ARTICVLVS II.Vtrùm ius conuenienter diuidatur in ius naturale & ius positiuum.

Source
AD Secundum sic proce
ditur. Videtur, quòd ius non conuenienter diuidatur in ius naturale & ius positiuum. Illud enim quod est naturale, est immutabile: & idẽ idem est apud omnes. Non autem inuenitur in rebus humanis aliquid tale: quia omnes regulæ iuris humani, in aliquibus casibus deficiunt, nec habent suam virtutem vbique. Ergo non est aliquod ius naturale.
¶ 2 Præterea. Illud dicitur esse positiuum quod ex voluntate humana procedit. Sed non ideò aliquid est iustum, quia à volũtate voluntate humana procedit, alioquin voluntas hominis iniusta esse non posset. Ergo cùm iustum sit idem quod ius, videtur quod nullum sit ius positiuũ positiuum .
¶ 3 Præterea, Ius diuinum non est ius naturale, cùm excedat naturam humanam. Similiter etiam non est ius positiuum: quia non innititur autoritati humanæ, sed autoritati diuinæ. Ergo incōuenienter inconuenienter diuiditur ius per naturale & positiuũ positiuum .
SED contra est, quod
Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quòd politici iusti hoc quidem naturale est, hoc autem legale, id est, lege positum.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. præc.
dictum est, ius siue iustum, est aliquod opus adæquatum alteri secundùm aliquem æqualitatis modum. Dupliciter autem potest alicui homini esse aliquid ad æquatum. Vno quidem modo ex ipsa natura rei, puta cùm aliquis tantum dat, vt tantundem recipiat: & hoc vocatur ius naturale. Alio modo aliquid est adæquatum vel commensuratum alteri ex condicto, siue ex communi placito, quando scilicet aliquis reputat se contentum, si tantum accipiat. Quod quidẽ quidem potest fieri dupliciter. Vno modo, per aliquod priuatum condictum, sicut quod firmatur aliquo pacto inter priuatas personas. Alio modo, ex condicto publico, putà cùm totus populus consentit quòd aliquid habeatur quasi adæquatum & commensuratum alteri: vel cùm hoc ordinat princeps, qui curam populi habet & eius personam gerit: & hoc dicitur ius positiuum.
AD primum ergo dicendum, quòd illud quod est naturale habenti naturam immutabilem, oportet quòd sit semper & vbique tale. Natura autem hominis est mutabilis: & ideo id quod naturale est homini, potest aliquando deficere. Sicut naturalem æqualitatem habet, vt deponenti depositum reddatur. Et si ita esset, quòd natura humana semper esset recta, hoc esset semper seruandum. Sed quia quandoq́; quandoque contingit quòd voluntas hominis deprauatur, est aliquis casus in quo depositum non est reddendum, ne homo peruersam voluntatem habens, malè eo vtatur, vt putà si furiosus vel hostis reipublicæ arma deposita reposcat.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd voluntas humana ex communi cō dicto condicto potest aliquid facere iustum in his, quæ secundùm se non habent aliquam repugnantiam ad naturalem iustitiam: & in his habet locum ius positiuum. Vnde
Philosophus dicit in 5. Ethicor. quod legale iustum est, quod ex principio quidem nihil differt sic, vel aliter: quando autem ponitur, differt. Sed si aliquid de se repugnantiam habeat ad ius naturale, non potest voluntate humana fieri iustum: putà si statuatur, quòd liceat furari, vel adulterium committere. Vnde dicitur Isai. 10. Væ qui condunt leges iniquas.
