AD Primum ergo dicendum, quod consuetum est, quod nomina a sui prima impositione detor queantur ad alia significanda. Sicut nomen medicinae impositum est primo ad significandum remedium quod praestatur infirmo ad sanandum: deinde tractum est ad significandam artem, qua hoc fit: ita etiam hoc nomen, Ius, primo impositum est ad significandum ipsam rem iustam. Postmodum autem est deriuatum ad artem, qua cognoscitur quid sit iustum. Et vlterius ad significandum locum, in quo ius redditur: sicut dicitur aliquis comparere in iure. Et vlterius dicitur etiam quod ius redditur ab eo, ad cuius officium pertinet iustitiam facere: licet etiam id quod decernit, sit iniquum.