VNIVERSAM considerationem de Iustitia & iure in quatuor partes diuidit quidem Diuus Thomas . In prima parte agitur de Iustitia. In secunda parte de partibus illius. In tertia parte, de dono Spiritus sancti correspondenti sibi: quod est pietas. In quarta parte, de praeceptis Iustitiae. Duae priores partes magnum negotium nobis in hoc opere facessunt: praesertim ab ista quae stione 57. vsque ad 78. Aliae vero posteriores breuissime expediuntur a Diuo Thoma in quaestione 121. & 122. Iam vero illa pars de iustitia rursus diuiditur in quatuor partes. Primo quidem disputatur de Iure, quod est obiectum iustitiae. Secundo de ipsa Iustitia. Tertio de iniustitia. Quarto de iudicio.