# 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum ius sit obiectum iustitiae. AD Primum sic proceditur.{ Infra. questio 60. art. 1. cor. } Videtur, quod ius non sit obiectum iustitiae. Dicit enim + { In digesto veteri lib. 1. tit. 1. in princip. } Celsus Iurisconsultus, quod ius est ars boni & aequi. Ars autem non est obiectum iustitiae, sed est per se virtus intellectualis. Ergo ius non est obiectum iustitiae. ¶ 2 Praeterea. Lex sicut + { Li. 5. Etymo. cap. 3, in princ. } Isidorus dicit in libr. Etymolo. iuris est species. Lex autem non est obiectum iustitiae, sed magis prudentiae. Vnde & + Philosophus legis positiuam partem prudentiae ponit. Ergo ius non est obiectum iustitiae. ¶ 3 Praeterea. Iustitia principa{ Li. 6. Etymo. cap. 6. tom. 5. Capit. 15. circa med. tom. 1. } liter subijcit hominem Deo. Dicit enim + August. in libr. de moribus ecclesiae , quod "iustitia est amor Deo tantum seruiens", & ob hoc bene imperans caeteris quae homini subiecta sunt. Sed ius non pertinet ad diuina, sed solum ad humana. Dicit enim + { Lib. 5. capit. 2. } Isidorus in libro Etymolog. quod "fas lex diuina est, ius autem lex humana". Ergo ius non est obiectum iustitiae. SED contra est quod + { Lib. 5. ca. 3. in prin. } Isidorus dicit in eodem, quod "ius dictum est, quia est iustum". Sed iustum est obiectum iustitiae. Dicit enim + { Lib, 5. ca. 1. in prinbi. tom. 5. } Philosophus in quinto Ethicorum, quod omnes talem habitum volunt dicere iustitiam, a quo operatiui iustorum sunt: ergo ius est obiectum iustitiae. RESPONDEO dicendum, quod iustitiae proprium est inter alias virtutes, vt ordinet hominem in his, quae sunt ad alterum. Importat enim aequalitatem quandam, vt ipsum nomen demonstrat, dicuntur enim vulgariter ea, quae adae quantur, iustari. AEqualitas autem ad alterum est. Aliae autem virtutes perficiunt hominem solum in his, quae ei conueniunt secundum seipsum. Sic ergo illud, quod est rectum in operibus aliarum virtutum, ad quod tendit intentio virtutis quasi in proprium obiectum, non accipitur nisi per comparationem ad agentem . Rectum vero quod est in opere iustitiae, etiam praeter comparationem ad agentem, constituitur per comparationem ad aliud. Illud enim in opere nostro dicitur esse iustum quod respondet secundum aliquam aequalitatem alteri, puta recompensatio mercedis debitae pro seruitio impenso. Sic ergo iustum dicitur aliquid, quasi habens rectitudinem iustitiae ad quod terminatur actio iustitiae, etiam non considerato qualiter ab agente fiat. Sed in alijs virtutibus non determinatur aliquid rectum nisi secundum quod aliqualiter fit ab agente. Et propter hoc specialiter iustitiae prae alijs virtutibus determinatur secundum se obiectum , quod vocatur iustum . Et hoc quidem est ius. Vnde manifestum est quod ius est obiectum iustitiae. AD Primum ergo dicendum, quod consuetum est, quod nomina a sui prima impositione detor queantur ad alia significanda. Sicut nomen medicinae impositum est primo ad significandum remedium quod praestatur infirmo ad sanandum: deinde tractum est ad significandam artem, qua hoc fit: ita etiam hoc nomen, Ius, primo impositum est ad significandum ipsam rem iustam. Postmodum autem est deriuatum ad artem, qua cognoscitur quid sit iustum. Et vlterius ad significandum locum, in quo ius redditur: sicut dicitur aliquis comparere in iure. Et vlterius dicitur etiam quod ius redditur ab eo, ad cuius officium pertinet iustitiam facere: licet etiam id quod decernit, sit iniquum. AD Secundum dicendum, quod sicut eorum quae per artem exterius fiunt, quaedam ratio in mente artificis praeexistit, quae dicitur regula artis: ita etiam illius operis iusti, quod ratio determinat, quaedam ratio praeexistit in mente , quasi quaedam prudentiae regula. Et hoc si in scriptum redigatur, vocatur lex. Est enim lex secundum + { Lib. 5. Etimol. ca. 3. parum a princip. } Isidorum constitutio scripta. Et ideo lex non est ipsum ius, proprie loquendo, sed aliqualis ratio iuris. AD Tertium dicendum, quod quia iustitia aequalitatem importat. Deo autem non possumus ae quiualens recompensare; inde est, quod iustum secundum perfectam rationem non possumus reddere Deo. Et propter hoc non dicitur proprie ius lex diuina, sed fas: quia videlicet sufficit Deo, vt impleamus quod possumus. Iustitia ta men ad hoc tendit, vt homo quantum potest, Deo recompenset, totaliter animam ei subijciens. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. Conclusionem istam directe probat Diuus Thomas ex testimonijs Isidori & Aristot. Deinde in articulo explicat conclusionem & differentiam, quae est inter iustitiam & alias virtutes colligens triplicem differentiam inter obiectum iustitiae & obiecta aliarum virtutum. Differentia quidem iustitiae ab alijs est, quod illa est ad alterum: quae aequalitatem importat. Hinc colligitur prima differentia inter obiectum iustitiae, & obiecta aliarum virtutum: scilicet, quod rectum in operatione iustitiae, praeter comparationem ad agentem, constituitur per comparationem ad alterum. Secunda differentia est, quod iustum siue ius dicitur aliquid ad quod terminatur actio iustitiae, non considerato qualiter ab agente fiat. Tertia differentia est, quod iustitiae determinatur obiectum secundum se. Alijs vero virtutibus Cardinalibus non determinatur obiectum secundum se, & a parte rei. Et haec est differentia quae aliter solet dici, scilicet, quod medium iustitiae est medium rei, medium autem aliarum virtutum est medium rationis. COMMENTARIVS. NOtandum primo, pro huius articuli & sequentium intelligentia, quod hoc nomen ius multipliciter vsurpatur. Primo & principaliter, vt nominet illud quod fit per actionem iustitiae: & ad quod terminatur. Secundo accipitur pro lege quae est regula faciendi ipsum ius seu iustum. Tertio accipitur pro ipsa peritia legum. Quarto pro sententia iudicis, qui praecipit iustum fieri. Denique accipitur pro ipsomet loco publico vbi istae sententiae feruntur. Vt patet in cap. 1. de in ius vocando. lib. 2. titul. 2. Nobis tamen in praesenti de iure primo modo agendum est. Notandum est secundo, quod nomina iustitiae, iustificationis, & iusti, dupliciter accipiuntur in sacris literis: vno modo generaliter pro omni vir tute vel omni actione virtutis quae secundum regulam rationis & legis exercetur. Itaque iustus idem est, atque studiosus & omni virtute praeditus. In hac acceptione intelligitur illud Abacuc capit. 2. iustus ex fide viuit. & ad Romanos. 8. "Vt iustificatio legis impleretur in nobis." Illud Matthaei. 6. "Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus," & ponit exemplum in eleemosyna, & ieiunio quae proprie non sunt iustitiae specialiter dictae opera. Altera acceptio est specialior, quatenus iustitia nominat virtutem condistinctam inter quatuor virtutes cardinales. Et ita iustus dicitur ille qui huius virtutis actiones exercet. Iustificatio autem dicetur rectitudo illa quae inuenitur in huius virtutis officijs. Vt solutio debiti est iustificatio. Et in hac secunda acceptione nobis procedendum est in praesentibus disputationibus. Magister Soto de Iustitia & iure libro. 3. quaest. 1. merito reprehendit Buridanum qui negat ius accipi pro obiecto iustitiae, sed solum pro ipsa lege. DVbitatur primo circa praedictas differentias sint ne bene & vere assignatae. Arguitur primo pro parte negatiua. Etenim Diuus Thomas videtur sibi contrarius in prima & secunda differentia, inter obiectum iustitiae & obiecta aliarum virtutum. Probatur: nam prima differentia, ponit ordinem actionis iustitiae ad ipsum agentem, dum inquit praeter comparationem ad agentem , sed in secunda differentia videtur negare talem ordinem, dum inquit, non considerato qualiter fiat ab agente, ergo non sunt bene assignatae istae differentiae. Arguitur secundo, ex Arist. 