COnsideratio de Iure & Iustitia omnibus, qui grauiora tractant studia, communis est. Philosophi quidem morales eam sibi propriam arbitrantur. Inter quos Princeps Aristoteles libro. 5. Ethicorum exactissime illam prosequitur. Ibidemque eiusdem interpretes, similiter vtriusque Iurisconsulti titulos de Iustitia & Iure designarunt, vt patet. ff. de Iustitia & Iure. Item Gratianus quatuor primas Decreti distinctiones de Iure & Iuris differentia disposuit: atque in eisdem locis omnis vtriusque Iurisperitorum multitudo de Iure & Iustitia sermonem facit. At vero sacra nostra Theologia, quae omnibus scientijs praedominatur, & de omnibus, quantum ad finem aeternae vitae attinet, iudex est: hanc etiam tractationem de Iustitia & Iure, vt hominum saluti consulat, sibi legitime ascribit. Nam, vt ait Apostolus ad Titum. 2. "Apparuit gratia Dei Saluatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos vt abnegantes impietatem & saecularia desideria sobrie & iuste & pie viuamus in hoc saeculo." Sobrie quidem, erga nos ipsos. Iuste ad proximos. Pie erga Deum . Theologi itaque munus est de iustitia & iure, quatenus ad spiritualem vitam attinet, dubitationes dissoluere. Quapropter inter Theologos D. Isidorus lib. 5. Etimologiarum per multa capita singularem tractatum edidit: ex quo Gratianus vbi supra , fere omnia desumpsit. Magister autem Sententiarum pauca quidem, nec satis opportune de Iustitia & Iure collegit. Nam in 3. Sententiarum dist. 37. agens de praeceptis secundae tabulae, quaedam circa quintum & septimum mandatum de pertinentibus ad iustitiam profert, & iterum in 4. Sententiarum dist. 15. dum de tertia parte poenitentiae ageret, scilicet, de satisfactione, quaedam miscet quae ad iustitiam attinent, scilicet, de restitutione. Vnus autem Divus Thomas inter omnes scholasticos, quicquid ad Iustitiam attinens a Theologo cognoscendum erat, suis numeris absolutum dedit, ab ista Quaest. 57. vsque ad 122. disserens etiam de partibus potentialibus virtutis iustitiae. Sed nos in hoc opere duntaxat quae ad partes subiectiuas pertinent, quae proprie sub iustitia continentur disseremus, vsque ad Quaest. 78.