PErlegi, vt potui accuratissimè summam hanc Confeßionum quam meae trutinae probandam atque expendendam commisit excelentissimus atque humanissimus princeps Cardinalis, & haereticae prauitatis in tota Lusitanorum ditione supremus Inquisitor & censor & pro Reuerendissimo Episcopo Coimbricensi commisit eandem prouinciam mihi ipsi admodum reuerendus Coimbricensis dioecesis vicarius prius quidem excussam, & lydio (vt fertur) lapide probatam: Nunc verò secunda cura cognitam: & multis haud contemnendis auctam in qua tam pie & apte (vt mea fert opinio) traduntur omnia, vt prorsus in his quae tractantur materiis: nihil addi, aut demi citra flagitium queat: ea est sanctimonia, eruditio, ac fecunda breuitas authoris, quare non est profecto, cur non precemur bene authori & recognitori Martino ab Azpilcueta Nauarro doctori doctissimo, cuius studium ad hunc modum semper fuit de Republica Christiana, quàm optimè mereri. Vale Coimbricae. die vndecimo Decembris Anni. 1552.