ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm ius sit obiectum iustitiæ.

Source
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd ius non sit obiectum iustitiæ. Dicit enim
Celsus Iurisconsultus, quòd ius est ars boni & æqui. Ars autem non est obiectum iustitiæ, sed est per se virtus intellectualis. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.
¶ 2 Præterea. Lex sicut
Isidorus dicit in libr. Etymolo. iuris est species. Lex autem non est obiectum iustitiæ, sed magis prudentiæ. Vnde & † Philosophus legis positiuam partem prudentiæ ponit. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.
¶ 3 Præterea. Iustitia principa
liter subijcit hominem Deo. Dicit enim † August. in libr. de moribus ecclesiæ , quòd iustitia est amor Deo tantum seruiens, & ob hoc bene imperans cæteris quæ homini subiecta sunt. Sed ius non pertinet ad diuina, sed solum ad humana. Dicit enim
Lib. 5. capit. 2.
Isidorus in libro Etymolog. quòd fas lex diuina est, ius autem lex humana. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.
SED contra est quod
Lib. 5. ca. 3. in prin.
Isidorus dicit in eodem, quòd ius dictum est, quia est iustum. Sed iustum est obiectum iustitiæ. Dicit enim
Philosophus in quinto Ethicorum, quòd omnes talem habitum volunt dicere iustitiam, à quo operatiui iustorum sunt: ergo ius est obiectum iustitiæ.
RESPONDEO dicendum, quòd iustitiæ proprium est inter alias virtutes, vt ordinet hominem in his, quæ sunt ad alterum. Importat enim æqualitatem quandam, vt ipsum nomen demonstrat, dicuntur enim vulgariter ea, quæ adæ quantur, iustari. Æqualitas autem ad alterum est. Aliæ autem virtutes perficiunt hominem solum in his, quæ ei conueniunt secundum seipsum. Sic ergo illud, quod est rectum in operibus aliarum virtutum, ad quod tendit intentio virtutis quasi in proprium obiectum, non accipitur nisi per comparationem ad agentẽ agentem . Rectum verò quod est in opere iustitiæ, etiam præter comparationem ad agentem, constituitur per cōparationẽ comparationem ad aliud. Illud enim in opere nostro dicitur esse iustũ iustum quod respondet secundũ secundum m aliquā aliquam æqualitatẽ æqualitatem alteri, puta recompensatio mercedis debitæ pro seruitio impenso. Sic ergo iustum dicitur aliquid, quasi habens rectitudinem iustitiæ ad quod terminatur actio iustitiæ, etiam non considerato qualiter ab agente fiat. Sed in alijs virtutibus non determinatur aliquid rectum nisi secundum quod aliqualiter fit ab agente. Et propter hoc specialiter iustitiæ præ alijs virtutibus determinatur secũ dũ secundum se obiectũ obiectum , quod vocatur iustũ iustum . Et hoc quidẽ quidem est ius. Vnde manifestũ manifestum est quod ius est obiectũ obiectum iustitiæ.
AD Primum ergo dicendum, quòd consuetum est, quòd nomina à sui prima impositione detor queantur ad alia significanda. Sicut nomen medicinæ impositum est primo ad significandum remedium quod præstatur infirmo ad sanandum: deinde tractum est ad significandam artem, qua hoc fit: ita etiam hoc nomen, Ius, primò impositum est ad significandum ipsam rem iustam. Postmodum autem est deriuatum ad artem, qua cognoscitur quid sit iustum. Et vlterius ad significandum locum, in quo ius redditur: sicut dicitur aliquis comparere in iure. Et vlterius dicitur etiam quod ius redditur ab eo, ad cuius officium pertinet iustitiam facere: licet etiam id quod decernit, sit iniquum.
AD Secundum dicendum, quod sicut eorum quæ per artem exterius fiunt, quædam ratio in mente artificis præexistit, quæ dicitur regula artis: ita etiā etiam illius operis iusti, quod ratio determinat, quędam quædam ratio præexistit in mẽte mente , quasi quædā quædam prudẽtię prudentiae regula. Et hoc si in scriptũ scriptum redigatur, vocatur lex. Est enim lex secundũ secundum
Isidor. Isidorum cōstitutio constitutio scripta. Et ideo lex non est ipsum ius, ꝓpriè propriè loquendo, sed aliqualis ratio iuris.
