SVMMA ARTICVLI. IN articulo. 2. quaerit Divus Thomas . Vtrum ius conuenienter diuidatur in ius naturale & ius posituum . Prima conclusio est affirmatiua. Secunda conclusio notetur in solutione ad primum. Naturale ius quanuis per se sit immutabile: tamen aliquando potest deficere in exercitio propter naturam hominis mutabilis. Tertia conclusio notetur in solutione ad tertium. Ius diuinum quod diuinitus promulgatur, potest proportionabiliter diuidi sicut ius politicum ab Aristotele, videlicet, vt dicamus ius diuinum aliud immutabile, & in illo ordine quasi naturale, aliud positiuum. Hanc conclusionem explicat Diuus Thomas quia in lege diuina sunt quaedam praecepta quia bona & quaedam prohibita quia mala. Alia vero sunt bona, quia praecepta sunt, & mala quia prohibita. COMMENTARIVS. DVbitatur itaque principaliter circa conclusionem articuli . Vtrum diuisio iuris in naturale & positiuum sit prima & bona diuisio. ΒΆ Arguitur primo pro parte negatiua. Lex est quadruplex, scilicet, aeterna, naturalis, humana, & diuina. Ita diuidit D. Tho. 1. 2. q. 91. Igitur ius saltem debet esse quadruplex, & per consequens diuidi in quatuor membra. Probatur consequentia. Quia lex est ratio & regula iuris, vt dicit D. Tho. art. 1. ad secundum huius quaestionis. Igitur multiplicata regula & mensura debet multiplicari mensuratum. Arguitur secundo. Si ius naturale & positiuum distinguuntur, maxime in hoc quod ius naturale est quid immutabile: positiuum autem est mutabile. Sed ius naturale etiam est quid mutabile, vt patet de reddendo deposito dicitur esse naturale ius: & tamen in aliquo casu non est reddendum depositum etiam petenti, ergo. Et confirmatur, quia ius positiuum interdum mutat ius naturale, ergo minus mutabile est quam illud. Probatur. Quoniam iure naturali omnia sunt communia, & tamen iure positiuo facta est diuisio rerum & dominiorum, ergo ius positiuum immutat ius naturale. Arguitur tertio. Ius naturale vt definitur a Iurisconsultis. ff. de iustitia & iure, & Instituta de iure naturali gentium & ciuili: est, quod natura omnia animalia docuit, & vt ibi adijcitur, naturale ius, non humani generis proprium sed omnium animalium quae in terra, quae in mari nascuntur, auiumque commune est, ergo proprie naturale ius non est ius quod est obiectum iustitiae, quae solis hominibus competit: sicut & lex secundum proprietatem & veram rationem legis non inuenitur in brutis, sed solum metaphorice, vt ait D. Thom. 1. 2. quaest. 91. artic. 2. ad tertium. Confirmatur. Si quid pertineret ad ius naturale maxime esset religio erga Deum & venerari parentes, & vim vi posse repellere: sed haec omnia ad ius naturale pertinere negant Iurisconsulti vbi supra. l. 2. & 3. sed aiunt pertinere ad ius gentium. Imo & Divus Thomas articulo sequenti ius naturale etiam brutis conuenire asserit. Denique arguitur quarto. Praedicti Iurisconsulti diuidunt ius in ius naturale, ius gentium & ciuile, ergo non sufficit diuisio bimembris posita in articulo. Circa hanc dubitationem aduertendum est, fuisse olim errorem antiquissimum negantium esse aliquod naturale ius. Ita refert Aristot. lib 1. Ethicorum cap. 3. & lib. 5. cap. 7. & D. August. lib. 3. de doctrina Christiana, cap. 14. Alius error fuit modernior negantium esse aliquod ius positiuum, quem tenuit Vvitcleff, & vniuersi Lutherani qui negant esse aliquam vim in legibus humanis obligantem in foro conscientiae. Atque ideo ipse Lutherus combussit omnia Pontificum iura & Bullas Pontificias & Sanctorum Patrum Decreta vt referunt historiographi moderniores , Verbi gratia, Ioannes Coclaeus in actibus & scriptis Lutheri, anno Domini 1520. Videatur etiam Rossensis in artic. 