AD tertium dicendum, quòd ius diuinum dicitur quod diuinitus promulgatur. Et hoc quidem partim est de his, quæ sunt naturaliter iusta, sed tamen eorũ eorum iustitia homines latet. Partim autẽ autem est de his, quæ fiunt iusta institutione diuina. | Vnde etiam ius diuinum per hæc duo distingui potest, sicut & ius humanum. Sunt enim in lege diuina quædam præcepta, quia bona: & prohibita, quia mala. Quædam verò bona, quia præcepta, & mala, quia prohibita.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

IN articulo. 2. quærit D. Divus Thom Thomas . Vtrùm ius conuenienter diuidatur in ius naturale & ius posituum . Prima conclusio est affirmatiua. Secunda conclusio notetur in solutione ad primum. Naturale ius quanuis per se sit immutabile: tamen aliquando potest deficere in exercitio propter naturam hominis mutabilis. Tertia conclusio notetur in solutione ad tertium. Ius diuinum quod diuinitus promulgatur, potest proportionabiliter diuidi sicut ius politicũ politicum ab Aristot. Aristotele, videlicet, vt dicamus ius diuinum aliud immutabile, & in illo ordine quasi naturale, aliud positiuum. Hanc cōclusionem conclusionem explicat D. Diuus Thom. Thomas quia in lege diuina sunt quædam præcepta quia bona & quædam prohibita quia mala. Alia vero sunt bona, quia præcepta sunt, & mala quia prohibita.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur itaque principaliter circa cō clusionem conclusionem artic articuli . Vtrùm diuisio iuris in naturale & positiuum sit prima & bona diuisio. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Lex est quadruplex, scilicet, æterna, naturalis, humana, & diuina. Ita diuidit D. Tho. 1. 2. q. 91. Igitur ius saltẽ saltem debet esse quadruplex, & per consequens diuidi in quatuor membra. Probatur consequentia. Quia lex est ratio & regula iuris, vt dicit D. Tho. art. 1. ad secundũ secundum huius quæstionis. Igitur multiplicata regula & mensura debet multiplicari mensuratum.
Arguitur secundo. Si ius naturale & positiuum distinguuntur, maxime in hoc quod ius naturale est quid immutabile: positiuũ positiuum autem est mutabile. Sed ius naturale etiam est quid mutabile, vt patet de reddendo deposito dicitur esse naturale ius: & tamen in aliquo casu non est reddendum depositum etiam petenti, ergo. Et confirmatur, quia ius positiuum interdum mutat ius naturale, ergo minus mutabile est quam illud. Probatur. Quoniam iure naturali omnia sunt communia, & tamen iure positiuo facta est diuisio rerum & dominiorum, ergo ius positiuum immutat ius naturale.
Arguitur tertiò. Ius naturale vt definitur à Iurisconsultis. ff. de iustitia & iure, & Instituta de iure naturali gentium & ciuili: est, quod natura omnia animalia docuit, & vt ibi adijcitur, naturale ius, non humani generis proprium sed omnium animalium quæ in terra, quæ in mari nascuntur, auiumq́ue commune est, ergo propriè naturale ius non est ius quod est obiectum iustitiæ, quæ solis hominibus competit: sicut & lex secundùm proprietatem & veram rationem legis non inuenitur in brutis, sed solum metaphoricè, vt ait D. Thom. 1. 2. quæst. 91. artic. 2. ad tertium. Confirmatur. Si quid pertineret ad ius naturale maxime esset religio erga Deum & venerari parentes, & vim vi posse repellere: sed hæc omnia ad ius naturale pertinere negant Iurisconsulti vbi supra. l. 2. & 3. sed aiunt pertinere ad ius gentium. Imo & D. Divus Thom. Thomas articulo sequenti ius naturale etiam brutis conuenire asserit.
Denique arguitur quartò. Prædicti Iurisconsulti diuidunt ius in ius naturale, ius gentium & ciuile, ergo non sufficit diuisio bimembris posita in articulo.
Circa hanc dubitationem aduertendum est, fuisse olim errorem antiquissimum negantium esse aliquod naturale ius. Ita refert Aristot. lib 1. Ethicorum cap. 3. & lib. 5. cap. 7. & D. August. lib. 3. de doctrina Christiana, cap. 14. Alius error fuit modernior negantium esse aliquod ius positiuum, quem tenuit Vvitcleff, & vniuersi Lutherani qui negant esse aliquam vim in legibus humanis obligantem in foro conscientiæ. Atque ideo ipse Lutherus combussit omnia Pontificum iura & Bullas Pontificias & Sanctorum Patrum Decreta vt referunt historiographi moderniores . v. , Verbi g. gratia, Ioannes Coclæus in actibus & scriptis Lutheri, anno Domini 1520. Videatur etiam Rossensis in artic. 37.