AD Tertium dicendum, quòd quia iustitia æqualitatem importat. Deo autem non possumus æ quiualens recompensare; inde est, quòd iustum secundum perfectam rationem non possumus reddere Deo. Et propter hoc non dicitur propriè ius lex diuina, sed fas: quia videlicet sufficit Deo, vt impleamus quod possumus. Iustitia ta| men ad hoc tendit, vt homo quantum potest, Deo recompenset, totaliter animam ei subijciens.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. Conclusionem istā istam directè probat Diuus Thomas ex testimonijs Isidori & Aristot. Deinde in articulo explicat cōclusionem conclusionem & differentiam, quæ est inter iustitiam & alias virtutes colligens triplicem differentiam inter obiectum iustitiæ & obiecta aliarum virtutum. Differentia quidem iustitiæ ab alijs est, quòd illa est ad alterum: quæ æqualitatem importat. Hinc colligitur prima differentia inter obiectum iustitiæ, & obiecta aliarum virtutum: scilicet, quòd rectum in operatione iustitiæ, præter cōparationẽ comparationem ad agentem, constituitur per comparationem ad alterum. Secunda differentia est, quòd iustum siue ius dicitur aliquid ad quod terminatur actio iustitiæ, non considerato qualiter ab agente fiat. Tertia differentia est, quod iustitiæ determinatur obiectum secundùm se. Alijs vero virtutibus Cardinalibus non determinatur obiectum secundùm se, & à parte rei. Et hæc est differentia quæ aliter solet dici, scilicet, quòd medium iustitiæ est medium rei, medium autem aliarum virtutum est medium rationis.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

NOtandum primò, pro huius articuli & sequentium intelligentia, quòd hoc nomen ius multipliciter vsurpatur. Primò & principaliter, vt nominet illud quod fit per actionem iustitiæ: & ad quod terminatur. Secundò accipitur pro lege quæ est regula faciendi ipsum ius seu iustum. Tertiò accipitur pro ipsa peritia legum. Quartò pro sententia iudicis, qui præcipit iustum fieri. Denique accipitur pro ipsomet loco publico vbi istæ sententiæ feruntur. Vt patet in cap. 1. de in ius vocando. lib. 2. titul. 2. Nobis tamen in præsenti de iure primo modo agendum est. Notandum est secundò, quòd nomina iustitiæ, iustificationis, & iusti, dupliciter accipiuntur in sacris literis: vno modo generaliter pro omni vir tute vel omni actione virtutis quæ secundùm regulam rationis & legis exercetur. Itaque iustus idem est, atque studiosus & omni virtute præditus. In hac acceptione intelligitur illud Abacuc capit. 2. iustus ex fide viuit. & ad Romanos. 8. Vt iustificatio legis impleretur in nobis. Illud Matthæi. 6. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, & ponit exemplum in eleemosyna, & ieiunio quæ propriè non sunt iustitiæ specialiter dictæ opera. Altera acceptio est specialior, quatenus iustitia nominat virtutem condistinctam inter quatuor virtutes cardinales. Et ita iustus dicitur ille qui huius virtutis actiones exercet. Iustificatio autem dicetur rectitudo illa quæ inuenitur in huius virtutis officijs. Vt solutio debiti est iustificatio. Et in hac secunda acceptione nobis procedendum est in præsentibus disputationibus. Magister Soto de Iustitia & iure libro. 3. quæst. 1. meritò reprehendit Buridanum qui negat ius accipi pro obiecto iustitiæ, sed solùm pro ipsa lege.
DVbitatur primò circa prædictas differentias sint ne bene & verè assignatæ. Arguitur primò pro parte negatiua. Etenim D. Diuus Thomas videtur sibi contrarius in prima & secunda differentia, inter obiectum iustitiæ & obiecta aliarum virtutum. Probatur: nam prima differentia, ponit ordinem actionis iustitiæ ad ipsum agentem, dum inquit præter comparationem ad agẽ tem agentem , sed in secunda differentia videtur negare talem ordinem, dum inquit, non considerato qualiter fiat ab agente, ergo non sunt bene assignatæ istæ differentiæ.
Arguitur secundò, ex Arist. 2. Ethicorũ Ethicorum cap. 4. asserente, quòd cōtingit contingit operari temperata non temperatè, ergo non est differentia inter obiectum iustitiæ & obiectum temperantiæ quantùm ad hoc, quòd in operatione circa obiectum iustitiæ contingat attingere obiectum absque debita dispositione agentis secundùm formalem rationem virtutis iustitiæ.
