¶ 3 Præterea. Iustitia principa{ Li. 6. Etymo. cap. 6. tom. 5. Capit. 15. circa med. tom. 1. } liter subijcit hominem Deo. Dicit enim † August. in libr. de moribus ecclesiæ , quòd "iustitia est amor Deo tantum seruiens", & ob hoc bene imperans cæteris quæ homini subiecta sunt. Sed ius non pertinet ad diuina, sed solum ad humana. Dicit enim † { Lib. 5. capit. 2. } Isidorus in libro Etymolog. quòd "fas lex diuina est, ius autem lex humana". Ergo ius non est obiectum iustitiæ.