NOtandum primò, pro huius articuli & sequentium intelligentia, quòd hoc nomen ius multipliciter vsurpatur. Primò & principaliter, vt nominet illud quod fit per actionem iustitiæ: & ad quod terminatur. Secundò accipitur pro lege quæ est regula faciendi ipsum ius seu iustum. Tertiò accipitur pro ipsa peritia legum. Quartò pro sententia iudicis, qui præcipit iustum fieri. Denique accipitur pro ipsomet loco publico vbi istæ sententiæ feruntur. Vt patet in cap. 1. de in ius vocando. lib. 2. titul. 2. Nobis tamen in præsenti de iure primo modo agendum est. Notandum est secundò, quòd nomina iustitiæ, iustificationis, & iusti, dupliciter accipiuntur in sacris literis: vno modo generaliter pro omni vir tute vel omni actione virtutis quæ secundùm regulam rationis & legis exercetur. Itaque iustus idem est, atque studiosus & omni virtute præditus. In hac acceptione intelligitur illud Abacuc capit. 2. iustus ex fide viuit. & ad Romanos. 8. "Vt iustificatio legis impleretur in nobis." Illud Matthæi. 6. "Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus," & ponit exemplum in eleemosyna, & ieiunio quæ propriè non sunt iustitiæ specialiter dictæ opera. Altera acceptio est specialior, quatenus iustitia nominat virtutem condistinctam inter quatuor virtutes cardinales. Et ita iustus dicitur ille qui huius virtutis actiones exercet. Iustificatio autem dicetur rectitudo illa quæ inuenitur in huius virtutis officijs. Vt solutio debiti est iustificatio. Et in hac secunda acceptione nobis procedendum est in præsentibus disputationibus. Magister Soto de Iustitia & iure libro. 3. quæst. 1. meritò reprehendit Buridanum qui negat ius accipi pro obiecto iustitiæ, sed solùm pro ipsa lege.