Arguitur tertiò, ex doctrina Diui Thomæ videntur sequi duo inconuenientia. Alterum est, quòd habitus iustitiæ non sit intrinsecè determinatus ad bene operandum | circa suum obiectum: sed sit omnino indifferens, ita vt salua ratione obiecti formalis aliquando malè quis operetur reddendo debitum propter malum finem vanæ gloriæ. Alterum est, quòd habitus iustitiæ in sua operatione non respiciat bonitatem agentis magis quàm habitus artis quæ solùm respicit & intendit bonitatem artificiati. Est enim perfecta operatio artificis si artificiatum sit perfectum & conforme ideæ, etiam si artifex sit aliàs vitiosus.
Arguitur quartò. Videtur esse implicatio contradictionis, quòd aliquid habeat rationem specificam & non genericam. v. Verbi g. gratia quòd aliquid habeat rationem hominis & non animalis, ergo similiter impossibile est quòd aliqua actio habeat rationem formalem iustitiæ obiecti, & quòd non habeat rationem virtutis quæ est ratio generica. At vero si actio iustitiæ respicit obiectum, non considerato qualiter fiat ab agente, verificabitur, quòd illa actio habet rationem formalem specificam iustitiæ & non genericam. Probatur minor, quoniam de ratione virtutis est, quòd taliter fiat ab agente, & quando & vbi oportet & propter finem bonum.
Arguitur quintò, Aut D. Diuus Tho. Thomas loquitur in illa secunda differentia materialiter de obiecto iustitiæ, aut formaliter. Si loquitur materialiter, profectò non assignat differentiam inter obiectum iustitiæ & obiectũ obiectum temperantiæ. Possumus enim designare obiectum etiā etiam tẽperantiæ temperantiæ materialiter, cui nihil desit de his quæ pertinent præcisè ad temperantiæ materiam, desit tamẽ tamen aliquid quod pertinet ad rationem virtutis in communi. v. Verbi g. gratia, si quis loco & tempore debito comedat quantum sibi conuenit. At vero ordinet istam actionem ad hypocrisim & vanam gloriam aut alium turpem finem. Tunc profectò inuenitur materiale obiectum temperantiæ sine debita dispositione agentis: sicut cùm quis soluit debitum sine debita dispositione agentis. Si autem Diuus Tho. Thomas loquitur de obiecto iustitiæ verè specificante actionem, implicat contradictionem, quòd agens operetur propter malum finem. Corrumperet enim rationem virtutis, & per consequens rationem iustitiæ.
Denique arguitur contra tertiam differentiam: quæ libet virtus per se loquendo desumit suam speciem ab obiecto per se: vt quilibet habitus operatiuus, ergo nulla est specialis ratio & differentia in iustitia ipsa cur determinemus ei obiectum secundùm se & non alijs virtutibus.
Propter obscuritatem D. Diui Tho. Thomae doctrinæ in hoc articulo quidam illam reijciunt: sicut Buridanus vbi supra, quæstione. 1. libro. 5. Ethicorum. Alij vero interpretes D. Diui Thom. Thomae putant esse intelligendam doctrinam huius articuli materialiter. Ita sanè vt saluetur materiale obiectum iustitiæ & materialis actio iustitiæ absque vera ratione virtutis. Huius sententiæ est Caietanus. Et fuit doctissimus Victoria & Soto vbi supra. Nobis tamen salua eorum autoritate non videtur, quòd Diuus Thomas materialiter loquatur.
PRO decisione ergo difficultatis sit prima conclusio. Impossibile est, quod specificatio iustitiæ & virtutis inueniatur formaliter in aliqua actione, nisi illa actio vndequaque sit bona omnibus modis & ex omnibus circunstantijs. Hæc conclusio efficaciter probatur quarto argumẽto argumento facto pro parte negatiua.