PRO decisione huius veritatis, sit prima conclusio. Error est manifestè contrarius philosophiæ morali & fidei, asserere omne ius esse positiuum, & negare esse ius naturale. Probatur primo ex Psal. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine, vbi respondet Propheta, iniquis qui dicunt; Quis ostendet nobis bona? Ac si diceret, in nobis ipsis est impressio luminis naturalis quo cognoscimus bonum & Deum. Vnde Ioannis 1. Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quæ duo testimonia non solùm de illuminatione gratiæ, sed etiam de illuminatione naturali explicantur communiter. Sed est locus necessario explicandus de illuminatione naturali, ad Roman. 2. Gentes quæ legem non habent, naturaliter quæ legis sunt faciunt. Hoc est, non habentes legem Decalogi scriptam: sicut habebant Iudæi; naturaliter, hoc est ex naturali instinctu & illuminatione naturali Dei, non ex illuminatione gratiæ, quæ legis sunt faciũt faciunt , non dicit omnia sed quædam: huiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimoniũ testimonium perhibente illis conscientia ipsorũ ipsorum . Probatur secundò conclusio ratione. Certum est secundùm fidem catholicam ante legem scriptam aut positiuam fuisse peccatum. Etenim Cain peccauit maximũ maximum peccatum occidens fratrem suum Abel. Et ante diluuium dicitur in sacris literis, quòd multa erat malitia hominum super terram, ergo erat lex naturalis. Probatur consequentia. Quia vbi non est lex nec præuaricatio est. Probatur tertiò conclusio. Præcepta de cultu diuino vsque adeo sunt immutabilia, vt per nullam potentiam possint dispensari neque immutari, ergo non sunt positiua præcepta sed sunt naturalia. Imo secundùm communem opinionem Thomistarum omnia præcepta Decalogi sunt indispensabilia, vt patet apud D. Thom. 1. 2. quæst. 108. & apud Soto lib. 2. de iustitia, quæst. 3. art. 8. ergo huiusmodi præcepta naturalia sunt, alioquin poterant dispensari ex beneplacito hominũ hominum legislatorum. Confirmatur. Quia inter ea quæ præcipiuntur & prohibentur, quædam dicuntur præcipi, quia bona sunt, & quædam prohibentur, quia mala, ergo secundùm se ex natura rei habent bonitatem vel malitiam, ac proinde ius naturale est. Quartò probatur conclusio vera secundũ secundum philosophiam moralem. Sic enim sensit Arist. Aristoteles esse quoddam ius naturale & quoddam legale seu positiuum, vt patet libro. 1. Rhetoricorum cap. 3. & lib. 1. magnorum moral. cap. 34. & 1. Ethicot. cap. 3. & lib. 5. cap. 7. Diuus Isidorus lib. 5. Etymol. cap. 4. & refertur à Gratiano dist. 1. can. ius naturale est commune omnium nationum, & quod instinctu naturæ non constitutione humana habetur. Cicero etiam iuris naturalis mentionem facit, vt patet in lib. de Inuentione, de Legibus, de Aruspicum responsis. Et denique iste error negantium ius naturale similis est errori in naturalibus quem habuerunt Heraclitus & Cratillus qui aiebant: nullum esse verum nisi quod vnicuique apparet. Sic etiam videntur hi in moralibus errare negantes esse aliquod ius secundùm se ex natura rei, sed quod humano beneplacito constituebatur, illud erat ius.