37. PRO decisione huius veritatis, sit prima conclusio. Error est manifeste contrarius philosophiae morali & fidei, asserere omne ius esse positiuum, & negare esse ius naturale. Probatur primo ex Psal. 4. "Signatum est super nos lumen vultus tui Domine," vbi respondet Propheta, iniquis qui dicunt; Quis ostendet nobis bona? Ac si diceret, in nobis ipsis est impressio luminis naturalis quo cognoscimus bonum & Deum. Vnde Ioannis 1. "Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum." Quae duo testimonia non solum de illuminatione gratiae, sed etiam de illuminatione naturali explicantur communiter. Sed est locus necessario explicandus de illuminatione naturali, ad Roman. 2. "Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt." Hoc est, non habentes legem Decalogi scriptam: sicut habebant Iudaei; naturaliter, hoc est ex naturali instinctu & illuminatione naturali Dei, non ex illuminatione gratiae, quae legis sunt faciunt , non dicit omnia sed quaedam: huiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium perhibente illis conscientia ipsorum . Probatur secundo conclusio ratione. Certum est secundum fidem catholicam ante legem scriptam aut positiuam fuisse peccatum. Etenim Cain peccauit maximum peccatum occidens fratrem suum Abel. Et ante diluuium dicitur in sacris literis, quod multa erat malitia hominum super terram, ergo erat lex naturalis. Probatur consequentia. Quia vbi non est lex nec praeuaricatio est. Probatur tertio conclusio. Praecepta de cultu diuino vsque adeo sunt immutabilia, vt per nullam potentiam possint dispensari neque immutari, ergo non sunt positiua praecepta sed sunt naturalia. Imo secundum communem opinionem Thomistarum omnia praecepta Decalogi sunt indispensabilia, vt patet apud D. Thom. 1. 2. quaest. 108. & apud Soto lib. 2. de iustitia, quaest. 3. art. 8. ergo huiusmodi praecepta naturalia sunt, alioquin poterant dispensari ex beneplacito hominum legislatorum. Confirmatur. Quia inter ea quae praecipiuntur & prohibentur, quaedam dicuntur praecipi, quia bona sunt, & quaedam prohibentur, quia mala, ergo secundum se ex natura rei habent bonitatem vel malitiam, ac proinde ius naturale est. Quarto probatur conclusio vera secundum philosophiam moralem. Sic enim sensit Aristoteles esse quoddam ius naturale & quoddam legale seu positiuum, vt patet libro. 1. Rhetoricorum cap. 3. & lib. 1. magnorum moral. cap. 34. & 1. Ethicot. cap. 3. & lib. 5. cap. 7. Diuus Isidorus lib. 5. Etymol. cap. 4. & refertur a Gratiano dist. 1. can. ius naturale est commune omnium nationum, & quod instinctu naturae non constitutione humana habetur. Cicero etiam iuris naturalis mentionem facit, vt patet in lib. de Inuentione, de Legibus, de Aruspicum responsis. Et denique iste error negantium ius naturale similis est errori in naturalibus quem habuerunt Heraclitus & Cratillus qui aiebant: nullum esse verum nisi quod vnicuique apparet. Sic etiam videntur hi in moralibus errare negantes esse aliquod ius secundum se ex natura rei, sed quod humano beneplacito constituebatur, illud erat ius. Secunda conclusio. Diuisio iuris quam Diuus Thomas ponit in articulo est maxime philosophica desumpta ex Arist. lib. 5. Ethic. cap. 7. Pro cuius explicatione notandum est primo, quod Diuus Thomas quanuis Theologice intendat agere de iure & iustitia, tamen prudenter & de industria voluit prius definire & diuidere rationem iuris secundum ordinem naturae quae praesupponit gratia & fides & Theologia, ac deinde in solutione ad tertium docuit, Quomodo ius diuinum quod est supra ordinem naturae, poterat diuidi proportionabiliter in ius immutabile & quasi naturale in ordine gratiae & ius positiuum ex beneplacito Dei. Notandum