Secunda conclusio. Possibile est, quòd detur obiectum & actio quæ materiali er materialiter pertineant ad aliquam virtutem & obligationem illius, ita vt satisfaciat homo præ cepto illius virtutis per talem actionem. v. Verbi g. gratia, Ieiunat quis in quadragesima adimplet præceptum de temperantia eo tempore, etiam si hoc faciat propter hypocrisim. Similiter dat eleemosynam pauperi virgini quam ex præcepto naturali tenebatur dare, sed intendit stuprum, ille materialiter impleuit præceptum naturale misericordiæ. Dicitur autem actio materialis alicuius virtutis, cui nihil deest de proprijs pertinentibus ad speciem illius virtutis, præterquam quod apponitur mala circunstantia aliqua vel contra aliam virtutem, vel contra rationem genericam virtutis. Atque in hoc non differt iustitia à reliquis virtutibus, sed differentia est, quòd rectitudo etiam materialis respectu iustitiæ commensuratur secundum commen| surationem quandam ad alterum. At vero in alijs virtutibus omnis commensuratio rectitudinis etiam materialis commensuratur secũdum secundum cōmensurationem commensurationem ad operātem operantem .
Tertia conclusio. Quando D. Diuus Tho. Thomas inquit in secunda differentia, quod iustum dicitur aliquid quasi habens rectitudinem iustitiæ ad quod terminatur actio iustitiæ, non considerato qualiter ab agente fiat, loquutus est formaliter de actione veræ virtutis iustitiæ. Probatur quoniam intentio Diui Tho. Thomae est agere de vera iustitiæ virtute & incipere à diffinitione illius, ergo in hac quæ stione & articulo loquitur de iure & iusto prout est obiectum formale veræ iustitiæ ad quod formaliter terminatur actio iustitiæ. Aliâs profecto non procederet Diuus Thom. Thomas scientificè, vt decet grauissimum authorem. Hæc doctrina multo magis explicabitur in solutione argumentorum.
Ad primum argumentum respondetur. Nullam esse contradictionem inter primā primam & secundam differentiam, cum enim dicit in secunda differentia, non considerato qualiter ab agente fiat, intelligenda sunt hæc verba secundum abstractionem mentis. Nam vt est in communi proloquio abstrahentium non est mendacium. Est igitur Diui Thom. Thomae sensus, non quidem negare prærequiri commensurationem & comparationem ad agentem in ratione generica virtutis, imo hoc asserit in prima differentia cùm inquit propter comparationem ad agẽtem agentem : sed intendit asserere, quod ratio specifica differentiæ iustitiæ non est cum consideratione actuali ad ipsum agentem: sed præsupponẽ do præsupponendo istam considerationem in ratione virtutis generica tanquam in materia, etiam intelligitur cum cōparatione comparatione ad alterum, non considerato tunc qualiter ab agente fiat talis actio. Exemplum huius potest esse in relatione de prædicamento ad aliquid. Relatio enim & est accidens sicut & reliqua præ dicamenta præter primum, & ex hac parte conuenit ei esse in hoc vel in illo subiecto. At vero secundum propriam rationem relationis penes quam diuersificatur ab alijs accidentibus, non consideratur vt est in subiecto, neq; neque id explicatur: sed vt est ad aliud. Idem exemplum potest poni in accidenti bus respectiuis comparando illa cum absolutis. v. Verbi g. gratia, scientia & albedo conueniunt in genere qualitatis, cum tamen scientia vltra hoc, quod est calificare subiectum sicut albedo specificatur per ordinem & commensurationem ad aliquid extrinsecum, quod est obiectum: ita prorsus se habent iustitia & temperantia, quòd vtraque in ratione generica virtutis bonum facit habentem. At vero iustitia differt ab alijs virtutibus per hoc quòd rectificat habentem illam in ordine ad alterũ alterum . Simili modo potest explicari doctrina Diui Thomæ 1. 2. quæst. 62. Vbi ait, quòd in quibusdam operationibus bonum vel malum attenditur secundum commensurationem ad alterum, in quibusdam vero operationibus attenditur solum secundum commensurationem ad operantem. Ac si diceret D. Diuus Thom. Thomas quod omnes operationes virtutis secundum rationem genericam habent rationẽ rationem boni per ordinẽ ordinem ad habentẽ habentem & operantem. At vero quædam operationes vtranq; utranque rationem boni & genericam & specificam habent per ordinem ad habentẽ habentem & operantem. Alię Aliæ vero operationes specificam differentiam habent per comparationem & commensurationem ad alterum.