Secunda conclusio. Diuisio iuris quam D. Diuus Tho. Thomas ponit in artic. articulo est maximè philosophica desumpta ex Arist. lib. 5. Ethic. cap. 7. Pro cuius explicatione notandum est primò, quòd D. Diuus Tho. Thomas quanuis Theologicè intendat agere de iure & iustitia, tamen prudenter & de industria voluit priùs definire & diuidere rationem iuris secundùm ordinem naturæ quẽ quæ præsupponit gratia & fides & Theologia, ac deinde in solutione ad tertium docuit, Quomodo ius diuinum quod est supra ordinem naturæ, poterat diuidi proportionabiliter in ius immutabile & quasi naturale in ordine gratiæ & ius positiuum ex beneplacito Dei. Notandum est secundò vt ostendamus quomodo inter se se opponantur membra prædictæ diuisionis, quatuor esse differentias inter ius naturale & ius positiuum. Prima differentia est ex parte causæ efficiẽtis efficientis . Etenim naturalis iuris efficiens causa est ipse Deus vt autor naturæ. Iuris autem positiui efficiens causa est homo secundùm triplicem modum quem D. Tho. docet in art. Primo quidem per singulare pactũ pactum inter eos qui ad inuicem con| trahunt & sic iustum pretium erit illud de quo conuenit inter ementem & vendẽtem vendentem . Secundo modo per condictum publicum in quo conueniunt communiter qui emunt & vendunt, & sic iustum pretium erit alicuius rei illud quo communiter res venditur in foro publico. Tertio modo constituitur iustum seu ius positiuum lege Principis vel statuto reipublicæ vel ministrorum illius. Inter hos prædictos modos aduertenda est differentia. Primò quidem, quòd pretium primo & secũdo secundo modo constitutum patitur aliquam latitudinem secundùm magis & minus, non enim consistit in indiuisibili. At verò iustum pretium postremo modo consistit in indiusibili: aliquando quantùm ad maius, aliquādo aliquando quantum ad minus, raro autem quantùm ad vtrunque. Exemplum primi est in taxatione tritici . v. , Verbi g. gratia, quòd tritici faneca non possit vendi vltra ducatum. Nihilominus potest vendi iustissimè citra ducatum propter abundantiam tritici sicut in foro publico valet. Ita sanè vt si cariùs vendatur, etiam si non excedat taxationem pragmaticæ teneatur venditor ad restitutionem. Exemplum secundi est in censibus quos vulgo dicimus de al quitar, quorum pretium statutum est lege quantùm ad minimum, videlicet, vt non dentur minùs quam quatuordecim pro annua pensione vnius, sic tamen quòd si quis velit dare viginti pro illo censu, iustum esse poterit pretium. Cæterùm quantùm ad vtrunque licet possit respublica condere legem iusti pretij, tamen non occurrit exemplum nisi fortè in quotidianis taxationibus rerum comestibilium quæ in foro væneunt. Item etiam est alia differentia inter hos tres modos, quòd primus modus ita subordinatur secundo & tertio quòd præ supponit non esse aliter statutum per illos, similiter se habet secundus modus ad terrium: præsupponit enim quòd non sit aliter statutum per tertium modum.
Secunda differentia principalis inter ius naturale & positiuum est ex parte causæ exemplaris & regulæ, quoniam regula & exemplar iuris naturalis est lex æterna quatenùs imprimitur mentibus hominum mediante lumine naturali ostendente quid sit bonum & iustum. At verò ius positiuum habet pro regula legem humanam, quæ debet regulari per legem naturalem, inquantum nihil debet continere quod legi naturali repugnet, imo debet habere conuenientiam cum lege naturali, vt docet D. Thom. in hoc artic. ad secundum. & 1. 2. quæst. 95. Secundò in hac differentia maximè obseruandum est, quòd quemadmodum in Physicis speculatiuis necesse est attendere ad materiam & sensum, vt comprehendamus principia naturalia (alioquin errabimus sicut Plato errauit propter nimiam à materia & sensibilibus abstractionem.) Ita etiam ad cognitionem moralium principiorum necesse est vt non solum attendamus speculatione per nos metipsos quid naturale lumen dictet, & quid ex illo colligatur: sed oportet attendere ad documenta seniorum & maiorum & prudentum, qui secundùm doctrinam Aristot. 6. Ethicor. capit. 11. ita venerandi sunt vt illorum dicta & documenta in morali philosophia habeātur habeantur pro demonstratione. Hæc doctrina confirmatur ex illo Prouerb. cap. 1. Audiens sapiens sapientior erit. Animaduertet parabolam, & interpretationem eius, verba sapientum, & ænigmata eorum. Et Ecclesiastes capit. vlt. Verba sapientum quasi stimuli, & quasi claui in altum defixi. Quibus verbis significat, quòd verba sapientum excitant ad bene operandum, & confirmant vehementer in bona operatione.
