¶ 2 Præterea. Seruitus inter homines est naturalis: quidam enim sunt naturaliter serui, vt † { Lib. 1. Polit. c. 3. & 4. tom. 5. } Philosophus probat in 1. Politic. Sed seruitutes pertinent ad ius gentium, vt † { Li. 1. Etimol. ca. 6. } Isidor. dicit: ergo ius gentium est ius naturale.