Ad secundum argumentum respondetur, quod testimonium illud Arist. Aristoteles non militat contra nos sed militat, contra eos qui dicũt dicunt D. Diuus Thom. Thomas materialiter loqui de obiecto & actione iustitiæ (non considerato qualiter fiat &c.) In quorum sententia possumus respondere, quòd quanuis verum sit testimonium Aristotelis: adhuc est differentia, quod actio materialis iustitiæ consideratur per quandam commensurationem ad alterum.
Ad tertium argumentum negatur sequela. Imò nos ponimus habitum & actionem iustitiæ virtutis cum omnimoda determinatione ad bonum, & quanuis respiciat cō mensurationem commensurationem ad alterum: tamen præsupponit conuenientiam ad seipsum.
Ad quartum argumentum respondetur, quod probat efficaciter nostram primam conclusionem.
Ad quintum patet, ex doctrina tertiæ conclusionis.
Ad vltimum argumentum respondetur, quod est specialis ratio, quare acturi de iustitia | designamus specialem quæstionẽ quæstionem de obiecto illius, potiusquam cum agimus de alijs virtutibus. Et ratio differentiæ est, quoniam obiectum iustitiæ habet specialem cōmensurationem commensurationem cum lege ipsa, & non solũ solum consideratur in illo quid ratio operantis eligat, vt medium virtutis (hoc enim determinatũ deterninatum est ex natura rei & propterea dicitur medium iustitiæ medium rei.) At medium aliarum virtutum dicitur mediũ medium rationis. De qua re plura dicemus in quæst. sequenti.
DVbitatur secundo. Circa conclusionẽ conclusionem articuli, ex Arist. 5. Ethic. cap. 7. Vbi ait esse differentiam inter iustũ iustum & ius. Nam iustum dicitur esse anteaquam fiat, ius vero importat iniuriæ emendationem: & similiter distinguit inter iniustũ iniustum & iniuriam. Nam iniustum dicitur esse etiam antequam fiat: iniuria vero cum fit, ergo ius non est obiectum iustitiæ. Probatur consequentia, quoniam iustitia non solum habitualis, sed etiā etiam actualis est voluntas faciendi quod iustum est antequam fiat & exerceatur: ergo tunc debet habere obiectum. At vero secundum Arist. Aristoteles non est ius nisi cum fit, ergo non habet rationem obiecti iustitię iustitiæ . Item Diuus Tho. artic. sequenti dicit, quod ius est opus ad æquatum alteri, ergo non est obiectum iustitiæ, sed operatio iustitiæ. Probatur consequentia, quia est actio illius, ergo, &c.
Respōdetur Respondetur ad hanc dubitationẽ dubitationem , quod vniuersi diffinientes iustitiam diffiniunt illam per comparationem ad ius tanquam ad obiectum, vt videbimus quæstione sequenti. Ad argumentum ex Arist. Aristotele respondetur, quod secundum translationem antiquam non est contra nos testimonium illud. Habet enim loco iuris, iustificationem, & ita bene constat differentia posita ab Aristo Aristotele . Respondetur secundo, quòd si sequamur translationẽ translationem Argiropili, dicendum erit, quod Arist. Aristoteles in illo loco accepit nomen iuris in lingua Græca specialiori quodammodo vt directè contrariatur iniuriæ, quæ videtur importare actionẽ actionem inferendi illam. Nos autem in præsenti disputatione vtimur nomine iuris, vt sit idem quod iustum.
Ad testimonium D. Diui Tho. Thomae respōdetur respondetur dupliciter. Primo, quod actio cuiuslibet habitus, aut virtutis potest dupliciter cōsiderari considerari : vno modo quantum ad executionem, vt est in exercitio, & sic erit effectus illius habitus, aut virtutis. Altero modo potest considerari prout est in intentione habentis habitum, & sic habet propriam rationem obiecti talis actio: præsertim cum illa actio est exterior, vt reddere depositum, restituere alienum. Atque isto modo bene dicit D. Diuus Tho. Thomas quod ius est opus iustitiæ: quoniā quoniam ipsa operatio exterior tenet se ex parte rei debitæ, quæ redditur alteri. Imo aliquando ipsamet operatio exterior est res quæ redditur alteri, sicut lectio mea est ius debitum vniuersitati. Respondetur secundo, quod commune est in scientijs, vt nomina obiectorum transferantur ad actiones & vice versa. Quemadmodum etiam in religione Christiana dicimus sacrificium non solum esse hostiam oblatam, sed etiam ipsam sacrificationem, hoc est actionem sacrificandi.
Loading...