus viam inveniant. Matth. 7. v. 14. Quàm angusta porta, & arcta via est, quæ ducit ad
Matth. 7. v. 14.
vitam: & pauci sunt, qui inveniunt eam. Ubi ex errore mentali practicus ille subsequitur de invenientium paucitate. Quibus consonat illud Davidicum Psal. 94. v. 11. & isti non cognove
Psal. 94. v. 11.
runt vias meas, ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. In Romano Psalterio: Ipsi verò non cognoverunt viam meam. Ergóne plures sunt viæ. & una simul? Ita equidem. Plures sunt, quia mandata Dei plura: una, quia una lex omnia complectens. Unde cùm Psal. 118, v. 1. sic Vates ordiatur: Beati immaculati in
Psal. 118. v. 1. & 3.
via, qui ambulant in vijs ejus. Ita paulò post: Non enim qui operantur iniquitatem, in vijs ejus ambulaverunt. v. 3. Immaculati ergo in via idem est | ac immaculati in lege: de quo & inferius: Viam mandatorum tuorum cucurri, & legem pone
V. 32. & 33.
mihi Domine viam justificatio num tuarum. v. 32. & 33. Has ergo vias, quæ & via una, non cognoverunt illi, de quibus Psaltes secundùm historicum intellectum, Israelitici populi errones, de quibus & præmissum. Et dixi: Semper hi errant corde, v. 10. Quibus & juravit Deus in promissam terram non introituros; quod & implevit, cùm Josue tantùm & Caleb ex ijs, qui de Ægypto egressi, felicem illum fuerint introitum consecuti. Quod quidem sublimiori sensu cælestis exposuit Interpres Hebr. 4. Et
Hebr. 4. v. 2. & 3.
enim & nobis nunciatum est sicut & illis. Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: & quidem operibus ab institutione mundi perfectis. v 2. & 3. Ijdem ergo qui arctam non inveniunt, cum ijs, qui dicuntur vias & viam Domini cognovisse; & sicut pauci illi, ita & qui exceptio comminationis illius formidabilis extiterunt.
266
*Ut autem errorem ipsorum dispellat
Dominus non est simplici comminatione contentus, sed etiam jurat, quod à D. Augustino gravissimis est verbis expensum juxta mentem Apostoli prolocuto, & sic post alia: Magnus
D. Augustinus.
terror. Ab exultatione cœpimus, sed ad magnum timorem conclusit Psalmus iste: Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Loqui Deum magnum est; quanto magis jurare Deum? Hæc ille & alia, ut nemo erret corde, & sic viam cælcstis introitus nequeat invenire, & hunc errorem, omnium quidem periculosissimum pergit etiam correcturus iterùm D. Paulus. 1. Cor. 6.
1. Cor. 6. v. 9. 10. & 11.
v. 9. & 10. dicens: An nescitis quia iniqui regnum Dei non poßidebunt? Nolite errare; neque forni
carij &c. Sed an pagani aut hæretici erant Corinthij, aut penitus à naturali ratione alieni, ut existimare possent iniquos, quorum catalogus ibidem contextus, Dei regnum possessuros? Minimè quidem. Christiani erant, & verè Catholici, unde statim de illis: & hæc quidem fuistis. sed abluti estis, sed sanctificati est is &c. In quo ergo error poterat pertimeri? In eo scilicet quòd licet Christiani, pravè tamen agentes, existimare poterant salutem se æternam adepturos, benignitate Dei tandem aliquando pœnitentiæ remedium indulgente. Talibus ergo ait: Nolite errare. Id tacitè innuens, quod jam ipsum dicentem audivimus de juramento Domini, & operibus ab institutione mundi perfectis pro adeptione gloriæ necessarijs: sic enim
Hebr. 4. v 3.
Deus ab institutione mundi statuit, cùm scilicet primos parentes divinæ legis præceptis instituit, ut inciperent ambulari in via immaculati & ita securi: quod equidem minùs feliciter accidit: errore diaboli, licet tandem errore correcto, via, quæ ducit ad vitam inventa, in requiem meruerint introire.
267
*Num. 1041. Ascendere pro Accendere,
ubi non est locus defensioni, quia stare legitima constructio nequit. Et ijs tribuendus error, quibus ali; res, de qua ibi, non talis, ut eidem repugnet ascensus, de divino enim amore sermo, qui ad illum excitat, neque stare potest ut ad ima devolutus affectus cum divino possit amore componi. In quo esse error potest, qui attentissimè corrigendus. Lampades ejus, lam
Caat.Cant. 8. v. 6.
pades ignis, atque flammarum. Cant. 8. v. 6. Ubi divinus Spiritus ad expressionem amoris non est contentus ignis compellatione, sed addit flammas: quia sursum debet ascendere. Carnalis siquidem & mundanus amor, & ipse ignis est, nam
Fervet avaritia, miseraque cupidine pectus.
Et tela nequißimi ignea, de quibus Apostolus Ephes,. 6. v. 16. & apud Job. 31. v. 12. Ignis ille usque ad perditionem devorans, & omnia eradicans genimina. Sed sine sursum ascendente flamma, verùm ad inferos penitus inclinatus. Non sic divinus amor, non sic sine flammis alta petentibus non stat, cælum spirat, cælo hæret, & ubi est thesaurus, ibi & cor. Hinc est ut sponsa ante præfata verba, quibus amor expressus, inducatur ascendens: Quæ est ista, quæ
V. 5.
ascendit de deserto? v. 5. & de amore statim, ut unde illi tanta obveniat felicitas indicatur. Suum ergo quisque reconveniat affectum, & inde an cæli incola sit futurus bonis indicijs deprehendet.
268
*Ibidem Quartum carmen circa Paral
lela sic debuit exhiberi:
Et passus post diraferum cruciamina lignum.
Sed quia epithetum Ferum non videtur accommodatum Cruci, de qua in officijs sacris illud adeò contrarium effertur, cùm vocatur, Dulce lignum. Quam & mitem exorat Ecclesia, dum canit: & superni membra Regis miti tendas stipite. Mutari in aliud, immò & alia sine difficultate poterit. Et quod ad proprietatem locutionis attinet, negari illa nequit, cùm apud probatos inveniamus auctores, feros enses, feram hyemem, fera tela, fera flumina. Unde & rigidum vocari potuit juxta id, quod & in præfato habetur hymno: & rigor lentescat ille, Quem dedit nativitas, & carmini aptari dicendo:
& passus rigidum post tot cruciamina lignum.
Dicatur ergo, si plus placeat:
Et passus post dira altum cruciamina lignum.
Vel
Et passus post dira gravi cruciamina ligno.
Aut etiam
Passus dira, ferens post & cruciamina ligni.
Sive aliter, quod per me licebit, dum melius probando censori. Carmine 7. si non placuit
Circa carmen aliud.
illud: Positurus præmia, quod propriè dictum, quia præmia sunt coronæ, variatio est facilis sic:
Inde aderit dulcis promissa ad præmia Iudex.
Vel si aliud placeat, placiturum & Nobis, quibus hæc pro Epithalamio satis.
Loading...