AD Secundum dicendum, quod sicut eorum quae per artem exterius fiunt, quaedam ratio in mente artificis praeexistit, quae dicitur regula artis: ita etiam illius operis iusti, quod ratio determinat, quaedam ratio praeexistit in mente , quasi quaedam prudentiae regula. Et hoc si in scriptum redigatur, vocatur lex. Est enim lex secundum + { Lib. 5. Etimol. ca. 3. parum a princip. } Isidorum constitutio scripta. Et ideo lex non est ipsum ius, proprie loquendo, sed aliqualis ratio iuris.