est secundo vt ostendamus quomodo inter se se opponantur membra praedictae diuisionis, quatuor esse differentias inter ius naturale & ius positiuum. Prima differentia est ex parte causae efficientis . Etenim naturalis iuris efficiens causa est ipse Deus vt autor naturae. Iuris autem positiui efficiens causa est homo secundum triplicem modum quem D. Tho. docet in art. Primo quidem per singulare pactum inter eos qui ad inuicem con trahunt & sic iustum pretium erit illud de quo conuenit inter ementem & vendentem . Secundo modo per condictum publicum in quo conueniunt communiter qui emunt & vendunt, & sic iustum pretium erit alicuius rei illud quo communiter res venditur in foro publico. Tertio modo constituitur iustum seu ius positiuum lege Principis vel statuto reipublicae vel ministrorum illius. Inter hos praedictos modos aduertenda est differentia. Primo quidem, quod pretium primo & secundo modo constitutum patitur aliquam latitudinem secundum magis & minus, non enim consistit in indiuisibili. At vero iustum pretium postremo modo consistit in indiusibili: aliquando quantum ad maius, aliquando quantum ad minus, raro autem quantum ad vtrunque. Exemplum primi est in taxatione tritici , Verbi gratia, quod tritici faneca non possit vendi vltra ducatum. Nihilominus potest vendi iustissime citra ducatum propter abundantiam tritici sicut in foro publico valet. Ita sane vt si carius vendatur, etiam si non excedat taxationem pragmaticae teneatur venditor ad restitutionem. Exemplum secundi est in censibus quos vulgo dicimus de al quitar, quorum pretium statutum est lege quantum ad minimum, videlicet, vt non dentur minus quam quatuordecim pro annua pensione vnius, sic tamen quod si quis velit dare viginti pro illo censu, iustum esse poterit pretium. Caeterum quantum ad vtrunque licet possit respublica condere legem iusti pretij, tamen non occurrit exemplum nisi forte in quotidianis taxationibus rerum comestibilium quae in foro vaeneunt. Item etiam est alia differentia inter hos tres modos, quod primus modus ita subordinatur secundo & tertio quod prae supponit non esse aliter statutum per illos, similiter se habet secundus modus ad terrium: praesupponit enim quod non sit aliter statutum per tertium modum. Secunda differentia principalis inter ius naturale & positiuum est ex parte causae exemplaris & regulae, quoniam regula & exemplar iuris naturalis est lex aeterna quatenus imprimitur mentibus hominum mediante lumine naturali ostendente quid sit bonum & iustum. At vero ius positiuum habet pro regula legem humanam, quae debet regulari per legem naturalem, inquantum nihil debet continere quod legi naturali repugnet, imo debet habere conuenientiam cum lege naturali, vt docet D. Thom. in hoc artic. ad secundum. & 1. 2. quaest. 95. Secundo in hac differentia maxime obseruandum est, quod quemadmodum in Physicis speculatiuis necesse est attendere ad materiam & sensum, vt comprehendamus principia naturalia (alioquin errabimus sicut Plato errauit propter nimiam a materia & sensibilibus abstractionem.) Ita etiam ad cognitionem moralium principiorum necesse est vt non solum attendamus speculatione per nos metipsos quid naturale lumen dictet, & quid ex illo colligatur: sed oportet attendere ad documenta seniorum & maiorum & prudentum, qui secundum doctrinam Aristot. 6. Ethicor. capit. 