AD Tertium dicendum, quod quia iustitia aequalitatem importat. Deo autem non possumus ae quiualens recompensare; inde est, quod iustum secundum perfectam rationem non possumus reddere Deo. Et propter hoc non dicitur proprie ius lex diuina, sed fas: quia videlicet sufficit Deo, vt impleamus quod possumus. Iustitia ta men ad hoc tendit, vt homo quantum potest, Deo recompenset, totaliter animam ei subijciens.