AD Primum sic proceditur.{ Infra. questio 60. art. 1. cor. } Videtur, quod ius non sit obiectum iustitiae. Dicit enim + { In digesto veteri lib. 1. tit. 1. in princip. } Celsus Iurisconsultus, quod ius est ars boni & aequi. Ars autem non est obiectum iustitiae, sed est per se virtus intellectualis. Ergo ius non est obiectum iustitiae.