11. ita venerandi sunt vt illorum dicta & documenta in morali philosophia habeantur pro demonstratione. Haec doctrina confirmatur ex illo Prouerb. cap. 1. "Audiens sapiens sapientior erit." Animaduertet parabolam, & interpretationem eius, verba sapientum, & aenigmata eorum. Et Ecclesiastes capit. vlt. "Verba sapientum quasi stimuli, & quasi claui in altum defixi." Quibus verbis significat, quod verba sapientum excitant ad bene operandum, & confirmant vehementer in bona operatione. Tertia differentia sumitur ex parte extensionis siue amplitudinis potestatis. Etenim ius naturale omnes obligat: sicut omnibus communis est rationalis natura. At vero ius positiuum obligat tantum subditos Principi legislatori. Quarta differentia consideratur secundum immutabilitatem vel mutabilitatem vtriusque iuris. Etenim ius positiuum mutabile est per se loquendo secundum legislatoris beneplacitum. Ius autem naturale simpliciter & per se loquendo immutabile est, sicut & sua regula est immutabilis & firma. In qua differentia maxime obseruandum est: quod ius naturale non in omnibus principijs parem immutabilitatem retinet. Quaedam enim sunt immutabilia: ita vt per diuinam potentiam mutari non possint. Verbi gratia, Bonum est agendum, malum est fugiendum. Non est periurandum, non est falsum testimonium dicendum. Alia vero sunt immutabilia quidem per totam naturam & potestatem humanam, sed mutabilia per diuinam potentiam absolutam Dei , Verbi gratia, Non est occidendus innocens, ita immutabile est ius istud naturale: quod non sit in toto orbe potestas in oppositum. Nihilominus videtur Deus de facto dispensare in isto iure. Dum praecepit Abrahae, vt immolaret suum filium innocentem: & iterum filijs Israel praecepit, vt interficerent infantes Innocentes Amorrhaeorum, & Cananaeorum. Veruntamen sapientioribus & prudentioribus Theologorum videtur quod illa non fuerit proprie dispensatio: sed potius fuerit mutatio materiae circa quam versatur illud ius, scilicet, vitam alienam innocentis. Sed cum Deus sit dominus vitae & mortis, sicut ipse potest occidere innocentem: ita potest concedere hanc facultatem alteri tanquam ministro diuini beneplaciti. Caeterum proprie dispensatio esset quando, manente materia legis & iuris, fieret licitum oppositum eius, quod praecipitur per legem. Ac proinde ijdem Theologi dicunt: quod prae cepta Decalogi sunt indispensabilia, etiam per diuinam potentiam. Et ratio est, quoniam si Deus concedit alicui vt accipiat rem & vxorem vicini: iam mutat materiam praecepti tanquam Dominus absolutus omnium rerum: & iam qui accipit vxorem vicini, non accipit rem alienam, neque attrectat vxorem alienam. His tamen non obstantibus, negare non possumus, quin huiusmodi praecepta habeant aliquam varietatem & mutabilitatem quanuis contingat ex parte materiae: quod quidem non contingit in alijs praeceptis, Verbi gratia, Non falsum testimonium dices. Alia sunt praecepta quae vt in plurimum, stantibus humanis moribus rectis & compositis, non variantur: sed aliquando necesse est variari propter malitiam alicuius hominis. Cuiusmodi est praeceptum de reddendo deposito, quod respicit ius naturale. At vero propter malitiam deponentis: quia petit depo situm gladium ad occidendum innocentem, non debet depositarius depositum reddere gladium: imo tenetur non reddere, vt docet Diuus Thomas in solutione ad primum. Hoc autem non contingit quia ius naturale mutetur secundum se, sed quia mutatur ille cui reddendum erat depositum, & cui adaequandum erat tale ius. Ratio huius doctrinae ea est, quoniam in illo euentu est aliud ius naturae quod est defensio innocentis aut reipublicae. Imo etiam concurrit praeceptum de non occidendo. Quod si tunc redderem depositum gladium essem ego cooperans ad mortem alterius. Et quoniam ista prae cepta de defensione innocentis & de non occidendo, sunt principaliora & vniuerfaliora quam illud praeceptum de reddendo deposito, idcirco non reddendum est. Possumus duo exempla in naturalibus pro explicatione