¶ 2 Præterea. Illud dicitur esse positiuum quod ex voluntate humana procedit. Sed non ideò aliquid est iustum, quia à volũtate humana procedit, alioquin voluntas hominis iniusta esse non posset. Ergo cùm iustum sit idem quod ius, videtur ꝙ nullum sit ius positiuũ .