2. Ethicorum cap. 4. asserente, quod contingit operari temperata non temperate, ergo non est differentia inter obiectum iustitiae & obiectum temperantiae quantum ad hoc, quod in operatione circa obiectum iustitiae contingat attingere obiectum absque debita dispositione agentis secundum formalem rationem virtutis iustitiae. Arguitur tertio, ex doctrina Diui Thomae videntur sequi duo inconuenientia. Alterum est, quod habitus iustitiae non sit intrinsece determinatus ad bene operandum circa suum obiectum: sed sit omnino indifferens, ita vt salua ratione obiecti formalis aliquando male quis operetur reddendo debitum propter malum finem vanae gloriae. Alterum est, quod habitus iustitiae in sua operatione non respiciat bonitatem agentis magis quam habitus artis quae solum respicit & intendit bonitatem artificiati. Est enim perfecta operatio artificis si artificiatum sit perfectum & conforme ideae, etiam si artifex sit alias vitiosus. Arguitur quarto. Videtur esse implicatio contradictionis, quod aliquid habeat rationem specificam & non genericam. Verbi gratia quod aliquid habeat rationem hominis & non animalis, ergo similiter impossibile est quod aliqua actio habeat rationem formalem iustitiae obiecti, & quod non habeat rationem virtutis quae est ratio generica. At vero si actio iustitiae respicit obiectum, non considerato qualiter fiat ab agente, verificabitur, quod illa actio habet rationem formalem specificam iustitiae & non genericam. Probatur minor, quoniam de ratione virtutis est, quod taliter fiat ab agente, & quando & vbi oportet & propter finem bonum. Arguitur quinto, Aut Diuus Thomas loquitur in illa secunda differentia materialiter de obiecto iustitiae, aut formaliter. Si loquitur materialiter, profecto non assignat differentiam inter obiectum iustitiae & obiectum temperantiae. Possumus enim designare obiectum etiam temperantiae materialiter, cui nihil desit de his quae pertinent praecise ad temperantiae materiam, desit tamen aliquid quod pertinet ad rationem virtutis in communi. Verbi gratia, si quis loco & tempore debito comedat quantum sibi conuenit. At vero ordinet istam actionem ad hypocrisim & vanam gloriam aut alium turpem finem. Tunc profecto inuenitur materiale obiectum temperantiae sine debita dispositione agentis: sicut cum quis soluit debitum sine debita dispositione agentis. Si autem Diuus Thomas loquitur de obiecto iustitiae vere specificante actionem, implicat contradictionem, quod agens operetur propter malum finem. Corrumperet enim rationem virtutis, & per consequens rationem iustitiae. Denique arguitur contra tertiam differentiam: quae libet virtus per se loquendo desumit suam speciem ab obiecto per se: vt quilibet habitus operatiuus, ergo nulla est specialis ratio & differentia in iustitia ipsa cur determinemus ei obiectum secundum se & non alijs virtutibus. Propter obscuritatem Diui Thomae doctrinae in hoc articulo quidam illam reijciunt: sicut Buridanus vbi supra, quaestione. 1. libro. 5. Ethicorum. Alij vero interpretes Diui Thomae putant esse intelligendam doctrinam huius articuli materialiter. Ita sane vt saluetur materiale obiectum iustitiae & materialis actio iustitiae absque vera ratione virtutis. Huius sententiae est Caietanus. Et fuit doctissimus Victoria & Soto vbi supra. Nobis tamen salua eorum autoritate non videtur, quod Diuus Thomas materialiter loquatur. PRO decisione ergo difficultatis sit prima conclusio. Impossibile est, quod specificatio iustitiae & virtutis inueniatur formaliter in aliqua actione, nisi illa actio vndequaque sit bona omnibus modis & ex omnibus circunstantijs. Haec conclusio efficaciter probatur quarto argumento facto pro parte negatiua. Secunda conclusio. Possibile est, quod detur obiectum & actio quae materialiter pertineant ad aliquam virtutem & obligationem illius, ita vt satisfaciat homo prae cepto illius virtutis per talem actionem. Verbi gratia, Ieiunat quis in quadragesima