huius nostrae doctrinae proferre. Primum sit. Videmus enim quod in naturalibus quaedam ita sunt necessaria vt per nullam potentiam possint variari , Verbi gratia, quatuor & tria sunt septem. Alia vero sunt quae per nullam naturalem potentiam variari possunt , Verbi gratia, caelum est: Angelus est. At vero per potentiam Dei absolutam aliter se possunt habere. Alia vero sunt necessaria naturaliter, quatenus vt in plurimum ita contingunt , Verbi gratia, Hominem nasci duobus pedibus & duabus manibus: licet aliquando videamus aliter contingere. Alterum exemplum est valde accommodatum ad explicandam rationem, quare quaedam naturalia praecepta aliquando aliter se habeant. Videmus enim in rebus naturalibus, quod quanuis graue habeat naturalem inclinationem ad motum deorsum, tamen aliquando quasi obliuiscitur illius naturalis inclinationis particularis, & non quidem propter violentiam, sed propter bonum vniuersi ascendit sursum ne detur vacuum. Ad quod quidem bonum omnis res naturalis habet superiorem quandam inclinationem magis quam dominantem, quam propriam particularem inclinationem. Ita contingit in moralibus, quod quaedam praecepta naturalia inferiora cedunt superioribus praeceptis quantum ad exercitium quando simul exerceri nequeunt. Vt patet de prae cepto de reddendo deposito gladio, quod cedit in praedicto euentu alijs praeceptis superioribus de defensione innocentis, & de non occidendo. Et hoc est egregium documentum. Quarta conclusio. Si velimus Theologice & a prima origine iuris diuisionem in tota sua latitudine constituere: aliter procedere debemus, quam Diuus Thomas in articulo, moralis philosophi officium exercens , processit. Haec conclusio non aliter probatur quam si vniuersalem diuisionem iuris ante oculos proposuerimus. Ius itaque in tota sua latitudine primum omnium diuidatur in ius diuinum, cuius Deus est actor, & in humanum , cuius homo est conditor. Rursus ius diuinum diuiditur in diuinum pertinens ad naturae ordinem, & in diuinum pertinens ad ordinem gratiae. Exemplum prioris membri sunt praecepta Decalogi. Exemplum secundi sunt praecepta Theologicarum virtutum. Deinceps tertio diuiditur ius diuinum pertinens ad naturae ordinem in ius naturale & ius superadditum ex beneplacito Dei. Dicitur autem ius naturale non solum quia pertinet ad ordinem naturae, sed quia naturali instinctu luminis naturalis cognoscitur & obligat: vel per consequentiam euidentem ex illo lumine naturali, qualiter multa prae cepta Decalogi deducuntur. At vero ius diuinum pertinens ad ordinem naturae, sed superadditum iuri naturali a Deo: est illud quod per specialem reuelationem Dei constituitur hominibus in ordine ab bonam gubernationem reipublicae secundum humanam politiam. Talia sunt praecepta iudicialia veteris legis: quae ex parte obiecti & materiae non excludunt ordinem naturae, huiusmodi sunt multa Exod. 22. Denique ius diuinum pertinens ad ordinem gratiae diuiditur iuxta doctrinam Diui Thomae in solutione ad tertium, in ius connaturale ipsi gratiae & immutabile: & in ius positiuum. Exemplum primi membri, sunt praecepta de virtutibus Theologicis, sine quibus omni tempore impossibile fuit placere Deo. Exemplum secun di sunt praecepta de sacramentis tam veteris quam nouae legis. Nam sacramenta veteris legis quanuis non conferant gratiam, significant illam. At vero in lege noua certum est quod conferunt gratiam: sunt autem pertinentia ad legem positiuam in nouo testamento. Circa praedictam diuisionem obseruandum est quod diuisimus ius in magna vniuersalitate, non solum vt est obiectum iustitiae specialiter dictae: sed etiam vt est obiectum omnis virtutis cuius actus est in praecepto. Pertinet