Sit quarta conclusio , ad Iuris Canonici peritos pertinet canones ecclesiasticos discere: praesertim illos qui accommodantur ad causas fori exterioris decidendas. Si quid vero aliud considerant mutuatum accipiunt partim a Theologis partim a Iure ciuili. Probatur & explicatur ista conclusio, quoniam in toto corpore Iuris canonici continetur triplex differentia canonum: quidam enim desumpti sunt ex sacris literis, aliquando ex definitionibus Conciliorum circa fidem vel circa sacramenta. Haec omnia constat, quod legitime pertinent ad Theologiam sacram. Sunt alij Canones propositi vt regulae ad decidendas lites ecclesiasticas. Et isti vt in plurimum habent suam rationem & fundamentum in Iure ciuili. Itaque si a Iure canonico auferantur, quae pertinent ad Theologiam & ad ius ciuile fere nihil remanebit nisi quaedam caeremonialia. Et confirmatur tota doctrina praecedens, quoniam supra scientias quas naturali ratione cognouit Aristoteles non est introducta alia scientia in mundo nisi illa quae deducta est ex fide reuelata. Haec autem est sacra Theologia, ergo necesse est, quod Iuris canonici peritiam reducamus vel ad sacram Theologiam vel ad moralem philosophiam, sicut & Iuris ciuilis reduximus peritiam. Nihilominus ex praedictis deducamus vnum corollarium, videlicet, quod prudens Theologus, quoties occurrerit aliquis casus conscientiae decidendus, de quo decernunt leges siue ecclesiasticae, siue ciuiles, debet consulere Iurisperitos, nisi alias ipse cognouerit illas leges sufficienter. Ratio huius est, quoniam Theologo satis est nosse legem naturalem & diuinam & quanuis non erat alienum ab illo scire omnes leges ecclesiasticas: tamen quia Theologus diuinis intendens rebus, quae plurimae sunt & multam habent subtilitatem, non valebat tantam sarcinam legum memoria tenere: idcirco accepit diuina prouidentia sui laboris auxiliatores dominos Canonistas quemadmodum in lege Veteri, vt habetur Numerorum capit. 34. erant quidam Leuitae inferioris classis: quorum officium solum modo erat portare vasa & ornamenta inuoluta tabernaculi: quae sacerdotes superioris ordinis tangebant & disponebant intra tabernaculum: ita se habent Canonistae & Theologi, quod Theologi intrant tabernaculum & facultatem habent disserendi de quidditate & effectibus sacramentorum & aliorum instrumentorum fidei & religionis. At vero Iuris canonici periti solum debent curare fideliter memoria tenere quae in sacris Canonibus continentur cum literali intelligentia ad obsequium Theologorum. Interdum etiam opus habent ex Iure ciuili rationes acquirere ad decidendas causas ecclesiasticas, vt melius munus suum possint perficere. Atque in hoc iuris Canonici periti nostri temporis excellentiam habent.