AD secundum dicendum , quod voluntas humana ex communi condicto potest aliquid facere iustum in his, quae secundum se non habent aliquam repugnantiam ad naturalem iustitiam: & in his habet locum ius positiuum. Vnde{ Lib. 5. ca. 7. in prin. tom. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicor. quod legale iustum est, quod ex principio quidem nihil differt sic, vel aliter: quando autem ponitur, differt. Sed si aliquid de se repugnantiam habeat ad ius naturale, non potest voluntate humana fieri iustum: puta si statuatur, quod liceat furari, vel adulterium committere. Vnde dicitur Isai. 10. "Vae qui condunt leges iniquas."