Sit quarta
cōclusio
conclusio
, ad Iuris Canonici peritos pertinet canones ecclesiasticos discere: præsertim illos qui accommodantur ad
causas fori exterioris decidendas. Si quid vero aliud considerant mutuatum accipiunt
partim à Theologis partim à Iure ciuili.
Probatur & explicatur ista conclusio, quoniam in toto corpore Iuris canonici continetur triplex differentia canonum: quidam
enim desumpti sunt ex sacris literis, aliquando ex definitionibus
Conciliorũ
Conciliorum
circa
fidẽ
fidem
vel circa sacramenta. Hæc omnia constat,
quòd legitimè pertinent ad Theologiam sacram. Sunt alij Canones propositi vt regulæ
ad decidendas lites ecclesiasticas. Et isti vt
in plurimum habent suam rationem & fundamentum in Iure ciuili. Itaq́ue si à Iure canonico auferantur, quæ pertinent ad Theologiam & ad ius ciuile ferè nihil remanebit
nisi quædam cæremonialia. Et confirmatur tota doctrina præcedens, quoniam supra scientias quas naturali ratione cognouit
Arist.
Aristoteles
non est introducta alia scientia in
mundo nisi illa quæ deducta est ex fide reuelata. Hæc autem est sacra Theologia, ergo necesse est, quòd Iuris canonici peritiam
reducamus vel ad sacram Theologiam vel
ad moralem philosophiam, sicut & Iuris ciuilis reduximus peritiam. Nihilominus
ex prædictis deducamus vnum corollarium, videlicet, quòd prudens Theologus,
quoties occurrerit aliquis casus conscientiæ decidendus, de quo decernunt leges siue ecclesiasticæ, siue ciuiles, debet consulere Iurisperitos, nisi aliàs ipse cognouerit
illas leges sufficienter. Ratio huius est,
quoniam Theologo satis est nosse legem
naturalem & diuinam & quanuis non erat
|
alienum ab illo scire omnes leges ecclesiasticas: tamen quia Theologus diuinis intendens rebus, quæ plurimæ sunt & multam habent subtilitatem, non valebat tantam sarcinam legum memoria tenere: idcirco accepit diuina prouidentia sui laboris auxiliatores dominos Canonistas quemadmodum in lege Veteri, vt habetur
Numerorum capit. 34. erant quidam Leuitæ
inferioris classis: quorum officium solum
modo erat portare vasa & ornamenta inuoluta tabernaculi: quæ sacerdotes superioris ordinis tangebant & disponebant intra tabernaculum: ita se habent Canonistæ
& Theologi, quòd Theologi intrant tabernaculum & facultatem habent disserendi
de quidditate & effectibus sacramentorum
& aliorum instrumentorum fidei & religionis. At vero Iuris canonici periti solum
debent curare fideliter memoria tenere
quæ in sacris Canonibus continentur cum
literali intelligentia ad obsequium Theologorum. Interdum etiam opus habent ex Iure ciuili rationes acquirere ad decidendas
causas ecclesiasticas, vt meliùs munus
suũ
suum
possint perficere. Atque in hoc iuris Canonici periti nostri temporis excellentiam
habent.