Tertia differentia sumitur ex parte extensionis siue amplitudinis potestatis. Etenim ius naturale omnes obligat: sicut omnibus communis est rationalis natura. At verò ius positiuum obligat tantùm subditos Principi legislatori.
Quarta differentia consideratur secundùm immutabilitatem vel mutabilitatem vtriusque iuris. Etenim ius positiuum mutabile est per se loquendo secundùm legislatoris beneplacitum. Ius autem naturale simpliciter & per se loquendo immutabile est, sicut & sua regula est immutabilis & firma. In qua differentia maximè obseruandum est: quòd ius naturale non in omnibus principijs parem immutabilitatem retinet. Quædam enim sunt immutabilia: ita vt | per diuinam potentiam mutari non possint. V. Verbi g. gratia, Bonum est agendum, malum est fugiendum. Non est periurandum, non est falsum testimonium dicendum. Alia verò sunt immutabilia quidem per totam naturam & potestatem humanam, sed mutabilia per diuinam potentiam absolutam Dei .v. , Verbi g. gratia, Non est occidendus innocens, ita immutabe immutabile est ius istud naturale: quòd non sit in toto orbe potestas in oppositum. Nihilominus videtur Deus de facto dispensare in isto iure. Dum præcepit Abrahæ, vt immolaret suum filium innocentem: & iterum filijs Israel præcepit, vt interficerent infantes Innocẽtes Innocentes Amorrhæorum, & Cananæorum. Veruntamen sapientioribus & prudentioribus Theologorum videtur quòd illa non fuerit propriè dispensatio: sed potiùs fuerit mutatio materiæ circa quam versatur illud ius, scilicet, vitam alienam innocentis. Sed cùm Deus sit dominus vitæ & mortis, sicut ipse potest occidere innocentem: ita potest concedere hanc facultatem alteri tanquam ministro diuini beneplaciti. Cæterum propriè dispensatio esset quando, manente materia legis & iuris, fieret licitum oppositum eius, quod præcipitur per legem. Ac proinde ijdem Theologi dicunt: quòd præ cepta Decalogi sunt indispensabilia, etiam per diuinam potentiam. Et ratio est, quoniam si Deus concedit alicui vt accipiat rem & vxorem vicini: iam mutat materiam præcepti tanquam Dominus absolutus omnium rerum: & iam qui accipit vxorem vicini, non accipit rem alienam, neque attrectat vxorem alienam. His tamen non obstantibus, negare non possumus, quin huiusmodi præcepta habeant aliquam varietatem & mutabilitatem quanuis contingat ex parte materiæ: quod quidem non contingit in alijs præceptis, v. Verbi g. gratia, Non falsum testimonium dices. Alia sunt præcepta quæ vt in plurimum, stantibus humanis moribus rectis & compositis, non variantur: sed aliquando necesse est variari propter malitiam alicuius hominis. Cuiusmodi est præceptum de reddendo deposito, quod respicit ius naturale. At verò propter malitiam deponentis: quia petit depo situm gladium ad occidendum innocentem, non debet depositarius depositum reddere gladium: imo tenetur non reddere, vt docet Diuus Thomas in solutione ad primum. Hoc autem non contingit quia ius naturale mutetur secundùm se, sed quia mutatur ille cui reddendum erat depositum, & cui adæquandum erat tale ius. Ratio huius doctrinæ ea est, quoniam in illo euentu est aliud ius naturæ quod est defensio innocentis aut reipublicæ. Imo etiam concurrit præceptum de non occidendo. Quòd si tunc redderem depositum gladium essem ego cooperans ad mortem alterius. Et quoniam ista præ cepta de defensione innocentis & de non occidendo, sunt principaliora & vniuerfaliora quàm illud præceptum de reddendo deposito, idcircò non reddendum est. Possumus duo exempla in naturalibus pro explicatione huius nostræ doctrinæ proferre. Primũ Primum sit. Videmus enim quòd in naturalibus quædam ita sunt necessaria vt per nullam potẽtiam potentiam possint variari . v. , Verbi g. gratia, quatuor & tria sunt