Tertia conclusio. Ad sacram Theologiam maxime pertinet de Iustitia & Iure perscrutari vsque ad minima respectu boni spiritualis & finis supernaturalis. Pro cuius intelligentia. Nota quod sicut gratia dicitur perficere naturam non solum in se ipsa, sed etiam eleuans illam ad aliquid altius & diuinius: Ita sacra Theologia quando conuenit cum aliqua scientia in obiecto materiali, non solum perficit illam scientiam intra suos limites & in se ipsa, sed etiam eleuat obiectum illius, ad suam rationem formalem eminentiorem. Verbi gratia, metaphysicus considerat de Deo, de illius vnitate, immutabilitate, aeternitate, & omnipotentia. Sed haec omnia attributa Theologus profundius attingit: & distinctius cognoscit, vt videre est apud Diuum Dionysium in tractatibus de diuinis nominibus, de mystica Theologia, & de caelesti hierarchia. Vbi eadem quae alias metaphysici contemplantur , multo diuinius ipse distinguit. Ad hunc itaque modum sacra Theologia cum sit practica saltem eminenter, considerat omnia quae philosophus moralis multo altius & diuinius quam ille. Confirmatur ex illo Sapientiae. 8. Vbi dicitur de diuina sapientia. "Sobrietatem enim & prudentiam, & iustitiam & virtutem docet." Vbi fit mentio quatuor virtutum Cardina lium. Nam per sobrietatem intelligitur omnis temperantia : per virtutem autem, fortitudo. Vbi obiter obserua quare primo loco posuit sobrietatem, cum tamen prudentia sit prima omnium virtutum. Ratio huius est, quoniam in natura corrupta ad acquirendam prudentiam, necessarium est exercitium temperantiae, quam vocat sobrietatem: nihil enim magis impedit iudicium prudentiale quam vitia carnalia quae causa sunt hebetudinis & caecitatis mentis.