PROLOGVS AVTORIS. COnsideratio de Iure & Iustitia omnibus, qui grauiora tractant studia, communis est. Philosophi quidem morales eam sibi propriam arbitrantur. Inter quos Princeps Aristoteles libro. 5. Ethicorum exactissime illam prosequitur. Ibidemque eiusdem interpretes, similiter vtriusque Iurisconsulti titulos de Iustitia & Iure designarunt, vt patet. ff. de Iustitia & Iure. Item Gratianus quatuor primas Decreti distinctiones de Iure & Iuris differentia disposuit: atque in eisdem locis omnis vtriusque Iurisperitorum multitudo de Iure & Iustitia sermonem facit. At vero sacra nostra Theologia, quae omnibus scientijs praedominatur, & de omnibus, quantum ad finem aeternae vitae attinet, iudex est: hanc etiam tractationem de Iustitia & Iure, vt hominum saluti consulat, sibi legitime ascribit. Nam, vt ait Apostolus ad Titum. 2. "Apparuit gratia Dei Saluatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos vt abnegantes impietatem & saecularia desideria sobrie & iuste & pie viuamus in hoc saeculo." Sobrie quidem, erga nos ipsos. Iuste ad proximos. Pie erga Deum . Theologi itaque munus est de iustitia & iure, quatenus ad spiritualem vitam attinet, dubitationes dissoluere. Quapropter inter Theologos D. Isidorus lib. 5. Etimologiarum per multa capita singularem tractatum edidit: ex quo Gratianus vbi supra , fere omnia desumpsit. Magister autem Sententiarum pauca quidem, nec satis opportune de Iustitia & Iure collegit. Nam in 3. Sententiarum dist. 37. agens de praeceptis secundae tabulae, quaedam circa quintum & septimum mandatum de pertinentibus ad iustitiam profert, & iterum in 4. Sententiarum dist. 15. dum de tertia parte poenitentiae ageret, scilicet, de satisfactione, quaedam miscet quae ad iustitiam attinent, scilicet, de restitutione. Vnus autem Divus Thomas inter omnes scholasticos, quicquid ad Iustitiam attinens a Theologo cognoscendum erat, suis numeris absolutum dedit, ab ista Quaest. 57. vsque ad 122. disserens etiam de partibus potentialibus virtutis iustitiae. Sed nos in hoc opere duntaxat quae ad partes subiectiuas pertinent, quae proprie sub iustitia continentur disseremus, vsque ad Quaest. 78. DVbitatur ante omnia in hoc prooe mio cuiusnam facultatis sit magis proprium de iure & iustitia disserere? Num Philosophia moralis; An sacra Theologia; An vero vtriusque iuris peritia primas tenere debeat in hoc munere praestando? Ad hoc respondetur, & sit prima conclusio. Ad moralem Philosophiam proprie & directe spectat de iure & iustitia quaestiones definire quatenus homo ordinatur ad conuictum politicum & finem naturalem. Ratio est, quoniam ad philosophiam moralem spectat de humanis actibus iudicare, in quibus reperitur ratio virtutis & vitij, at vero iustitia post prudentiam primum locum inter virtutes obtinet, ergo. Secunda conclusio. Sub eadem fere ratione pertinet ad Iuris ciuilis peritos, quos vulgo Legistas vocamus, definire de questionibus Iustitiae & iuris iuxta normam humanarum legum . Haec conclusio magis indiget explicatione quam probatione. Dixi enim sub eadem fere ratione; hoc est respectu eiusdem finis moralis philosophi. Caeterum peritia illorum qui Iuri ciuili operam dant, non erit scientifica, nisi rationes humanarum legum ex philosophia deduxerint, & tunc exercent illi officium moralium philosophorum: & reuera sunt philosophi morales ex parte, scilicet, ex materia Iustitiae, & adhuc imperfecti nisi fuerint dialectici. Tertia conclusio. Ad sacram Theologiam maxime pertinet de Iustitia & Iure perscrutari vsque ad minima respectu boni spiritualis & finis supernaturalis. Pro cuius intelligentia. Nota quod sicut gratia dicitur perficere naturam non solum in se ipsa, sed etiam eleuans illam ad aliquid altius & diuinius: Ita sacra Theologia quando conuenit cum aliqua scientia in obiecto materiali, non solum perficit illam scientiam intra suos limites & in se ipsa, sed etiam eleuat obiectum illius, ad suam rationem formalem eminentiorem. Verbi gratia, metaphysicus considerat de Deo, de illius vnitate, immutabilitate, aeternitate, & omnipotentia. Sed haec omnia attributa Theologus profundius attingit: & distinctius cognoscit, vt videre est apud Diuum Dionysium in tractatibus de diuinis nominibus, de mystica Theologia, & de caelesti hierarchia. Vbi eadem quae alias metaphysici contemplantur , multo diuinius ipse distinguit. Ad hunc itaque modum sacra Theologia cum sit practica saltem eminenter, considerat omnia quae philosophus moralis multo altius & diuinius quam ille. Confirmatur ex illo Sapientiae. 