adimplet praeceptum de temperantia eo tempore, etiam si hoc faciat propter hypocrisim. Similiter dat eleemosynam pauperi virgini quam ex praecepto naturali tenebatur dare, sed intendit stuprum, ille materialiter impleuit praeceptum naturale misericordiae. Dicitur autem actio materialis alicuius virtutis, cui nihil deest de proprijs pertinentibus ad speciem illius virtutis, praeterquam quod apponitur mala circunstantia aliqua vel contra aliam virtutem, vel contra rationem genericam virtutis. Atque in hoc non differt iustitia a reliquis virtutibus, sed differentia est, quod rectitudo etiam materialis respectu iustitiae commensuratur secundum commen surationem quandam ad alterum. At vero in alijs virtutibus omnis commensuratio rectitudinis etiam materialis commensuratur secundum commensurationem ad operantem . Tertia conclusio. Quando Diuus Thomas inquit in secunda differentia, quod iustum dicitur aliquid quasi habens rectitudinem iustitiae ad quod terminatur actio iustitiae, non considerato qualiter ab agente fiat, loquutus est formaliter de actione verae virtutis iustitiae. Probatur quoniam intentio Diui Thomae est agere de vera iustitiae virtute & incipere a diffinitione illius, ergo in hac quae stione & articulo loquitur de iure & iusto prout est obiectum formale verae iustitiae ad quod formaliter terminatur actio iustitiae. Alias profecto non procederet Diuus Thomas scientifice, vt decet grauissimum authorem. Haec doctrina multo magis explicabitur in solutione argumentorum. Ad primum argumentum respondetur. Nullam esse contradictionem inter primam & secundam differentiam, cum enim dicit in secunda differentia, non considerato qualiter ab agente fiat, intelligenda sunt haec verba secundum abstractionem mentis. Nam vt est in communi proloquio abstrahentium non est mendacium. Est igitur Diui Thomae sensus, non quidem negare praerequiri commensurationem & comparationem ad agentem in ratione generica virtutis, imo hoc asserit in prima differentia cum inquit propter comparationem ad agentem : sed intendit asserere, quod ratio specifica differentiae iustitiae non est cum consideratione actuali ad ipsum agentem: sed praesupponendo istam considerationem in ratione virtutis generica tanquam in materia, etiam intelligitur cum comparatione ad alterum, non considerato tunc qualiter ab agente fiat talis actio. Exemplum huius potest esse in relatione de praedicamento ad aliquid. Relatio enim & est accidens sicut & reliqua prae dicamenta praeter primum, & ex hac parte conuenit ei esse in hoc vel in illo subiecto. At vero secundum propriam rationem relationis penes quam diuersificatur ab alijs accidentibus, non consideratur vt est in subiecto, neque id explicatur: sed vt est ad aliud. Idem exemplum potest poni in accidenti bus respectiuis comparando illa cum absolutis. Verbi gratia, scientia & albedo conueniunt in genere qualitatis, cum tamen scientia vltra hoc, quod est calificare subiectum sicut albedo specificatur per ordinem & commensurationem ad aliquid extrinsecum, quod est obiectum: ita prorsus se habent iustitia & temperantia, quod vtraque in ratione generica virtutis bonum facit habentem. At vero iustitia differt ab alijs virtutibus per hoc quod rectificat habentem illam in ordine ad alterum . Simili modo potest explicari doctrina Diui Thomae 1. 2. quaest. 