DVbitatur ante omnia in hoc proœ mio cuiusnā facultatis sit magis proprium de iure & iustitia disserere? Num Philosophia moralis; An sacra Theologia; An vero vtriusque iuris peritia primas tenere debeat in hoc munere præstando? Ad hoc respondetur, & sit prima conclusio. Ad moralem Philosophiam propriè & directè spectat de iure & iustitia quæstiones definire quatenus homo ordinatur ad conuictum politicum & finem naturalem. Ratio est, quoniam ad philosophiam moralem spectat de humanis actibus iudicare, in quibus reperitur ratio virtutis & vitij, at verò iustitia post prudentiam primum locum inter virtutes obtinet, ergo.