AD secundum dicẽdum , quòd voluntas humana ex communi cō dicto potest aliquid facere iustum in his, quæ secundùm se non habent aliquam repugnantiam ad naturalem iustitiam: & in his habet locum ius positiuum. Vnde{ Lib. 5. ca. 7. in prin. tom. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicor. quod legale iustum est, quod ex principio quidem nihil differt sic, vel aliter: quando autem ponitur, differt. Sed si aliquid de se repugnantiam habeat ad ius naturale, non potest voluntate humana fieri iustum: putà si statuatur, quòd liceat furari, vel adulterium committere. Vnde dicitur Isai. 10. "Væ qui condunt leges iniquas."