62. Vbi ait, quod in quibusdam operationibus bonum vel malum attenditur secundum commensurationem ad alterum, in quibusdam vero operationibus attenditur solum secundum commensurationem ad operantem. Ac si diceret Diuus Thomas quod omnes operationes virtutis secundum rationem genericam habent rationem boni per ordinem ad habentem & operantem. At vero quaedam operationes utranque rationem boni & genericam & specificam habent per ordinem ad habentem & operantem. Aliae vero operationes specificam differentiam habent per comparationem & commensurationem ad alterum. Ad secundum argumentum respondetur, quod testimonium illud Aristoteles non militat contra nos sed militat, contra eos qui dicunt Diuus Thomas materialiter loqui de obiecto & actione iustitiae (non considerato qualiter fiat &c.) In quorum sententia possumus respondere, quod quanuis verum sit testimonium Aristotelis: adhuc est differentia, quod actio materialis iustitiae consideratur per quandam commensurationem ad alterum. Ad tertium argumentum negatur sequela. Imo nos ponimus habitum & actionem iustitiae virtutis cum omnimoda determinatione ad bonum, & quanuis respiciat commensurationem ad alterum: tamen praesupponit conuenientiam ad seipsum. Ad quartum argumentum respondetur, quod probat efficaciter nostram primam conclusionem. Ad quintum patet, ex doctrina tertiae conclusionis. Ad vltimum argumentum respondetur, quod est specialis ratio, quare acturi de iustitia designamus specialem quaestionem de obiecto illius, potiusquam cum agimus de alijs virtutibus. Et ratio differentiae est, quoniam obiectum iustitiae habet specialem commensurationem cum lege ipsa, & non solum consideratur in illo quid ratio operantis eligat, vt medium virtutis (hoc enim deterninatum est ex natura rei & propterea dicitur medium iustitiae medium rei.) At medium aliarum virtutum dicitur medium rationis. De qua re plura dicemus in quaest. sequenti. DVbitatur secundo. Circa conclusionem articuli, ex Arist. 5. Ethic. cap. 7. Vbi ait esse differentiam inter iustum & ius. Nam iustum dicitur esse anteaquam fiat, ius vero importat iniuriae emendationem: & similiter distinguit inter iniustum & iniuriam. Nam iniustum dicitur esse etiam antequam fiat: iniuria vero cum fit, ergo ius non est obiectum iustitiae. Probatur consequentia, quoniam iustitia non solum habitualis, sed etiam actualis est voluntas faciendi quod iustum est antequam fiat & exerceatur: ergo tunc debet habere obiectum. At vero secundum Aristoteles non est ius nisi cum fit, ergo non habet rationem obiecti iustitiae . Item Diuus Tho. artic. sequenti dicit, quod ius est opus ad aequatum alteri, ergo non est obiectum iustitiae, sed operatio iustitiae. Probatur consequentia, quia est actio illius, ergo, &c. Respondetur ad hanc dubitationem , quod vniuersi diffinientes iustitiam diffiniunt illam per comparationem ad ius tanquam ad obiectum, vt videbimus quaestione sequenti. Ad argumentum ex Aristotele respondetur, quod secundum translationem antiquam non est contra nos testimonium illud. Habet enim loco iuris, iustificationem, & ita bene constat differentia posita ab Aristotele . Respondetur secundo, quod si sequamur translationem Argiropili, dicendum erit, quod Aristoteles in illo loco accepit nomen iuris in lingua Graeca specialiori quodammodo vt directe contrariatur iniuriae, quae videtur importare actionem inferendi illam. Nos autem in praesenti disputatione vtimur nomine iuris, vt sit idem quod iustum. Ad testimonium Diui Thomae respondetur dupliciter. Primo, quod actio cuiuslibet habitus, aut virtutis potest dupliciter considerari : vno modo quantum ad executionem, vt est in exercitio, & sic erit effectus illius habitus, aut virtutis. Altero modo potest considerari prout est in intentione habentis habitum, & sic habet propriam rationem obiecti talis actio: praesertim cum illa actio est exterior, vt reddere depositum, restituere alienum. Atque isto modo bene dicit Diuus Thomas quod ius est opus iustitiae: quoniam ipsa operatio exterior tenet se ex parte rei debitae, quae redditur alteri. Imo aliquando ipsamet operatio exterior est res quae redditur alteri, sicut lectio mea est ius debitum vniuersitati. Respondetur secundo, quod commune est in scientijs, vt nomina obiectorum transferantur ad actiones & vice versa. Quemadmodum etiam in religione Christiana dicimus sacrificium non solum esse hostiam oblatam, sed etiam ipsam sacrificationem, hoc est actionem sacrificandi.