RESPONDEO dicendum, quòd sicut † { Art. præc. } dictum est, ius siue iustum, est aliquod opus adæquatum alteri secundùm aliquem æqualitatis modum. Dupliciter autem potest alicui homini esse aliquid ad æquatum. Vno quidem modo ex ipsa natura rei, puta cùm aliquis tantum dat, vt tantundem recipiat: & hoc vocatur ius naturale. Alio modo aliquid est adæquatum vel commensuratum alteri ex condicto, siue ex communi placito, quando scilicet aliquis reputat se contentum, si tantum accipiat. Quod quidẽ potest fieri dupliciter. Vno modo, per aliquod priuatum condictum, sicut quod firmatur aliquo pacto inter priuatas personas. Alio modo, ex condicto publico, putà cùm totus populus consentit quòd aliquid habeatur quasi adæquatum & commensuratum alteri: vel cùm hoc ordinat princeps, qui curam populi habet & eius personam gerit: & hoc dicitur ius positiuum.