AD Secundum sic proce{ Infra. quaestio 60. art. 5. co. Et 1. 2. quaest. 95. arti. 4. co. Et 5. Ethicorum lect. 12. col. 2. fin. 1. } ditur. Videtur, quod ius non conuenienter diuidatur in ius naturale & ius positiuum. Illud enim quod est naturale, est immutabile: & idem est apud omnes. Non autem inuenitur in rebus humanis aliquid tale: quia omnes regulae iuris humani, in aliquibus casibus deficiunt, nec habent suam virtutem vbique. Ergo non est aliquod ius naturale. ¶ 2 Praeterea. Illud dicitur esse positiuum quod ex voluntate humana procedit. Sed non ideo aliquid est iustum, quia a voluntate humana procedit, alioquin voluntas hominis iniusta esse non posset. Ergo cum iustum sit idem quod ius, videtur quod nullum sit ius positiuum . ¶ 3 Praeterea, Ius diuinum non est ius naturale, cum excedat naturam humanam. Similiter etiam non est ius positiuum: quia non innititur autoritati humanae, sed autoritati diuinae. Ergo inconuenienter diuiditur ius per naturale & positiuum . SED contra est, quod + { Li. 5. Ethicor. c. 7. in prin. to. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quod politici iusti hoc quidem naturale est, hoc autem legale, id est, lege positum. RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. praec. } dictum est, ius siue iustum, est aliquod opus adaequatum alteri secundum aliquem aequalitatis modum. Dupliciter autem potest alicui homini esse aliquid ad aequatum. Vno quidem modo ex ipsa natura rei, puta cum aliquis tantum dat, vt tantundem recipiat: & hoc vocatur ius naturale. Alio modo aliquid est adaequatum vel commensuratum alteri ex condicto, siue ex communi placito, quando scilicet aliquis reputat se contentum, si tantum accipiat. Quod quidem potest fieri dupliciter. Vno modo, per aliquod priuatum condictum, sicut quod firmatur aliquo pacto inter priuatas personas. Alio modo, ex condicto publico, puta cum totus populus consentit quod aliquid habeatur quasi adaequatum & commensuratum alteri: vel cum hoc ordinat princeps, qui curam populi habet & eius personam gerit: & hoc dicitur ius positiuum. AD primum ergo dicendum, quod illud quod est naturale habenti naturam immutabilem, oportet quod sit semper & vbique tale. Natura autem hominis est mutabilis: & ideo id quod naturale est homini, potest aliquando deficere. Sicut naturalem aequalitatem habet, vt deponenti depositum reddatur. Et si ita esset, quod natura humana semper esset recta, hoc esset semper seruandum. Sed quia quandoque contingit quod voluntas hominis deprauatur, est aliquis casus in quo depositum non est reddendum, ne homo peruersam voluntatem habens, male eo vtatur, vt puta si furiosus vel hostis reipublicae arma deposita reposcat. AD secundum dicendum , quod voluntas humana ex communi condicto potest aliquid facere iustum in his, quae secundum se non habent aliquam repugnantiam ad naturalem iustitiam: & in his habet locum ius positiuum. Vnde{ Lib. 5. ca. 7. in prin. tom. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicor. quod legale iustum est, quod ex principio quidem nihil differt sic, vel aliter: quando autem ponitur, differt. Sed si aliquid de se repugnantiam habeat ad ius naturale, non potest voluntate humana fieri iustum: puta si statuatur, quod liceat furari, vel adulterium committere. Vnde dicitur Isai. 10. "Vae qui condunt leges iniquas." AD tertium dicendum, quod ius diuinum dicitur quod diuinitus promulgatur. Et hoc quidem partim est de his, quae sunt naturaliter iusta, sed tamen eorum iustitia homines latet. Partim autem est de his, quae fiunt iusta institutione diuina. Vnde etiam ius diuinum per haec duo distingui potest, sicut & ius humanum. Sunt enim in lege diuina quaedam praecepta, quia bona: & prohibita, quia mala. Quaedam vero bona, quia praecepta, & mala, quia prohibita.