septem. Alia vero sunt quæ per nullam naturalem potentiam variari possunt . v. , Verbi g. gratia, cælum est: Angelus est. At vero per potentiam Dei absolutam aliter se possunt habere. Alia vero sunt necessaria naturaliter, quatenùs vt in plurimum ita contingunt . v. , Verbi g. gratia, Hominem nasci duobus pedibus & duabus manibus: licet aliquando videamus aliter contingere. Alterum exemplum est valde accommodatum ad explicandam rationem, quare quædam naturalia præcepta aliquando aliter se habeant. Videmus enim in rebus naturalibus, quòd quanuis graue habeat naturalem inclinationem ad motum deorsum, tamen aliquando quasi obliuiscitur illius naturalis inclinationis particularis, & non quidem propter violentiam, sed propter bonum vniuersi ascendit sursum ne detur vacuum. Ad quod quidem bonum omnis res naturalis habet superiorem quandam inclinationem magis quam dominantem, quàm propriam particularem inclinationem. Ita contingit in moralibus, quòd quædam præcepta naturalia inferiora cedunt superioribus | pręceptis præceptis quantùm ad exercitium quando simul exerceri nequeunt. Vt patet de præ cepto de reddendo deposito gladio, quod cedit in prædicto euentu alijs præceptis superioribus de defensione innocentis, & de non occidendo. Et hoc est egregium documentum.
Quarta conclusio. Si velimus Theologicè & à prima origine iuris diuisionem in tota sua latitudine constituere: aliter procedere debemus, quàm D. Diuus Thom. Thomas in articulo, moralis philosophi officium exercẽs exercens , processit. Hæc conclusio non aliter probatur quàm si vniuersalem diuisionem iuris ante oculos proposuerimus. Ius itaque in tota sua latitudine primum omnium diuidatur in ius diuinum, cuius Deus est actor, & in humanum , cuius homo est conditor. Rursus ius diuinum diuiditur in diuinum pertinens ad naturæ ordinem, & in diuinum pertinens ad ordinem gratiæ. Exemplum prioris membri sunt præcepta Decalogi. Exemplum secundi sunt præcepta Theologicarum virtutum. Deinceps tertio diuiditur ius diuinum pertinens ad naturæ ordinem in ius naturale & ius superadditum ex beneplacito Dei. Dicitur autem ius naturale non solum quia pertinet ad ordinem naturæ, sed quia naturali instinctu luminis naturalis cognoscitur & obligat: vel per consequentiam euidentem ex illo lumine naturali, qualiter multa præ cepta Decalogi deducuntur. At vero ius diuinum pertinens ad ordinem naturæ, sed superadditum iuri naturali à Deo: est illud quod per specialem reuelationem Dei constituitur hominibus in ordine ab bonam gubernationem reipublicæ secundùm humanam politiam. Talia sunt præcepta iudicialia veteris legis: quæ ex parte obiecti & materiæ non excludunt ordinem naturæ, huiusmodi sunt multa Exod. 22. Denique ius diuinum pertinens ad ordinem gratiæ diuiditur iuxta doctrinam D. Diui Thomæ in solutione ad tertium, in ius connaturale ipsi gratiæ & immutabile: & in ius positiuum. Exemplum primi membri, sunt præcepta de virtutibus Theologicis, sine quibus omni tempore impossibile fuit placere Deo. Exemplum secun di sunt præcepta de sacramentis tam veteris quam nouæ legis. Nam sacramenta veteris legis quanuis non conferant gratiam, significant illam. At vero in lege noua certum est quòd conferunt gratiam: sunt autem pertinentia ad legem positiuam in nouo testamento. Circa prædictam diuisionem obseruandum est quòd diuisimus ius in magna vniuersalitate, non solum vt est obiectum iustitiæ specialiter dictæ: sed etiam vt est obiectum omnis virtutis cuius actus est in præcepto. Pertinet enim ad iustitiam legalem, obseruare leges, ac propterea merito ea quæ cadunt sub præ cepto dicuntur ius. Aduerte secundo breuiter, quòd non vltra diuisimus ius humanum: quia huiusmodi diuisionem ad sequentem articulum reseruamus.
