NOtandum primo, pro huius articuli & sequentium intelligentia, quod hoc nomen ius multipliciter vsurpatur. Primo & principaliter, vt nominet illud quod fit per actionem iustitiae: & ad quod terminatur. Secundo accipitur pro lege quae est regula faciendi ipsum ius seu iustum. Tertio accipitur pro ipsa peritia legum. Quarto pro sententia iudicis, qui praecipit iustum fieri. Denique accipitur pro ipsomet loco publico vbi istae sententiae feruntur. Vt patet in cap. 1. de in ius vocando. lib. 2. titul. 2. Nobis tamen in praesenti de iure primo modo agendum est. Notandum est secundo, quod nomina iustitiae, iustificationis, & iusti, dupliciter accipiuntur in sacris literis: vno modo generaliter pro omni vir tute vel omni actione virtutis quae secundum regulam rationis & legis exercetur. Itaque iustus idem est, atque studiosus & omni virtute praeditus. In hac acceptione intelligitur illud Abacuc capit. 2. iustus ex fide viuit. & ad Romanos. 8. "Vt iustificatio legis impleretur in nobis." Illud Matthaei. 6. "Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus," & ponit exemplum in eleemosyna, & ieiunio quae proprie non sunt iustitiae specialiter dictae opera. Altera acceptio est specialior, quatenus iustitia nominat virtutem condistinctam inter quatuor virtutes cardinales. Et ita iustus dicitur ille qui huius virtutis actiones exercet. Iustificatio autem dicetur rectitudo illa quae inuenitur in huius virtutis officijs. Vt solutio debiti est iustificatio. Et in hac secunda acceptione nobis procedendum est in praesentibus disputationibus. Magister Soto de Iustitia & iure libro. 3. quaest. 1. merito reprehendit Buridanum qui negat ius accipi pro obiecto iustitiae, sed solum pro ipsa lege.