ΒΆ 3 Praeterea. Iustitia principa{ Li. 6. Etymo. cap. 6. tom. 5. Capit. 15. circa med. tom. 1. } liter subijcit hominem Deo. Dicit enim + August. in libr. de moribus ecclesiae , quod "iustitia est amor Deo tantum seruiens", & ob hoc bene imperans caeteris quae homini subiecta sunt. Sed ius non pertinet ad diuina, sed solum ad humana. Dicit enim + { Lib. 5. capit. 2. } Isidorus in libro Etymolog. quod "fas lex diuina est, ius autem lex humana". Ergo ius non est obiectum iustitiae.