enim ad iustitiam legalem, obseruare leges, ac propterea merito ea quae cadunt sub prae cepto dicuntur ius. Aduerte secundo breuiter, quod non vltra diuisimus ius humanum: quia huiusmodi diuisionem ad sequentem articulum reseruamus. Ad argumenta in oppositum reliquum est respondere. Ad primum respondetur, quod considerando ius praecise secundum ordinem naturae vt a morali philosopho consideratur, sufficienter diuiditur in illa duo membra. Non enim inuenitur lex quae non sit vel naturalis vel positiua. Etenim lex aeterna naturalis est. Et rursus lex naturalis lex diuina est. Caeterum quanuis sit aliqualis differentia inter legem aeternam & legem naturalem, quod lex naturalis dicitur quatenus naturae hominum indita est ab autore naturae: & lex aeterna dicitur quatenus est in ipso Deo, & quatenus ipsa lex naturalis regulatur ab illa, sic etiam dicitur aeterna. Nihilominus non propterea oportet distinguere ius aeternum contra ius naturale & positiuum. Et ratio est, quia lex aeterna respectu hominum in quibus est lex naturalis, respicit idem ius quod lex naturalis: sunt enim subordinatae istae leges. Quemadmodum causae inferiores & causae superiores. Vnde sicut non oportet distinguere quoddam animal genitum ab alio animali, & aliud genitum a Sole: sic non oportet distinguere ius quod est obiectum legis naturalis, a iure quod est obiectum legis aeternae. Eadem enim aequalitas regulata lege naturali regulatur lege aeterna. Quapropter consequentia argumenti nihil valet. Haec praedicta solutio videtur conuenientior, quam alia quae assignatur a Magistro Soto lib. 1. de iustitia, artic. 1. quaest. 3. ad primum. Vbi dicit, quod propterea non diuiditur ius aeternum , quia ius est aequitas quae in temporalibus rebus constituitur. Sed tamen haec doctrina non videtur omnino vera. Etenim non minus aeternum est hoc quod dicimus, quod tibi non vis alteri ne feceris: quam quod dicimus in speculatiuis quatuor & tria sunt septem, ergo ius non dicitur quia temporaliter sit constitutum: quanuis temporaliter exerceatur inter homines. Sed dicitur ius quatenus est obiectum iustitiae, ad quod terminatur, vel terminari actio iustitiae potest. Ad secundum argumentum respondetur ex doctrina quae explicata est in tertia & quarta differentia inter ius naturale & ius positiuum. Ad hoc etiam facit quod inquit Arist. lib. 1. Ethicor. c. 3. iustum mathematicum non esse exigendum in moralibus. Ad confirmationem argumenti respondetur cum D. Tho. 1. 2. quaest. 94. quod ius naturae multipliciter potest dici. Vno modo proprie & positiue, quatenus lex praecipit aliquid fieri vel prohibet. Altero modo dicitur aliquid esse secundum ius naturae negatiue quatenus lex naturalis non determinat aliquid fieri vel non fieri circa rem illam, & hoc modo dicimus quod stando in iure naturae omnia sunt communia , hoc est lex naturalis non determinauit rerum diuisionem & appropriationem. Dicimus ergo quod circa ius primo modo nunquam facit ius positiuum mutationem aut nouitatem. At vero circa ius naturale secundo modo potest ius positiuum facere, imo fecit aliquam mutationem & nouitatem, nempe diuisionem rerum & appropriationem illarum. Ad tertium argumentum non possumus conuenienter respondere vsque ad articulum. 3. sed dicimus breuiter quod ius naturae definitur a Iurisconsultis non quidem proprie, sed prout est aliquid quod materialiter habet quandam aequalitatem etiam in brutis, qualis est coniunctio maris & foeminae; at vero sicut in brutis non est proprie iniuria, ita neque in illis proprie ius. Nos vero agimus de iure morali modo vt est obiectum iustitiae, ac propterea ius naturae appellamus quod soli naturae rationali proprium est.