¶ 2 Præterea. Lex sicut † { Li. 5. Etymo. cap. 3, in princ. } Isidorus dicit in libr. Etymolo. iuris est species. Lex autem non est obiectum iustitiæ, sed magis prudentiæ. Vnde & † Philosophus legis positiuam partem prudentiæ ponit. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.