AD Primum sic proceditur.{ Infra. qō. 60. art. 1. cor. } Videtur, quòd ius nō sit obiectum iustitiæ. Dicit enim † { In digesto veteri lib. 1. tit. 1. in princip. } Celsus Iurisconsultus, quòd ius est ars boni & æqui. Ars autem non est obiectum iustitiæ, sed est per se virtus intellectualis. Ergo ius non est obiectum iustitiæ. ¶ 2 Præterea. Lex sicut † { Li. 5. Etymo. cap. 3, in princ. } Isidorus dicit in libr. Etymolo. iuris est species. Lex autem non est obiectum iustitiæ, sed magis prudentiæ. Vnde & † Philosophus legis positiuam partem prudentiæ ponit. Ergo ius non est obiectum iustitiæ. ¶ 3 Præterea. Iustitia principa{ Li. 6. Etymo. cap. 6. tom. 5. Capit. 15. circa med. tom. 1. } liter subijcit hominem Deo. Dicit enim † August. in libr. de moribus ecclesiæ , quòd "iustitia est amor Deo tantum seruiens", & ob hoc bene imperans cæteris quæ homini subiecta sunt. Sed ius non pertinet ad diuina, sed solum ad humana. Dicit enim † { Lib. 5. capit. 2. } Isidorus in libro Etymolog. quòd "fas lex diuina est, ius autem lex humana". Ergo ius non est obiectum iustitiæ. SED contra est quod † { Lib. 5. ca. 3. in prin. } Isidorus dicit in eodem, quòd "ius dictum est, quia est iustum". Sed iustum est obiectum iustitiæ. Dicit enim † { Lib, 5. ca. 1. in prinbi. tom. 5. } Philosophus in quinto Ethicorum, quòd omnes talem habitum volunt dicere iustitiam, à quo operatiui iustorum sunt: ergo ius est obiectum iustitiæ. RESPONDEO dicendum, quòd iustitiæ proprium est inter alias virtutes, vt ordinet hominem in his, quæ sunt ad alterum. Importat enim æqualitatem quandam, vt ipsum nomen demonstrat, dicuntur enim vulgariter ea, quæ adæ quantur, iustari. Æqualitas autem ad alterum est. Aliæ autem virtutes perficiunt hominem solum in his, quæ ei conueniunt secundum seipsum. Sic ergo illud, quod est rectum in operibus aliarum virtutum, ad quod tendit intentio virtutis quasi in proprium obiectum, non accipitur nisi per comparationem ad agentẽ . Rectum verò quod est in opere iustitiæ, etiam præter comparationem ad agentem, constituitur per cōparationẽ ad aliud. Illud enim in opere nostro dicitur esse iustũ quod respondet secundũ m aliquā æqualitatẽ alteri, puta recompensatio mercedis debitæ pro seruitio impenso. Sic ergo iustum dicitur aliquid, quasi habens rectitudinem iustitiæ ad quod terminatur actio iustitiæ, etiam non considerato qualiter ab agente fiat. Sed in alijs virtutibus non determinatur aliquid rectum nisi secundum quod aliqualiter fit ab agente. Et propter hoc specialiter iustitiæ præ alijs virtutibus determinatur secũ dũ se obiectũ , quod vocatur iustũ . Et hoc quidẽ est ius. Vnde manifestũ est quod ius est obiectũ iustitiæ. AD Primum ergo dicendum, quòd consuetum est, quòd nomina à sui prima impositione detor queantur ad alia significanda. Sicut nomen medicinæ impositum est primo ad significandum remedium quod præstatur infirmo ad sanandum: deinde tractum est ad significandam artem, qua hoc fit: ita etiam hoc nomen, Ius, primò impositum est ad significandum ipsam rem iustam. Postmodum autem est deriuatum ad artem, qua cognoscitur quid sit iustum. Et vlterius ad significandum locum, in quo ius redditur: sicut dicitur aliquis comparere in iure. Et vlterius dicitur etiam quod ius redditur ab eo, ad cuius officium pertinet iustitiam facere: licet etiam id quod decernit, sit iniquum. AD Secundum dicendum, ꝙ sicut eorum quæ per artem exterius fiunt, quædam ratio in mente artificis præexistit, quæ dicitur regula artis: ita etiā illius operis iusti, quod ratio determinat, quędam ratio præexistit in mẽte , quasi quædā prudẽtię regula. Et hoc si in scriptũ redigatur, vocatur lex. Est enim lex secundũ † { Lib. 5. Etimol. ca. 3. parum à princip. } Isidor. cōstitutio scripta. Et ideo lex nō est ipsum ius, ꝓpriè loquendo, sed aliqualis ratio iuris. AD Tertium dicendum, quòd quia iustitia æqualitatem importat. Deo autem non possumus æ quiualens recompensare; inde est, quòd iustum secundum perfectam rationem non possumus reddere Deo. Et propter hoc non dicitur propriè ius lex diuina, sed fas: quia videlicet sufficit Deo, vt impleamus quod possumus. Iustitia ta men ad hoc tendit, vt homo quantum potest, Deo recompenset, totaliter animam ei subijciens.