8. Vbi dicitur de diuina sapientia. "Sobrietatem enim & prudentiam, & iustitiam & virtutem docet." Vbi fit mentio quatuor virtutum Cardina lium. Nam per sobrietatem intelligitur omnis temperantia : per virtutem autem, fortitudo. Vbi obiter obserua quare primo loco posuit sobrietatem, cum tamen prudentia sit prima omnium virtutum. Ratio huius est, quoniam in natura corrupta ad acquirendam prudentiam, necessarium est exercitium temperantiae, quam vocat sobrietatem: nihil enim magis impedit iudicium prudentiale quam vitia carnalia quae causa sunt hebetudinis & caecitatis mentis. Sit quarta conclusio , ad Iuris Canonici peritos pertinet canones ecclesiasticos discere: praesertim illos qui accommodantur ad causas fori exterioris decidendas. Si quid vero aliud considerant mutuatum accipiunt partim a Theologis partim a Iure ciuili. Probatur & explicatur ista conclusio, quoniam in toto corpore Iuris canonici continetur triplex differentia canonum: quidam enim desumpti sunt ex sacris literis, aliquando ex definitionibus Conciliorum circa fidem vel circa sacramenta. Haec omnia constat, quod legitime pertinent ad Theologiam sacram. Sunt alij Canones propositi vt regulae ad decidendas lites ecclesiasticas. Et isti vt in plurimum habent suam rationem & fundamentum in Iure ciuili. Itaque si a Iure canonico auferantur, quae pertinent ad Theologiam & ad ius ciuile fere nihil remanebit nisi quaedam caeremonialia. Et confirmatur tota doctrina praecedens, quoniam supra scientias quas naturali ratione cognouit Aristoteles non est introducta alia scientia in mundo nisi illa quae deducta est ex fide reuelata. Haec autem est sacra Theologia, ergo necesse est, quod Iuris canonici peritiam reducamus vel ad sacram Theologiam vel ad moralem philosophiam, sicut & Iuris ciuilis reduximus peritiam. Nihilominus ex praedictis deducamus vnum corollarium, videlicet, quod prudens Theologus, quoties occurrerit aliquis casus conscientiae decidendus, de quo decernunt leges siue ecclesiasticae, siue ciuiles, debet consulere Iurisperitos, nisi alias ipse cognouerit illas leges sufficienter. Ratio huius est, quoniam Theologo satis est nosse legem naturalem & diuinam & quanuis non erat alienum ab illo scire omnes leges ecclesiasticas: tamen quia Theologus diuinis intendens rebus, quae plurimae sunt & multam habent subtilitatem, non valebat tantam sarcinam legum memoria tenere: idcirco accepit diuina prouidentia sui laboris auxiliatores dominos Canonistas quemadmodum in lege Veteri, vt habetur Numerorum capit. 34. erant quidam Leuitae inferioris classis: quorum officium solum modo erat portare vasa & ornamenta inuoluta tabernaculi: quae sacerdotes superioris ordinis tangebant & disponebant intra tabernaculum: ita se habent Canonistae & Theologi, quod Theologi intrant tabernaculum & facultatem habent disserendi de quidditate & effectibus sacramentorum & aliorum instrumentorum fidei & religionis. At vero Iuris canonici periti solum debent curare fideliter memoria tenere quae in sacris Canonibus continentur cum literali intelligentia ad obsequium Theologorum. Interdum etiam opus habent ex Iure ciuili rationes acquirere ad decidendas causas ecclesiasticas, vt melius munus suum possint perficere. Atque in hoc iuris Canonici periti nostri temporis excellentiam habent. Diuisio huius tractatus de Justitia & iure. VNIVERSAM considerationem de Iustitia & iure in quatuor partes diuidit quidem Diuus Thomas . In prima parte agitur de Iustitia. In secunda parte de partibus illius. In tertia parte, de dono Spiritus sancti correspondenti sibi: quod est pietas. In quarta parte, de praeceptis Iustitiae. Duae priores partes magnum negotium nobis in hoc opere facessunt: praesertim ab ista quae stione 57. vsque ad 78. Aliae vero posteriores breuissime expediuntur a Diuo Thoma in quaestione 121. & 122. Iam vero illa pars de iustitia rursus diuiditur in quatuor partes. Primo quidem disputatur de Iure, quod est obiectum iustitiae. Secundo de ipsa Iustitia. Tertio de iniustitia. Quarto de iudicio.