AD tertium dicendum, quod ius diuinum dicitur quod diuinitus promulgatur. Et hoc quidem partim est de his, quae sunt naturaliter iusta, sed tamen eorum iustitia homines latet. Partim autem est de his, quae fiunt iusta institutione diuina. Vnde etiam ius diuinum per haec duo distingui potest, sicut & ius humanum. Sunt enim in lege diuina quaedam praecepta, quia bona: & prohibita, quia mala. Quaedam vero bona, quia praecepta, & mala, quia prohibita.