AD Primum sic proceditur.{ Infra. qō. 60. art. 1. cor. } Videtur, quòd ius nō sit obiectum iustitiæ. Dicit enim † { In digesto veteri lib. 1. tit. 1. in princip. } Celsus Iurisconsultus, quòd ius est ars boni & æqui. Ars autem non est obiectum iustitiæ, sed est per se virtus intellectualis. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.