AD Tertium sic procedi{ i. 2. q. 95. ar. 4. ad 1. & 5. Ethicorũ lect. 12. co. 1. fin. } tur. Videtur quòd ius gentium sit idem cũ iure naturali. Nō enim omnes homines conueniunt, nisi in eo quod est eis naturale. Sed in iure gentium omnes homines cōueniunt . Dicit enim † { In digesto veteri lib. 1. tit. 1. lege. 9. } Iurisconsultus, quòd ius gentium est, quo gentes humanæ vtuntur. Ergo ius gentium est ius naturale.