AD Secundum sic proce{ Infra. qō. 60. art. 5. co. Et 1. 2. quæst. 95. arti. 4. co. Et 5. Ethicorũ. lect. 12. col. 2. fin. 1. } ditur. Videtur, quòd ius non conuenienter diuidatur in ius naturale & ius positiuum. Illud enim quod est naturale, est immutabile: & idẽ est apud omnes. Non autem inuenitur in rebus humanis aliquid tale: quia omnes regulæ iuris humani, in aliquibus casibus deficiunt, nec habent suam virtutem vbique. Ergo non est aliquod ius naturale. ¶ 2 Præterea. Illud dicitur esse positiuum quod ex voluntate humana procedit. Sed non ideò aliquid est iustum, quia à volũtate humana procedit, alioquin voluntas hominis iniusta esse non posset. Ergo cùm iustum sit idem quod ius, videtur ꝙ nullum sit ius positiuũ . ¶ 3 Præterea, Ius diuinum non est ius naturale, cùm excedat naturam humanam. Similiter etiam nō est ius positiuum: quia non innititur autoritati humanæ, sed autoritati diuinæ. Ergo incōuenienter diuiditur ius per naturale & positiuũ . SED contra est, quod † { Li. 5. Ethicor. c. 7. in prin. to. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quòd politici iusti hoc quidem naturale est, hoc autem legale, id est, lege positum. RESPONDEO dicendum, quòd sicut † { Art. præc. } dictum est, ius siue iustum, est aliquod opus adæquatum alteri secundùm aliquem æqualitatis modum. Dupliciter autem potest alicui homini esse aliquid ad æquatum. Vno quidem modo ex ipsa natura rei, puta cùm aliquis tantum dat, vt tantundem recipiat: & hoc vocatur ius naturale. Alio modo aliquid est adæquatum vel commensuratum alteri ex condicto, siue ex communi placito, quando scilicet aliquis reputat se contentum, si tantum accipiat. Quod quidẽ potest fieri dupliciter. Vno modo, per aliquod priuatum condictum, sicut quod firmatur aliquo pacto inter priuatas personas. Alio modo, ex condicto publico, putà cùm totus populus consentit quòd aliquid habeatur quasi adæquatum & commensuratum alteri: vel cùm hoc ordinat princeps, qui curam populi habet & eius personam gerit: & hoc dicitur ius positiuum. AD primum ergo dicendum, quòd illud quod est naturale habenti naturam immutabilem, oportet quòd sit semper & vbique tale. Natura autem hominis est mutabilis: & ideo id quod naturale est homini, potest aliquando deficere. Sicut naturalem æqualitatem habet, vt deponenti depositum reddatur. Et si ita esset, quòd natura humana semper esset recta, hoc esset semper seruandum. Sed quia quandoq́; contingit quòd voluntas hominis deprauatur, est aliquis casus in quo depositum non est reddendum, ne homo peruersam voluntatem habens, malè eo vtatur, vt putà si furiosus vel hostis reipublicæ arma deposita reposcat. AD secundum dicẽdum , quòd voluntas humana ex communi cō dicto potest aliquid facere iustum in his, quæ secundùm se non habent aliquam repugnantiam ad naturalem iustitiam: & in his habet locum ius positiuum. Vnde{ Lib. 5. ca. 7. in prin. tom. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicor. quod legale iustum est, quod ex principio quidem nihil differt sic, vel aliter: quando autem ponitur, differt. Sed si aliquid de se repugnantiam habeat ad ius naturale, non potest voluntate humana fieri iustum: putà si statuatur, quòd liceat furari, vel adulterium committere. Vnde dicitur Isai. 10. "Væ qui condunt leges iniquas." AD tertium dicendum, quòd ius diuinum dicitur quod diuinitus promulgatur. Et hoc quidem partim est de his, quæ sunt naturaliter iusta, sed tamen eorũ iustitia homines latet. Partim autẽ est de his, quæ fiunt iusta institutione diuina. Vnde etiam ius diuinum per hæc duo distingui potest, sicut & ius humanum. Sunt enim in lege diuina quædam præcepta, quia bona: & prohibita, quia mala. Quædam verò bona, quia præcepta, & mala, quia prohibita.