AD Secundum sic proce{ Infra. qō. 60. art. 5. co. Et 1. 2. quæst. 95. arti. 4. co. Et 5. Ethicorũ. lect. 12. col. 2. fin. 1. } ditur. Videtur, quòd ius non conuenienter diuidatur in ius naturale & ius positiuum. Illud enim quod est naturale, est immutabile: & idẽ est apud omnes. Non autem inuenitur in rebus humanis aliquid tale: quia omnes regulæ iuris humani, in aliquibus casibus deficiunt, nec habent suam virtutem vbique. Ergo non est aliquod ius naturale.