AD Tertium sic procedi{ i. 2. q. 95. ar. 4. ad 1. & 5. Ethicorum lect. 12. co. 1. fin. } tur. Videtur quod ius gentium sit idem cum iure naturali. Non enim omnes homines conueniunt, nisi in eo quod est eis naturale. Sed in iure gentium omnes homines conueniunt . Dicit enim + { In digesto veteri lib. 1. tit. 1. lege. 9. } Iurisconsultus, quod ius gentium est, quo gentes humanae vtuntur. Ergo ius gentium est ius naturale.