SED contra est quod † { Lib. 5. ca. 3. in prin. } Isidorus dicit in eodem, quòd "ius dictum est, quia est iustum". Sed iustum est obiectum iustitiæ. Dicit enim † { Lib, 5. ca. 1. in prinbi. tom. 5. } Philosophus in quinto Ethicorum, quòd omnes talem habitum volunt dicere iustitiam, à quo operatiui iustorum sunt: ergo ius est obiectum iustitiæ.