Ad argumenta in oppositum reliquum est respondere. Ad primum respondetur, quòd considerando ius præcisè secundùm ordinem naturæ vt à morali philosopho consideratur, sufficienter diuiditur in illa duo membra. Non enim inuenitur lex quæ non sit vel naturalis vel positiua. Etenim lex æterna naturalis est. Et rursus lex naturalis lex diuina est. Cæterum quanuis sit aliqualis differentia inter legem æternam & legem naturalem, quòd lex naturalis dicitur quatenus naturæ hominum indita est ab autore naturæ: & lex æterna dicitur quatenus est in ipso Deo, & quatenus ipsa lex naturalis regulatur ab illa, sic etiam dicitur æterna. Nihilominus non propterea oportet distinguere ius æternum contra ius naturale & positiuum. Et ratio est, quia lex æterna respectu hominum in quibus est lex naturalis, respicit idem ius quòd lex naturalis: sunt enim subordinatæ istæ leges. Quemadmodum causæ inferiores & causæ superiores. Vnde sicut non oportet distinguere quoddam animal genitum ab alio animali, & aliud genitum à Sole: sic non oportet distinguere ius quod est obiectum legis naturalis, à iure quod est obiectum legis æternæ. Eadem enim æqualitas regulata lege naturali regulatur lege æterna. Quapropter consequentia argumenti nihil valet. Hęc Hæc prædicta solutio videtur conuenientior, quam alia quæ | assignatur à Magistro Soto lib. 1. de iustitia, artic. 1. quæst. 3. ad primum. Vbi dicit, quòd propterea non diuiditur ius æternũ æternum , quia ius est æquitas quæ in temporalibus rebus constituitur. Sed tamen hæc doctrina non videtur omnino vera. Etenim non minus æternum est hoc quod dicimus, quod tibi non vis alteri ne feceris: quā quam quod dicimus in speculatiuis quatuor & tria sunt septem, ergo ius non dicitur quia temporaliter sit constitutum: quanuis temporaliter exerceatur inter homines. Sed dicitur ius quatenus est obiectũ obiectum iustitiæ, ad quod terminatur, vel terminari actio iustitiæ potest.
Ad secundum argumentum respondetur ex doctrina quæ explicata est in tertia & quarta differẽtia differentia inter ius naturale & ius positiuum. Ad hoc etiam facit quod inquit Arist. lib. 1. Ethicor. c. 3. iustum mathematicum non esse exigendum in moralibus. Ad confirmationem argumenti respondetur cum D. Tho. 1. 2. quæst. 94. quòd ius naturæ multipliciter potest dici. Vno modo propriè & positiuè, quatenus lex præcipit aliquid fieri vel prohibet. Altero modo dicitur aliquid esse secundùm ius naturæ negatiuè quatenùs lex naturalis non determinat aliquid fieri vel non fieri circa rem illam, & hoc modo dicimus quod stando in iure naturæ omnia sunt cōmunia communia , hoc est lex naturalis non determinauit rerum diuisionem & appropriationem. Dicimus ergo quod circa ius primo modo nunquam facit ius positiuum mutationem aut nouitatem. At vero circa ius naturale secundo modo potest ius positiuum facere, imo fecit aliquam mutationem & nouitatem, nempè diuisionem rerum & appropriationem illarum.
Ad tertium argumentum non possumus conuenienter respondere vsque ad articulum. 3. sed dicimus breuiter quòd ius naturę naturæ definitur à Iurisconsultis non quidem propriè, sed prout est aliquid quod materialiter habet quandam æqualitatem etiam in brutis, qualis est coniunctio maris & fœminæ; at vero sicut in brutis non est propriè iniuria, ita neque in illis propriè ius. Nos vero agimus de iure morali modo vt est obiectũ obiectum iustitiæ, ac propterea ius naturæ appellamus quod soli naturæ rationali propriũ proprium est.
Loading...