AD primum ergo dicendum, quod illud quod est naturale habenti naturam immutabilem, oportet quod sit semper & vbique tale. Natura autem hominis est mutabilis: & ideo id quod naturale est homini, potest aliquando deficere. Sicut naturalem aequalitatem habet, vt deponenti depositum reddatur. Et si ita esset, quod natura humana semper esset recta, hoc esset semper seruandum. Sed quia quandoque contingit quod voluntas hominis deprauatur, est aliquis casus in quo depositum non est reddendum, ne homo peruersam voluntatem habens, male eo vtatur, vt puta si furiosus vel hostis reipublicae arma deposita reposcat.