Tertia conclusio. Ad sacram Theologiā maximè pertinet de Iustitia & Iure perscrutari vsque ad minima respectu boni spiritualis & finis supernaturalis. Pro cuius intelligentia. Nota quod sicut gratia dicitur perficere naturā non solum in se ipsa, sed etiam eleuans illam ad aliquid altius & diuinius: Ita sacra Theologia quando conuenit cum aliqua scientia in obiecto materiali, non solum perficit illam scientiam intra suos limites & in se ipsa, sed etiam eleuat obiectum illius, ad suam rationem formalem eminentiorem. V. g. metaphysicus considerat de Deo, de illius vnitate, immutabilitate, æternitate, & omnipotentia. Sed hæc omnia attributa Theologus profundiùs attingit: & distinctiùs cognoscit, vt videre est apud Diuum Dionysium in tractatibus de diuinis nominibus, de mystica Theologia, & de cęlesti hierarchia. Vbi eadem quæ alias metaphysici cōtemplātur , multò diuiniùs ipse distinguit. Ad hunc itaque modum sacra Theologia cum sit practica saltem eminenter, considerat omnia quæ philosophus moralis multò altiùs & diuiniùs quam ille. Cō firmatur ex illo Sapientiæ. 8. Vbi dicitur de diuina sapientia. "Sobrietatem enim & prudentiam, & iustitiam & virtutem docet." Vbi fit mentio quatuor virtutum Cardina lium. Nam per sobrietatem intelligitur omnis temperātia : per virtutem autem, fortitudo. Vbi obiter obserua quare primo loco posuit sobrietatem, cum tamen prudentia sit prima omnium virtutum. Ratio huius est, quoniam in natura corrupta ad acquirendam prudentiam, necessarium est exercitium temperantiæ, quam vocat sobrietatem: nihil enim magis impedit iudicium prudentiale quàm vitia carnalia quæ causa sunt hebetudinis & cæcitatis mentis.